MenalcasDic mihi, Damoeta, cuium pecus? An Meliboei?
DamoetasNon, verum Aegonos; nuper mihi tradidit Aegon.
MenalcasInfelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus ovis custos bis mulget in hora, 5
et sucus pecori et lac subducitur agnis.
DamoetasParcius ista viris tamen obicienda memento.
novimus et qui te transversa tuentibus hircis
et quosed faciles Nymphae riseresacello.
MenalcasTum, credo, cum me arbustum videre Miconos 10
atque mala vitis incidere falce novellas.
DamoetasAut hic ad veteres fagos cum Daphnidos arcum
fregisti et calamos, quae tu, perverse Menalca,
et, cum vidisti puero donata, dolebas
et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses. 15
MenalcasQuid domini faciant, audent cum talia fures?
non ego te vidi Damonos, pessime, caprum
excipere insidiis multum latrante Lycisca?
et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus', tu post carecta latebas. 20
DamoetasAn mihi cantando victus non redderet ille,
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur sed reddere posse negabat.
MenalcasCantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera 25
iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?
DamoetasVis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur? ego hanc vitulamne forte recuses,
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus 30
depono; tu dic mecum quo pignore certes.
MenalcasDe grege non ausim quicquam deponere tecum.
est mihi namque domi pater, est iniusta noverca,
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, 35
insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontos,
lenta quibus torno facili superaddita vitis
diffusos hedera vestit pallente corymbos.
in medio duo signa, Conon etquis fuit alter, 40
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
necdum illis labra admovi, sed condita servo.
DamoetasEt nobis idem Alcimedon duo pocula fecit
et molli circum est ansas amplexus acantho 45
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis;
necdum illis labra admovi, sed condita servo.
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
MenalcasNumquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.
audiat haec tantum vel qui venit, ecce Palaemon. 50
efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
DamoetasQuin age, si quid habes; in me mora non erit ulla
nec quemquam fugio. tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imisres est non parvareponas.
PalaemonDicite, quandoquidem in molli consedimus herba. 55
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
alternis dicetis; amant alterna Camenae.
DamoetasAb Iove principium Musae, Iovis omnia plena; 60
ille colit terras, illi mea carmina curae.
MenalcasEt me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
DamoetasMalo me Galatea petit, lasciva puella,
et fugit ad salices et se cupit ante videri. 65
MenalcasAt mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
DamoetasParta meae Veneri sunt munera; namque notavi
ipse locum aeriae quo congessere palumbes.
MenalcasQuod potui, puero silvestri ex arbore lecta 70
aurea mala decem misi; cras altera mittam.
DamoetasO quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, venti, divom referatis ad auris.
MenalcasQuid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? 75
DamoetasPhyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla,
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
MenalcasPhyllida amo ante alias; nam me discedere flevit
et longum 'formose, vale, vale,' inquit, Iolla.
DamoetasTriste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80
arboribus venti, nobis Amaryllidos irae.
MenalcasDulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
DamoetasPollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam;
Pierides, vitulam lectori pascite vestro. 85
MenalcasPollio et ipse facit nova carmina; pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.
DamoetasQui te, Pollio, amat veniat quo te quoque gaudet;
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
MenalcasQui Bavium non odit, amet tua carmina, Mevi, 90
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
DamoetasQui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigiduso pueri, fugite hinclatet anguis in herba.
MenalcasParcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. 95
DamoetasTityre, pascentis a flumine reice capellas;
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
MenalcasCogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
DamoetasHeu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! 100
idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
MenalcasHis certeneque amor causa estvix ossibus haerent;
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
DamoetasDic quibus in terriset eris mihi magnus Apollo
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas. 105
MenalcasDic quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
PalaemonNon nostrum inter vos tantas componere lites:
et vitula tu dignus et hic et quisquis amores
aut metuet dulcis aut experietur amaros. 110
claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt.
Vergil | The Latin Library | The Classics Page |