LIBER POSTERIOR
[1] Potentiae Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior
aperuit: quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperii aemula non
gradu, sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus
disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad
voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. 2 Tum Scipio Nasica in
Capitolio porticus, tum, quas praediximus, Metellus, tum in circo Cn.
Octavius multo amoenissimam moliti sunt, publicamque magnificentiam secuta
privata luxuria est.
3 Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania duce latronum
Viriatho secutum est: quod ita varia fortuna gestum est, ut saepius
Romanorum gereretur adversa. Sed interempto Viriatho fraude magis quam
virtute Servilii Caeponius Numantinum gravius exarsit. 4 Haec urbs
numquam plura quam decem milia propriae iuventutis armavit, sed vel ferocia
ingenii vel inscitia nostrorum ducum vel fortunae indulgentia cum alios
duces, tum Pompeium magni nominis virum ad turpissima deduxit foedera (hic
primus e Pompeis consul fuit), nec minus turpia ac detestabilia Mancinum
Hostilium consulem. 5 Sed Pompeium gratia impunitum habuit, Mancinum
verecundia poenam non recusando perduxit huc, ut per fetialis nudus ac post
tergum religatis manibus dederetur hostibus. Quem illi recipere se
negaverunt, sicut quondam Caudini fecerant, dicentes publicam violationem
fidei non debere unius lui sanguine.
[2] Inmanem deditio Mancini civitatis movit dissensionem. Quippe
Tiberius Gracchus, Tiberii Gracchi clarissimi atque eminentissimi viri
filius, P. Africani ex filia nepos, quo quaestore et auctore id foedus
ictum erat, nunc graviter ferens aliquid a se pactum infirmari, nunc
similis vel iudicii vel poenae metuens discrimen, tribunus plebis creatus, vir
alioqui vita innocentissimus, ingenio florentissimus, 2 proposito
sanctissimus, tantis denique adornatus virtutibus, quantas perfecta et
natura et industria mortalis condicio recipit, P. Mucio Scaevola L.
Calpurnio consulibus abhinc annos centum sexaginta duos descivit a bonis, pollicitusque toti
Italiae civitatem, 3 simul etiam promulgatis agrariis legibus, omnibus
statim concupiscentibus, summa imis miscuit et in praeruptum atque anceps
periculum adduxit rem publicam. Octavioque collegae pro bono publico stanti
imperium abrogavit, triumviros agris dividendis colonisque deducendis
creavit se socerumque suum, consularem Appium, et Gaium fratrem admodum
iuvenem.
[3] Tum P. Scipio Nasica, eius qui optimus vir a
senatu iudicatus erat, nepos, eius qui censor porticus in Capitolio
fecerat, filius, pronepos autem Cn. Scipionis, celeberrimi viri P. Africani
patrui, privatusque et togatus, cum esset consobrinus Ti. Gracchi, patriam
cognationi praeferens et quidquid publice salutare non esset, privatim
alienum existimans (ob eas virtutes primus omnium absens pontifex maximus
factus est), circumdata laevo brachio togae lacinia ex superiore parte
Capitolii summis gradibus insistens hortatus est, qui salvam vellent rem
publicam, se sequerentur. 2 Tum optimates, senatus atque equestris
ordinis pars melior et maior, et intacta perniciosis consiliis plebs
inruere in Gracchum stantem in area cum catervis suis et concientem paene
totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque clivo Capitolino,
fragmine subsellii ictus vitam, quam gloriosissime degere potuerat,
immatura morte finivit. 3 Hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis
gladiorumque impunitatis fuit. Inde ius vi obrutum potentiorque habitus
prior, discordiaeque civium antea condicionibus sanan solitae ferro
diiudicatae bellaque non causis inita, sed prout eorum merces fuit. Quod
haut mirum est: 4 non enim ibi consistunt exempla, unde coeperunt, sed
quamlibet in tenuem recepta tramitem latissime evagandi sibi viam faciunt,
et ubi semel recto deerratum est, in praeceps pervenitur, nec quisquam sibi
putat turpe, quod alii fuit fructuosum.
[4] Interim, dum haec in Italia geruntur, Aristonicus, qui mortuo rege
Attalo a quo Asia populo Romano hereditate relicta erat, sicut relicta
postea est a Nicomede Bithynia mentitus regiae stirpis originem armis eam
occupaverat, is victus a M. Perpenna ductusque in triumpho, sed a M.
Aquilio, capite poenas dedit, cum initio belli Crassum Mucianum, virum
iuris scientissimum, decedentem ex Asia proconsulem interemisset.
2 At P. Scipio Africanus Aemilianus, qui Carthaginem deleverat, post tot
acceptas circa Numantiam clades creatus iterum consul missusque in
Hispaniam fortunae virtutique expertae in Africa respondit in Hispania, et
intra annum ac tres menses, quam eo venerat, circumdatam operibus Numantiam
excisamque aequavit solo. 3 Nec quisquam ullius gentis hominum ante eum
clariore urbium excidio nomen suum perpetuae commendavit memoriae: quippe
excisa Carthagine ac Numantia ab alterius nos metu, alterius vindicavit
contumeliis. 4 Hic, eum interrogante tribuno Carbone, quid de Ti. Gracchi
caede sentiret, respondit, si is occupandae rei publicae animum habuisset,
iure caesum. Et cum omnis contio adclamasset, hostium. inquit, armatorum
totiens clamore non territus, qui possum vestro moveri, quorum noverca est
Italia? 5 Reversus in urbem intra breve tempus, M.Aquilio C. Sempronio
consulibus abhinc annos centum et sexaginta, post duos consulatus duosque
triumphos et bis excisos terrores rei publicae mane in lectulo repertus est
mortuus, ita ut quaedam elisarum faucium in cervice reperirentur notae. 6
De tanti viri morte nulla habita est quaestio eiusque corpus velato capite
elatum est, cuius opera super totum terrarum orbem Roma extulerat caput.
Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidere
memoriae, mortem obiit, vitam certe dignissimam egit, quae nullius ad id
temporis praeterquam avit fulgore vinceretur. Decessit anno ferme sexto et
quinquagesimo: 7 de quo si quis ambiget, recurrat ad priorem consulatum
eius, in quem creatus est anno octavo et tricesimo: ita dubitare desinet.
[5] Ante tempus excisae Numantiae praeclara in Hispania militia D. Bruti
fuit, qui penetratis omnibus Hispaniae gentibus ingenti vi hominum
urbiumque potitus numero, aditis quae vix audita erant, Gallaeci cognomen
meruit.
2 Et ante eum paucis annis tam severum illius Q. Macedonici in his
gentibus imperium fuit, ut, cum. Urbem Contrebiam nomine in Hispania
oppugnaret, pulsas praecipiti loco quinque cohortes legionarias eodem
protinus subiré iuberet, 3 facientibusque omnibus in procinctu
testamenta, velut ad certam mortem eundum foret, non deterritus proposito,
quem moriturum miserat militem victorem recepit: tantum effecit mixtus
timori pudor spesque desperatione quaesita. Hic virtute ac severitate
facti, at Fabius Aemilianus Pauli exemplo disciplina in Hispania fuit
clarissimus.
[6] Decem deinde interpositis annis, qui Ti. Graccum idem Gaium fratrem
eius occupavit furor, tam virtutibus eius omnibus quam huic errori similem,
ingenio etiam eloquentiaque longe praestantiorem. 2 Qui cum summa quiete
animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandae fraternae mortis
gratia vel praemuniendae regalis potentiae eiusdem exempli tribunatum
ingressus, longe maiora et acriora petens dabat civitatem omnibus Italicis,
extendebat eam paene usque Alpis, 3 dividebat agros, vetabat quemquam
civem plus quingentis iugeribus habere, quod aliquando lege Licinia cautum
erat, nova constituebat portoria, novis coloniis replebat provincias,
iudicia a senatu trasferebat ad equites, frumentum plebi dari instituerat;
nihil immotum, nihil tranquillum, nihil quietum, nihil denique in eodem
statu relinquebat; quin alterum etiam continuavit tribunatum.
4 Hunc L. Opimius consul, qui praetor Fregellas exciderat, persecutus
armis unaque Fulvium Flaccum, consularem ac triumphalem virum, aeque prava
cupientem, quem C. Gracchus in locum Tiberii fratris triumvirum
nominaverat, eumque socium regalis adsumpserat potentiae, morte adfecit.
5 Id unum nefarie ab Opimio proditum, quod capitis non dicam Gracchi, sed
civis Romani pretium se daturum idque auro repensurum proposuit. 6
Flaccus in Aventino annatos ac pugnam ciens cum filio maiore iugulatus est;
Gracchus profugiens, cum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius miserat,
cervicem Euporo servo praebuit, qui non segnius se ipse interemit, quam
domino succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani in Gracchum
fides fuit. Qui more Coclitis sustentatis in ponte hostibus eius, gladio se
tranfixit. 7 Ut Ti. Gracchi antea corpus, ita Gai mira crudelitate
victorum in Tiberim deiectum est.
[7] Hunc Ti. Gracchi liberi, P. Scipionis Africani nepotes, viva adhuc
matre Cornelia, Africani filia, viri optimis ingeniis male usi, vitae
mortisque habuere exitum: qui si civilem dignitatis concupissent modum,
quidquid tumultuando adipisci gestierunt, quietis obtulisset res publica.
2 Huic atrocitati adiectum scelus unicum. Quippe iuvenis specie excellens
necdum duodevicesimum transgressus annum immunisque delictorum paternorum,
Fulvii Flacci filius, quem pater legatum de condicionibus miserat, ab
Opimio interemptus est. Quem cum haruspex Tuscus amicus flentem in vincula
duci vidisset, "quin tu hoc potius", inquit, "facis"! Protinusque inliso
capite in postem lapideum ianuae carceris effusoque cerebro expiravit.
3 Crudelesque mox quaestiones in amicos clientesque Gracchorum habitae
sunt. Sed Opimium, virum alioqui sanctum et gravem, damnatum postea iudicio
publico memoria istius saevitiae nulla civilis prosecuta est misericordia.
4 Eadem Rupilium Popiliumque, qui consules asperrime in Tiberii Gracchi
amicos saevierant, postea iudiciorum publicorum merito oppressit invidia.
Rei tantae parum ad notitiam pertinens interponetur.
5 Hic est Opimius, a quo consule celeberrimum Opimiani vini nomen; quod
iam nullum esse spatio annorum colligi potest, cum ab eo sint ad te, M.
Vinici, consulem anni centum et quinquaginta.
6 Factum Opimii, quod inimicitiarum quaesita erat ultio, minor secuta
auctoritas, et visa ultio privato odio magis quam publicae vindictae data.
7 In legibus Gracchi inter perniciosissima numerarim, quod extra Italiam
colonias posuit. Id maiores, cum viderent tanto potentiorem Tyro
Carthaginem, Massiliam Phocaea, Syracusas Corintho, Cyzicum ac Byzantium
Mileto, genitali solo, diligenter vitaverant et civis Romanos ad censendum
ex provinciis in Italiam revocaverant. 8 Prima autem extra Italiam
colonia Carthago condita est. Subinde Porcio Marcioque consulibus deducta
colonia Narbo Martius.
[8] Mandetur deinde memoriae severitas iudiciorum.
Quippe C. Cato consularis, M. Catonis nepos, Africani sororis filius,
repetundarum ex Macedonia damnatus est, cum lis eius HS. quattuor milibus
aestimaretur: adeo illi viri magis Voluntatem peccandi intuebantur quam
modum, factaque ad consilium dirigebant et quid, non in quantum admissum
foret, aestimabant.
2 Circa eadem tempora M. C. Metelli fratres uno die triumphaverunt. Non
minus clarum exemplum et adhuc unicum Fulvii Flacci, eius qui Capuam
ceperat, filiorum, sed alterius in adoptionem dati, in collegio consulatus
fuit; adoptivus in Acidini Manlii familiam datus. Nam censura Metellorum
patruelium, non germanorum fratrum fuit, quod solis contigerat Scipionibus.
3 Tum Cimbri et Teutoni transcendere Rhenum, multis mox nostris suisque
cladibus nobiles. Per eadem tempora clarus eius Minucii, qui porticus, quae
hodieque celebres sunt, molitus est, ex Scordiscis triumphus fuit.
[9] Eodem tractu temporum nituerunt oratores Scipio Aemilianus
Laeliusque, Ser. Galba, duo Gracchi, C. Fannius, Carbo Papinus; nec
praetereundus Metellus Numidicus et Scaurus, et ante omnes L. Crassus et M.
Antonius: 2 quorum aetati ingeniisque successere C. Caesar Strabo, P.
Sulpicius; nam Q. Mucius iuris scientia quam prorie eloquentiae nomine
celebrior fuit.
3 Clara etiam per idem aevi spatium fuere ingenia in togatis Afranii, in
tragoediis Pacuvii atque Accii usque in Graecorum ingeniorum comparationem
evecti, magnumque inter hos ipsos facientis operi suo locum, adeo quidem,
ut in illis limae, in hoc paene plus videatur fuisse sanguinis, 4 celebre
et Lucilii nomen fuit, qui sub P. Africano Numantino bello eques
militaverat. Quo quidem tempore iuvenes adhuc Iugurtha ac Marius sub eodem
Africano militantes in iisdem castris didicere, quae postea in contrariis
facerent. 5 Historiarum auctor iam tum Sisenna erat iuvenis, sed opus
belli civilis Sullanique post aliquot annos ab eo seniore editum est. 6
Vetustior Sisenna fuit Caelius aequalis Sisennae Rutilius Claudiusque
Quadrigarius et Valerius Antias. Sane non ignoremus eadem aetate fuisse
Pomponium sensibus celebrem, verbis rudem et novitate inventi a se operis
commendabilem.
[10] Prosequamur nota severitatem censorum Cassii Longini Caepionisque,
qui abhinc annos centum quinquaginta tris Lepidum Aemilium augurem, quod
sex milibus HS. aedes conduxisset, adesse iusserunt. At nunc si quis tanti
habitet, vix ut senator agnoscitur: adeo natura a rectis in prava a pravis
in vitia, a vitiis in praecipitia pervenitur.
2 Eodem tractu temporum et Domitii ex Arvernis et Fabii ex Allobrogibus
victoria fuit nobilis; Fabio Pauli nepoti ex victoria cognomen Allobrogico
inditum. Notetur Domitiae familiae peculiaris quaedam et ut clarissima, ita
artata numero felicitas. Septem ante hunc nobilissimae simplicitatis
iuvenem, Cn. Domitium, fuere, singuli omnes parentibus geniti, sed omnes ad
consulatum sacerdotiaque, ad triumphi autem paene omnes pervenerunt
insignia.
[11] Bellum deinde Iugurthinum gestum est per Q. Metellum, nulli
secundum saeculi sui. Huius legatus fuit C. Marius, quem praediximus,
natus agresti loco, hirtus atque horridus vitaque sanctus, quantum bello
optimus, tantum pace pessimus, immodicus gloriae, insatiabilis, impotens
semperque inquietus. 2 Hic per publicanos aliosque in Africa
negotiantis criminatus Metelli lentitudinem, trahentis iam in tertium
annum bellum, et naturalem nobilitatis superbiam morandique in imperiis
cupiditatem effecit, ut, cum commeatu petito Romam venisset, consul
crearetur bellique paene patrati a Metello, qui bis Iugurtham acie
fuderat, summa committeretur sibi. Metelli tamen et triumphus fuit
clarissimus et meritum ex virtute ei cognomen Numidicě inditum. 3 Ut
paulo ante Domitiae familiae, ita Caeciliae notanda claritudo est.
Quippe intra duodecim ferme annos huius temporis consules fuere Metelli
aut censores aut triumpharunt amplius duodecies, ut appareat,
quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc florere fortunam,
nunc senescere, nunc interire.
[12] At C. Marius L. Sullam, iam tunc ut praecaventibus fatis,
copulatum sibi quaestorem habuit et per eum missum ad regem Bocchum
Iugurtha rege abhinc annos ferme centum triginta quattuor potitus est;
designatusque iterum consul in urbem reversus secundi consulatus initio
Kal. Ianuariis eum in triumpho duxit. 2 Effusa, ut praediximus,
immanis vis Germanarum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat,
cum Caepionem Manliumque consules et ante Carbonem Silanumque fudissent
fugassentque in Galliis et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium
consularem et alios celeberrimi nominis viros trucidassent, populus
Romanus non aiium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem
quam Marium est ratus. 3 Tum multiplicati consulatus eius. Tertius in
apparatu belli consumptus; quo anno Cn. Domitius tribunus plebis legem
tulit, ut sacerdotes, quos antea conlegae sufficiebant, populus crearet.
4 Quarto trans Alpis circa Aquas Sextiass cum Teutonis conflixit,
amplius centum quinquaginta milia hostium priore ac postero die ab eo
trucidata gensque excisa Teutonum. 5 Quinto citra Alpis in campis,
quibus nomen erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q. Lutatius Catulus
fortunatissimo decertavere proelio; caesa aut capta amplius centum milia
hominum. Hac victoria videtur meruisse Marius: ne eius nati rem publicam
paeniteret, ac mala bonis repensasse. 6 Sextus consulatus veluti
praemium et mentorum datus. Non tamen huius consulatus fraudetur gloria,
quo Servilii Glauciae Saturninique Apulei furorem continuatis honoribus
rem publicam lacerantium ei gladiis quoque et caede comitia
discutientium, consul armis compescuit hominesque exitiabibis in
Hostilia curia morte multavit.
[13] Deinde interiectis paucis annis tribunatum iniit M. Livius
Drusus, vir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in
omnia ingenio animoque quam fortuna usus. 2 Qui cum senatui priscum
restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre
ordinem (quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in
multos clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P.
Rutilium, virum non saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum
lege repetundarum maximo cum gemitu civitatis damnaverant), in iis
ipsis, quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium non
intellegentem, sě qua de plebis commodis ab eo agerentur, veluti
inescandae inliciendaeque multitudinis causa fieri, ut minoribus
perceptis maiora permitteret. 3 Denique ea fortuna Drusi fuit, ut
malefacta collegarum quam quaevis optime ab ipso cogitata senatus
probaret magis, et honorem, qui ab eo deferebatur, sperneret, iniunas,
quae ab illis intendebantur, aequo animo reciperet, et huius summae
gloriae invideret, illorum modicam ferret.
[14] Tum conversus Drusi animus, quando bene incepta male cedebant, ad
dandam civitatem Italiae. Quod cum moliens revertisset e foro, immensa
illa et incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine in
area domus suae cultello percussus. qui adfixus lateri eius relictus
est, intra paucas horas decessit. 2 Sed cum ultimum redderet spiritum,
intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem
convenientissimam conscientiae suae: "Ecquandone", inquit, "propinqui
amicique, similem mei civem habebit res publica?". Hunc finem
clarissimus iuvenis vitae habuit: cuius morum minime omittatur
argumentum. 3 Cum aedificaret domum in Palatio in eo loco, ubi est
quae quondam Ciceronis, mox Censorini fuit, nunc Statilii Sisennae est,
promitteretque ei architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a
conspectu immunisque ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam
despicere posset, "Tu vero" inquit, "si quid in te artis est, ita
compone domum meam, ut, quidquid agam, ab omnibus perspici possit".
[15] Mors Drusi iam pridem tumescens bellum excitavit Italicum; quippe
L. Caesare et P. Rutilio consulibus abhinc annos centum viginti,
universa Italia, cum id malum ab Asculanis ortum esset (quippe Servilium
praetorem Fonteiumque legatum occiderant) ac deinde a Marsis exceptum in
omnis penetrasset regiones, arma adversus Romanos cepit. 2 Quorum ut
fortuna atrox, ita causa fuit iustissima: petebant enim eam civitatem,
cuius imperium armis tuebantur: per omnis annos atque omnia bella
duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius
recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per quod homines
eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset.
3 Id bellum amplius trecenta milia iuventutis Italicae abstulit.
Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn. Pompeius, Cn.
Pompei Magni pater, C. Marius, de quo praediximus, L. Sulla anno ante
praetura functus, Q. Metellus, Numidici filius, qui meritum cognomen Pii
consecutus erat: 4 Quippe expulsum civitate a L. Saturnino tribuno
plebis, quod solus in leges eius iurare noluerat, pietate sua,
auctoritate senatus, consensu rei publicae restituit patrem. Nec
triumphis honoribusque quam aut causa exilii aut exilio aut reditu
clarior fuit Nurnidicus.
[16] Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius, Insteius Cato, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius Mutilus. 2 Neque ego verecundia omestici sanguinis gloriae quidquam, dum verum refero, subtraham: quippe multum Minatii Magii, atavi mei, Aeculanensis, tribuendum est memonae, qui nepos Decii Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi viri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione, quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul curn T. Didio caperet, Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque occuparet: 3 cuius de virtutibus cum alii, tum maxime dilucide Q. Hortensius in annalibus suis rettulit . Cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam rettulit ipsum viritim civitate donando, duos filios eius creando praetores, cum seni adhuc crearentur. 4 Tam varia atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per biennium continuum duo Rcmani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur, exercitus populi Romani multis in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem, qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt, Pompeio Sullaque et Mano fluentem procumbentemque rem populi Romani restituentibus.
[17] Finito ex maxrima parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico bello, quo quidem Romani victis adflictisque ipsi exarmati quam integri universis civitatem dare maluerunt, consulatum inierunt Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla, vir qui neque ad finem victoriae satis laudari neque post victoriam abunde vituperan potest. 2 Hic natus familia nobili, sextus a Cornelio Rufino, qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae eius ciaritudo intermissa esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem habere videretur: 3 deinde post praeturam inlustratus bello Italico et ante in Gallia legatione sub Mario, qua eminentissimos duces hostium fuderat, ex successu animum sumpsit petensque consulatum paene omnium civium suffragiis factus est; sed eum honorem undequinquagesimo aetatis suae anno adsecutus est.
[18] Per ea tempora Mithridates, Ponticus rex. Vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die 2 atque hora redditis civitatibus litteris ingenti cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, quo tempore neque fortitudine 3 adversus Mithridatem neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par fuit (horum fidem Mytilenaeorum perfidia inluminavit, qui M. Aquilium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt, quibus libertas in unius Theophanis gratiam postea a Pompeio restituta est), cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia. 4 Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur (quippe ea urbs pertinacissime arma retinebat exercituque Romano obsidebatur, velut paeniteret eius fidei, quam omnium sanctissimam bello praestiterat Punico), 5 Sulpicius tribunus plebis, disertus, acer, opibus gratia amicitiis vigore ingenii atque animi celeberrimus, cum antea rectissima voluntate apud populum maximam quaesisset dignitatem quasi pigeret eum virtutum suarum et bene consulta ei male cederent, 6 subito pravus et praeceps se C. Mano post septuagesimum annum omnia imperia et omnis provincias concupiscenti addixit legemque ad populum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticums aliasque leges perniciosas et exitiabiles neque tolerandas liberae civitati tulit. Quin etiam Q. Pompei consulis filium eundemque Sullae generum per emissarios factionis suae interfecit.
[19] Tum Sulla contracto exercitu ad urbem rediit eamque armis
occupavit, duodecim auctores novarum pessimarumque rerum, inter quos
Manum cum filio et P. Sulpicio, urbe exturbavit ac lege lata exules
fecit. Sulpicium etiam adsecuti equites in Laurentinis paludibus
iugulavere, caputque eius erectum et ostentatum pro rostris velut omen
imminentis proscriptionis fuit. 2 Marius post sextum consulatum
annumque septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac
naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae, in quam
se fugiens consectantis Sullae equites abdiderat, iniedo in collum loro
in carcerem Minturnensium iussu duumviri perductus est.
3 Ad quem interficiendum missus cum gladio servus publicus natione
Germanus, qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat, ut
agnovit Marium, magno eiulatu expromens indignationem casus tanti viri
abiecto gladio profugit e carcere. 4 Tum cives, ab hoste misereri
paulo ante principis viri docti, instructum eum viatico conlataque veste
in navem imposuerunt. At ille adsecutus circa insulam Aenariam filium
cursum in Africam direut inopemque vitam in tugurio ruinarum
Carthaginiensium toleravit, cum Marius aspiciens Carthaginem, illa
intuens Marium, alter alten possent esse solacio.
[20] Hoc anno primum sanguine consulis Romani militis imbutae manus
sunt; quippe Q. Pompeius, collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompei
proconsulis seditione, sed quam dux creaverat, interfectus est. 2 Non
erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque cum ita civitas Italiae
data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives ne potentia
eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent
recepti in beneficium quam auctores benefici, Cinna in omnibus tribubus
eos se distributurum pollicitus est: quo nomine ingentem totius Italiae
frequentiam in urbem acciverat.
3 E qua pulsus collegae optimatiumque viribus cum in Campaniam
tenderet, ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est
suffectusque in eius locum L. Cornelius Merula flamen dialis. Haec
iniuri homine quam exemplo dignior fuit. 4 Tum Cinna corruptis primo
centurionibus
ac tribunis, mox etiam spe largitionis militibus, ab eo exercitu, qui
circa Nolam erat, recepius est. Is cum universus in verba eius iurasset,
retinens insignia consulatus patriae bellum intulit. fretus ingenti
numero novorum civiuum, e quorum delectu trecentas amplius cohortes
conscripserat ac triginta legionum instar impleverat. 5 Opus erat
partibus auctoritate, cuius augendae gratia C. Marium cum filio de
exilio revocavit quique cum iis pulsi erant.
[21] Dum bellum autem infert patriae Cinna, Cn. Pompeius, Magni pater,
cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum. ut
praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum ceperat, circa quam
urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, quinque
et septuaginta milia civium Romanorum. Amplius sexaginta Italicorum una
die conflixerant, 2 frustratus spe continuandi consulatus ita se
dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret
temporibusque insidiari videretur, et huc atque illuc, unde spes maior
adfulsisset potentiae, sese exercitumque deflecteret. 3 Sed ad ultimum
magno atrocique proelia cum Cinna conflixit: cuius commissi patratique
sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae pugnantibus spectantibusque
quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest. 4 Post hoc
cum utrumque exercitum velut parum beIlo exhaustum laceraret
pestilentia. Cn. Pompeius decessit. Cuius interitus voluptas amissorum
aut gladio aut morba civium paene damna repensata est. populusque
Romanus quam vivo iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit.
5 Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis
ante annos fere centum sexaginta septem Q. Pompeius cum Cn. Servilio
consul fuit.
6 Cinna et Marius haud incruentis utrimque certaminibus editis urbem
occupaverunt, sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit.
[22] Mox C. Marius pestifero civibus suis reditu intravit moenia.
Nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta:
neque licentia gladiorum in mediocris saevitum. sed excelsissimi quoque
atque eminentissimi civitatis viri variis suppliciorum generibus
adfecti. 2 In iis consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu Cinnae
interfectus est. Merula autem, qui se sub adventum Cinnae consulatu
abdicaverat, incisis venis superfusoque altaribus sanguine, quos saepe
pro salute rei publicae flamen dialis precatus erat deos, eos in
execrationem Cinnae partiumque eius tum precatus optime de re publica
meritum spiritum reddidit. 3 M. Antonius, princeps civitatis atque
eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erat,
iussu Marii Cinnaeque confossus est. Q. Catulus, et aliarum virtutum et
belli Cunbrici gloria, 4 quae illi eum Mario communis fuerat.
celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco nuper calce
harenaque perpolito inlatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul
exitiali hausto spiritu, simul incluso suo mortem magis voto quam
arbitria inimicorum obiit.
5 Omnia erant praecipitia in re publica. nec tamen adhuc quisquam
inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare auderet aut petere
sustineret. Postea id quoque accessit, ut saevitiae causam avaritia
praeberet et modus
culpae ex pecuniae modo constitueretur et qui fuisset locuples, fieret
is nocens, suique quisque periculi merces foret, nec quidquam videretur
turpe, quod esset quaestuosum.
[23] Secundum deinde consulatum Cinna et septimum Marius in priorum
dedecus iniit, cuius initio morbo oppressus decessit, vir in bello
hostibus, in otio civibus infestissimus quietisque impatientissimus. 2
In huius locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua
creditoribus quadrantem solvi iusserat, cuius facti merita eum poena
intra biennium consecuta est. 3 Dominante in Italia Cinna maior pars
nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit. Sulla
interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et
Macedoniam ita dimicavit, ut et Athenas reciperet et plurimo circa
multiplicis Piraei portus munitiones labore expleto amplius ducenta
milia hostium interficeret nec minus multa caperet. 4 Si quis hoc
rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat
Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est: adeo enim certa
Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et in omni re, quidquid
sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri praedicarent. 5 Ceterum
tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae conditionis cum ab
inimicis tenereatur, oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia,
corpora necessitati servientes intra muros habebant.
6 Transgressus deinde in Asiam Sulla parentem ad omnia supplicemque
Mithridatem invenit, quem multatum pecunia ac parte navium Asia
omnibusque allis provinciis, quas armis occupaverat, decedere coegit,
captivos recepit, in perfugas noxiosque animadvertit, paternis, id est
Pontici finibus contentum esse iussit.
[24] C. Flavius Fimbria, qui praefectus equitum ante adventum Sullae
Valerium Flaccum consularem virum interfecerat exercituque occupato
imperator appellatus forti Mithridatem pepulerat proelio, sub adventu
Sullae se ipse interemit, adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter
executus.
2 Eodem anno P. Laenas tribunus plebis Sex. Lucilium, qui priore anno
tribunus plebis fuerat, saxo Tarpeio deiecit, et cum collegae eius,
quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugissent, aqua ignique iis
interdixit.
3 Tum Sulla compositis transmarinis rebus, cum ad eum primum omnium
Romanorum legati Parthonun venissent, et in iis quidam magi ex notis
corporis respondissent caelestem eius vitam et memoriam futuram,
revectus in Italiam haud plura quam triginta armatorum milia adversum
ducenta amplius hostium exposuit Brundusii. 4 Vix quidquam in Sullae
operibus clarius duxerim, quam quod cum per triennium Cinnanae
Marianaeque partes Italiam obsiderent, neque inlaturum se bellum iis
dissimulavit nec quod erat in manibus omisit, existimavitque ante
frangendum hostem quam ulciscendum civem, repulsoque externo metu, ubi
quod alienum esset vicisset, superaret quod erat domesticum. 5 Ante
adventum L. Sullae Cinna seditione orta ab exercitu interemptus est, vir
dignior, qui arbitrio victorum moreretur quam iracundia militum. De quo
vere dici potest, ausum esse eum quae nemo auderet bonus, perfecisse
quae a nullo nisi fortissimo perfici possent, et fuisse eum in
consultando temerarium, in exequendo virum. Carbo nullo suffecto collega
solus toto anno consul fuit.
[25] Putares Sullam venisse in Italiam non belli vindicem, sed pacis
auctorem; anta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum
singulari cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam
temptavitque iustis legibus et aequis conditionibus bellum componere;
sed iis, quibus et res pessima et immodica cupiditas erat, non poterat
pax placere. 2 Crescebat interim in dies Sullae exercitus
confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici deinde circa
Capuam eventu Scipionem Norbanumque consules superat, quorum Norbanus
acie victus, Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus inviolatus a
Sulla dimissus est. 3 Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac
victor, ut dum vincit, mitis ac iustissimo lenior, post victoriam audito
fuerit crudelior. Nam et consulem, ut praediximus, exarmatum Quintumque
Sertorium, pro quanti mox belli facem, et multos alios, potitus eorum,
dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis ac diversissimi
animi conspiceretur exemplum.4 Post victoriam namque ascendens
montem Tifata cum C. Norbano concurrerat Sulla gratis Dianae, cuius
numini regio illa sacrata est, solvit; aquas salubritate medendisque
corporibus nobiles agrosque omnis addixit deae. Huius gratae religionis
memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque et tabula testatur
aerea intra aedem.
[26] Deinde consules Carbo tertium et C. Marius, septiens consulis
filius, annos natus sex et viginti, vir animi magis quam aevi paterni,
multa fortiterque molitus neque usquam inferior nomine suo. Is apud
Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste, quod ante natura munitum
praesidiis firmaverat, se exercitumque contulit.
2 Ne quid usquam malis publicis deesset, in qua civitate semper
virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque sibi
videbatur, qui fuerat pessimus. Quippe dum ad Sacriportum dimicatur,
Damasippus praetor Domitium consularem, Scaevolam Mucium, pontificem
maximum et divini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C. Carbonem
praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium velut faventis
Sullae partibus in curia Hostilia trucidavit. 3 Non perdat nobilissimi
facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antistii quae iugulato, ut
praediximus, viro gladio se ipsa transfixit. Quantum huius gloriae
famaeque accessit nunc virtute feminae! nec propria latet.
[27] At Pontius Telesinus, dux Samnitium, vir domi bellique
fortissimus penitusque Romano nomini infestissimus, contractis circiter
quadraginta milibus fortissimae pertinacissimaeque in retinendis armis
iuventutis, Carbone ac Mario consulibus abhinc annos centum et novem
Kal. Novembribus ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit, ut ad
summum discrimen et eum et rem publicam perduceret, 2 quae non maius
periculum adiit Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata,
quam eo die, quo circumvolans ordines exercitus sui Telesinus
dictitansque adesse Romanis ultimum diem vociferabatur eruendam
delendamque urbem, adiiciens numquam defuturos raptores Italicae
libertatis lupos, nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa.
3 Post primam demum horam noctis et Romana acies respiravit et hostium
cessit. Telesinus postera die semianimis repertus est, victoris magis
quam morientis vultum praeferens, cuius abscisum caput ferro figi
gestarigue circa Praeneste Sulla iussit. 4 Tum demum desperatis rebus suis C. Marius adulescens per cuniculos,
qui miro opere fabricati in diversas agrorum partis ferebant, conatus
erumpere, cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum
interemptus est. 5 Sunt qui sua manu, sunt qui concurrentem mutuis
ictibus cum minore fratre Telesini una, obsesso et erumpente occubuisse
prodiderint. Utcumque cecidit, hodieque tanta patris imagine non
obscuratur eius memoria. De quo iuvene quid existimaverit Sulla, in
promptu est; occiso enim demum eo Felicis nomen adsumpsit, quod quidem
usurpasset iustissime, si eundem et vincendi et vivendi finem habuisset.
6 Oppugnationi autem Praenestis ac Marii praefuerat Ofella Lucretius,
qui cum ante Marianarum fuisset partium praetor, ad Sullam transfugerat.
Felicitatem diei, quo Samnitiurn Telesinique pulsus est exercitus, Sulla
perpetua ludorum circensium honoravit memoria, qui sub eius nomine
Sullanae Victoriae celebrantur.
[28] Paulo ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis
proeliis partiurn eius viri hostium exercitum fuderant, duo Serviii apud
Clusium, Metellus Pius apud Faventiam, N. Lucullus circa Fidentiam. 2
Videbantur finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt.
Quippe dictator creatus (cuius honoris usurpatio per annos centum et
viginti intermissa; nam proximus post annum quam Hannibal Italia
excesserat, uti adpareat populum Romanum usum dictatoris haud metu
desiderasse tali quo timuisset potestatem) imperio, quo priores ad
vindicandam maximis periculis rem publicam olim usi erant, eo in
inmodicae crudelitatis licentiam usus est.3 Primus ille, et utinam
ultimus, exemplum proscriptionis invenit, ut in qua civitate petularitis
convicii iudicium histrioni ex albo redditur, in ea iugulati civis
Romani publice constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet, qui
plurimos interemisset, neque occisi hostis quam civis uberius foret
praemium Geretque quisque merces mortis suae.4 Nec tantum in eos, qui
contra arma tulerant, sed in multos insontis saevitum. Adiectum etiam,
ut bona proscriptorum venirent exclusique paternis opibus liberi etiam
petendorum honorum iure prohiberentur simulque, quod indignissimum est,
senatorum filii et onera ordinis sustinerent et iura perderent.
[29] Sub adventum in Italiam L. Sullae Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei
filius, quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico
praediximus, tris et viginti annos natus, abhinc annos centum et
tredecim privatis ut opibus, ita consiliis magna ausus magnificeque
conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae
firmum ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat,
contraxit exercitum:2 cuius viri magnitudo multorum voluminum instar
exigit, sed operis modus paucis eum narrari iubet. Fuit hic genitus
matre Lucilia stirpis senatoriae, forma excellens, non ea, qua flos
commendatur aetatis, sed ea dignitate constantiaque, quae in illam
conveniens arnplitudinem fortunamque eum ad ultimum vitae comitata est
diem; innocentia eximius, sanctitate praecipuus, 3 eloquentia medius,
potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, non vi ab eo
occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus, civis in toga, nisi
ubi vereretur ne quem haberet paxem, modestissimus, amicitiarum tenax,
in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in
accipienda satisfactione facillimus, potentia sua numquam aut raro ad
impotentiam usus,4 paene omnium vitiorum expers, nisi numeraretur
inter maxima. in civitate libera dominaque gentium indignari, cum omnes
cives iure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere. 5
Hic a toga virili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui,
bonum et capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium
prudentia excoluerat, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius
timeretur validius.
[30] Tum M. Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam
animi, Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam
victoriam, partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo
auctoravit facinore. Metellus et Pompeius ex Hispaniis triumphaverunt;
2 sed Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Rornanus, ante diem
quam consulatum iniret, curru urbem invectus est. 3 Quem virum quis
non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum
iniquo tulisse animo, C. Caesaris absentis in altero consulatu petendo
senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus
omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad
causam, sed ad voluntatern personasque dirigere. 4 Hoc consulatu
Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re
reliquerat.
5 Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes duce Spartaco, raptis ex
ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem petiere, mox crescente in dies
multitudine gravibus variisque casibus adfecere Italiam. 6 Quorum
numerus in tantum adulevit, ut qua, ultima dimica.vere acie, nonaginta
milia hominum se Romano exercitui opposuerint. Huius patrati gloria
penes M. Crassum fuit, mox rei publicae omnium consensu principem.
[31] Converterat Cn. Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior civi habebatur. Qui cum consul perquam laudabiliter iurasset se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum idque servasset, 2 post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more, non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus piratae terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperiurn aequum in omnibus provinciis cum proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. Quo scito paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur; 3 sed tamen idem hoc ante septennium in M. Antonii praetura decretum erat. 4 Sed interdum persona ut exemplo nocet, ita invidiam auget aut levat: in Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur: contra in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri aut retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant optimates, sed consilia impetu victa sunt.
[32] Digna est memoria Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui cum dissuadens legem in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: "si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?" subclamavit universa contio: "te, Q. Catule". Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico civitatis testimonio e contione discessit '. 2 Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis suae vero testimonio fraudare noluit. 3 Per idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui ad. equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque ordinem partitus est; Oto Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. 4 At Cn. Pompeius multis et praeclaris viris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus maris praesidio navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem liberavit praedonesque saepe multis iam aliis locis victos circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit; et quo maturius bellum tam late diffusum conficeret, 5 reliquias eorum contractas in urbibus remotoque mari loco in certa sede constituit. 6 Sunt qui hoc carpant, sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi rapinis arcuit.
[33] Cum esset in fine bellum piraticum et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria, Tigranem, regum maximum, in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere quam non potuerat, quia alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae, legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. 2 Accepta ea magnisque certatum inter imperatores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiiceret imperii neuterque ab altero quod arguebat mentitus argui posset. 3 Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam adgressus est, quemquam omnino parem tulit, et in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat (neque eo viro quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus, in gerendis verecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret, ita finiret aequo animo, et quod cupisset, arbitrio suo sumeret, alieno deponeret) 4 et Lucullus, summus alioqui vir, profusae huius in aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum suffossis montibus in terras mare haud infacete Magnus Pompeius Xerxen togatum vocare adsueverat.
[34] Per id tempus a Q. Metello Creta insula, in populi Romani potestatem redacta est, quae ducibus Panare et Lasthene quattuor et viginti milibus iuvenum coactis, velocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos exercitus fatigaverat. 2 Ne ab huius quidem usura gloriae temperavit animum Cn. Pompeius, quin victoriae partem conaretur vindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum cum ipsorum singularis virtus, tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque fecit favorabilem. 3 Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut vita clarus, ita ingenio maximus, quique effecit, ne quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia, vigilia curaque aperuit. 4 Catilina metu consularis imperi urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in carcere necati sunt.
[35] Ille senatus dies, quo haec acta sunt, virtutem M. Catonis iam
multis in rebus conspicuarn atque praenitentem in altissimo culmine
locavit. 2 Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae
Porciae, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam
hominibus propior, qui numquam recte fecit, ut facere videretur, sed
quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem
habere, quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis immunis semper
fortunam in sua potestate habuit . 3 Hic tribunus plebis designatus et
adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia Lentulus
coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam,
tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore
oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam
fecit, 4 sic irnpendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione
status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit, ut
universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in
eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronern
prosequerentur domum. 5 At Catilina non segnius conata obiit, quarn
sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans quem
spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit.
[36] Consulatui Ciceronis non mediocre adiecit decus natus eo anno
divus Augustus abhinc annos LXXXII, omnibus omnium gentium viris
magnitudine sua inducturus caliginem. 2 Iam paene supervacaneum videri
potest eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat diremptos
gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronern, Hortensium, anteque
Crassum, Cottam, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Caelium, Calvurn et
proximum Ciceroni Caesarern eorumque velut alumnos Corvinum ac Pollionem
Asinium, aemulumque Thucydidis Sallustium, auctoresque carminum Varronem
ac Lucretium neque ullo in suscepto carminis sui opere minorem Catullum.
3 Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorurn enumeratio, inter
quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum Vergilius Rabiriusque
et consecutus Sallustium Livius Tibullusque et Naso, perfectissimi in
forrna operis sui; nam vivorum ut magna admiratio, ita censura diffcilis
est.
[37] Dum haec in urbe Italiaque geruntur, Cn. Pompeius memorabile
adversus Mithridaten, qui post Luculli profectionem magnas novi
exercitus viris reparaverat, bellum gessit. 2 At rex fusus fugatusque
et omnibus exutus copiis Armeniam Tigranemque socer generum petiit,
regem eius temporis, nisi qua Luculli armis erat infractus,
potentissimum. 3 Simul itaque duos persecutus Pompeius intravit
Armeniam. Prior filius Tigranis, sed discors patri, pervenit ad
Pompeium; 4 mox ipse supplex et praesens se regnumque dicioni eius
perrnisit, praefatus neminem alium neque Romanum neque ullius gentis
virum futurum fuisse, cuius se societati commissurus foret, quam Cn.
Pompeium; proin omnem sibi vel adversam vel secundam, cuius auctor ille
esset, fortunam tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo vinci, quem
vincere esset nefas, neque inhoneste aliquem summitti huic, quem fortuna
super omnis extulisset. 5 Servatus regi honos imperii, sed multato
ingenti pecunia, quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in
quaestoris potestatern ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque,
quas occupaverat, provinciae ereptae, et aliae restitutae populo Romano,
aliae tum primum in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum primum
facta est stipendiaria. Finis imperii regii terminatus Armenia .
[38] Haud absurdum videtur propositi operis regulae paucis
percurrere, quae cuiusque ductu gens ac natio redacta in formulam
provinciae stipendiaria facta sit, ut quae partibus notavimus, facilius
simul universa conspici possint . 2 Primus in Siciliam traiecit
exercitum consul Claudius, sed provinciam eam post annos ferme duos et
quinquaginta captis Syracusis fecit Marcellus Claudius. Primus Africam
Regulus nono ferme anno primi Punici belli aggressus est; sed post
centum et novem annos P. Scipio Aemilianus eruta Carthagine abhinc annos
centum septuaginta tris Africam in formulam redegit provinciae. Sardinia
inter primum et secundum bellum Punicum ductu T. Manlii consulis certum
recepit imperi iugum. 3 Immane bellicae civitatis argumentum, quod
semel sub regibus, iterum hoc T. Manlio consule, tertio Augusto principe
certae pacis argumentum Ianus geminus clausus dedit. 4 In Hispaniam
primi omnium duxere exercitus Cn. et P. Scipiones initio secundi belli
Punici abhinc annos ducentos quinquaginta; inde varie possessa et saepe
amissa partibus, universa ductu Augusti facta stipendiaria est. 5
Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fulvius Nobilior subegit Aetoliam,
Asiam L. Scipio, Africani frater, eripuit Antiocho, sed beneficio
senatus populique Romani mox ab Attalis possessam regibus M. Perpenna
capto Aristonico fecit tributariam. Cyprus devicta nullius adsignanda
gloriae est; 6 quippe senatus consulto, ministerio Catonis, regis
morte, quam ille conscientia acciverat, facta provincia est. Creta
Metelli ductu longissimae libertatis fine multata est. Syria Pontusque
Cn. Pompei virtutis monumenta sunt.
[39] Gallias primum a Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui
Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra,
saepe et adfectavimus et omisimus. Sed fulgentissimum C. Caesaris opus
in his conspicitur; quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem,
quod totus terrarum orbis, in aerarium conferunt stipendium. 2 Ab
eodem facta +++++++++++++ Numidicus. Ciliciam perdomuit Isauricus et
post bellum Antiochinum Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut
praediximus, testarnento Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus
praeter Hispanias aliasque gentis, quarum titulis forum eius praenitet,
paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in
aerarium reditus contulit. 3 At Ti. Caesar quam certam Hispanis
parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit.
Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas
imperio nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctorita.te
Cappadociam populo Romano fecit stipendairiam. Sed revertamur ad
ordinem.
[40] Secuta deinde Cn. Pompei militia, gloriae laborisne maioris
incertum est. Penetratae cum victoria Media, Albania, Hiberia; deinde
flexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima Ponti incolunt,
Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei, insidiis
filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter
Parthicos. 2 Tum victor omnium quas adierat gentium Pompeius suoque et
civium voto maior et per omnia fortunam hominis egressus revertit in
Italiam. Cuius reditum favorabilem opinio fecerat; quippe plerique non
sine exercitu venturum in urbem adfirmarunt et libertati publicae
statuturum arbitrio suo modum. 3 Quo magis hoc homines timuerant, eo
gratior civilis tanti imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii
dimisso exercitu nihil praeter nomen imperatoris retinens cum privato
comitatu, quem semper illi astare moris fuit, in urbem rediit
magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque
maiorem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex
manubiis intulit. 4 Absente Cn. Pompeio T. Ampius et T. Labienus
tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis circensibus corona aurea et
omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque
aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare
sustinuit. Huius viri fastigium tantis auctibus fortuna extulit, ut
primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot
partes terrarum orbis sunt, totidem faceret monumenta victoriae suae.
Numquam eminentia invidia carent. 5 Itaque et Lucullus et Metellus
Creticus memor tamen acceptae iniuriae, non iniuste querens (quippe
ornamentum triumphi eius captivos duces Pompeius subduxerat) et cum iis
pars optimatium refragabatur, ne aut promissa civitatibus a Pompeio aut
bene meritis praemia ad arbitrium eius persolverentur.
[41] Secutus deinde est consulatus C. Caesaris, qui scribenti manum
iniicit et quamlibet festinantem in se morari cogit. Hic nobilissima
Iuliorum genitus familia et, quod inter omnis antiquitatis studiosos
constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium
excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo
super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum,
celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio
neque iracundo simillimus, 2 qui denique semper et cibo et sommo in
vitam, non in voluptatem uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine
coniunctissimus atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret nullo
metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor
fuerat, in Sullae dimisisset gratiam, habuissetque fere duodeviginti annos
eo tempore, quo Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae
adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem mutata veste
dissimilemque fortunae suae indutus habitum nocte urbe elapsus est. 3
Idem postea admodum iuvenis, cum a piratis captus esset, ita se per omne
spatium, quo ab iis retentus est, apud eos gessit, ut pariter iis terrori
venerationique esset, neque umquam aut nocte aut die (cur enim quod vel
maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut
excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex
solito variaret, suspectus iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant,
foret.
[42] Longum est narrare, quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata
eius qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit.
Illud referatur documentum tanti mox evasuri viri: 2 quae nox eam diem
secuta est, qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita tamen, ut
cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, et privatus et contracta
classe tumultuaria invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant,
partem classis fugavit, partem mersit, aliquot navis multosque mortalis
cepit; laetusque nocturnae expeditionis triumpho ad suos revectus est, 3
mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad proconsulem
Iuncum (idem enim Asiam eamque obtinebat) petens, ut auctor fieret sumendi
de captivis supplicii: quod (cum) ille se facturum negasset venditurumque
captivos dixisset (quippe sequebatur invidia inertiam), incredibili
celeritate revectus ad mare, priusquam de ea re ulli proconsulis
redderentur epistulae, omnes, quos ceperat, suffixit cruci.
[43] Idem mox ad sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat
in Cottae consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen dialis
creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id
sacerdotium) festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia
tunc obtinentibus maria et merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum
navem una cum duobus amicis decemque servis ingressus effusissimum
Adriatici maris traiecit sinum. 2 Quo quidem in cursu conspectis, ut
putabat, piratarum navibus cum exuisset vestem alligas setque pugionem ad
femur alterutri se fortunae parans, mox intellexit frustratum esse visum
suum arborumque ex longinquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem. 3
Reliqua eius acta in urbe, nobilissima Cn. Dola bellae accusatio et maior
civitatis in ea favor, quam reis praestari solet, contentionesque civiles
cum Q. Catulo atque aliis eminentissimis viris celeberrimae, et ante
praeturam victus in maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium
confessione senatus princeps, 4 et restituta in aedilitate 4 adversante
quidem nobilitate monumenta C. Marii, simulque revocati ad ius dignitatis
proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili virtute atque
industria obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere Antistio, avo
huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et
sacerdotum patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas
intellegi potest) quo notiora sunt, minus egent stilo.
[44] Hoc igitur consule inter eum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita
potentiae societas, quae urbi orbique terrarum nec minus diverso cuique
tempore ipsis exitiabilis fuit. Hoc consilium sequendi Pompeius causam
habuerat, 2 ut tandem acta in transmarinis provinciis, quibus, ut
praediximus, multi obtrectabant, per Caesarem confirma rentur consulem,
Caesar autem, quod animadvertebat se cedendo Pompei gloriae aucturum suam
et invidia communis potentiae in illum relegata confirmaturum vires suas,
Crassus, ut quem principatum solus adsequi non poterat, auctoritate Pompei,
viribus teneret Caesaris, 3 adfinitas etiam inter Caesarem Pompeiumque
contracta nupt¸s, quippe Iuliam, filiam C. Caesaris, Cn. Magnus duxit
uxorem. 4 In hoc consulatu Caesar legem tulit, ut ager Campanus plebei
divideretur, suasore legis Pompeio. Ita circiter viginti milia civium eo
deducta et ius urbis restitutum post annos circiter centum quinquaginta
duos quam bello Punico ab Romanis Capua in formam praefecturae redacta
erat. 5 Bibulus, collega Caesaris, cum actiones eius magis vellet
impedire quam posset, maiore parte anni domi se tenuit. Quo facto dum
augere vult invidiam collegae, auxit potentiam. Tum Caesari decretae in
quinquennium Galliae.
[45] Per idem tempus P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique
neque dicendi neque faciendi ullum nisi quem vellet nosset modum, malorum
propositorum executor acerrimus, infamis etiam sororis stupro et actus
incesti reus ob initum inter religiosissima populi Romani sacra adulterium,
cum graves inimicitias cum M. Cicerone exerceret (quid enim inter tam
dissimiles amicum esse poterat?) et a patribus ad plebem transisset, legem
in tribunatu tulit, qui civem Romanum indemnatum interemisset, ei aqua et
igni interdiceretur: cuius verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus
petebatur. 2 Ita vir optime meritus de re publica conservatae patriae
pretiurn calamitatem exil¸ tulit. Non caruerunt suspicione oppressi
Ciceronis Caesar et Pompeius. Hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quod
inter viginti viros dividendo agro Campano esse noluisset. 3 Idem intra
biennium sera Cn. Pompei cura, verum ut coepit intenta, votisque Italiae ac
decretis senatus, virtute atque actione Annii Milonis tribuni plebis
dignitati patriaeque restitutus est. Neque post Numidici exilium aut
rediturn quisquam aut expulsus invidiosius aut receptus est laetius. Cuius
domus quam infeste a Clodio disiecta erat, tam speciose a senatu restituta
est. 4 Idem P. Clodius in tribunatu sub honorificentissimo ministerii
titulo M. Catonem a re publica relegavit: quippe legem tulit, ut is
quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore, mitteretur in insulam
Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum vitiis eam contumeliam
meritu. 5 Sed ille sub adventum Catonis vitae suae vim intulit. Unde
pecuniam longe sperata maiorem Cato Romam retulit. Cuius integritatem
laudari nefas est, insolentia paene argui potest, quod una cum consulibus
ac senatu effusa civitate obviam, cum per Tiberim subiret navibus, non ante
iis egressus est, quam ad eum locum pervenit, ubi erat exponenda pecunia.
[46] Cum deinde inmanis res vix multis voluminibus explicandas C. Caesar
in Gallia gereret nec contentus plurimis ac felicissimis victoriis
innumerabilibusque caesis et captis hostium milibus etiam in Britanniam
traiecisset exercitum, alterum paene imperio nostro ac suo quaerens orbem,
vetus par consulum, Cn. Pompeius et M. Crassus, alterum iniere consulatum,
qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter gestus est. 2 Caesari
lege, quam Pompeius ad populum tulit, prorogatae in idem spatium temporis
provinciae, Crasso bellum Parthicum iam animo molienti Syria decreta. Qui
vir cetera sanctissimus immunisque voluptatibus neque in pecunia neque in
gloria concupiscenda aut modum norat aut capiebat terminum. Hunc
proficiscentem 3 in Syriam diris cum ominibus tribuni plebis frustra
retinere conati. Quorum execrationes si in ipsum tantummodo valuissent,
utile imperatoris damnum salvo exercitu fuisset rei publicae. 4
Transgressum Euphraten Crassum petentemque Seleuciam circumfusus inmanibus
copiis equitum rex Orodes una cum parte maiore Romani exercitus interemit.
Reliquias legionum C. Cassius, atrocissimi mox auctor facinoris, tum
quaestor, conservavit Syriamque adeo in populi Romani potestate retinuit,
ut transgressos in eam Parthos felici rerum eventu fugaret ac funderet.
[47] Per haec insequentiaque et quae praedixirnus tempora amplius
quadringenta milia hostium a C. Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum
saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, bis penetrata
Britannia, novem denique aestatibus vix ulla non iustissimus triumphus
emeritus. Circa Alesiam vero tantae res gestae, quantas audere vix hominis,
perficere paene nullius nisi dei fuerit. 2 Quarto ferme anno Caesar
morabatur in Gall¸s, cum medium iam ex invidia potentiae (et viva illa)
male cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem concordiae pignus Iulia,
uxor Magni, decessit: atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces
dirimente fortuna filius quoque parvus Pompei, Iulia natus, intra breve
spatium obiit. Tum in gladios 3 caedesque civium furente ambitu, cuius
neque finis reperiebatur nec modus, tertius consulatus soli Cn. Pompeio
etiam adversantium antea dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille
honoris gloria veluti reconciliatis sibi optimatibus maxime a C. Caesare
alienatus est; sed eius consulatus omnem vim in coercitionem ambitus
exercuit. 4 Quo tempore P. Clodius a Milone candid.ato consula,tus
exemplo inutili, facto salutari rei publicae circa Bovillas contracta ex
occursu rixa iugulatus est. Milonem reum non magis invidia facti quam
Pompei damnavit voluntas. 5 Quem quidem M. Cato palam lata absolvit
sententia. Qui si rnaturius tulisset, non defuissent qui sequerentur
esemplum probarentque eum civem occisum, quo nemo perniciosior rei publicae
neque bonis inimicior vixerat.
[48] Intra breve deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum
iustissimus quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus;
quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque
per triennium absens ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium,
consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare
dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque,
adversabatur. 2 Qui si ante biennium, quam ad arrna itum est, perfectis
muneribus theatri et aliorum operum, quae ei circumdedit, gravissima
temptatus valetudine decessisset in Campania (quo quidem tempore universa
Italia vota pto salute eius primi omnium civiurn suscepit) defuisset
fortunae destruendi eius locus, et quam apud superos habuerat
magnitutudinem, inlibatam detulisset ad inferos. 3 Bello autem civili et
tot, quae deinde per continuos viginti annos consecuta sunt, malis non
alius maiorem flagrantioremque quam C. Curio tribunus plebis subiecit facem,
vir nobilis, elo quens, audax, suae alienaeque et fortunae et pudicitiae
prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo publico cuius animo
[voluptatibus vel libidinibus] 4 neque opes ullae neque cupiditates
suAicere possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur,
pro re publica, mox simulatione contra Pompeiurn et Caesarem, sed animo pro
Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut
accepimus, in medio relinquemus. 5 Ad ultimum saluberrimas coalescentis
condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius
aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae
publicae. Harum praeteritarumque rerum ordo cum iustis aliorum voluminibus
promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur. 6 Nunc proposito operi
sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis
Metelloque et Hortensio, qui, cum sine invidia in re publica Qoruissent
eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante
initium bellorum civilium morte functi sunt.
[49] Lentulo et Marcello consulibus post urbem conditam annis
septingentis et tribus, et annos octo et septuaginta ante quam tu, M.
Vinici, consulatum inires, bellum civile exarsit. Alterius ducis causa
melior videbatur, alterius erat firmior; 2 hic omnia speciosa, illic
valentia; Pompeium senatus auctoritas, Caesarem militum armavit fiducia.
Consules senatusque causae non Pompeio summam imperii detulerunt. 3 Nihil
relictum a Caesare, quod servandae pacis causa temptari posset, nihil
receptum a Pompeianis, cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus vero
salva re publica salvus esse non posset, M. autem Cato moriendum ante, quam
ullam condicionem civis accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus
et gravis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris, et
illa gloriosiora, haec terribiliora duceret. 4 Ut deinde spretis omnibus
quae Caesar postulaverat, tantummodo contentus cum una legione titulum
retinere provinciae, privatus in urbem veniret et se in petitione
consulatus suffragiis populi Rornani committeret decrevere, ratus bellandum
Caesar cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. Pompeius consulesque et maior
pars senatus relicta urbe ac deinde Italia transmisere Dyrrachium.
[50] At Caesar Domitio legionibusque, Corfini quae una cum eo fuerant,
potitus, duce aliisque, qui voluerant abire ad Pompeium, sine dilatione
dimissis, persecutus Brundusium, ita ut appareret ma1le integris rebus et
conditionibus finire bellum quam opprimere fugientis, cum transgressos
reperisset consules, in urbem revertit 2 redditaque ratione consiliorum
suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis
armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit. 3 Festinationem
itineris eius aliquamdiu morata Massilia est, fide melior quam consilio
prudentior, intempestive principalium armorum arbitria captans, quibus hi
se debent interponere, qui non parentem coercere possunt. 4 Exercitus
deinde, qui sub Afranio consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius
adventus vigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum
et quisquis cuiusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium.
[51] Proximo anno cum Dyrrachium ac vicina ei urbi regio castris Pompei
obtineretur, qui accitis ex ornnibus transmarinis provinciis legionibus,
equitum ac peditum auxilüs, regumque et tetrarcharum simulque dynastarum
copiis inmanem exercitum confecerat et mare praesidiis classium, ut
rebatur, saepserat, quo minus Caesar legiones posset transmittere, 2 sua
et celeritate et fortuna C. Caesar usus nihil in mora habuit, quo minus eo
quo vellet ipse exercitusque classibus perveniret, et primo paene castris
Pompei sua iungeret, mox etiam obsidione munimentisque eum complecteretur.
Sed inopia obsidentibus quam obsessis erat gravior. 3 Tum Balbus
Cornelius excedente humanam fidem temeritate ingressus castra hostium
saepiusgue cum Lentulo conlocutus consule, dubitante quanti se venderet,
illis incrementis fecit viam, quibus non in Hispania ex cive natus, sed
Hispanus, ia triumphum et pontificatum adsurgeret fieretque ex privato
consularis. Variatum deinde proeliis, sed uno longe magis Pompeianis
prospero, quo graviter impulsi sunt Caesaris milites.
[52] Tum Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit.
Pompeius, longe diversa aliis suadentibus, 2 quorum plerique hortabantur,
ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis
salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies
ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est. 3 Aciem
Pharsa1icam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque utriusque
exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae capita
effossumque alterum Romani imperii lumen et tot ta1esque Pompeianarum
partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus. 4 lllud
notandum est: ut primum C.Caesar inc1inatam vidit Pompeianorurn aciem,
neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut indemnes partes, ut
militari verbo ex consuetudine utar, dimitteret. Pro dii immortales, 5
quod huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam mitis pretiurn tulit!
Nihil in illa victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit, 6 quam
quod neminen nisi acie consumptum civem patria, desideravit: sed munus
misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius vitam victor iam daret,
quam victi acciperent.
[53] Pompeius profugiens cum duobus Lentulis consularibus Sextoque filio
et Favonio praetorio, quos comites ei fortuna adgregaverat, aliis, ut
Parthos, aliis, ut Africam peteret, in qua fidelissimum partium suarum
haberet regem Iubam, suadentibus, Aegyptum petere proposuit memor
beneficiorum, quae in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero quam iuveni
propior regnabat Alexandriae, contulerat. 2 Sed quis in adversis
beneficiorum servat memoriam?
Aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam? Aut quando fortuna non
mutat fidem? Missi itaque ab rege, qui venientem Cn. Pompeium (is iam a
Mytilenis Corneliam uxorem receptam in navem fugae comitem habere coeperat)
consilio Theodoti et Achillae exciperent hortarenturque, ut ex oneraria in
eam navem, quae obviam processerat, transcenderet; quod cum fecisset,
princeps Romani nominis imperio arbitrioque Aegyptii mancipii, C. Caesare
et P. Servilio consulibus, iugulatus est. 3 Hic post tres consulatus et
totidem triumphos domitumque terrarum orbem sanctissimi atque
praestantissimi viri in id evecti, super quod ascendi non potest,
duodesexagesimum annum agentis pridie natalem ipsius vitae fuit exitus, in
tantum in illo viro a se discordante fortuna, ut cui modo ad victoriam
terra defuerat, deesset ad sepulturam.
4 Quid aliud quam nimium occupatos dixerim, quos in aetate et tanti et
paene nostri saeculi viri fefellit quinquennium, cum a C. Atilio et Q.
Servilio consulibus tam facilis esset annorum digestio? Quod adieci, non ut
arguerem, sed ne arguerer.
[54] Non fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque,
quorum is auctoritaie regebatur, fides. Quippe cum venientem eum
temptassent insidüs ac deinde bello lacessere auderent, utrique summorum
imperatorum, alteri mortuo, alteri superstiti meritas poenas luere
supplicüs. 2 Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique vivebat nomine.
Quippe ingens partium eius favor bellum excitaverat Africum, quod ciebat
rex Iuba et Scipio, vir consularis, ante biennium quam extingueretur
Pompeius, lectus ab eo socer, 3 eorumque copias auxerat M. Cato, ingenti
cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos legionibus.
Qui vir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori parere
maluit.
[55] Admonet promissae brevitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda
sint. Sequens fortunam suam Caesar pervectus in Africam est, quam occiso C.
Curione, Iulianarum duce partium, Pompeiani obtinebant exercitus. Ibi primo
varia fortuna, mox pugnavit sua, inclinataeque hostiorn copiae: 2 nec
dissimilis ibi adversus victos quam in priores clementia Caesaris fuit.
Victorem Africani belli Caesarem gravius excepit Hispaniense (nam victus ab
eo Pharnaces vix quidquam gloriae eius adstruxit), quod Cn. Pompeius, Magni
filius, adulescens impetus ad bella maximi, ingens ac terribile
conflaverat, undique ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium
ex toto orbe terrarurn auxiliis confluentibus. 3 Sua Caesarem in
Hispaniam cornitata fortuna est, sed nullum umquam atrocius periculosiusque
ab eo initum proelium, adeo ut plus quam dubio Marte descenderet equo
consistensque ante recedentem suorum aciem, increpata prius fortuna, quod
se in eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non
recessurum: proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi
forent. 4 Verecundia magis quam virtute acies restituita, et a duce quam
a milite fortius. Cn. Pompeius gravis vulnere inventus inter solitudines
avias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit.
[56] Caesar omnium victor regressus in urbem, quod humanam excedat fidem,
omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit, magnificentissimisque
gladiatorii muneris, naumachiae et equitum peditumque, simul elephantorum
certaminis spectaculis epulique per multos dies dati celebratione
replevit eam. 2 Quinque egit triumphos: Gallici apparatus ex citro,
Pontici ex acantho, Alexandrini testudine, Africi ebore, Hispaniensis
argento rasili constitit. Pecunia ex manubiis lata paulo amplius sexiens
miliens sestertium.
3 Neque illi tanto viro et tam clementer omnibus victorüs suis uso plus
quinque mensium principalis quies contigit. Quippe cum mense Octobri in
urbem revertisset, idibus Martiis, coniurationis auctoribus Bruto et
Cassio, quorum alterum promittendo consulatum non obligaverat, contra
differendo Cassium offenderat, adiectis etiam consiliarüs caedis
familiarissimis omnium et fortuna partium eius in summum evectis fastigium,
D. Bruto et C. Trebonio aliisque clari nominis viris, interemptus est. 4
Cui magnam invidiam conciliarat M. Antonius, omnibus audendis paratissimus,
consulatus collega, inponendo capiti eius Lupercalibus sedentis pro rostris
insigne regium, quod ad eo ita repulsum erat, ut non offensus videretur.
[57] Laudandum experientia consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper
praedixerant Caesari ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille
dictitans mori se quam timere malle dum clementiam, quam praestiterat,
expectat, incautus ab ingratis occupatus est, cum quidem plurima ei
praesagia atque indicia dii immortales futuri obtulissent periculi. 2 Nam
et haruspices praemonuerant, ut diligentissime iduum Martiarum caveret
diem, et uxor Calpurnia territa nocturno visu, ut ea die domi subsisteret,
orabat, et libelli coniurationem nuntiantes dati neque protinus ab eo lecti
erant. Sed profecto ineluctabilis fatorum vis, 3 cuiuscumque fortunam
mutare constituit, consilia corrumpit.
[58] Quo anno id patravere facinus Brutus et Cassius praetores erant, D.
Brutus consul designatus. 2 Hi una cum coniurationis globo, stipati
gladiatorum D. Bruti manu, Capitolium occupavere. Tum consul Antonius (quem
cum simul interimendum censuisset Cassius testamentumque Caesaris
abolendum, Brutus repugnaverat dictitans nihil amplius civibus praeter
tyranni - ita enim appellari Caesarem facto eius expediebat - petendum esse
sanguinem) 3 convocato senatu, cum iam Dolabella, quem substituturus sibi
Caesar designaverat consulem, fasces atque insignia corripuisset consulis,
velut pacis auctor liberos suos obsides in Capitolium misit fidemque
descendendi tuto interfectoribus Caesaris dedit. 4 Et illud decreti
Atheniensium celeberrimi exemplum, relatum a Cicerone, oblivionis
praeteritarum rerum decreto patrum comprobatum est.
[59] Caesaris deinde testamentum apertum est, quo C. Octavium, nepotem
sororis suae Iuliae, adoptabat. De cuius origine, etiam si premit iter,
pauca dicenda sunt. Fuit C. Octavius ut non patricia, 2 ita admodum
speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus, innocens, dives. Hic
praetor inter nobilissimos viros creatus primo loco, cum ei dignatio Iulia
genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus Macedoniam
appellatusque in ea imperator, decedens ad petitionem consulatus obiit
praetextato relicto filio. Quem C. Caesar, maior eius avunculus, 3
educatum apud Philippum vitricum dilexit ut suum, natumque annos
duodeviginti Hispaniensis militiae adsecutum se postea comitem habuit,
numquam aut alio usum hospitio quam suo aut alio vectum vehiculo,
pontificatusque sacerdotio puerum honoravit. 4 Et patratis bellis
civilibus ad erudiendam liberalibus disciplinis singularis indolem iuvenis
Apolloniam eum in studia miserat, mox belli Getici ac deinde Parthici
habiturus commilitonem. 5 Cui ut est nuntiatum de caede avunculi, cum
protinus ex vicinis legionibus centuriones suam suorumque militum operam ei
pollicerentur neque eam spernendam Salvidienus et Agrippa dicerent, ille
festinans pervenire in urbem omnem ordinem ac rationem et necis et
testamenti Brundusii comperit. 6 Cui adventanti Romam inmanis amicorum
occurrit frequentia, et cum intraret urbem, solis orbis super caput eius
curvatus aequaliter rotundatusque in colorem arcus velut coronam tanti mox
viri capiti imponens conspectus est.
[60] Non placebat Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae
fortunae Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque orbis
fata conditorem conservatoremque Romani nominis. 2 Sprevit itaque
caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa quam tuto
humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se quam vitrico
credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset visus, semet
ipsum sibi videri indignum. 3 Hunc protinus Antonius consul superbe
excepit (neque is erat contemptus, sed metus) vixque admisso in Pompeianos
hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam velut insidiis eius petitus
sceleste insimulare coepit, in quo turpiter deprehensa eius vanitas est.
4 Aperte deinde Antonii ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem
erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum a C. Caesare ad aedem
Opis, occupatum ad Antonio, actorum eiusdem insertis falsis civitatibus
inmunitatibusque corrupti commentarii atque omnia pretio temperata,
vendente rem publicam consule. 5 Idem provinciam D. Bruto designato
consuli decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decrevit
sibi; interque naturaliter dissimillimos ac diversa volentis crescebat
odium eoque C. Caesar iuvenis cotidianis Antonii petebatur insidiis.
[61] Torpebat oppressa dominatione Antonii civitas. Indignatio et dolor
omnibus, vis ad resistendum nulli aderat, cum C. Caesar undevicesimum annum
ingressus, mira ausus ac summa consecutus privato consilio maiorem senatu
pro re publica animum habuit 2 primumque a Calatia, mox a Casilino
veteranos excivit paternos; quorum exemplum secuti alii brevi in formam
iusti coiere exercitus. Mox cum Antonius occurrisset exercitui, quem ex
transmarinis provinciis Brundusiuni venire iusserat, legio Martia et quarta
cognita et senatus voluntate et tanti iuvenis indole sublatis signis ad
Caesarem se contulerunt. 3 Eum senatus honoratum equestri statua, quae
hodieque in rostris posita aetatem eius scriptura indicat (qui honor non
alii per trecentos annos quam L. Sullae et Cn. Pompeio et C. Caesari
contigerat), pro praetore una cum consulibus designatis Hirtio et Pansa
bellum cum Antonio gerere iussit. 4 Id ab eo annum agente vicesimum
fortissime circa Mutinam administratum est et D. Brutus obsidione
liberatus. Antonius turpi ac nuda fuga coactus deserere Italiam, consulum
autem alter in acie, alter post paucos dies ex volnere mortem obiit.
[62] Omnia ante quam fugaretur Antonius honorifice a senatu in Caesarem
exercitumque eius decreta sunt maxime auctore Cicerone; sed ut recessit
metus, erupit voluntas protinusque Pompeianis partibus rediit animus. 2
Bruto Cassioque provinciae, quam iam ipsi sine ullo senatus consulto
occupaverant, decretae, laudati quicumque se iis exercitus tradidissent,
omnia transmarina imperia eorum commissa arbitrio. 3 Quippe M. Brutus et
C. Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc ad augendam eius invidiam
simulantes se metuere, testati edictis libenter se vel in perpetuo exilio
victuros, dum rei publicae constaret concordia, nec uliam belli civilis
praebituros materiam, plurimum sibi honoris esse in conscientia facti sui,
profecti urbe atque Italia, intento ac pari animo sine auctoritate publica
provincias exercitusque occupaverant et, ubicumque ipsi essent,
praetexentes esse rem pubblicam, pecunias etiam, quae ex transmarinis
provinciis Romam ab quaestoribus deportabantur, a volentibus acceperant.
4 Quae omnia senatus decretis comprensa et comprobata sunt et D. Bruto,
quod alieno beneficio viveret, decretus triumphus, Pansae atque Hirtii
corpora publica sepultura honorata, 5 Caesaris adeo nulla habita mentio,
ut legati, qui ad exercitum eius missi erant, iuberentur summoto eo milites
adloqui. Non fuit tam ingratus exercitus, quam fuerat senatus; nam cum eam
iniuriam dissimulando Caesar ipse ferret, negavere milites sine imperatore
suo ulla se audituros mandata. 6 Hoc est illud tempus, quo Cicero insito
amore Pompeianarum partium Caesarem laudandum et tollendum censebat, cum
aliud diceret, aliud intellegi vellet.
[63] Interim Antonius fuga transgressus Alpes, primo per conloquia
repulsus a M. Lepido, qui pontifex maximus in C. Caesaris locum furto
creatus decreta sibi Hispania adhuc in Gallia morabatur, mox saepius in
conspectum veniens militum (cum et Lepido omnes imperatores forent meliores
et multis Antonius, dum erat sobrius), per aversa castrorum proruto vallo a
militibus receptus est. Qui titulo imperii cedebat Lepido, cum summa virium
penes eum foret. 2 Sub Antonii ingressum in castra Iuventius Laterensis,
vir vita ac morte consentaneus, cum acerrime suasisset Lepido, ne se cum
Antonio hoste iudicato iungeret, inritus consilii gladio se ipse
transifixit. 3 Plancus deinde dubia, id est sua, fide, diu quarum esset
partium secum luctatus ac sibi difficile consentiens, et nunc adiutor D.
Bruti designati consulis, collegae sui, senatuique se litteris venditans,
mox eiusdem proditor, Asinius autem Pollio firmus proposito et Iulianis
partibus fidus, Pompeianis adversus, uterque exercitus tradidere Antonio.
[64] D. Brutus desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem
petitus, paulatim relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam
nobilis viri, nomine Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus
est iustissimasque optime de se merito viro C. Caesari poenas dedit, cuius
cum primus omnium amicorum fuisset, 2 interfector fuit et fortunae, ex
qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque aequum,
quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat, perire. 3
Haec sunt tempora, quibus M. Tullius continuis, actionibus aeternas Antonii
memoriae inussit notas, sed hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus
Cannutius canina rabie lacerabat Antonium. Utrique vindicta ]ibertatis
morte stetit; 4 sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis
velut satiato Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu hostis
iudicatus est, ut ante fuerat Antonius.
[65] Tum inter eum Caesaremque et Antonium commercia epistularum et
condicionum facta mentio, cum Antonius subinde Caesarem admoneret, quam
inimicae ipsi Pompeianae partes forent et in quod iam emersissent fastigium
et quanto Ciceronis studio Brutus Cassiusque attollerentur, denuntiaretque
se cum Bruto Cassioque, qui iam decem et septem legionum potentes erant,
iuncturum vires suas, si Caesar eius aspernaretur concordiam, diceretque
plus Caesarem patris quam se amici ultioni debere. 2 Tum inita potentiae
societas et hortantibus orantibusque exercitibus inter Antonium etiam et
Caesarem facta adfinitas, cum esset privigna Antonii desponsata Caesari.
Consulatumque iniit Caesar pridie quam viginti annos impleret decimo Kal.
Octobres cum collega Q. Pedio post urbem conditam annis septingentis et
novem, ante duos et septuaginta, quam tu, M. Vinici, consulatum inires. 3
Vidit hic annus Ventidium, per quam urbem inter captivos Picentium in
triumpho ductus erat, in ea consularem praetextam iungentem praetoria. Idem
hic postea triumphavit.
[66] Furente deinde Antonio simulque Lepido, quorum uterque, ut
praediximus, hostes iudicati erant, cum ambo mallent sibi nuntiari, quid
passi essent, quam quid meruissent, repugnante Caesare, sed frustra
adversus duos, instauratum Sullani exempli malum, proscriptio. 2 Nihil
tam indignum illo tempore fuit, quam quod aut Caesar aliquem proscribere
coactus est aut ab ullo Cicero proscriptus est. Abscisaque scelere Antonii
vox publica est, cum eius salutem nemo defendisset, qui per tot annos et
publicam civitatis et privatam civium defenderat. 3 Nihil tamen egisti,
M. Antoni (cogit enim excedere propositi formam operis erumpens animo ac
pectore indignatio) nihil, inquam, egisti mercedem caelestissimi oris et
clarissimi capitis abscisi numerando auctoramentoque funebri ad
conservatoris quondam rei pubIicae tantique consulis inritando necem. 4
Rapuisti tu M. Ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et vitam
miseriorem te principe quam sub te triumviro mortem, famam vero gloriamque
factorum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. 5 Vivit vivetque
per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel
utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum
animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia inluminavit, manebit
incolume, comitem aevi sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas
illius in te scripta mirabitur, tuum in eum factum execrabitur citiusque e
mundo genus hominum quam Ciceronis nomen cedet.
[67] Huius totius temporis fortunam ne deflere quidem quisquam satis
digne potuit, adeo nemo exprimere verbis potest. Id tamen notandum est, 2
fuisse in proscriptos uxorum fidem summam, libertorum mediam, servorum
aliquam, filiorum nullam, adeo difficilis est hominibus utcumque conceptae
spei mora. 3 Ne quid ulli sanctum relinqueretur, velut ia dotem
invitamentumque sceleris Antonius L. Caesarem avunculum, Lepidus Paulum
fratrem proscripserant; nec Planco gratia defuit ad impetrandum, ut frater
eius Plancus Plotius proscriberetur. 4 Eoque inter iocos militaris, qui
currum Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem civium usurpabant
hunc versum: De germanis, non de Gallis duo triumphant consules.
[68] Suo praeteritum loco referatur; neque enim persona umbram actae rei
capit. Dum in acie Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat, M.
Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior
nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem solvere ac servari posset
(quippe peior illi res familiaris quam mens erat), 2 in praetura novarum
tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis auctoritate
deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis
partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud occulte bellicum
tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis
auctore senatu circa Thurios oppressus est. 3 In incepto pari similis
fortuna Milonis fuit, qui Compsam in Hirpinis oppugnans ictusque lapide cum
P. Clodio, tum patriae, quam armis petebat, poenas dedit, vir inquies et
ultra fortem temerarius.
4 Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur immodica et
intempestiva, libertate usos adversus C. Caesarem Marullum Epidium
Flavumque Caesetium tribunos plebis, dum arguunt in eo regni voluntatem,
paene vim dominationis expertos. In hoc tamen saepe lacessiti principis ira
excessit, 5 ut censoria potius contentus nota quam animadversione
dictatoria summoveret eos a re publica testareturque esse sibi miserrimum,
quod aut natura sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad
ordinem revertendum est.
[69] Iam et Dolabella in Asia C. Trebonium consularem, cui succedebat,
fraude deceptum Zmyrnae occiderat, virum adversus merita Caesaris
ingratissimum participemque caedis eius, a quo ipse in consulare provectus
fastigium fuerat; 2 et C. Cassius acceptis a Statio Murco et Crispo
Marcio, praetoriis viris imperatoribusque, praevalidis in Syria legionibus,
inclusum Dolabellam, qui praeoccupata Asia in Syriam pervenerat, Laodiciae
expugnata ea urbe interfecerat (ita tamen, ut ad ictum servi sui Dolabella
non segniter cervicem daret) et decem legiones in eo tractu sui iuris
fecerat; et M. Brutus C. Antonio, 3 fratri M. Antonii, in Macedonia
Vatinioque circa Dyrrachium volentis legiones extorserat (sed Antonium
bello lacessierat, Vatinium 4 di~matione obruerat, cum et Brutus cuilibet
ducum praeferendus videretur et Vatinius nulli non esset postferendus, 4
in quo deformitas corporis cum turpitudine certabat ingenii, adeo ut animus
eius dignissimo domicilio inclusus videretur) eratque septem legionibus
validus. 5 At lege Pedia, quam consul Pedius collega Caesaris tulerat,
omnibus, qui Caesarem patrem interfecerant, aqua ignique interdictum erat.
Quo tempore Capito, patruus meus, vir ordinis senatorii, Agrippae
subscripsit in C. Cassium. 6 Dumque ea in Italia geruntur, acri atque
prosperrimo bello Cassius Rhodum, rem inmanis operis, ceperat, Brutus
Lycios devicerat, et inde in Macedoniam exercitus traiecerant, cum per
omnia repugnans naturae suae Cassius etiam Bruti clementiam vinceret. Neque
reperias, quos aut pronior fortuna comitata sit aut veluti fatigata
maturius destituerit quam Brutum et Cassium.
[70] Tum Caesar et Antonius traiecerunt exercitus in Macedoniam et apud
urbem Philippos cum Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu, cui Brutus
praeerat, impulsis hostibus castra Caesaris cepit (nam ipse Caesar, etiamsi
infirmissimus valetudine erat, obibat munia ducis, oratus etiam ab Artorio
medico, ne in castris remaneret, manifesta denuntiatione quietis territo),
id autem, in quo Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum in altiora se
receperat loca. 2 Tum Cassius ex sua fortuna eventum collegae aestimans,
cum dimisisset evocatum iussissetque nuatiare sibi, quae esset multitudo ac
vis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo nuntiante, cum in vicino esset
agmen cursu ad eum tendentiurn neque pulvere facies aut signa denotari
possent, existimans hostes esse, qui irruerent, lacerna caput circumdedit
extentamque cervicem interritus liberto praebuit. 3 Deciderat Cassii
caput, cum evocatus advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui cum
imperatorem prostratum videret: "sequar", inquit, "eum, quem mea occidit
tarditas, et ita in gladium incubuit". 4 Post paucos deinde dies Brutus
conflixit cum hostibus et victus acie cum in tumulum nocte ex fuga se
recepisset, impetravit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro
commodaret sibi; 5 reiectoque laevo super caput brachio, cum mucronem
gladii eius dextera tenens sinistrae admovisset mammillae ad eum ipsum
locum, qua cor emicat, impellens se in vulnus uno ictu transfixus expiravit
protinus.
[71] Messalla, fulgentissimus iuvenis, proximus in illis castris Bruti
Cassiique auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, servari
beneficio Caesaris maluit quam dubiam spem armorum temptare amplius; nec
aut Caesari quidquam ex victoriis suis fuit laetius quam servasse Corvinum
aut maius exemplum hominis grati ac pii, quam Corvinus in Caesarem fuit.
Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit. Tum Catonis
filius cecidit; 2 eadem Lucullum Hortensiumque, eminentissimorum civium
filios, fortuna abstulit; nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii digna
illo ac vera de exitu eius magna cum libertate ominatus est. Drusus Livius,
Iuliae Augustae pater, et Varus Quintilius ne temptata quidem hostis
misericordia alter se ipse in tabernaculo interemit, Varus autem liberti,
quem id facere coegerat, manu, cum se insignibus honorum velasset,
iugulatus est.
[72] Hunc exitum M. Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis
fortuna esse voluit, incorrupto animo eius in diem, quae illi omnes
virtutes unius temeritate facti abstulit. 2 Fuit autem dux Cassius
melior, quanto vir Brutus: e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum
magis timeres Cassium; in altero maior vis, in altero virtus: qui si
vicissent, quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere quam
Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium. 3 Cn.
Domitius, pater L. Domitii nuper a nobis visi, eminentissimae ac
nobilissimae simplicitatis viri, avus huius Cn. Domitii, clarissimi
iuvenis, occupatis navibus cum magno sequentium consilia sua comitatu fugae
fortunaeque se commisit, semet ipso contentus duce partium. 4 Statius
Murcus, qui classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi
parte exercitus naviumque Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania
revertens Siciliam armis occupaverat, petiit. 5 Ad quem et e Brutianis
castris et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo
fortuna subduxerat, proscripti confluebant: quippe nullum habentibus statum
quilibet dux erat idoneus, cum fortuna non electionem daret, sed perfugium
ostenderet exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret.
[73] Hic adulescens erat studiis rudis, sermone barbarus, impetu
strenuus, manu promptus, cogitatu celer, fide patri dissimillimus,
libertorum suorum libertus servorumque servus, speciosis invidens, ut
pareret humillimis. 2 Quem senatus paene totus adhuc e Pompeianis
constans partibus post Antonii a Mutina fugam eodem illo tempore, quo Bruto
Cassioque transmarinas provincias decreverat, revocatum ex Hispania, ubi
adversus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gesserat, in
paterna bona, restituerat et orae maritimae praefecerat. 3 Is tum, ut
praediximus, occupata Sicilia servitia fugitivosque in numerum exercitus
sui recipiens magnum modum legionum effecerat perque Menam et Menecraten
paternos libertos, praefectos classium, latrociniis ac praedationibus
infestato mari ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum non
depucleret vindicatum armis ac ductu patris sui mare infestare piraticis
sceleribus.
[74] Fractis Brutianis Cassianisque partibus Antonius transmarinas
obiturus provincias substitit. Caesar in Italiam se recepit eamque longe
quam speraverat tumultuosiorem repperit. Quippe L. Antonius consul, 2
vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant,
expers, modo apud veteranos criminatus Caesarem, modo eos, qui iussa
divisione praediorum nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma
conciens magnum exercitum conflaverat. Ex altera parte uxor Antonii Fulvia,
nihil muliebre praeter corpus gerens, ornnia armis tumultuque miscebat. 3
Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique viribus
Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium,
spem magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. 4 Usus Caesar
virtute et fortuna sua Perusiam expugnavit. Antonium inviolatum dimisit, in
Perusinos magis ira militum quam voluntate saevitum ducis: urbs incensa,
cuius initium incendii princeps eius loci fecit Macedonicus, qui subiecto
rebus ac penatibus suis igni transfixum se gladio flammae intulit.
[75] Per eadem tempora exarserat in Campania be1lum, quod professus
eorum, qui perdiderant agros, patrocinium ciebat Ti. Claudius Nero
praetorius et pontiiex, Ti. Caesaris pater, magni vir animi doctissimique
et ingenii. Id quoque adventu Caesaris sepultum atque discussum est. 2
Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari
queat? Quis non diversa praesentibus contrariaque expectaitis aut speret
aut timeat? 3 Livia, nobilissimi et fortissimi viri Drusi Claudiani
filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea
coniugem Augusti vidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem ac filiam,
tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma ac manus bimum hunc Tiberium
Caesarem, vindicem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium,
gestans sinu, per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo
facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare et cum viro Nerone pervecta in
Siciliam est.
[76] Quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum. Quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco
a Cn. Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. Neronis praefectus
fabrum, vir nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius
ob singularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, gravis iam aetate et
corpore cum comes esse non posset, gladio se ipse transfixit. 2
Inviolatam excedere Italia Caesar passus est Fulviam Plancumque, muliebris
fugae comitem. Nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in
potestate Antonii Venetia, magnis speciosisqoe rebus circa Altinum aliasque
eius regionis urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, quem
digressum e Brutianis castris post caedem eius praediximus et propriae
classis factum ducem, consiliis suis inlectum ac fide data iunxit Antonio:
3 quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse conlatum. Adventus deinde in Italiam Antonii apparatusque contra eum Caesaris habuit belli metum, sed
pax circa Brundusium composita. 4 Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui natus obscurissimis initiis parum habebat summa accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Caesare equestris ordinis consul creatus esse, nisi in id ascendisset, e quo infra se et Caesarem videret et rem publicam.
[77] Tum expostulante consensu populi, quem gravis urebat infesto mari annona, cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita, qui haud absurde, cum
in navi Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis suis se
cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna domus ab
Antonio possidebatur. 2 In hoc pacis foedere placuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere, in quo tamen animus inquies manere non potuit. Id unum tantummodo salutare adventu suo patriae attulit, quod omnibus proscriptis
aliisque, qui ad eum ex diversis causis fugerant, reditum salutemque pactus
est: 3 quae res et alios clarissimos viros et Neronem Claudium et M.
Silanum Sentiumque Saturninum et Arruntium ac Titium restituit rei
publicae. Statium autem Murcum, qui adventu suo classisque celeberrimae
vires eius dup1icaverat, insimulatum falsis criminationibus, quia talem
virum collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia
interfecerat.
[78] Hoc tractu temporum Octaviam, sororem Caesaris, M. Antonius duxit uxorem. Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in transmarinas provincias,
quas magnis momentis Labienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos,
perducto eorum exercitu in Syriam interfectoque legato Antonii concusserat;
qui virtute et ductu Ventidii una cum Parthorum copiis celeberrimoque
iuvenum Pacoro, regis filio, extinctus est. 2 Caesar per haec tempora, ne res discip1inae inimicissima, otium, corrumperet militem, crebris in
Illyrico Delmatiaque expeditionibus patientia periculorum be11ique
experientia durabat exercitum. 3 Eadem tempestate Calvinus Domitius, cum ex consulatu obtineret Hispaniam, gravissimi comparandiaue antiquis exempli auctor fuit: quippe primi pili centurionem nomine Vibillium ob turpem ex
acie fugam fusti percussit.
[79] Crescente in dies et classe et fama Pompei Caesar molem belli eius suscipere statuit. Aedificandis navibus contrahendoque militi ac remigi
navalibusque adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est
M. Agrippa, virtutis nobilissimae, labore, vigilia, periculo invictus
parendique, sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi cupidus et per
omnia extra dilationes positus consultisque facta coniungens. 2 Hic in Averno ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata cotidianis
exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei
perduxit scientiam. Hac classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui
ante nupta fuerat Liviam, auspicatis rei publicae ominibus duxisset eam
uxorem, Pompeio Siciliaeque bellum intulit. 3 Sed virum humana ope invictum graviter eo tempore fortuna concussit: quippe longe maiorem partem
classis circa Veliam Palinurique promontorium adorta vis Africi laceravit
ac distulit. Ea patrando bello mora fuit, quod postea dubia et interdum
ancipiti fortuna gestum est. 4 Nam et classis eodem loco vexata est
tempestate, et ut navali primo proelio apud Mylas ductu Agrippae pugnatum
prospere, ita inopinato Pompeianae classis adventu gravis sub ipsius
Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades; neque ab ipso periculum
abfuit. Legiones, quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in
terram paene a Pompeio oppressae sunt. 5 Sed ancipitis fortuna temporis mature virtute correcta: explicatis quippe utriusque partis classibus paene
omnibus exutus navibus Pompeius Asiam fuga petivit iussuque M. Antonii,
cuius opem petierat, dum inter ducem et supplicem tumultuatur et nunc
dignitatem retinet, nunc vitam precatur, a Titio iugulatus est. 6 Cui in tantum duravit hoc facinore contractum odium, ut mox ludos in theatro
Pompei faciens execratione populi spectaculo, quod praebebat, pelleretur.
[80] Acciverat gerens contra Pompeium bellum ex Africa Caesar Lepidum cum duodecim semiplenis legionibus. Hic vir omnium vanissimus neque ulla virtute tam longam fortunae indugentiarn meritus exercitum Pompei, quia
propior fuerat, sequentem non ipsius, sed Caesaris auctoritatem ac fidem,
sibi iunxerat 2 inflatusque amplius viginti legionum numero in id furoris processerat, ut inutilis alienae victoriae comes, quam diu moratus erat,
dissidendo in consiliis Caesari et semper diversa üs, quae aliis placebant,
dicendo, totam victoriam ut suam interpretabatur audebatque denuntiare
Caesari, excederet Sicilia. 3 Non ab Scipionibus aliisque veteribus
Romanorum ducum quidquam ausum patratumque fortius quam tunc a Caesare.
Quippe cum inermis et lacernatus esset, praeter nomen nihil trahens,
ingressus castra Lepidi, evitatis telis, quae iussu hominis pravissimi in
eum iacta erant, cum lacerna eius perforata esset lancea, aquilam legionis
rapere ausus est. 4 Scires, quid interesset inter duces: armati inermem secuti sunt decimoque anno quam ad indignissimam vita sua potentiarn
pervenerat, Lepidus et a militibus et a fortuna desertus pulloque velatus
amiculo inter ultimam confluentium ad Caesarem turbam latens genibus eius
advolutus est. Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt, spoliata,
quam tueri non poterat, dignitas.
[81] Subita deinde exercitus seditio, qui plexumque contemplatus
frequentiam suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet, partim severitate, partim liberalitate discussa principis, 2 speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae (veteranis in agros deductis qui coloniae veteranis in agros deductis qui coloniae eius relicti erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies sestertium in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque singulare et salubritaiis instrumentum et amoenitatis ornarnentum est. 3 Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute meruit. Vicior deinde Caesar reversus in urbem contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari extructum munificentia est.
[82] Qua aestate Caesar tam prospere sepelivit in Sicilia bellum,
fortuna, in Caesare et in re publica mitis, saeviit ad Orientem. Quippe
Antonius cum tredecim legionibus ingressus Armeniam ac deinde Mediam et per
eas regiones Parthos petens habuit regem eorum obvium. 2 Primoque duas legiones cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano legato amisit, mox saepius ipse cum summo totius exercitus discrimine ea adiit pericula, a
quibus servari se posse desperaret, amissaque non minus quarta parte
militum captivi cuiusdam, sed Romani, consilio ac fide servatus est, qui
clade Crassiani exercitus captus, cum fortuna non animum mutasset, accessit
nocte ad stationem Romanam praedixitque, ne destinatum iter peterent, sed
diverso silvestrique pervaderent. 3 Hoc M. Antonio ac tot illis
legionibus saluti fuit; de quibus tamen totoque exercitu haud minus pars
quarta, ut praediximus, militum, calonum servitiique desiderata tertia est;
impedimentorum vix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius fugam suam, quia
vivus exierat, victoriam voeabat. Qui tertia aesta.te reversus in Armeniam
regem eius Artavasden fraude deceptum catenis, sed, ne quid honori deesset,
aureis vinxit. Crescente deinde et amoris in Cleopatram incendio et vitiorum, 4 quae semper facultatibus licentiaque et adsentationibus
aluntur, magnitudine, bellum patriae inferre constituit, cum ante novum se
Liberum Patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis crocotaque
velatus aurea et thyrsum tenens cothurnisque succinctus curru velut Liber
Pater vectus esset Alexandriae.
[83] Inter hunc apparatum belli Plancus, non iudicio recta legendi neque amore rei publicae aut Caesaris, quippe haec semper impugnabat, sed morbo
proditor, cum fuisset humillimus adsentator reginae et infra servos cliens,
cum Antonii librarius, cum obscenissimarum rerum et auctor et minister, cum
in omnia et omnibus venalis, 2 cum caeruleatus et nudus caputque
redimitus arundine et caudam trahens, genihus innixus Glaucum saltasset in
convivio, refrigeratus ab Antonio ob manifestarum rapinarum indicia
transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam victoris pro sua virtute
interpretabatur, dictitans id probatum a Caesare, cui ille ignoverat; mox
autem hunc avunculum Titius imitatus est. 3 Haud absurde Coponius, vir e praetoriis gravissimus, P. Silii socer, cum recens transfuga multa ac
nefanda Plancus absenti Antonio in senatu obiceret, "multa,", inquit,
"mehercules fecit Antonius pridie quam tu illum relinqueres ".
[84] Caesare deinde et Messala Corvino consulibus debellatum apud Actium, ubi longe ante quam dimicaretur exploratissima Iulianarum partium fuit
victoria. Vigebat in hac parte mi1es atque imperator, in illa marcebant
omnia; hinc remiges firmissimi, illinc inopia adfectissimi; navium haec
magnitudo modica nec celeritati adversa, illa specie terribilior; hinc ad
Antonium nemo, illinc ad Caesarem cotidie aliquis transfugiebat; 2 rex Amyntas meliora et utiliora secutus; nam Dellius exempli sui tenax ut a
Dolabella ad Cassium, a Cassio ad Antonium, ita ab Antonio transiit ad
Caesarem; virque clarissimus Cn. Domitius, qui solus Antonianarum partium
numquam reginam nisi nomine salutavit, maximo et praecipiti periculo
transmisit ad Caesarem. Denique in ore atque oculis Antonianae classis per
M. Agrippam Leucas expugnata, Patrae captae, Corinthus occupata, bis ante
ultimum discrimen classis hostium superata.
[85] Advenit deinde maximi discriminis dies, quo Caesar Antoniusque productis classibus pro salute alter, in ruinam alter terrarum orbis
dimicavere. 2 Dextrum navium Iulianarum cornu M. Lurio commissum, laevum Arruntio, Agrippae omne classici certaminis arbitrium; Caesar ei parti destinatus, in quam a fortuna vocaretur, ubique aderat. Classis Antonii
regimen Publicolae Sosioque commissum. At in terra locatum exercitum Taurus
Caesaris, Antonii regebat Canidius. 3 Ubi initum certamen est, omnia in altera parte fuere, dux, remiges, milites, in altera nihil praeter milites.
Prima occupat fugam Cleopatra. Antonius fugientis reginae quam pugnantis
militis sui comes esse maluit, et imperator, qui in desertores saevire
debuerat, desertor exercitus sui factus est. Illis etiam detracto capite in
longum fortissime pugnandi duravit constantia 4 et desperata victoria in mortem dimicabatur. Caesar, quos ferro poterat interimere, verbis mulcere
cupiens clamitansque et ostendens fugisse Antonium, quaerebat, pro quo et
cum quo pugnarent. 5 At illi cum diu pro absente dimicassent duce, aegre summissis armis cessere victoriam, citiusque vitam veniamque Caesar
promisit, quam illis ut eam precarentur persuasum est; fuitque in confesso
milites optimi imperatoris, imperatorem fugacissimi militis functum
officio, 6 ut dubites, suone an Cleopatrae arbitrio victoriam
temperaturus fuerit, qui ad eius arbitrium direxerit fugam. Idem locatus in
terra fecit exercitus, cum se Canidius praecipti fuga rapuisset ad Antonium.
[86] Quid ille dies terrarum orbi praestiterit, ex quo in quem statum
pervenerit fortuna publica, quis in hoc transcursu tam artati operis
exprimere audeat? 2 Victoria vero fuit clementissima, nec quisquam interemptus est, paucissimi summoti, qui ne deprecari quidem pro se
sustinerent. Ex qua lenitate ducis colligi potuit, quem aut initio
triumviratus sui aut in campis Philippiis, si ei licuisset, victoriae suae
facturus fuerit modum. At Sosium L. Arruntii prisca gravitate celeberrimi
fides, mox, diu cum clementia luctatus sua, Caesar servavit incolumem. 3 Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dictum memorabile: namque cum
se post Brundusinam pacem continuisset in Italia neque aut vidisset umquam
reginam aut post enervatum amore eius Antonii animum partibus eius se
miscuisset, rogante Caesare, ut secum ad bellum profisceretur Actiacum: "
mea ", inquit, "in Antonium maiora merita sunt, illius in me beneficia
notiora; itaque discrimini vestro me subtraham et ero praeda victoris".
[87] Proximo deinde anno persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra
frustratis custodibus inlata aspide in morsu et sanie eius expers muliebris
metus spiritum reddidit. 2 Fuitque et fortuna et clementia Caesaris
dignum, quod nemo ex iis, qui contra eum arma tulerant, ab eo iussuve eius
interemptus est. D. Brutum Antonii interemit crudelitas. Sextum Pompeium ab
eo devictum idem Antonius, cum dignitatis quoque servandae dedisset fidem,
etiam spiritu privavit. 3 Brutus et Cassius ante, quam victorum
experirentur animum, voluntaria morte obierunt. Antonii Cleopatraeque quis
fuisset exitus narravimus. Canidius timidius decessit, quam professioni ei,
qua semper usus erat, congruebat. Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris
Parmensis Cassius morte poenas dedit, ut dederat Trebonius primus.
[88] Dum bello Actiaco Alexandrinoque Caesar imponit ultimam manum, M. Lepidus, iuvenis forma quam mente melior, Lepidi eius, qui triumvir fuerat rei publicae constituendae, filius, Iunia Bruti sorore natus,
interficiendi, simul in urbem revertisset, Caesaris consilia inierat. 2
Erat tunc urbis custodiis praepositus C. Maecenas equestri, sed splendido
genere natus, vir, ubi res vigiliam exigeret, sane ex omnis, providens
atque agendi sciens, simul vero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac
mollitiis paene ultra, feminam fluens, non minus Agrippa Caesari carus, sed
minus honoratus (quippe vixit angusti clavi plene contentus), nec minora
consequi potuit, sed non tam concupivit. 3 Hic speculatus est per summam quietem ac dissimulationem praecipitis consilia iuvenis et mira celeritate
nullaque cum perturbatione aut rerum aut hominum oppresso Lepido inmane
novi ac resurrecturi belli civilis restinxit initium. Et ille quidem male
consultorum poenas exsolvit. Aequetur praedictae iam Antistü Servilia
Lepidi uxor, quae vivo igni devorato praematura morte immortalem nominis
sui pensavit memoriam.
[89] Caesar autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu, quo
favore hominum omnium generum, aetatum, ordinum exceptus sit, quae
magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem
iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest. 2 Nihil
deinde optare a dis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil
voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post reditum
in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit.
3 Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax,
sopitus ubique armorum furor, restituta vis legibus, iudiciis auctoritas,
senatui maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum,
tantummodo octo praetoribus adlecti duo. Prisca illa et antiqua rei
publicae forma revocata. 4 Rediit cultus agris, sacris honos, securitas
hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae utiiiter,
latae salubriter; senatus sine asperitate nec sine severitate lectus.
Principes viri triumphisque et amplissimis honoribus functi adhortatu
principis ad ornandam urbem inlecti sunt. Consulatus tantummodo usque ad
undecimum quin continuaret Caesar, 5 cum saepe obnitens repugnasset,
impetrare non potuit: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat
populus, tam constanter repulit. Bella sub imperatore gesta pacatusque 6
victoriis terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aevi sui
spatium impensurum in id solum opus scriptorem fatigarent: nos memores
professionis universam imaginem principatus eius oculis animisque subiecimus.
[90] Sepultis, ut praediximus, bellis civilibus coalescentibusque rei
publicae membris, et coaluere quae tam longa armorum series laceraverat.
Dalmatia, annos viginti et ducentos rebellis, ad certam confessionem pacata
est imperii. Alpes feris incultisque nationibus celebres perdomitae.
Hispaniae nunc ipsius praesentia, nunc Agrippae, quem usque in tertium
consulatum et mox collegium tribuniciae potestatis amicitia principis
evexerat, multo varioque Marte pacatae. 2 In quas provincias cum initio
Scipione et Sempronio Longo consulibus primo anno secundi belli Punici
abhinc annos quinquaginta et ducentos Romani exercitus missi essent duce
Cn. Scipione, Africani patruo, per annos ducentos in iis multo mutuoque ita
certatum est sanguine, ut amissis populi Romani imperatoribus
exercitibusque saepe contumelia, nonnumquam etiam periculum Romano
inferretur imperio. 3 Illae enim provinciae Scipiones consumpserunt;
illae contumelioso decem annorum bello sub duce Viriatho maiores nostros
exercuerunt; illae terrore Numantini belli populum Romanum concusserunt; in
illis turpe Q. Pompei foedus turpiusque Mancini senatus cum ignominia
dediti imperatoris rescidit; illa tot consulares, tot praetorios absumpsit
duces, patrumque aetate in tantum Sertorium armis extulit, ut per
quinquennium diiudicari non potuerit, Hispanis Romanisne in armis plus
esset roboris et uter populus alteri pariturus foret. 4 Has igitur
provincias tam diffusas, tam frequentis, tam feras ad eam pacem abhinc
annos ferme quinquaginta perduxit Caesar Augustus, ut quae maximis bellis
numquam vacaverant, eae sub C. Antistio ac deinde P. Silio legato
ceterisque postea etiam latrociniis vacarent.
[91] Dum pacatur occidens, ab oriente ac rege Parthorum signa Romana,
quae Crasso oppresso Orodes, quae Antonio pulso filius eius Phraates
ceperant, Augusto remissa sunt. Quod cognomen illi iure Planci sententia
consensus universi senatus populique Romani indidit. 2 Erant tamen qui
hunc felicissimum statum odissent: quippe L. Murena et Fannius Caepio
diversis moribus (nam Murena sine hoc facinore potuit videri bonus, Caepio
et ante hoc erat pessimus) cum iniissent occidendi Caesaris consi1ia,
oppressi auctoritate publica, quod vi facere voluerant, iure passi sunt.
3 Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam senatori
propior, collecto in aedilitate favore populi, quem extinguendis privata
familia incendiis in dies auxerat, in tantum quidem, ut ei praeturam
continuaret, mox etiam consulatum petere ausus, cum esset omni flagitiorum
scelerumque conscientia mersus nec melior illi res familiaris quam mens
foret, adgregatis simillimis sibi interimere Caesarem statuit, ut quo salvo
salvus esse non poterat, eo sublato moreretur. 4 Quippe ita se mores
habent, ut publica quisque ruina malit occidere quam sua proteri et idem
passurus minus conspici. Neque hic prioribus in occultando felicior fuit,
abditusque carceri cum consciis facinoris mortem dignissimam vita sua obiit.
[92] Praeclarum excellentis viri factum C. Sentii Saturnini circa ea
tempora consulis ne fraudetur memoria. Aberat ordinandis Asiae Orientisque
rebus Caesar, 2 circumferens terrarum orbi praesentia sua pacis suae
bona. Tum Sentius, forte et solus et absente Caesare consul, cum alia
prisca severitate, summaque constantia, vetere consulum more ac severitate,
gessisset, protraxisset publicanorum fraudes, punisset avaritiam,
regessisset in aerarium pecunias publicas, tum in comitiis habendis
praecipuum egit consulem: 3 nam et quaesturam petentes, quos indignos
iudicavit, profiteri vetuit, et, cum id facturos se perseverarent,
consularem, si in campum descendissent, vindictam minatus est, 4 et
Egnatium florentem favore publico sperantemque ut praeturam aedilitati, ita
consulatum praeturae se iuncturum, profiteri vetuit, et cum id non
obtinuisset, iuravit, etiam si factus esset consul suffragiis populi, tamen
se eum non renuntiaturum. 5 Quod ego factum cuilibet veterum consulum
gloriae comparandum reor, nisi quod naturaliter audita visis laudamus
libentius et praesentia invidia, praeterita veneratione prosequimur et his
nos obrui, illis instrui credimus.
[93] Ante triennium fere, quam Egnatianum scelus erumperet, circa Murenae
Caepionisque coniurationis tempus ,abhinc annos quinquaginta, M. Marcellus,
sororis Augusti Octaviae filius, quem homines ita, si quid accidisset
Caesari, successorem potentiae eius arbitrabantur futurum, ut tamen id per
M. Agrippam securo ei posse contingere non existimarent, magnificentissimo
munere aedilitatis edito decessit admodum iuvenis, sane, ut aiunt,
ingenuarum virtutum laetusque animi et ingenii fortunaeque, in quam
alebatur, capax. 2 Post cuius obitum Agrippa, qui sub specie
ministeriorum principalium profectus in Asiam, ut fama loquitur, ob tacitas
cum Marcello offensiones praesenti se subduxerat tempori, reversus inde
filiam Caesaris Iuliam, quam in matrimonio Marcellus habuerat, duxit
uxorem, feminam neque sibi neque rei publicae felicis uteri.
[94] Hoc tractu temporum Ti. Claudius Nero, quo trimo, ut praediximus,
Livia, Drusi Claudiani filia, despondente Ti. Nerone, cui ante nupta
fuerat, Caesari nupserat, 2 innutritus caelestium praeceptorum
disciplinis, iuvenis genere, forma, celsitudine corporis, optimis studiis
maximoque ingenio instructissimus, qui protinus quantus est, sperari
potuerat visuque praetulerat principern, 3 quaestor undevicesimum annum
agens capessere coepit rem publicam maximamque difficultatem annonae ac rei
frumentariae inopiam ita Ostiae atque in urbe mandatu vitrici moderatus
est, ut per id, quod agebat, quantus evasurus esset, eluceret. 4 Nec
multo post missus ab eodem vitrico cum exercitu ad visendas ordinandasque,
quae sub Oriente sunt, provincias, praecipuis omnium virtutum experimentis
in eo tractu editis, cum legionibus ingressus Armeniam, redacta ea in
potestatem populi Romani regnum eius Artavasdi dedit. Quin rex quaque
Parthorum tanti nominis fama territus liberos suos ad Caesarem misit obsides.
[95] Reversum inde Neronem Caesar haud mediocris belli mole experiri
statuit, adiutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra
Caesaris penates enixa erat Livia. Quippe uterque e diversis partibus
Raetos Vindelicosqueadgressi, 2 multis urbium et castellorum
oppugnantibus nec non derecta quoque acie feliciter functi gentes locis
tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces maiore
cum periculo quam damno Romani exercitus plurimo cum earum sanguine
perdomuerunt. 3 Ante quae tempora censura Planci et Pauli acta inter
discordiam neque ipsis honori neque rei publicae usui fuerat, cum alteri
vis censoria, alteri vita deesset, Paulus vix posset implere censorem,
Plancus timere deberet, nec quidquam obiicere posset adulescentibus aut
obiicientes audire, quod non agnosceret senex.
[96] Mors deinde Agrippae, qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat
atque in hoc perduxerat, ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos
nepotes suos divus Augustus praepositis Gai ac Lucii nominibus adoptaverat,
admovit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat
Agrippae nupta, Neroni nupsit. 2 Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum ab Agrippa, Marco Vinicio, avo tuo consule, magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiae, per
Neronem gestum est. Gentes Pannoniorum Delmatarumque nationes situmque
regionum ac fluminum 3 numerumque et modum virium excelsissimasque et
multiplices eo bello victorias tanti mperatoris alio loco explicabimus: hoc
opus servet formam suam. Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit.
[97] Sed dum in hac parte imperii omnia geruntur prosperrime, accepta in
Germania clades sub legato M. Lollio, homine in omnia pecuniae quam recte
faciendi cupidiore et inter summam vitiorum dissimulationem vitiosissimo,
amissaque legionis quintae aquila vocavit ab urbe in Gallias Caesarem. 2
Cura deinde atque onus Germanici belli delegata Druso Claudio, fratri
Neronis, adulescenti tot tantarumque virtutum, quot et quantas natura
mortalis recipit vel industria perficit. Cuius ingenium utrum bellicis
magis operibus an civilibus suffecerit artibus, in incerto est: 3 morum
certe dulcedo ac suavitas et adversus amicos aequa ac par sui aestimatio
inimitabilis fuisse diciiur; nam pulchritudo corporis proxima fraternae
fuit. Sed illum magna ex parte domitorem Germaniae, plurimo eius gentis
variis in locis profuso sanguine, fatorum iniquitas consulem, agentem annum
tricesimum, rapui. 4 Moles deinde eius belli translata in Neronem est:
quod is sua et virtute et fortuna administravit peragratusque victor omnis
partis Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue
huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut in formam paene
stipendiariae redigeret provinciae. Tum alter triumphus cum altero
consulatu ei oblatus est.
[98] Dum ea, quae diximus, in Pannonia Germa-niaque geruntur, atrox in
Thracia bellum ortum, omnibus eius gentis nationibus in arma accensis, L.
Pisonis, quem hodieque diligentissimum atque eundem lenissimum securitatis
urbanae custodem habemus, 2 virtus compressit (quippe legatus Caesaris
triennio cum iis bellavit gentesque ferocissimas plurimo cum earum excidio
nunc acie, nunc expugnationibus in pristinum pacis redegit modum) eiusque
patratione Asiae securitatem, Macedoniae pacem reddidit. De quo viro hoc
omnibus sentiendum ac praedicandum est, esse mores eius vigore ac lenitate
mixtissimos 3 et vix quemquam reperiri posse, qui aut otium validius
diligat aut facilius sufficiat negotio et magis quae agenda sunt curet sine
ulla ostentatione agendi.
[99] Brevi interiecto spatio Ti. Nero duobus consulatibus totidemque
triumphis actis tribuniciae potestatis consortione aequatus Augusto, civium
post unum, et hoc, quia volebat, eminentissimus, ducum maximus, fama
fortunaque celeberrimus et vere alterum rei publicae lumen et caput, 2
mira quadam et incredibili atque inenarrabili pietate, cuius causae mox
detectae sunt, cum Gaius Caesar sumpisset iam virilem togam, Lucius item
maturus esset viribus, ne fulgor suus orientium iuvenum obstaret initiis,
dissimulata causa consilii sui, commeatum ab socero atque eodem vitrico
adquiescendi a continuatione laborum petiit. 3 Quis fuerit eo tempore
civitatis habitus, qui singulorum animi, quae digredientium a tanto viro
omnium lacrimae, quam paene ei patria manum iniecerit, iusto servemus
operi: 4 illud etiam in hoc transcursu dicendum est, ita septem annos
Rhodi moratum, ut omnes, qui pro consulibus legatique in transmarinas sunt
profecti provincias, visendi eius gratia Rhodum deverterint atque eum
convenientes semper privato, si illa maiestas privata umquam fuit, fasces
suos summiserint fassique sint otium eius honoratius imperio suo.
[100] Sensit terrarum orbis digressum a custodia Neronem urbis: nam et
Parthus desciscens a societate Romana adiecit Armeniae manum et Germania,
aversis domitoris sui oculis, rebellavit.
2 At in urbe eo ipso anno, quo magnificentissimis gladiatorii muneris
naumachiaeque spectaculis divus Augustus abhinc annos triginta se et Gallo
Caninio consulibus, dedicato Martis templo animos oculosque populi Romani
repleverat, foeda dictu memoriaque horrenda in ipsius domo tempestas
erupit. 3 Quippe filia eius Iulia, per omnia tanti parentis ac viri
immemor, nihil, quod facere aut pati turpiter posset femina, luxuria
libidineve infectum reliquit magnitudinemque fortunae suae peccandi
licentia metiebatur, quidquid liberet pro licito vindicans. 4 Tum Iulus
Antonius, singulare exemplum clementiae Caesaris, violator eius domus, ipse
sceleris a se commissi ultor fuit (quem victo eius patre non tantum
incolumitate donaverat, sed sacerdotio, praetura, consulatu, provinciis
honoratum, etiam matrimonio sororis suae filiae in artissimam adfinitatem
receperat), 5 Quintiusque Crispinus, singularem nequitiam supercilio
truci protegens, et Appius Claudius et Sempronius Gracchus ac Scipio
aliique minoris nominis utriusque ordinis viri, quas cuiuslibet uxore
violata poenas pependissent, pependere, cum Caesaris filiam et Neronis
violassent coniugem. Iulia relegata in insulam patriaeque et parentum
subducta oculis, quam tamen comitata mater Scribonia voluntaria exilii
permansit comes.
[101] Breve ab hoc intercesserat spatium, cum C. Caesar ante aliis
provinciis ad visendum obitis in Syriam missus, convento prius Ti. Nerone,
cui omnem honorem ut superiori habuit, tam varie se ibi gessit, ut nec
laudaturum magna nec vituperaturum mediocris materia deficiat. Cum rege
Parthorum, iuvene excelsissimo, in insula quam amnis Euphrates ambiebat,
aequato utriusque partis numero coiit. 2 Quod spectaculum stantis ex
diverso hinc Romani, illinc Parthorum exercitus, cum duo inter se
eminentissima imperiorum et hominum coirent capita, perquam clarum et
memorabile sub initia stipendiorum meorum 3 tribuno militum mihi visere
contigit: quem militiae gradum ante sub patre tuo, M. Vinici, et P. Silio
auspicatus in Thracia Macedoniaque, mox Achaia Asiaque et omnibus ad
Orientem visis provinciis et ore atque utroque maris Pontici latere, haud
iniucunda tot rerum, locorum, gentium, urbium recordatione perfruor. Prior
Parthus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili
epulatus est.
[102] Quo tempore M. Lollii, quem veluti moderatorem iuventae filii sui
Augustus esse voluerat, perfida et plena subdoli ac versuti animi consilia,
per Parthum indicata Caesari, fama vulgavit. Cuius mors intra paucos dies
fortuita an voluntaria fuerit ignoro. Sed quam hunc decessisse laetati
homines, tam paulo post obiisse Censorinum in iisdem provinciis graviter
tulit civitas, virum demerendis hominibus genitum. 2 Armeniam deinde
Gaius ingressus prima parte introitus prospere rem gessit; mox in
conloquio, cui se temere crediderat, circa Artageram graviter a quodam,
nomine Adduo, vulneratus, ex eo ut corpus minus habile, ita animum minus
utilem rei publicae habere coepit. 3 Nec defuit conversatio hominum vitia
eius adsentatione alentium (etenim semper magnae fortunae comes adest
adulatio), per quae eo ductus erat, ut in ultimo ac remotissimo terrarum
orbis angulo consenescere quam Romam regredi mallet. Diu deinde reluctatus
invitusque revertens in Italiam in urbe Lyciae (Limyra nominant) morbo
obiit, cum ante annum ferme L. Caesar frater eius Hispanias petens
Massiliae decessisset.
[103] Sed fortuna, quae subduxerat spem magni nominis, iam tum rei
publicae sua praesidia reddiderat: quippe ante utriusque horum obitum patre
tuo P. Vinicio consule Ti. Nero reversus Rhodo incredibili laetitia patriam
repleverat. Non est diu cunctatus Caesar Augustus; 2 neque enim
quaerendus erat quem legeret, sed legendus qui eminebat. 3 Itaque quod
post Lucii mortem adhuc Gaio vivo facere voluerat atque vehementer
repugnante Nerone erat inhibitus, post utriusque adulescentium obitum
facere perseveravit, ut et tribuniciae potestatis consortionem Neroni
constitueret, multum quidem eo cum domi tum in senatu recusante, et eum
Aelio Cato C. Sentio consulibus V. Kal. Iulias, post urbem conditam annis
septingentis quinquaginta quattuor, abhinc annos septem et viginti
adoptaret. Laetitiam illius diei concursumque civitatis 4 et vota paene
inserentium caelo manus spemque conceptam perpetuae securitatis
aeternitatisque Romani imperii vix in illo iusto opere abunde persequi
poterimus, nedum hic implere temptemus, 5 contenti id unum dixisse quam
ille omnibus faustns fuerit. Tum refulsit certa spes liberorum parentibus,
viris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis,
quietis, pacis, tranquillitatis, adeo ut nec plus sperari potuerit nec spei
responderi felicius.
[104] Adoptatus eadem die etiam M. Agrippa, quem post mortem Agrippae
Iulia enixa erat, sed in Neronis adoptione illud adiectum his ipsis
Caesaris verbis: 2 "hoc", inquit, "rei publicae causa facio". Non diu
vindicem custodemque imperii sui morata in urbe patria protinus in
Germaniam misit, ubi ante triennium sub M. Vinicio, avo tuo, clarissimo
viro, immensum exarserat bellum. Erat id ab eo quibusdam in locis gestum,
quibusdam sustentatum feliciter, eoque nomine decreta ei cum speciosissima
inscriptione operum ornamenta triumphalia.
3 Hoc tempus me, functum ante tribunatu, castrorum Ti. Caesaris militem
fecit: quippe protinus ab adoptione missus cum eo praefectus equitum in
Germaniam, successor offici patris mei, caelestissimorum eius operum per
annos continuos novem praefectus aut legatus spectator, tum pro captu
mediocritatis meae adiutor fui. Neque illi spectaculo, quo fructus sum,
simile condicio mortalis recipere videtur mihi, cum per celeberrimam
Italiae partem tractumque omnem Galliae provinciarum veterem imperatorem et
ante meritis ac virtutibus quam nomine Caesarem revisentes sibi quisque
quam illi gratularentur plenius. 4 At vero militum conspectu eius
elicitae gaudio lacrimae alacritasque et salutationis nova quaedam
exultatio et contingendi manum cupiditas non continentium protinus quin
adiicerent, "videmus te, imperator? Salvum recepimus?" Ac deinde "ego
tecum, imperator, in Armenia, ego in Raetia fui, ego a te in Vindelicis,
ego in Pannonia, ego in Germania donatus sum" neque verbis exprimi et
fortasse vix mereri fidem potest.
[105] Intrata protinus Germania, subacti Canninefates, Attuarii,
Bructeri, recepti Cherusci (gentis eius Arminius mox nostra clade nobilis),
transitus Visurgis, penetrata ulteriora, cum omnem partem asperrimi et
periculosissinu belli Caesar vindicaret sibi, iis, quae minoris erant
discriminis, Sentium Saturninum, qui iam legatus patris eius in Germania
fuerat, praefecisset, 2 virum mu1tiplicem virtutibus, gnavum, agilem,
providum militariumque officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem,
ubi negotia fecissent locum otio, liberaliter lauteque eo abutentem, ita
tamen, ut eum splendidum atque hilarem potius quam luxuriosum aut desidem
diceres. De cuius viri claro ingenio celebrique consulatu praediximus. 3
Anni eius aestiva usque in mensem Decembrem producta inmanis emolumentum
fecere victoriae. Pietas sua Caesarem paene obstructis hieme Alpibus in
urbem traxit, at tutela imperii eum veris initio reduxit in Germaniam, in
cuius mediis finibus ad caput Lupiae fluminis hiberna digrediens princeps
locaverat.
[106] Pro dii boni, quanti voluminis opera insequenti aestate sub duce
Tiberio Caesare gessimus! Perlustrata armis tota Germania est, victae
gentes paene nominibus incognitae, receptae Cauchorum nationes: omnis eorum
iuventus infinita numero, immensa corporibus, situ locorum tutissima,
traditis armis una cum ducibus suis saepta fulgenti armatoque militum
nostrorum agmine ante imperatoris procubuit tribunal. 2 Fracti
Langobardi, gens etiam Germana feritate ferocior; denique quod numquam
antea spe conceptum, nedum opere temptatum erat, ad quadringentesimum
miliarium a Rheno usque ad flumen Albim, qui Semnonum Hermundurorumque
fines praeterfluit, Romanus cum signis perductus exercitus. 3 Et eadem
mira felicitate et cura ducis, temporum quoque observantia, classis, quae
Oceani circumnavigaverat sinus, ab inaudito atque incognito ante mari
Qumine Albi subvecta, cum plurimarum gentium victoria parta cum
abundantissima rerum omnium copia exercitui Caesarique se iunxit.
[107] Non tempero mihi quin tantae rerum magnitudini hoc, qualecumque
est, inseram. Cum citeriorem ripam praedicti fluminis castris occupassemus
et ulterior armata hostium virtute fulgeret, sub omnem motum conatumque
nostrarum navium protinus refugientium, unus e barbaris aetate senior,
corpore excellens, dignitate, quantum ostendebat cultus, eminens, cavatum,
ut illis mos est, ex materia conscendit alveum solusque id navigii genus
temperans ad medium processit fluminis et petiit, liceret 2 sibi sine
periculo in eam, quam armis tenebamus, egredi ripam ac videre Caesarem.
Data petenti facultas. Tum adpulso lintre et diu tacitus contemplatus
Caesarem, "nostra quidem", inquit, "furit iuventus, quae cum vestrum numen
absentium colat, praesentium potius arma metuit quam sequitur fidem. Sed
ego beneficio ac permissu tuo, Caesar, quos ante audiebam, hodie vidi deos,
nec feliciorem ullum vitae meae aut optavi aut sensi diem". Impetratoque ut
manum contingeret, reversus in naviculam, sine fine respectans Caesarem
ripae suorum adpulsus est. Victor omnium gentium locorumque, quos adierat
Caesar, 3 incolumi inviolatoque et semel tantummodo magna cum clade
hostium fraude eorum temptato exercitu in hiberna legiones reduxit, eadem
qua priore anno festinatione urbem petens.
[108] Nihil erat iam in Germania, quod vinci posset, praeter gentem
Marcomannorum, quae Maroboduo duce excita sedibus suis atque in interiora
refugiens incinctos Hercynia silva campos incolebat. 2 Nulla festinatio
huius viri mentionem transgredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore
praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non
tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium
constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque
regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo
progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret
potentissima. Occupatis igitur, quos praediximus, locis finitimos omnis aut
bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit.
[109] Corpus suum custodientium imperium, perpetuis exercitiis paene adRomanae disciplinae formam redactum, brevi in eminens et nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos, ut neque bello nos lacesseret, et si lacesseretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi ostenderet. 2 Legati, quos mittebat ad Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdum ut pro pari loquebantur. Gentibus hominibusque a nobis desciscentibus erat apud eum perfugium, in totumque ex male dissimulato agebat aemulum; exercitunlque, quem septuaginta milium peditum, quattuor equitum fecerat, adsiduis adversus finitimos bellis exercendo maiori quam, quod habebat, operi praeparabat: 3 eratque etiam eo timendus, quod cum Germaniam ad laevam et in fronte, Pannoniam ad dextram, a tergo sedium suarum haberet Noricos, tamquam in omnes semper venturus ab omnibus timebatur. 4 Nec securam incrementi sui patiebatur esse Italiam, quippe cum a summis Alpium iugis, quae finem Italiae terminant, initium eius finium haud multo plus ducentis milibus passuum abesset. 5 Hunc virum et hanc regionem proximo anno diversis e partibus Ti. Caesar adgredi statuit. Sentio Saturnino mandatum, ut per Cattos excisis continentibus Hercyniae silvis legiones Boiohaemum (id regioni, quam incolebat Maroboduus, nomen est) duceret, ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum, qui in Illyrico merebat, ducere in Marcomannos orsus est.
[110] Rumpit interdum, interdum moratur proposita hominum fortuna. Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium aberat, 2 legionesque quas Saturninum admovere placuerat, paene aequali divisae intervallo ab hoste intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare se iuncturae erant, cum universa Pannonia, insolens longae pacis bonis, adulta viribus, Delmatia omnibusque tractus eius gentibus in societatem adductis consilii, arma corripuit. 3 Tum necessaria gloriosis praeposita neque tutum visum abdito in interiora exercitu vacuam tam vicino hosti relinquere Italiam. Gentium nationumque, quae rebel1averant, omnis numerus amplius octingentis milibus explebat; ducenta fere peditum colligebantur armis habilia, equitum novem.Cuius immensae multitudinis, 4 parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam decreverat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Macedoniam se effuderat, pars suis sedibus praesidium esse destinaverat. Maxima duobus Batonibus ac Pinneti duribus auctoritas erat. 5 Omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus et familiaris animorum erat exercitatio. Etaque hercules nulla umquam natio tam mature consilio belli bellum iunxit ac decreta patravit. 6 Oppressi cives Romani, trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus 1ocis igni ferroque vastata. Quin etiam tantus huius belli metus fuit, ut stabilem illum et firmatum tantorum bellorum experientia Caesaris Augusti animum quateret atque terreret.
[111] Habiti itaque dilectus, revocati undique et omnes veterani, viri feminaeque ex censu 1ibertinum coactae dare militem. Audita in senatu vox principis, decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae venire conspectum. Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae, pollicitati. 2 Omnia haec frustra praeparassemus, nisi qui illa regeret fuisset. Itaque ut praesidium ultimum res publica ab Augusto ducem in bellum poposcit Tiberium. 3 Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra speciosi ministerii locum. Finita equestri mi1itia designatus quaesior necdum senator aequatus senatoribus, etiam designatis tribunis plebei, partem exercitus ab urbe traditi ab Augusto perduxi ad filium eius. 4 In quaestura deinde remissa sorte provinciae legatus eiusdem ad eundem missus sum. Quas nos primo anno acies hostium vidimus! Quantis prudentia ducis opportunitatibus furentes eorum vires universas elusimus, fudimus partibus! Quanto cum temperamento simul civilitatis res auctoritate imperatoria agi vidimus! Qua prudentia hiberna disposita sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus nostri, ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra se furens viribus hostis elanguesceret!
[112] Felix eventu, forte conatu prima aestate belli Messalini opus mandandum est memoriae. 2 Qui vir animo etiam quam gente nobilior dignissimusque, qui et patrem Corvinum habuisset et cognomen suum Cottae fratri relinqueret, praepositus Illyrico subita rebellione cum semiplena legione vicesima circumdatus hostili exercitu amplius viginti milia fudit fugavitque et ob id ornamentis triumphalibus honoratus est. 3 ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia virium, ut ubicumque Caesar esset, nihil in se reponerent. Pars exercitus eorum, proposita ipsi duci et ad arbitrium utilitatemque nostram macerata perductaque ad exitiabilem famem, neque instantem sustinere neque cum facientibus copiam pugnandi derigentibusque aciem ausa congredi occupato monte Claudio munitione se defendit. 4 At ea pars, quae obviam se effuderat exercitui, quem A. Caecina et Silvanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant provinciis, circumfusa quinque legionibus nostris auxiliaribusque ei equitatui regio (quippe magnam Thracum manum iunctus praedictis ducibus Rhoemetalces, Thraciae rex, in adiutorium eius belli secum trahebat) paene exitiabilem omnibus cladem intulit: 5 fusa regiorum equestris acies, fugatae alae, conversae cohortes sunt, apud signa quoque legionum trepidatum. Sed Romani virtus militis plus eo tempore vindicavit gloriae quam ducibus reliquit, qui multum a more imperatoris sui discrepantes ante in hostem inciderunt, quam per explora,tores, ubi hostis esset, cognoscerent. Iam igitur in dubiis rebus semet ipsae legiones adhortatae, 6 iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, interempto praefecto castrorum praefectisque cohortium, non incruentis centurionibus, e quibus etiam primi ordinis cecidere, invasere hostes nec sustinuisse contenti perrupta eorum acie ex insperato victoriam vindicaverunt. 7 Hoc fere tempore Agrippa, qui eodem die quo Tiberius adoptatus ab avo suo naturali erat et iam ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira pravitate animi atque ingenii in praecipitia conversus patris atque eiusdem avi sui animum alienavit sibi, moxque crescentibus in dies vitiis dignum furore suo habuit exitum.
[113] Accipe nunc, M. Vinici, tantum in bello ducem, quantum in pacevides principem. Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant quique ad eum venerant, contractisque in una castra decem legionibus, septuaginta amplius cohortibus, decem alis et pluribus quam decem veteranorum milibus, ad hoc magno voluntariorum numero frequentique equite regio, tanto denique exercitu, quantus nullo umquam loco post bella fuerat civilia, omnes eo ipso laeti erant maximamque fiduciam victoriae in numero reponebant. 2 At imperator, optimus eorum quae agebat iudex et utilia speciosis praeferens quodque semper eum facientem vidi in omnibus bellis, quae probanda essent, non quae utique probarentur sequens, paucis diebus exercitum, qui venerat, ad refovendas ex itinere eius vires moratus, cum eum maiorem, quam ut temperari posset, neque habi1em gubernaculo cerneret, dimittere statuit; 3 prosecutusque longo et perquam laborioso itinere, cuius difficultas narrari vix potest, ut neque universos quisquam auderet adgredi et partem digredientium, suorum quisque metu finium, universi temptare non possent, remisit eo, unde venerant, et ipse asperrimae hiemis initio regressus Sisciam legatos, inter quos ipsi fuimus, partitis praefecit hibernis.
[114] O rem dictu non eminentem, sed so1ida veraque virtute atque utilitate maximam, experientia suavissimam, humanitate singularem! Per omne belli Germanici Pannonicique tempus nemo e nobis gradumve nostrum aut praecedentibus aut sequentibus imbecillus fuit, cuius salus ac valetudo non ita sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissimus ille tantorum onerum mole huic uni negotio vacaret animus. 2 Erat desiderantibus paratum iunctum vehiculum, lectica eius publicata, cuius usum cum alii tum ego sensi; iam medici, iam apparatus cibi, iam in hoc solum uni portatum instrumentum balinei nullius non succurrit valetudini; domus tantum ac domestici deerant, ceterum nihil, quod ab illis aut praestari aut desiderari posset. 3 Adiciam illud, quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia, quae retuli, agnoscet protinus: solus semper equo vectus est, solus cum iis, quos invitaverat, maiore parte aestivarum expeditionum cenavit sedens; non sequentibus disciplinam, quatenus exemplonon nocebatur, ignovit; admonitio frequens, interdum et castigatio, vindicta tamen rarissima, agebatque medium plurima dissimulantis, aliqua inhibentis. 4 Hiems emolumentum patrati belli contulit, sed insequenti aestate omnis Pannonia reliquiis totius belli in Delmatia manentibus pacem petiit. Ferocem illam tot milium iuventutem, paulo ante servitutem minatam Italiae, conferentem arma, quibus usa erat, apud flumen nomine Bathinum prosternentemque se universam genibus imperatoris, Batonemque et Pinnetem excelsissimos duces, captum alterum, alterum a se deditum iustis voluminibus ordine narrabimus, ut spero. 5 Autumno victor in hiberna reducitur exercitus, cuius omnibus copiis a Caesare M. Lepidus praefectus est, vir nomini ac fortunae Caesarum proximus, quem in quantum quisque aut cognoscere aut intellegere potuit, in tantum miratur ac diligit tantorumque nominum, quibus ortus est, ornamentum iudicat.
[115] Caesar ad alteram belli Delmatici molem animum atque arma contulit. In qua regione quali adiutore legatoque fratre meo Magio Celere Velleiano' usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum est et amplissimorum donorum, quibus triumphans eum Caesar donavit, signat memoria. Initio aestatis 2 Lepidus educto hibernis exercitu per gentis integras immunesque adhuc clade belli et eo feroces ac truces tendens ad Tiberium imperatorem et cum difficultate locorum et cum vi hostium luctatus, magna cum clade obsistentium excisis agris, exustis aedihciis, caesis viris, laetus victoria praedaque onustus pervenit ad Caesarem, 3 et ob ea, quae si propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, ornamentis triumphalibus consentiente cum iudicio principum voluntate senatus donatus est. 4 Illa aestas maximi belli consummavit effectus: quippe Perustae et Desidiates Delmatae, situ locorum ac montium, ingeniorum ferocia, mira etiam pugnandi scientia et praecipue angustiis saltuum paene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt, cum paene funditus eversi forent. 5 Nihil in hoctanto bello, nihil in Germania aut videre maius aut mirari magis potui, quam quod imperatori numquam adeo ulla opportuna visa. est victoriae occasio, quam damno amissi pensaret militis semperque visum est gloriosissimum, quod esset tutissimum, et ante conscientiae quam famae consultum nec umquam consilia ducis iudicio exercitus, sed exercitus providentia ducis rectus est.
[116] Magna in bello Delmatico experimenta virtutis in incultos ac difficilis locos praemissus Germanicus dedit; celebri etiam opera diligentique 2 Vibius Postumus vir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta meruit triumphalia: quem honorem ante paucos annos Passienus et Cossus, viri quamquam diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant. Sed Cossus victoriae testimonium etiam in cognomen filii contulit, adulescentis in omnium virtutum exempla geniti. 3 At Postumi operum L. Apronius particeps illa quoque militia eos, quos mox consecutus est, honores excellenti virtute meruit. Utinam non maioribus experimentis testatum esset, quantum in omni re fortuna posset! Sed in hoc quoque genere abunde agnosci vis eius potest. Nam et Aelius Lamia, vir antiquissimi moris et priscam gravitatem semper humanitate temperans, in Germania Illyricoque et mox in Africa splendidissimis functus ministeriis, non merito, sed materia adipiscendi triumphalia defectus est, 4 et A. Licinius Nerva Silianus, P. Silii fihus, quem virum ne qui intellexit quidem abunde miratus est, in eo nihil non optimo civi simplicissimo duci superesse praeferens, inmatura morte et fructu amplissimae principis amicitiae et consummatione evectae in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est. 5 Horum virorum mentioni si quis quaesisse me dicet locum, fatentem arguet; neque enim iustus sine mendacio candor apud bonos crimini est.
[117] Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar manum, cum intra quinque consummati tanti operis dies funesta ex Germaniae epistulae nuntium attulere caesi Vari trucidatarumque legionum trium todidemque alarum et sex cohortium, velut in hoc slatem tantummodo indulgente nobis fortuna, ne occupato duce tanta clades inferretur. Sed etcausa et persona moram exigit. 2 Varus Quintilius inlustri magis quam nobili ortus familia, vir ingenio mitis, moribus quietus et corpore et animo immobilior, otio magis castrorum quam bellicae adsuetus militiae, pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat, declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit; 3 is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. 4 Quo proposito mediam ingressus Germaniam velut inter viros pacis gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat aestiva.
[118] At illi, quod nisi expertus vix credat, in summa feritate versutissimi natumque mendacio genus, simulantes fictas litium series et nunc provocantes alter alterum in iurgia, nunc agentes gratias, quod ea Romana iustitia finiret feritasque sua novitate incognitae disciplinae mitesceret et solita armis discerni iure terminarentur, in summam socordiam perduxere Quintilium, usque eo, ut se praetorem urbanum in foro ius dicere, non in mediis Germaniae finibus exercitui praeesse crederet. 2 Tum iuvenis genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri principis gentis eius filius, ardorem animi vultu oculis praeferens, adsiduus militiae nostrae prioris comes, iure etiam civitatis Romanae decus equestris consecutus gradis, segnitia ducis in occasionem sceleris opprimi, quam qui nihil timeret, et frequentissimum initium esse calamitatis securitatem. 3 Primo igitur paucos, mox pluris in societatem consilii recepit: opprimi posse Romanos et dicit et persuadet, decretis facta iungit, tempus insidiarum constituit. 4 Id Varo per virum eius gentis fidelum clarique nominis, Segesten, indicatur. Postulabat etiam vinciri socios. Sed praevalebant iam fata consiliis omnemque animi eius aciem praestrinxerant: quippe ita se res habet, ut plerumque cuius fortunam mutaturus deus, consilia corrumpat efficiatque, quod miserrimum est, ut, quod accidit, etiam meritoaccidisse videatur et casus in culpam transeat. Negat itaque se credere speciemque in se benevolentiae ex merito aestimare profitetur. Nec diutius post primum indicem secundo relictus locus.
[119] Ordinem atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthum damnum in externis gentibus gravior Romanis fuit, iustis voluminibus ut alii, ita nos conabimur exponere: nunc summa deflenda est. 2 Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu experentiaque bellorum inter Romanos milites princeps, marcore ducis, refidia hostis,iniquitate fortunae circumventus, cum ne pugnandi quidem aut egrediendi occasio iis, in quantum voluerant, data esset immunis, castigatis etiam quibusdam gravi poena, quia Romanis et armis et animis usi fuissent, inclusus silvis, paludibus, insisiis ab eo hoste ad internecionem trucidatus est, quem ita semper more pecudum trucidaverat, ut vitam aut mortem eius nunc ira nunc venia temperraret. 3 Duci plus ad moriendum quam ad pugnandum animi fuit: quippe paterni avitique successor exempli se ipse transfixit. 4 At e praefectis castrorum duobus quam clarum exemplum L. Eggius, tam turpe Ceionius prodidit, qui, cum longe maximam partem absumpsisset acies, auctor deditionis supplicio quam proelio mori maluit. At Vala Numonius, lagatus Vari, cetera quietus ac probus, diri auctor exempli, spoliatum equite peditem relinquens fuga cum alis Rhenum petere ingressus est. Quod factum eius fortuna ulta est; non enim desertis superfuit, sed desertor 5 Vari corpus semiustum hostilis laceraverat feritas; caput eius abscisum latumque ad Marboduum et ab eo missum ad Caesarem gentilicii tamen tumuli sepultura honoratum est.
[120] His auditis revolat ad patrem Caesar; perpetuus patronus Romani imperii adsuetam sibi causam suscipit. Mittitur ad Germaniam, Gallias confirmat, disponit exercitus, praesidia munit et se magnitudine sua, non fiducia hostis metiens, qui Cimbricam Teutonicamque militiam Italiae minabatur, ultro Rhenum cum exercitu transgreditur. 2 Arma infert hosti quem arcuisse pater et patria contenti erant; penetrat interius, aperit limites, vastat agros, urit domos, fundit obvios maximaque cum gloria, incolumi omnium, quos transduxerat, numero in hiberna revertitur. 3 Reddatur verum L. Asprenati testimonium, qui legatus sub avunculo suo Varo militans gnava virilique opera duarum legionum, quibus praeerat, exercitum immunem tanta calamitate servavit matureque ad inferiora hiberna descendendo vacillantium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmavit. Sunt tamen, qui ut vivos ab eo vindicatos, ita iugulatorum sub Varo occupata crediderint patrimonia hereditatemque occisi exercitus, in quantum voluerit, ab eo aditam. 4 L. etiam Caedicii praefecti castrorum eorumque, qui una circumdati A1isone immensis Germanorum copiis obsidebaniur, laudanda virtus est, qui omnibus difficultatibus superatis, quas inopia rerum intolerabilis, vis hostium faciebat inexsuperabi1is, nec temerario consilio nec segni providentia usi speculatique opportunitatem ferro sibi ad suos peperere reditum. 5 Ex quo apparet Varum, sane gravem et bonae voluntatis virum, magis imperatoris defectum consilio quam virtute destitutum militum se magnificentissimumque perdidisse exercitum. 6 Cum in captivos saexiretur a Germanis, praeclari facinoris auctor fuit Caldus Caelius, adulescens vetustate familiae suae dignissimus, qui complexus catenarum, quibus vinctus erat, seriem, ita illas inlisit capiti suo, ut protinus pariter sanguinis cerebrique eRuvio expiraret.
[121] Eadem virtus et fortuna subsequenti tempore ingressi Germaniam imperatoris Tiberii fuit, quae initio iuerat. Qui concussis hostium viribus classicis peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximae molis accensasque plebis Viennensium dissensiones coercitione magis quam poena mollisset, senatus populusque Romanus postulante patre eius, ut aequum ei ius in omnibus provinciis exercitibusque esset, quam erat ipsi, decreto complexus est. Etenim absurdum erat non esse sub illo, quae ab illo vindicabantur, 2 et qui ad opem ferendam primus erat, ad vindicandum honorem non iudicari parem. In urbem reversus iam pridem debitum, sedcontinuatione bellorum dilatum ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. Cuius magnificentiam quis miretur in Caesare? Fortunae vero quis non miretur indulgentiam? 3 Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narravit, sed vinctos triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter praecipuos praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit.
[122] Quis non inter reliqua, quibus singularis moderatio Ti. Caesaris elucet atque eminet, hoc quoque miretur, quod, cum sine ulla dubitatione septem triumphos meruerit, tribus contentus fuit. Quis enim dubitare potest, quin ex Armenia recepta et ex rege praeposito ei, cuius capiti insigne regium sua manu imposuerat, ordinatisque rebus Orientis ovans triumphare debuerit, et Vindelicorum Raetorumque victor curru urbem ingredi? 2 Fractis deinde post adoptionem continua triennii militia Germaniae viribus idem illi honor et deferendus et recipiendus fuerit? Et post cladem sub Varo acceptam, expectato ocius prosperrimo rerum eventu eadem excisa Germania triumphus summi ducis adornari debuerit? Sed in hoc viro nescias utrum magis mireris quod laborum periculorumque semper excessit modum an quod honorum temperavit.
[123] Venitur ad tempus, in quo fuit plurimum metus. Quippe Caesar Augustus cum Germanicum nepotem suum reliqua belli patraturum misisset in Germaniam. Tiberium autem filium missurus esset in Illyricum ad firmanda pace quae bello subegerat, prosequens eum simulque interfuturus athletarum certaminis ludicro, quod eius honori sacratum a Neapolitanis est, processit in Campaniam. Quamquam iam motus imbecillitatis inclinataeque in deterius principia valetudinis senserat, tamen obnitente vi animi prosecutus filium digressusque ab eo Beneventi ipse Nolam petiit: et ingravescente in dies valetudine, cum sciret, quis volenti omnia post se salva remanere accersendus foret, festinanter revocavit filium; ille ad patrem patriae expectato revolavit maturius. 2 Tum securum se Augustus praedicans circumfususque amplexibus Tiberii sui, commendans illi sua atque ipsius opera nec quidquam iam de fine, si fata poscerent, recusans, subrefectus primo conspectu alloquioque carissimi sibi spiritus, mox, cum omnem curam fata vincerent, in sua resolutus initia Pompeio Apuleioque consulibus septuagesimo et sexto anno animam caelestem caelo reddidit.
[124] Quid tunc homines timuerint, quae senatus trepidatio, quae populi confusio, quis urbis metus, in quam arto salutis exitiique fuerimus confinio, neque mihi tam festinanti exprimere vacat neque cui vacat potest. Id solum voce publica dixisse satis habeo: cuius orbis ruinam timueramus, eum ne commotum quidem sensimus, tantaque unius viri maiestas fuit, ut nec pro bonis neque contra malos opus armis foret. 2 Una tamen veluti luctatio civitatis fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique Romani, ut stationi paternae succederet, illius, ut potius aequalem civem quam eminentem liceret agere principem. Tandem magis ratione quam honore victus est, cum quidquid tuendum non suscepisset, periturum videret, solique huic contigit paene diutius recusare principatum, quam, ut occuparent eum, alii armis pugnaverant. 3 Post redditum caelo patrem et corpus eius humanis honoribus, numen divinis honoratum, primum principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam divus Augustus reliquerat. 4 Quo tempore mihi fratrique meo, candidatis Caesaris, proxime a nobilissimis ac sacerdotalibus viris destinari praetoribus contigit, consecutis quidem, ut neque post nos quemquam divus Augustus neque ante nos Caesar commendaret Tiberius.
[125] Tulit protinus et voti et consilii sui pretium res publica, neque diu latuit aut quid non impetrando passuri fuissemus aut quid impetrando profecissemus. Quippe exercitus, qui in Germania militabat praesentisque Germanici imperio regebatur, simulque legiones, quae in Illyrico erant, rabie quadam et profunda confudendi omnia cupiditate novum ducem, novum statum, novam quaerebant rem publicam; quin etiam ausi sunt minaridaturos se senatui, daturos principi leges; 2 modum stipendii, finem militiae sibi ipsi constituere conati sunt. Processum etiam in arma ferrumque strictum est et paene in ultima gladiorum erupit impunitas, defuitque, qui contra rem publicam duceret, non qui sequerentur. 3 Sed haec omnia veteris imperatoris maturitas, multa inhibentis, aliqua cum gravitate pollicentis, et inter severam praecipue noxiorum ultionem mitis aliorum castigatio brevi sopiit ac sustulit. 4 Quo quidem tempore ut pleraque non ignave Germanicus, ita Drusus, qui a patre in id ipsum plurimo quidem igne emicans incendium militaris tumultus missus erat, prisca antiquaque severitate usus ancipitia sibi maluit tenere quam exemplo perniciosa, et his ipsis militum gladiis, quibus obsessus erat, 5 obsidentes coercuit, singulari adiutore in eo negotio usus Iunio Blaeso, viro nescias utiliore in castris an meliore in toga: qui post paucos annos proconsu1 in Africa ornamenta triumphalia cum appellatione imperatoria meruit. At Hispanias exercitumque in iis cum M. Lepidus, de cuius virtutibus celeberrimaque in Illyrico militia praediximus, cum imperio obtineret, in summa pace et quiete continuit, cum ei pietas rectissima sentiendi et auctoritas quae sentiebat obtinendi superesset. Cuius curam ac fidem Dolabella quoque, vir simplicitatis generosissimae, in maritima parte Illyrici per omnia imitatus est.
[126] Horum sedecim annorum opera quis cum ingerantur oculis animisque omnium, partibus eloquatur? Sacravit parentem suum Caesar non imperio, sed religione, non appellavit eum, sed fecit deum. 2 Revocata in forum fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia, sepultaeque ac situ obsitae iustitia, aequitas, industria civitati redditae; accessit magistratibus auctoritas, senatui maiestas, iudiciis gravitas; compressa theatralis seditio, recte faciendi omnibus aut incussa voluntas aut imposita necessitas: 3 honorantur recta, prava puniuntur, suspicit potentem humilis, non timet, antecedit, non contemnit humiliorem potens. Quando annona moderatior, quando pax laetior? Diffusa in orientis occidentisque tractus et quidquid meridiano aut septentrione finitur, paxaugusta omnis terrarum orbis angulos a latrociniorum metu servat immunes. 4 Fortuita non civium tantummodo, sed urbium damna principis rnunificentia vindicat. Restitutae urbes Asiae, vindicatae ab iniuriis magistratuum provinciae: honor dignis paratissimus, poena in malos sera, sed aliqua: superatur aequitate gratia, ambitio virtute; nam facere recte civis suos princeps optimus faciendo docet, cumque sit imperio maximus, exemplo maior est.
[127] Raro eminentes viri non magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut duo Scipiones duobus Laeliis, quos per omnia aequaverunt sibi, ut divus Augustus M. Agrippa et proxime ab eo Statilio Tauro, quibus novitas familiae haut obstitit quominus ad multiplicis consulatus triumphosque et complura eveherentur sacerdotia. 2 Etenim magna negotia magnis adiutoribus egent interestque rei publicae quod usu necessariurn est, dignitate eminere utilitatemque auctoritate muniri. 3 Sub his exemplis Ti. Caesar Seianum Aelium, principe equestris ordinis patre natum, materno vero genere clarissimas veteresque et insignes honoribus complexum familias, habentem consularis fratres, consobrinos, avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum, sufficiente etiam vigori animi compage corporis, singularem principalium onerum adiutorem in omnia habuit atque habet, 4 virum severitatis laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis simillimum, nihil sibi vindicantem eoque adsequentem omnia, semperque infra aliorum aestimationes se metientem, vultu vitaque tranquillum, animo exsomnem.
[128] In huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis principis certant; neque novus hic mos senatus populique Romani est putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum. Nam et illi qui ante bellum Punicum abhinc annos trecentos Ti. Coruncanium, hominem novum, cum aliis omnibus honoribus ium pontificatu etiam maximo ad principale extulere fastigium, et qui equestri loco natum Sp. Carvilium et mox M. Catonem,2 novum etiam Tusculo urbis inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, censuras et triumphos provexere, et qui C. Marium 3 ignotae originis usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et qui M. Tullio tantum tribuere, ut paene adsentatione sua quibus vellet principatus conciliaret, quique nihil Asinio Pollioni negaverunt, quod nobilissimis summo cum sudore consequendum foret, profecto hoc senserunt, in cuiuscumque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum. 4 Haec naturalis exempli imitatio ad experiendum Seianum Caesarem, ad iuvanda vero onera principis Seianum propulit senatumque et populum Romanum eo perduxit, ut, quod usu optimum intellegit, id in tutelam securitatis suae libenter advocet.
[129] Sed proposita quasi universa principatus Ti. Caesaris forma singula recenseamus. Qua ille prudentia Rhascupolim, interemptorem fratris sui filii Cotyis consortisque eiusdem imperii, Romam evocavit. Singulari in eo negotio usus opera Flacci Pomponii consularis viri, nati ad omnia, quae recte facienda sunt, simplicique virtute merentis semper, numquam captantis gloriam. 2 Cum quanta gravitate ut senator et iudex, non ut princeps, causam Drusi Libonis audivit! Quam celeriter ingratum et nova molientem oppressit! Quibus praeceptis instructum Germanicum suum imbuiumque rudimentis militiae secum actae domitorem recepit Germaniae! Quibus iuventam eius exaggeravit honoribus, respondente cultu triumphi rerum, quas gesserat, magnitudini! 3 Quotiens populum congiariis honoravit senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter explevit, ut neque luxuriam invitaret neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui! Ouanto cum honore Germanicum suum in transmarinas misit provincias! Qua vi, consiliorum suorum ministro et adiutore usus Druso filio suo, Maroboduum inhaerentem occupati regni finibus, pace maiestatis eius dixerim, velut serpentem abstrusam terrae salubribus medicamentis coegit egredi! Quam illum ut honorate, sic secure continet! Quantae molis bellum principe Galliarum ciente Sacroviro Floroque Iulio mira celeritate ac virtute compressit, ut ante populus Romanus vicisse se quam bellare cognosceret nuntiosque periculi victoriae praecederet nuntius! 4 Magni etiam terroris bellum Africum et cotidiano auctu maius auspiciis consiliisque eius brevi sepultum est.
[130] Quanta suo suorumque nomine extruxit opera! Quam pia munificentia superque humanam evecta fidem templum patri molitur! Quam magnifico animi temperamento Cn. quoque Pompei munera absumpta igni restituit! Quidquid enim umquam claritudine eminuit, id veluti cognatum censet tuendum. Qua liberalitate cum alias, tum proxime incenso monte Caelio 2 omnis ordinis hominum iacturae patrimonio succurrit suo! Quanta cum quiete hominum rem perpetui praecipuique timoris, supplementum, sine trepidatione dilectus providet! 3 Si aut natura patitur aut mediocritas recipit hominum, audeo cum deis queri: quid hic meruit, primurn ut scelerata Drusus Libo iniret consilia? Deinde ut Silium Pisonemque tam infestos haberet, quorum alterius dignitatem constituit, auxit alterius? Ut ad maiora transcendam, quamquam et haec ille duxit maxima, quid, ut iuvenes amitteret filios? Quid, ut nepotem ex Druso suo? Dolenda adhuc retulimus: 4 veniendum ad erubescenda est. Quantis hoc triennium, M. Vinici, doloribus laceravit animum eius! Quam diu abstruso, quod miserrimum est, pectus eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote dolere, indignari, erubescere coactus est. Cuius temporis aegritudinem auxit amissa mater, 5 eminentissima et per omnia deis quam hominibus similior foemina, cuius potentiam nemo sensit nisi aut levatione periculi aut accessione dignitatis.
[131] Voto finiendum volumen est. Iuppiter Capitoline, et auctor ac stator Romani nominis Gradive Mars perpetuorumque custos Vesta ignium et quidquid numinun hanc Romani imperii molem in amplissimum terrarum orbis fastigium extulit, vos publica voce obtestor atque precor custodite, servate, protegite hunc statum, hanc pacem, hunc principem, 2 eique functo longissima statione mortali destinate suceessores quam serissimos, sed eos, quorum cervice tam fortiter sustinendo terrarum orbis imperio sufficiant quam huius suffecisse sensimus, consiliaque omnium civiun aut pia fovete aut impia opprimite.
Velleius
The Latin Library
The Classics Homepage