LIBER PRIOR
[1] [Epeus] tempestate distractus a duce suo Nestore Metapontum condidit. Teucer, non receptus a patre Telamone ob segnitiam non vindicatae fratris
iniuriae, Cyprum adpulsus cognominem patriae suae Salamina constituit:
Pyrrhus, Achillis filius, Epirum occupavit, Phidippus Ephyram in
Thesprotia. 2 At rex regum Agamemnon, tempestate in Cretam insulam
reiectus, tres ibi urbes statuit, duas a patriae nomine, unam a victoriae
memoria, Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, hereditarium exercentis in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur. 3 Regni potitur Aegisthus
per annos septem. Hunc Orestes matremque, socia consiliorum omnium sorore
Electra, virilis animi femina, obtruncat. Factum eius a diis comprobatum
spatio vitae et felicitate imperii apparuit; quippe vixit annis nonaginta,
regnavit septuaginta. Quin se etiam a Pyrrho Achillis filio virtute
vindicavit; nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Hermiones
nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit. 4 Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi sortiti sunt, uter cum parte multitudinis
patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit. Pervectus in Italiam et loco et
incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis
interitum filii eius Penthilus et Tisamenus regnavere triennio.
[2] Tum fere anno octogesimo post Troiam captam, centesimo et vicesimo
quam Hercules ad deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore
pulsis Heraclidis Peloponnesi imperium obtinuerat, ab Herculis progenie
expellitur. Duces recuperandi impeii fuere Temenus, Cresphontes,
Aristodemus, quorum abavus fuerat. Eodem fere tempore Athenae sub regibus esse desierunt, quarum ultimus rex fuit Codrus, Melanthi filius, vir non praetereundus. Quippe cum
Lacedaemonii gravi bello Atticos premerent respondissetque Pythius, quorum
dux ab hoste esset occisus, eos futuros superiores, deposita veste regia
pastoralem cultum induit, immixtusque castris hostium, de industria rixam
ciens, imprudenter interemptus est. 2 Codrum cum morte aeterna gloria,
Atheniensis secuta victoria est. Quis eum non miretur, qui iis artibus
mortem quaesierit, quibus ab ignavis vita quaeri solet?
Huius filius Medon primus archon Athenis fuit. Ab hoc posten apud Atticos
dicti Medontidae, sed hic insequentesque archontes usque ad Charopem, dum
viverent, eum honorem usurpabant, Peloponnesii digredientes finibus Atticis
Megara, mediam Corintho Athenisque urbem, condidere.
3 Ea tempestate et Tyria classis, plurimum pollens mari, in ultimo
Hispaniae tractu, in extremo nostri orbis termino, in insula circumfusa
Oceano, perexiguo a continenti divisa freto, Gadis condidit. Ab iisdem post
paucos annos in Africa Utica condita est.
Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi iactatique cum variis casibus tum
saevitia maris quinto decimo anno sedem cepere circa Lesbum insulam.
[3] Tum Graecia maximis concussa est motibus. Achaei ex Laconica pulsi
eas occupavere sedes, quas nunc obtinent; Pelasgi Athenas commigravere,
acerque belli iuvenis nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum magna
civium manu eam regionem armis occupavit, quae nunc ab eius nomine
Thessalia appellatur, ante Myrmidonum vocitata civitas.
2 Quo nomine mirari convenit eos, qui Iliaca componentes tempora de ea
regione ut Thessalia commemorant.
Quod cum alii faciant, tragici frequentissime faciunt, quibus minime id
concedendum est; nihil enim ex persona poetae, sed omnia sub eorum, qui
illo tempore vixerunt, disserunt. Quod si quis a Thessalo Herculis filio
eos appellatos Thessalos dicet, reddenda erit ei ratio, cur numquarn ante
hunc insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit. 3 Paulo ante
Aletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae antea fuerat
Ephyre, claustra Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque est
quod miremur ab Homero nominari Corinthum; nam ex persona poetae et hanc
urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus vocabantur
aetate eius, multo post Ilium captum conditae.
[4] Athenienses in Euboea Chalcida et Eretriam colonis occupavere,
Lacedaemonii in Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut
praediximus, Atticis Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia
condiderunt. Huius classis corsum esse directum alii columbae antecedeatis
volatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri
solet. 2 Pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit.
Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque
amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii mansit
custodia, Cumanos Osca mutavit vicinia. Vires autem veteres earum urbium
hodieque magnitudo ostentat moenium. 3 Subsequenti tempore magna vis Graecae iuventutis, abundantia virium,
sedes quaeritans in Asiam se effudit. Nam et Iones, duce Ione, profecti
Athenis nobilissimam partem regionis maritimae occupavere, quae hodieque
appellatur Ionia, urbesque constituere Ephesum, Miletum, Colophona,
Prienen, Lebedum, , Clazomenas, Phocaeam, multasque in Aegaeo atque Icario
occupavere Myuntem, Erythram insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum,
Delum aliasque ignobiles. 4 Et mox Aeolii eadem profecti Graecia
longissimisque acti erroribus non mlnus inlustres obtinuerunt locos
clarasque urbes condiderunt, Smymam, Cymen, Larissam, Myrinam Mytilenenque
et alias urbes, quae sunt in Lesbo insula.
[5] Clarissimum deinde Homeri inluxit ingenium, sine exemplo maximum, qui
magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poeta meruit; 2 in
quo hoc masimum est, quod neque ante illum, quem ipse imitaretur, neque
post illum, qui eum imitari posset, inventus est.
Neque quemquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo
perfectissimum praeter Homerum et Archilochum reperiemus. 3 Hic longius a
temporibus belli, quod composuit, Troici, quam quidam rentur, abfuit; nam
ferme ante annos nongentos quinquaginta floruit, intra mille natus est.
Quo nomine non est mirandum, quod saepe illud usurpat "OIOI NYN BROTOI
EISIN"; hoc enim ut hominum, ita saeculorum notatur differentia. Quem si
quis caecum genitum putat, omnibus sensibus orbus est.
[6] Insequenti tempore imperium Asiaticum ab Assyriis, qui id obtinuerant
annis mille septuaginta, translatum est ad Medos, abhinc annos ferme
octingentos septuaginta. 2 Quippe Sardanapalum eorum regem mollitiis fluentem et nimium felicem
malo suo, tertio et tricensimo loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona
condiderant, natum, ita ut semper successor regni paterni foret filius,
Arbaces Medus imperio vitaque privavit. 3 Ea aetate clarissimus Grai nominis Lycurgus Lacedaemonius, vir generis
regii, fuit severissimarum iustissimarumque legum auctor et disciplinae
convenientissimae viris, cuius quam diu Sparta diligens fuit, excelsissime
floruit. 4 Hoc tractu temporum ante annos quinque et sexaginta quam urbs
Romana conderetur, ab Elissa Tyria, quam quidam Dido autumant, Carthago
conditur. 5 Circa quod tempus Caranus, vir generis regii, undecimus ab
Hercule, profectus Argis regnum Macedoniae occupavit; a quo Magnus
Alexander, cum fuerit septimus decimus, iure materni generis Achille
auctore, paterni Hercule gloriatus est. 6 Aemilius Sura de annis populi
Romani: "Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi,
postea Persae, deinde Macedones; exinde duobus regibus Philippo et
Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem
subactam devictis summa imperii ad populum Romanum pervenit. Inter hoc
tempus et initium regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum potitus est,
intersunt anni MDCCCCXCV."
[7] Huius temporis aequalis Hesiodus fuit, circa centum et viginti annos
distinctus ab Homeri aetate, vir perelegantis ingenii et mollissima
dulcedine carminum memorabilis, otii quietisque cupidissimus, ut tempore
tanto viro, ita operis auctoritate proximus. Qui vitavit, ne in id quod
Homerus incideret, patriamque et parentes testatus est, sed patriam, quia
multatus ab ea erat, contumeliosissime. 2 Dum in externis moror, incidi in rem domesticam maximique erroris et
multum discrepantem auctorum opinionibus: nam quidam huius temporis tractu
aiunt a Tuscis Capuam Nolamque conditam ante annos fere octingentos et
triginta. Quibus equidem adsenserim: sed M. Cato quantum differt! 3 Qui
dicat Capuam ab eisdem Tuscis conditam ac subinde Nolam; stetisse autem
Capuam, antequam a Romanis caperetur, annis circiter ducentis et sexaginta. 4 Quod si ita est, cum sint a Capua capta anni ducenti et quadraginta, ut
condita est, anni sunt fere quingenti. Ego, pace diligentiae Catonis
dixerim, vix crediderim tam mature tantam urbem crevisse, floruisse,
concidisse, resurrexisse.
[8] Clarissimum deinde omnium ludicrum certamen et ad excitandam corporis
animique virtutem efficacissimum Olympiorum initium habuit, auctorem
Iphitum Elium.
Is eos ludos mercatumque instituit ante annos, quam tu, M. Vinici,
consulatum inires, DCCCXXIII. 2 Hoc sacrum eodem loco instituisse fertur
abhinc annos ferme mille ducentos quinquaginta Atreus, cum Pelopi patri
funebres ludos faceret, quo quidem in ludicro omnisque generis certaminum
Hercules victor extitit.
3 Tum Athenis perpetui archontes esse desierunt, cum fuisset ultimus
Alcmaeon, coeperuntque in denos annos creari. Quae consuetudo in annos
septuaginta mansit ac deinde annuis commissa est magistratibus res publica.
Ex iis, qui denis annis praefuerunt, primus fuit Charops, ultimus Eryxias,
ex annuis primus Creon.
4 Sexta olympiade post duo et viginti annos quam prima constituta fuerat,
Romulus, Martis filius, ultus iniurias avi, Romam urbem Parilibus in
Palatio condidit.
A quo tempore ad vos consules anni sunt septingenti octoginta unus; id
actum post Troiam captam annis quadringentis triginta septem. 5 Id gessit
Romulus adiutus legionibus Latini avi sui: libenter enim iis, qui ita
prodiderunt, accesserim, cum aliter firmare urbem novam tam vicinis
Veientibus aliisque Etruscis ac Sabinis cum imbelli et pastorali manu vix
potuerit, quamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit. 6 Hic centum
homines electos appellatosque patres instar habuit consilii publici. Hanc
originem nomen patriciorum habet. Raptus virginum Sabinarum . . . * * *.
hic magna pars libri perdita est
[9] * * * . . . quam timuerat hostis, expetit. Nam biennio adeo varia fortuna
cum consulibus conflixerat, ut plerumque superior fuerit magnamque partem
Graeciae in societatem suam perduceret. 2 Quin Rhodii quoque, fidelissimi
antea Romanis, tum dubia fide speculati fortunam proniores regis partibus
fuisse visi sunt; et rex Eumenes in eo bello medius fuit animo, neque
fratris initiis neque suae respondit consuetudini. 3 Tum senatus
populusque Romanus L. Aemilium Paulum, qui et praetor et consul
triumphaverat, virum in tantum laudandum, in quantum intellegi virtus
potest, consulem creavit, filium eius Pauli, qui ad Cannas quam
tergiversanter perniciosam rei publicae pugnam inierat, tam fortiter in ea
mortem obierat. 4 Is Persam ingenti proelio apud urbem nomine Pydnam in
Macedonia fusum fugatumque castris exuit deletisque eius copiis destitutum
omni spe coegit e Macedonia profugere, quam ille linquens in insulam
Samothraciam perfugit templique se religioni supplicem credidit.
5 Ad eum Cn. Octavius praetor, qui classi praeerat, pervenit et ratione
magis quam vi persuasit, ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paulus
maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit.
Quo anno et Octavii praetoris navalis et Anicii regem Illyriorum Gentium
ante currum agentis triumphi fuere celebres. 6 Quam sit adsidua eminentis
fortunae comes invidia altissimisque adhaereat, etiam hoc colligi potest,
quod cum Anicii Octaviique triumphum nemo interpellaret, fuere, qui Pauli
impedire obniterentur. Cuius tantum priores excessit vel magnitudine regis
Persei vel specie simulacrorum vel modo pecuniae, ut bis miliens centiens
sestertium aerario intulerit is, et omnium ante actorum comparationem
amplitudine vicerit.
[10] Per idem tempus, cum Antiochus Epiphanes, qui Athenis Olympieum
inchoavit, tum rex Syriae, Ptolemaeum puerum Alexandriae obsideret, missus
est ad eum legatus M. Popilius Laenas, qui iuberet incepto desistere.
2 Mandataque exposuit et regem deliberaturum se dicentem, circumcripsit
virgula iussitque prius responsum reddere, quam egrederetur finito harenae
circulo. Sic cogitationem regiam Romana disiecit constantia oboeditumque
imperio.
3 Lucio autem Paulo Macedonicae victoriae compoti quattuor filii fuere;
ex iis duos natu maiores, unum P. Scipioni P. Africani filio, nihil ex
paterna maiestate praeter speciem nominis vigoremque eloquentiae retinenti,
in adoptionem dederat, alterum Fabio Maximo. Duos minores
natu praetextatos. quo tempore victoriam adeptus est, habuit. 4 Is cum in
contione extra urbem more maiorum ante triumphi diem ordinem actorum suorum
commemoraret, deos immortalis precatus est, ut, si quis eorum invideret
operibus ac fortunae suae, in ipsum potius saevirent quam in rem publicam.
5 Quae vox veluti oraculo emissa magna parte eum spoliavit sanguinis sui;
nam alterum ex suis, quos in familia retinuerat, liberis ante paucos
triumphi,
alterum post pauciores amisit dies.
6 Aspera circa haec tempora censura Fulvii Flacci et Postumii Albini
fuit: quippe Fulvii censoris frater, et quidem consors, Cn. Fulvius senatu
motus est ab iis censoribus.
[11] Post victum captumque Persen, qui quadriennio post in libera
custodia Albae decessit, Pseudophilippus a mendacio simulatae originis
appellatus, qui se Philippum
regiaeque stirpis ferebat, cum esset ultimae, armis occupata Macedonia,
adsumptis regni insignibus brevi temeritatis poenas dedit; 2 quippe Q.
Metellus praetor, cui ex virtute Macedonici nomen inditum erat, praeclara
victoria ipsum gentemque superavit, et immani etiam Achaeos rebellare
incipientis fudit acie.
3 Hic est Metellus Macedonicus, qui porticus, quae fuerunt circumdatae
duabus aedibus sine inscriptione positis, quae nunc Octaviae porticibus
ambiuntur, fecerat, quique hanc turmam statuarum equestrium, quae frontem
aedium spectant, hodieque maximum ornamenturn eius loci, ex Macedonia
detulit. 4 Cuius turmae hanc causam referunt, Magnum Alexandrum
impetrasse a Lysippo, singulari talium auctore operum, ut eorum equitum,
qui ex ipsius turma apud Granicum flumen ceciderant, expressa similitudine
figurarum faceret statuas et ipsius quoque iis interponeret.
5 Metellus idem primus omnium Romae aedem ex marmore in iis ipsis
monumentis molitus huius vel magnificentiae vel luxuriae princeps fuit. Vix
ullius gentis aetatis ordinis hominem inveneris, cuius felicitatem
fortunae Metelli compares. 6 Nam praeter excellentis triumphos honoresque
amplissimos et principale in re publica fastigium extentumque vitae spatium
et acris innocentisque pro re publica cum inimicis contentiones quattuor
filios sustulit, omnis adultae aetatis vidit, omnis reliquit superstites et
honoratissimos. 7 Mortui eius lectum pro rostris sustulerunt quattuor
filii, unus consularis et censorius, alter consularis, tertius consul,
quartus candidatus consulatus, quem honorem adeptus est. Hoc est nimirum
magis feliciter de vita migrare quam mori.
[12] Universa deinde instincta in bellum Achaia, cuius pars magna, ut
praediximus, eiusdem Metelli Macedonici virtute armisque fracta erat,
maxime Corinthiis in arma cum gravibus etiam in Romanos contumeliis
instigantibus, destinatus ei bello gerendo consul L. Mummius.
2 Et sub idem tempus, magis quia volebant Romani, quidquid de
Carthaginiensibus diceretur credere quam quia credenda adferebantur,
statuit senatus Carthaginem exscindere. 3 Ita eodem tempore P. Scipio
Aemilianus, vir avitis P. Africani paternisque L. Pauli virtutibus
simillimus omnibus belli ac togae dotibus ingeniique ac studiorum
eminentissimus saeculi sui, qui nihil in vita nisi laudandum aut fecit aut
dixit ac sensit, quem Paulo genitum, adoptatum a Scipione Africani filio
diximus, aedilitatem petens consul creatus est. 4 Is bellum Carthagini iam ante biennium a prioribus consulibus inlatum maiore vi intulit (cum ante in Hispania murali corona, in Africa obsidionali donatus esset, in
Hispania vero etiam ex provocatione, ipse modicus virium, inmanis
magnitudinis hostem interemisset) 5 eamque urbem magis invidia imperii quam ullius eius temporis noxiae invisam Romano nomini funditu sustulit
fecit suae virtutis monimentum, quod fuerat avi eius clementiae. Carthago
diruta est, cum stetisset anni sexcentis septuaginta duobus (DCLXXII),
abhinc annos centum septuaginta tris (CLXXIII) Cn. Cornelio Lentulo L.
Mummio consulibus.
6 Hunc finem habuit Romani imperii Carthago aemula, cum qua bellare
maiores nostri coepere Claudio et Fulvio consulibus ante annos ducentos
nonaginta duos (CCXCII), quam tu, M. Vinici, consulatum inires. Ita per
annos centum et viginti aut bellum inter eos populos aut belli praeparatio
aut infida pax fuit. 7 Neque se Roma iam terrarum orbi superato securam
speravit fore, si nomen usquam stantis manere Carthagini; adeo odium
certamibus ortum ultra metum durat et ne in victis quidem deponitur neque
ante invisum esse desinit quam esse desiit.
[13] Ante triennium quam Carthago deleretur, M Cato, perpetuus diruendae
eius auctor, L Censorino M. Manilio consulibus mortem obiit. Eodem anno,
quo Carthago concidit, L. Mummius Corinthum post annos nongentos
quinquanginta duos (CMLII), quam ab Alete Hippotis filio erat condita,
funditus eruit. 2 Uterque imperator devictae a se gentis nomine
honoratus, alter Africanus, alter appellatus est Achaicus; nec quisquam ex
novis hominibus prior Mummio cognomen virtute partum vindicavit.
3 Diversi imperatoribus mores, diversa fuere studia: quippe Scipio tam
elegans liberalium studiorum omnisque doctrinae et auctor et admirator
fuit, ut Polybium Panaetiumque, praecellentes ingenio viros, domi
militiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam hoc Scipione elegantius
intervalla negotiorum otio dispunxit semperque aut belli aut pacis serviit
artibus: semper inter arma ac studia versatus aut corpus periculis aut
animum disciplinis exercuit.
4 Mummius tam rudis fuit, ut capta Corintho cum maximorum artificum
perfectas manibus tabulas ac statuas in Italiam portandas locaret, iuberet
praedici conducentibus, si eas perdidissent, novas eos reddituros. 5 Non
tamen puto dubites, Vinici, quin magis pro re publica fuerit manere adhuc
rudem Corinthiorum intellectum quam in tantum ea intellegi, et quin hac
prudentia illa imprudentia decori publico fuerit convenientior.
[14] Cum facilius cuiusque rei in unam contracta species quam divisa
temporibus oculis animisque inhaereat, statui priorem huius voluminis
posterioremque partem non inutili rerum notitia in artum contracta
distinguere atque huic loco inserere, quae quoque tempore post Romam a
Gallis captam deducta sit colonia iussu senatus; nam militarium et causae
et auctores ex ipsarum praefulgent nomine. Huic rei per idem tempus
civitates propagatas auctumque Romanum nomen communione iuris haud
intempestive subtexturi videmur. 2 Post septem annos quam Galli urbem ceperant, Sutrium colonia deducta
est et post annum Setia novemque interiectis annis Nepe, deinde
interpositis duobus et triginta Aricini in civitatem recepti. 3 Abhinc
annos autem trecentos et sexaginta, Sp. Postumio et Vetuno Calvino
consulibus, Campanis data est civitas partique Samnitium sine suffragio, et
eodem anno Cales deducta colonia. Interiecto deinde triennio Fundani et
Formiani in civitatem recepti, eo ipso anno, quo Alexandria condita est. 4 Insequentibusque consulibus a Sp. Postumio et Philone Publilio
censoribus Acerranis data civitas. Et post triennium Tarracina deducta
colonia interpositoque quadriennio Luceria ac deinde interiecto triennio
Suessa Aurunca et Saticula, Interamnaque post biennium. 5 Decem deinde
hoc munere anni vacaverunt: tunc Sora atque Alba deductae coloniae et
Carseoli post biennium. 6 At Q. Fabio quintum et Decio Mure quartum
consulibus, quo anno Pyrrhus regnare coepit, Sinuessam Minturnasque missi
coloni, post quadriennium Venusiam, interiectoque biennio M. Curio et
Rufino Cornelio consulibus Sabinis sine suffragio data civitas: id actum
ante annos ferme trecentos et viginti. 7 At Cosam et Paestum abhinc annos
ferme trecentos Fabio Dorsone et Claudio Canina consulibus, interiectoque
quinquennio Sempronio Sopho et Appio Caeci filio consulibus Ariminum et
Beneventum coloni missi et suffragii ferendi ius Sabinis datum. 5 At
initio primi belli Punici Firmum et Castrum colonis occupata, et post annum
Aesernia postque septem et decem annos Aesulum et Alsium Fregenaeque post
biennium proximoque anno Torquato Sempronioque consulibus Brundisium et
post triennium Spoletium, quo anno Floralium ludorum factum est initium.
Postque biennium deducta Valentia et sub adventum in Italiam Hannibalis
Cremona atque Placentia.
[15] Deinde neque dum Hannibal in Italia moratur, neque proximis post
excessum eius annis vacavit Romanis colonias condere, cum esset in bello
conquirendus potius miles quam dimittendus et post bellum vires refovendae
magis quam spargendae. 2 Cn. autem Manlio Voisone et Fulvio Nobiliore
consulibus Bononia deducta colonia abhinc annos ferme ducentos septendecim,
et post quadriennium Pisaurum ac Potentia interiectoque triennio Aquileia
et Gravisca et post quadriennium Luca.3 Eodem temporum tractu, quamquam
apud quosdam ambigitur, Puteolos Salernumque et Buxentum missi coloni,
Auximum autem in Picenum abhinc annos ferme centum octoginta quinque, ante
triennium quam Cassius censor a Lupercali in Palatium versus theatrum
facere instituit, cui in eo moliendo eximia civitatis severitas et consul
Scipio restitere, quod ego inter clarissima publicae voluntatis argumenta
numeraverim. 4 Cassio autem Longino et Sextio Calvino, qui Sallues apud
aquas, quae ab eo Sextiae appellantur, devicit, consulibus Fabrateria
deducta est abhinc annos ferme centum quinquaginta tris. Et post annum
Scolacium Minervium, Tarentum Neptunia, Carthagoque in Africa, prima, ut
praediximus, extra Italiam colonia condita est. 5 De Dertona ambigitur,
Narbo autem Martius in Gallia, Porcio Marcioque consulibus, abhinc annos
circiter centum quadraginta sex colonia deducta est. Post duodeviginti
annos in Bagiennis Eporedia, Mario sextum Valerioque Flacco consulibus.
Neque facile memoriae mandaverim quae, nisi militans, post hoc tempus
deducta sit.
[16] Cum haec particula operis velut formam propositi excesserit,
quamquam intellego mihi in hac tam praecipiti festinatione, quae me rotae
pronive gurgitis ac verticis modo nusquam patitur consistere, paene magis
necessaria praetereunda quam supervacua amplectenda, nequeo tamen temperare
mihi, quin rem saepe agitatam animo meo neque ad liquidum ratione perductam
signem stilo. 2 Quis enim abunde mirari potest, quod eminentissima
cuiusque professionis ingenia in eandem formam et in idem artati temporis
congruere spatium, et quemadmodum clausa capso aliove saepto diversi
generis animalia nihilo minus separata alienis in unum quodque corpus
congregantur, ita cuiusque clari operis capacia ingenia in similitudine et
temporum et profectuum semet ipsa ab aliis separaverunt? 3 Una neque
multorum annorum spatio divisa aetas per divini spiritus viros, Aeschylum,
Sophoclen Euripiden, inlustravit tragoediam; una priscam illam et veterem
sub Cratino Aristophaneque et Eupolide comoediam; ac novam comicam Menander
aequalesque eius aetatis magis quam operis, Philemo ac Diphilus, et
invenere intra paucissimos annos neque imitandam reliquere.
4 Philosophorum quoque ingenia Socratico ore defluentia omnium, quos
pauco ante enumeravimus, quanto post Platonis Aristotelisque mortem
floruere spatio? 5 Quid ante Isocratem, quid post eius auditores eorumque
discipulos clarum in oratoribus fuit? Adeo quidem artatum angustiis
temporum, ut nemo memoria dignus alter ab altero videri nequiverint.
[17] Neque hoc in Graecis quam in Romanis evenit magis. Nam nisi aspera
ac rudia repetas et inventi laudanda nomine, in Accio circaque eum Romana
tragoedia est; dulcesque Latini leporis facetiae per Caecilium Terentiumgue
et Afranium subpari aetate nituerunt. 2 Historicos etiam, ut Livium
quoque priorum aetati adstruas, praeter Catonem et quosdam veteres et
obscuros minus octoginta annis circumdatum aevum tulit, ut nec poetarum in
antiquius citeriusve processit ubertas. 3 At oratio ac vis forensis
perfectumque prosae eloquentiae decus, ut idem separetur Cato (pace P.
Crassi Scipionisque et Laelii et Gracchorum et Fannii et Servii Galbae
dixerim) ita universa sub principe operis sui erupit Tullio, ut delectari
ante eum paucissimis, mirari vero neminem possis nisi aut ab illo visum aut
qui illum viderit. 4 Hoc idem evenisse grammaticis, plastis, pictoribus,
scalptoribus quisquis temporum institerit notis, reperiet, eminentiam
cuiusque operis artissimis temporum claustris circumdatam.
5 Huius ergo recedentis in suum quodque saeculum ingeniorum similitudinis
congregantisque se et in studium par et in emolumentum causas cum saepe
requiro, numquam reperio, quas esse veras confidam, sed fortasse veri
similes, inter quas has maxime. 6 Alit aemulatio ingenia, et nunc
invidia, nunc adrmiratio imitationem accendit, naturaque quod summo studio
petitum est, ascendit in summum difficilisque in perfecto mora est,
naturaliterque quod procedere non potest, recedit. 8 Et ut primo ad
consequendos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut praeteriri aut
aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit, et quod adsequi
non potest, sequi desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit
novam, praeteritoque eo, in quo eminere non possumus, aliquid, in quo
nitamur, conquirimus, sequiturque ut frequens ac mobilis transitus maximum
perfecti operis impedimentum sit.
[18] Transit admiratio ab conditione temporum et ad urbium. Una urbs
Attica pluribus omnis eloquentiae quam universa Graecia operibus usque
floruit adeo ut corpora gentis illius separata sint in alias civitates,
ingenia vero solis Atheniensium muris clausa existimes. 2 Neque hoc ego
magis miratus sim quam neminem Argivum Thebanum Lacedaemonium oratorem aut
dum vixit auctoritate aut post mortem memoria dignum existimatum. 3 Quae
urbes eximiae alias talium studiorum fuere steriles, nisi Thebas unum os
Pindari inluminaret: nam Alcmana Lacones falso sibi vindicant.
Velleius
The Latin Library
The Classics Homepage