M. TERENTI VARRONIS
DE LINGUA LATINA
LIBER VII
I.
Difficilia sunt explicatu poetarum vocabula. Saepe enim significationem
aliquam prioribus temporibus impositam repens ruina operuit, aut verbum
quod conditum est e quibus litteris oportet inde post aliqua dempta, sic
obscurior fit voluntas impositoris. Non reprehendendum igitur in illis
qui in scrutando verbo litteram adiciunt aut demunt, quo facilius quid
sub ea voce subsit videri possit: ut enim facilius obscuram operam Myrmecidis
ex ebore oculi videant, extrinsecus admovent nigras setas.
Cum haec amminicula addas ad eruendum voluntatem impositoris,
tamen latent multa. Quod si poetice quae in carminibus servavit multa prisca
quae essent, sic etiam cur essent posuisset, fecundius poemata ferrent
fructum; sed ut in soluta oratione sic in poematis verba non omnia quae
habent etuma possunt dici, neque multa ab eo, quem non erunt in lucubratione
litterae prosecutae, multum licet legeret. Aelii hominis in primo in litteris
Latinis exercitati interpretationem Carminum Saliorum videbis et exili
littera expeditam et praeterita obscura multa.
Nec mirum, cum non modo Epimenides sopore post annos L experrectus
a multis non cognoscatur, sed etiam Teucer Livii post XV annos ab suis
qui sit ignoretur. At hoc quid ad verborum poeticorum aetatem? Quorum si
Pompili regnum fons in Carminibus Saliorum neque ea ab superioribus accepta,
tamen habent DCC annos. Quare cur scriptoris industriam reprehendas qui
herois tritavum, atavum non potuerit reperire, cum ipse tui tritavi matrem
dicere non possis? Quod intervallum multo tanto propius nos, quam hinc
ad initium Saliorum, quo Romanorum prima verba poetica dicunt Latina.
Igitur de originibus verborum qui multa dixerit commode, potius
boni consulendum, quam qui aliquid nequierit reprehendendum, praesertim
quom dicat etymologice non omnium verborum posse dici causam, ut qui ac
qua re res utilis sit ad medendum medicina; neque si non norim radices
arboris, non posse me dicere pirum esse ex ramo, ramum ex arbore, eam ex
radicibus quas non video. Quare qui ostendit equitatum esse ab equitibus,
equites ab equite, equitem ab equo neque equus unde sit dicit, tamen hic
docet plura et satisfacit grato, quem imitari possimusne ipse liber erit
indicio.
II.
Dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita, primum de locis,
dein quae in locis sunt, tertio de temporibus, tum quae cum temporibus
sunt coniuncta, sed is ut quae cum his sint coniuncta, adiungam, et si
quid excedit ex hac quadripertitione, tamen in ea ut comprehendam.
Incipiam hinc:
Unus erit quem tu tolles in caerula caeli Templa.
Templum tribus modis dicitur: ab natura, ab auspicando, a similitudine;
ab natura in caelo, ab auspiciis in terra, a similitudine sub terra. In
caelo templum dicitur, ut in Hecuba:
O magna templa caelitum, commixta stellis splendidis.
In terra, ut in Periboea:
Scrupea saxea Bacchi
Templa prope aggreditur.
Sub terra, ut in Andromacha:
Acherusia templa alta Orci, salvete, infera.
Quaqua intuiti erant oculi, a tuendo primo templum dictum: quocirca caelum
qua attuimur dictum templum; sic:
Contremuit templum magnum Iovis altitonantis,
id est, ut ait Naevius,
Hemisphaerium ubi concavo
Caerulo septum stat.
Eius templi partes quattuor dicuntur, sinistra ab oriente, dextra ab occasu,
antica ad meridiem, postica ad septemtrionem.
In terris dictum templum locus augurii aut auspicii causa quibusdam
conceptis verbis finitus. Concipitur verbis non isdem usque quaque; in
Arce sic:
Templa tescaque me ita sunto, quoad ego ea rite lingua nuncupavero.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque
me esto in sinistrum.
Olla vera arbos quirquir est, quam me sentio dixisse, templum tescumque
me esto in dextrum.
Inter ea conregione conspicione cortumione, utique ea rite dixisse
me sensi.
In hoc templo faciundo arbores constitui fines apparet et intra eas regiones
qua oculi conspiciant, id est tueamur, a quo templum dictum, et contemplare,
ut apud Ennium in Medea:
-
Contempla et templum Cereris ad laevam aspice.
Contempla et conspicare idem esse apparet, ideo dicere tum, cum templum
facit, augurem conspicione, qua oculorum conspectum finiat. Quod cum dicunt
conspicionem, addunt cortumionem, dicitur a cordis visu: cor enim cortumionis
origo.
Quod addit templa ut sint tesca, aiunt sancta esse qui glossas
scripserunt. Id est falsum: nam Curia Hostilia templum est et sanctum non
est; sed hoc ut putarent aedem sacram esse templum, eo videtur esse factum
quod in urbe Roma pleraeque aedes sacrae sunt templa, eadem sancta, et
quod loca quaedam agrestia, quae, alicuius dei sunt, dicuntur tesca.
Nam apud Accium in Philocteta Lemnio:
-
Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesca te apportes loca?
Ea enim loca quae sint designat, cum dicit:
-
Lemnia praesto
-
Litora rara, et celsa Cabirum
-
Delubra tenes, mysteria quae
-
Pristina castis concepta sacris.
Dein:
-
Volcania iam templa sub ipsis
-
Collibus, in quos delatus locos
-
Dicitur alto ab limine caeli.
Et:
-
Nemus expirante vapore vides,
-
Unde ignis cluet mortalibus clam
-
Divisus.
Quare haec quod tesca dixit, non erravit, neque ideo quod sancta, sed quod
ubi mysteria fiunt attuentur, tuesca dicta.
Tueri duo significat, unum ab aspectu ut dixi, unde est Ennii
illud:
-
Tueor te, senex? Pro Iupiter!
Et:
-
Quis pater aut cognatus volet vos contra tueri?
Alterum a curando ac tutela, ut cum dicimus, "vellet tueri villam," a quo
etiam quidam dicunt illum qui curat aedes sacras aedituum, non aeditumum;
sed tamen hoc ipsum ab eadem est profectum origine, quod quem volumus domum
curare dicimus "tu domi videbis," ut Plautus cum ait:
-
Intus para, cura, vide. Quod opust fiat.
Sic dicta vestispica, quae vestem spiceret, id est videret vestem ac tueretur.
Quare a tuendo et templa et tesca dicta cum discrimine eo quod dixi.
Etiam indidem illud Ennii:
-
Extemplo acceptam me necato et filiam.
Extemplo enim est continuo, quod omne templum esse debet continuo septum
nec plus unum introitum habere.
Quod est apud Accium:
-
Pervade polum, splendida mundi
-
Sidera, bigis, bis continuis
-
Sex expicti signis,
polus Graecum, id significat circum caeli: quare quod est pervade polum
valet vade peri polon. Signa dicuntur eadem et sidera. Signa quod aliquid
significent, ut libra aequinoctium; sidera, quae quasi insidunt atque ita
significant aliquid in terris perurendo aliave qua re: ut signum candens
in pecore.
Quod est:
-
Terrarum anfracta revisam,
anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo:
ab eo leges iubent in directo pedum VIII esse viam, in anfracto XVI, id
est in flexu.
Ennius:
-
Ut tibi
-
Titanis Trivia dederit stirpem liberum.
Titanis Trivia Diana est, ab eo dicta Trivia, quod in trivio ponitur fere
in oppidis Graecis, vel quod luna dicitur esse, quae in caelo tribus viis
movetur, in altitudinem et latitudinem et longitudinem. Titanis dicta,
quod eam genuit, ut ait Plautus, Lato; ea, ut scribit Manilius,
-
Est Coeo creata Titano.
Ut idem scribit:
-
Latona pariet casta complexu Iovis
-
Deliadas geminos,
id est Apollinem et Dianam. Dii, quod Titanis Deli eos peperit, Deliadae.
Eidem:
-
O sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum optines.
Umbilicum dictum aiunt ab umbilico nostro, quod is medius locus sit terrarum,
ut umbilicus in nobis; quod utrumque est falsum: neque hic locus est terrarum
medius neque noster umbilicus est hominis medius. Itaque pingitur quae
vocatur antichthon Pythagora, ut media caeli ac terrae linea ducatur infra
umbilicum per id quo discernitur homo mas an femina sit, ubi ortus humanus
similis ut in mundo: ibi enim omnia nascuntur in medio, quod terra mundi
media. Praeterea si quod medium id est umbilicus pilae terrae, non Delphi
medium; et terrae medium - non hoc, sed quod vocant - Delphis in aede ad
latus est quiddam ut thesauri specie, quod Graeci vocant omphalon, quem
Pythonos aiunt esse tumulum; ab eo nostri interpretes omphalon umbilicum
dixerunt.
Pacuius:
-
Calydonia altrix terra exsuperantum virum.
Ut ager Tusculanum, sic Calydonius ager est, non terra; sed lege poetica,
quod terra Aetolia in qua Calydon, a parte totam accipi Aetoliam voluit.
Acci:
-
Mystica ad dextram vada
-
Praetervecti.
Mystica a mysteriis, quae ibi in propinquis locis nobilia fiunt.
Ennii:
-
Areopagitae quia dedere aequam pilam.
Areopagitae ab Areopago; is locus, Athenis.
-
Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum.
Caelum dicunt Graeci Olympum, montem in Macedonia omnes; a quo potius puto
Musas dictas Olympiadas: ita enim ab terrestribus locis aliis cognominatae
Libethrides, Pipleides, Thespiades, Heliconides.
Cassi
-
Hellespontum et claustra.
Claustra, quod Xerxes quondam eum locum clausit: nam, ut Ennius ait,
-
Isque Hellesponto pontem contendit in alto.
Nisi potius ab eo quod Asia et Europa ibi concluditur mare; inter angustias
facit Propontidis fauces.
Pacui:
-
Linqui in Aegeo fretu.
Dictum fretum ab similitudine ferventis aquae, quod in fretum saepe concurrat
aestus atque effervescat. Aegeum dictum ab insulis, quod in eo mari scopuli
in pelago vocantur ab similitudine caprarum aeges.
-
Ferme aderant aequore in alto ratibus repentibus.
Mare appellatum aequor, quod aequatum cum commotum vento non est. Ratis
navis longas dixit, ut Naevius cum ait:
-
Ut conferre queant ratem aeratam qui
-
Per liquidum mare sudantes eunt atque sedentes.
Ratis dicta navis longa propter remos, quod hi, cum per aquam sublati sunt
dextra et sinistra, duas rates efficere videntur: ratis enim, unde hoc
tralatum, illi ubi plures mali aut asseres iuncti aqua ducuntur. Hinc naviculae
cum remis ratariae dicuntur.
III.
*** hostias agrestis ab agro dictas apparet; infulatas hostias, quod velamenta
his e lana quae adduntur, infulae: itaque tum, quod ad sepulcrum ferunt
frondem ac flores, addidit:
-
Non lana sed velatas frondenti coma.
-
Cornuta taurum umbra in pugnam lacit.
Dicere apparet cornutam a cornibus; cornua a curvore dicta, quod pleraque
curva.
Musas quas memorant nosces nos esse
Camenas.
Casmenarum priscum vocabulum ita natum ac scriptum est alibi; Carmenae
ab eadem origine sunt declinatae. In multis verbis in quo antiqui dicebant
S, postea dicunt R, ut in Carmine Saliorum sunt haec:
Cozeui oborieso. Omnia vero ad Patulcium
commissei.
Ianeus iam es, duonus Cerus es, duonus Ianus.
Venies potissimum melios eum recum ***
*** foedesum foederum, plusima plurima, meliosem meliorem, asenam
arenam, ianitos ianitor. Quare e Casmena Carmena, e Carmena R extrito Camena
factum. Ab eadem voce canite, pro quo in Saliari versu scriptum est cante,
hoc versu:
-
Divum em pa cante, divum deo supplicate.
In Carmine Priami quod est:
-
Veteres Casmenas cascam rem volo profarier,
primum cascum significat vetus; secundo eius origo Sabina, quae usque radices
in Oscam linguam egit. Cascum vetus esse significat Ennius quod ait:
-
Quam Prisci casci populi tenuere Latini.
Eo magis Manilius quod ait:
Cascum duxisse cascam non mirabile est,
Quoniam cariosas conficiebat nuptias.
Item ostendit Papini epigrammation, quod in adolescentem fecerat
Cascam:
Ridiculum est, cum te Cascam tua dicit amica,
Filia Potoni, sesquisenex puerum.
Dic tu illam pusam: sic fiet "mutua muli":
Nam vere pusus tu, tua amica senex.
Idem ostendit quod oppidum vocatur Casinum (hoc enim ab Sabinis
orti Samnites tenuerunt) et nostri etiam nunc Forum Vetus appellant. Item
significat in Atellanis aliquot Pappum, senem quod Osci casnar appellant.
Apud Lucilium:
-
Quid tibi ego ambages Ambivi scribere coner?
Profectum a verbo ambe, quod inest in ambitu et ambitioso.
Apud Valerium Soranum:
-
Vetus adagio est, O Publi Scipio,
quod verbum usque eo evanuit, ut Graecum pro eo positum magis sit apertum:
nam idem est quod paroimian vocant Graeci, ut est:
Auribus lupum teneo;
Canis caninam non est.
Adagio est littera commutata ambagio, dicta ab eo quod ambit orationem,
neque in aliqua una re consistit sola. Ambagio dicta ut ambustum, quod
circum ustum est, ut ambegna bos apud augures, quam circum aliae hostiae
constituuntur.
Cum tria sint coniuncta in origine verborum quae sint animadvertenda,
a quo sit impositum et in quo et quid, saepe non minus de tertio quam de
primo dubitatur, ut in hoc, utrum primum una canis aut canes sit appellata:
dicta enim apud veteres una canes. Itaque Ennius scribit:
-
Tantidem quasi feta canes sine dentibus latrat.
Lucilius:
-
Nequam et magnus homo, laniorum immanis canes ut.
Impositio unius debuit esse canis, plurium canes; sed neque Ennius consuetudinem
illam sequens reprehendendus, nec is qui nunc dicit:
-
Canis caninam non est.
Sed canes quod latratu signum dant, ut signa canunt, canes appellatae,
et quod ea voce indicant noctu quae latent, latratus appellatus.
Sic dictum a quibusdam ut una canes, una trabes:
-
Trabes remis rostrata per altum.
Ennius:
-
Utinam ne in nemore Pelio securibus
-
Caesa accidisset abiegna ad terram trabes,
cuius verbi singularis casus rectus correptus ac facta trabs.
In Medo:
-
Caelitum camilla, expectata advenis: salve, hospita.
Camillam qui glossemata interpretati dixerunt administram; addi oportet,
in his quae occultiora: itaque dicitur nuptiis camillus qui cumerum fert,
in quo quid sit, in ministerio plerique extrinsecus nesciunt. Hinc Casmilus
nominatur Samothreces mysteriis dius quidam amminister diis magnis. Verbum
esse Graecum arbitror, quod apud Callimachum in poematibus eius inveni.
Apud Ennium:
-
Subulo quondam marinas propter astabat plagas.
Subulo dictus, quod ita dicunt tibicines Tusci: quocirca radices eius in
Etruria, non Latio quaerundae.
-
Versibus quos olim Fauni vatesque canebant.
Fauni dei Latinorum, ita ut et Faunus et Fauna sit; hos versibus quos vocant
Saturnios in silvestribus locis traditum est solitos fari futura, a quo
fando Faunos dictos. Antiqui poetas vates appellabant a versibus viendis,
ut de poematis cum scribam ostendam.
-
Corpore Tartarino prognata Paluda virago.
Tartarino dictum a Tartaro. Plato in IIII de fluminibus apud inferos quae
sint in his unum Tartarum appellat: quare Tartari origo Graeca. Paluda
a paludamentis. Haec insignia atque ornamenta militaria: ideo ad bellum
cum exit imperator ac lictores mutarunt vestem et signa incinuerunt, paludatus
dicitur proficisci; quae propter quod conspiciuntur qui ea habent ac fiunt
palam, paludamenta dicta.
Plautus:
-
Epeum fumificum, qui legioni nostrae habet
-
Coctum cibum.
Epeum fumificum cocum, ab Epeo illo qui dicitur ad Troiam fecisse Equum
Troianum et Argivis cibum curasse.
Apud Naevium:
-
Atque prius pariet lucusta Lucam bovem.
Luca bos elephans; cur ita sit dicta, duobus modis inveni scriptum. Nam
et in Cornelii Commentario erat ab Libycis Lucas, et in Vergilii, ab Lucanis
Lucas; ab eo quod nostri, cum maximam quadripedem quam ipsi haberent vocarent
bovem et in Lucanis Pyrrhi bello primum vidissent apud hostis elephantos,
id est item quadripedes cornutas (nam quos dentes multi dicunt sunt cornua),
Lucanam bovem quod putabant, Lucam bovem appellassent.
Si ab Libya dictae essent Lucae, fortasse an pantherae quoque
et leones non Africae bestiae dicerentur, sed Lucae; neque ursi potius
Lucani quam Luci. Quare ego arbitror potius Lucas ab luce, quod longe relucebant
propter inauratos regios clupeos, quibus eorum tum ornatae erant turres.
Apud Ennium:
-
Orator sine pace redit regique refert rem.
Orator dictus ab oratione: qui enim verba haberet publice adversus eum
quo legabatur, ab oratione orator dictus; cum res maior erat actioni, legebantur
potissimum qui causam commodissime orare poterant. Itaque Ennius ait:
-
Oratores doctiloqui.
Apud Ennium:
-
Olli respondit suavis sonus Egeriai.
Olli valet dictum illi ab olla et ollo, quod alterum comitiis cum recitatur
a praecone dicitur olla centuria, non illa; alterum apparet in funeribus
indictivis, quo dicitur
-
Ollus leto datus est,
quod Graecus dicit lethei, id est oblivioni.
Apud Ennium:
-
Mensas constituit idemque ancilia primus.
Ancilia dicta ab ambecisu, quod ea arma ab utraque parte ut Thracum incisa.
-
Libaque, fictores, Argeos et tutulatos.
Liba, quod libandi causa fiunt. Fictores dicti a fingendis libis. Argei
ab Argis; Argei fiunt e scirpeis, simulacra hominum XXVII; ea quotannis
de Ponte Sublicio a sacerdotibus publice deici solent in Tiberim. Tutulati
dicti hi, qui in sacris in capitibus habere solent ut metam; id tutulus
appellatus ab eo quod matres familias crines convolutos ad verticem capitis
quos habent vitta velatos, dicebantur tutuli, sive ab eo quod id tuendi
causa capilli fiebat, sive ab eo quod altissimum in urbe quod est, Arcs,
tutissimum vocatur.
Eundem Pompilium ait fecisse flamines, qui cum omnes sunt a singulis
deis cognominati, in quibusdam apparent etyma, ut cur sit Martialis et
Quirinalis; sunt in quibus flaminum cognominibus latent origines, ut in
his qui sunt versibus plerique:
Volturnalem, Palatualem, Furinalem,
Floralemque Falacrem et Pomonalem fecit
Hic idem,
quae obscura sunt; eorum origo Volturnus, diva Palatua, Furrina, Flora,
Falacer pater, Pomona.
Apud Ennium:
-
Iam cata signa ferae sonitum dare voce parabant.
Cata acuta: hoc enim verbo dicunt Sabini: quare
-
Catus Aelius Sextus
non, ut aiunt, sapiens, sed acutus, et quod est:
-
Tunc coepit memorare simul cata dicta,
accipienda acuta dicta.
Apud Lucilium:
-
Quid est? Thynno capto cobium excludunt foras,
et
-
Occidunt, Lupe, saperdae te et iura siluri
et
Sumere te atque amian.
Piscium nomina sunt eorumque in Graecia origo.
Apud Ennium:
-
Quae cava corpore caeruleo cortina receptat.
Cava cortina dicta, quod est inter terram et caelum ad similitudinem cortinae
Apollinis; ea a corde, quod inde sortes primae existimatae.
Apud Ennium:
-
Quin inde invitis sumpserunt perduellibus.
Perduelles dicuntur hostes; ut perfecit, sic perduellis, a per et duellum:
id postea bellum. Ab eadem causa facta Duellona Bellona.
Apud Plautum:
-
Neque Iugula, neque Vesperugo, neque Vergiliae occidunt.
Iugula signum, quod Accius appellat Oriona, cum ait:
-
Citius Orion patefit.
Huius signi caput dicitur ex tribus stellis, quas infra duae clarae, quas
appellant Umeros; inter quas quod videtur iugulum, Iugula dicta. Vesperugo
stella quae vespere oritur, a quo eam Opillus scribit Vesperum itaque dicitur
alterum:
-
Vesper adest,
quem Graeci dicunt divum hesperion.
Naevius:
-
Patrem suum supremum optumum appellat.
Supremum ab superrumo dictum: itaque Duodecim Tabulae, dicunt:
-
Solis occasu diei suprema tempestas esto.
Libri Augurum pro tempestate tempestutem dicunt supremum augurii tempus.
In Cornicularia:
-
Qui regi latrocinatus decem annos Demetrio.
Latrones dicti ab latere, qui circum latera erant regi atque ad latera
habebant ferrum, quos postea a stipatione stipatores appellarunt, et qui
conducebantur: ea enim merces Graece dicitur latron. Ab eo veteres poetae
nonnunquam milites appellant latrones. At nunc viarum obsessores dicuntur
latrones, quod item ut milites sunt cum ferro, aut quod latent ad insidias
faciendas.
Apud Naevium:
-
Risi egomet mecum cassabundum ire ebrium.
Cassabundum a cadendo. Idem:
-
Diabathra in pedibus habebat, erat amictus epicroco.
Utrumque vocabulum Graecum.
In Menaechmis:
-
Inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
Idem hoc est verbum in Cemetria Naevii. Carere a carendo, quod eam tum
purgant ac deducunt, ut careat spurcitia; ex quo carminari dicitur tum
lana, cum ex ea carunt quod in ea haeret neque est lana, quae in Romulo
Naevius appellat asta ab Oscis.
In Persa:
-
Iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.
Congerro a gerra; hoc Graecum est et in Latina cratis.
In Menaechmis:
-
Idem istuc aliis ascriptivis fieri ad legionem solet.
Ascriptivi dicti, quod olim ascribebantur inermes armatis militibus qui
succederent, si quis eorum deperisset.
In Trinummo:
Nam illum tibi
Ferentarium esse amicum inventum intellego.
Ferentarium a ferendo id quod non est inane ac sine fructu; aut quod ferentarii
equites hi dicti qui ea modo habebant arma quae ferrentur, ut iaculum.
Huiuscemodi equites pictos vidi in Aesculapii aede vetere et ferentarios
ascriptos.
In Frivolaria:
-
Ubi rorarii estis? En sunt. Ubi sunt accensi?
-
Ecce sunt.
Rorarii, dicti ab rore qui bellum committebant, ideo quod ante rorat quam
pluit. Accensos ministratores Cato esse scribit; potest id ab censione,
id est ab arbitrio: nam idem ad arbitrium eius cuius minister.
Pacuvius:
-
Cum deum triportenta ***
In Mercatore:
-
Non tibi istuc magis dividiaest quam mihi hodie fuit.
(Eadem vi hoc est in Corollaria Naevius usus.) Dividia ab dividendo dicta,
quod divisio distractio est doloris: itaque idem in Curculione ait:
-
Sed quid tibi est? - Lien enecat, renes dolent,
-
Pulmones distrahuntur.
In Pagone:
-
Honos syncerasto periit, pernis, glandio.
Syncerastum est omne edulium antiquo vocabulo Graeco.
In Parasito Pigro:
-
Domum ire coepi tramite in dextra via.
Trames a transverso dictus.
In Fugitivis:
-
Age ergo specta, vide vibices quantas. - Iam
-
inspexi. Quid est?
Vibices alte excitatum verberibus corpus.
In Cistellaria:
-
Non quasi nunc haec sunt hic limaces, lividae.
Limax ab limo, quod ibi vivit.
-
Diobolares, schoenicolae, miraculae.
Diobolares a binis obolis. Schoenicolae ab schoeno, nugatorio unguento.
Miraculae a miris, id est monstris; a quo Accius ait:
-
Personas distortis oribus deformis miriones.
Ibidem:
-
Scratiae, scrupipedae, strittabillae, tantulae.
Ab excreando scratiae siccas significat. Scrupipedam Aurelius scribit ab
scauripedao; Iuventius comicus dicebat a vermiculo piloso, qui solet esse
in fronde cum multis pedibus; Valerius a pede ac scrupea. Ex eo Acci positum
curiose: itaque est in Melanippo:
-
Reicis abs te religionem? Scrupeam imponas tibi.
Strittabillas a strettillando; strittare ab eo qui sistit aegre.
In Astraba:
-
Acsitiosae annonam caram e vili concinnant viris.
Ideo in Sitellitergo idem ait:
Mulier est uxorcula;
Ut ego novi, scio acsitiosa quam siet.
Claudius scribit axitiosas demonstrari consupplicatrices. Ab agendo axitiosas:
ut ab una faciendo factiosae, sic ab una agendo axitiosae, ut actiosae,
dictae.
In Cesistione:
-
Dis stribula aut de lumbo obscena viscera.
Stribula, ut Opillus, scribit, circum coxendices, sunt bovis; id Graecum
est ab eius loci versura.
In Nervolaria:
-
Scobina ego illunc actutum adrasi senem.
Scobinam a scobe: lima enim materiae fabrilis est.
In Poenulo:
-
Vinceretis cervum cursu vel grallatorem gradu.
Grallator a gradu magno dictus.
In Truculento:
-
Sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica.
Praefica dicta, ut Aurelius scribit, mulier ab luco quae conduceretur quae
ante domum mortui laudis eius caneret. Hoc factitatum Aristoteles scribit
in libro qui inscribitur Nomima barbarika, quibus testimonium est, quod
in Freto est Naevii:
-
Haec quidem hercle, opinor, praefica est: nam
-
mortuum collaudat.
Claudius scribit:
-
Quae praeficeretur ancillis, quemadmodum
-
lamentarentur, praefica est dicta.
Utrumque ostendit a praefectione praeficam dictam.
Apud Ennium:
-
Decem Coclites quas montibus summis
-
Ripaeis fodere.
Ab oculo cocles, ut ocles, dictus, qui unum haberet oculum: quocirca in
Curculione est:
-
De Coclitum prosapia te esse arbitror:
-
Nam hi sunt unoculi.
IV.
Nunc de temporibus dicam. Quod est apud Cassium:
-
Nocte intempesta nostram devenit domum,
intempesta nox dicta ab tempestate, tempestas ab tempore; nox intempesta,
quo tempore nihil agitur.
Quid noctis videtur? - in altisono
Caeli clipeo temo superat
Stellas sublimen agens etiam
Atque etiam noctis iter.
Hic multam noctem ostendere volt a temonis motu; sed temo unde et cur dicatur
latet. Arbitror antiquos rusticos primum notasse quaedam in caelo signa,
quae praeter alia erant insignia atque ad aliquem usum, ut culturae tempus,
designandum convenire animadvertebantur.
Eius signa sunt, quod has septem stellas Graeci ut Homerus vocant
hamaxan, et propinquum eius signum booten, nostri eas septem stellas triones
et temonem et prope eas axem: triones enim et boves appellantur a bubulcis
etiam nunc, maxime cum arant terram; e quis ut dicti
-
Valentes glebarii,
qui facile proscindunt glebas, sic omnes qui terram arabant a terra terriones,
unde triones ut dicerentur E detrito.
Temo dictus a tenendo: is enim continet iugum et plaustrum, appellatum
a parte totum, ut multa. Possunt triones dicti, VII quod ita sitae stellae,
ut ternae trigona faciant.
-
Aliquod lumen - iubarne? - in caelo cerno.
Iubar dicitur stella Lucifer, quae in summo quod habet lumen diffusum,
ut leo in capite iubam. Huius ortus significat circiter esse extremam noctem.
Itaque ait Pacuius:
-
Exorto iubare, noctis decurso itinere.
Apud Plautum in Parasito Pigro:
-
Inde hic bene potus, primulo crepusculo.
Crepusculum ab Sabinis, et id dubium tempus noctis an diei sit. Itaque
in Condalio est:
-
Tam crepusculo, ferae ut amant, lampades accendite.
Ideo dubiae res creperae dictae.
In Trinummo:
-
Concubium sit noctis priusquam ad postremum perveneris.
Concubium a concubitu dormiendi causa dictum.
In Asinaria:
-
Videbitur, factum volo: redito conticinio.
Putem a conticiscendo conticinium sive, ut Opillus scribit, ab eo cum conticuerunt
homines.
V.
Nunc de his rebus quae assignificant aliquod tempus, cum dicuntur aut fiunt,
dicam.
Apud Accium:
-
Reciproca tendens nervo equino concita
-
Tela.
Reciproca est cum unde quid profectum redit eo; ab recipere reciprocare
fictum, aut quod poscere procare dictum.
Apud Plautum:
-
Ut transversus, non proversus cedit quasi cancer solet.
Proversus dicitur ab eo qui in id quod est ante, est versus, et ideo qui
exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire et procedere; quod cum
leno non faceret, sed secundum parietem transversus iret, dixit "ut transversus
cedit quasi cancer, non proversus ut homo."
Apud Ennium:
-
Andromachae nomen qui indidit, recte indidit.
Item:
-
Quapropter Parim pastores nunc Alexandrum vocant.
Imitari dum voluit, Euripiden et ponere etymon, est lapsus; nam Euripides
quod Graeca posuit, etyma sunt aperta. Ille ait ideo nomen additum Andromachae,
quod andri machetai: hoc Ennium, quis potest intellegere in versu significare
-
Andromachae nomen qui indidit, recte indidit,
aut Alexandrum ab eo appellatum in Graecia qui Paris fuisset, a quo Herculem
quoque cognominatum alexikakon, ab eo quod defensor esset hominum?
Apud Accium:
-
Iamque Auroram rutilare procul
-
Cerno.
Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quod ab igni solis tum aureo aer
aurescit. Quod addit rutilare, est ab eodem colore: aurei enim rutili,
et inde etiam mulieres valde rufae rutilae dictae.
Apud Terentium:
-
Scortatur, potat, olet unguenta de meo.
Scortari est saepius meretriculam ducere, quae dicta a pelle: id enim non
solum antiqui dicebant scortum, sed etiam nunc dicimus scortea ea quae
e corio ac pellibus sunt facta; in aliquot sacris ac sacellis scriptum
habemus:
-
Ne quod scorteum adhibeatur,
ideo ne morticinum quid adsit. In Atellanis licet animadvertere rusticos
dicere se adduxisse pro scorto pelliculam.
Apud Accium:
-
Multis nomen
-
Vestrum numenque ciendo.
Numen dicunt esse imperium, dictum ab nutu, quod cuius nutu omnia sunt,
eius imperium maximum esse videatur: itaque in Iove hoc et Homerus et Accius
aliquotiens.
Apud Plautum:
-
Nisi unum: epityrum estur insane bene.
Epityrum vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia quam Italia usa. Id
vehementer cum vellet dicere edi, dixit insane, quod insani omnia faciunt
vehementer.
Apud Pacuium:
-
Flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris
-
Commota.
Lymphata dicta a lympha; lympha a Nympha, ut quod apud Graecos Thetis,
apud Ennium:
-
Thelis illi mater.
In Graecia commota mente quos nympholeptous, appellant, ab eo lymphatos
dixerunt nostri. Bacchi, qui et Liber, cuius comites a Baccho Bacchae,
et vinum in Hispania bacca.
Origo in his omnibus Graeca, ut quod apud Pacuium:
-
Alcyonis ritu litus pervolgans feror.
Haec enim avis nunc Graece dicitur halkyon, nostri alcedo; haec hieme quod
pullos dicitur tranquillo mari facere, eos dies alcyonia appellant. Quod
est in versu "alcyonis ritu," id est eius instituto, ut cum haruspex praecipit,
ut suo quique ritu sacrificium faciat, et nos dicimus XV viros Graeco ritu
sacra, non Romano facere. Quod enim fit rite, id ratum ac rectum est; ab
eo Accius
-
rite perfectis sacris
recte volt accipi.
Apud Ennium:
-
Si voles advortere animum, comiter monstrabitur.
Comiter hilare ac lubenter, cuius origo Graeca komos, inde comissatio Latine
dicta et in Graecia, ut quidam scribunt, komoidia.
Apud Atilium:
-
Cape, caede, Lyde, come, condi.
Cape, unde accipe; sed hoc in proximo libro retractandum.
Apud Pacuium:
-
Nulla res
-
Neque cicurare neque mederi potis est neque rem
-
reficere.
Cicurare, mansuefacere: quod enim a fero discretum, id dicitur cicur, et
ideo dictum
-
cicur ingenium optineo
mansuetum; a quo Veturii quoque nobiles cognominati Cicurini. Natum a cicco
cicur videtur; ciccum dicebant membranam tenuem, quae est ut in malo Punico
discrimen; a quo etiam Plautus dicit:
-
Quod volt demensum, ciccum non interduo.
Apud Naevium:
-
Circumveniri videor ferme iniuria.
Ferme dicitur quod nunc fere; utrumque dictum a ferendo, quod id quod fertur
est in motu atque adventat.
Apud Plautum:
-
Euax, iurgio uxorem tandem abegi a ianua.
Euax verbum nihil significat, sed effutitum naturaliter est, ut apud Ennium:
-
Hahae,
-
Ipse clipeus cecidit;
apud Ennium:
-
Eu, mea puella, e spe quidem id successit, tibi;
apud Pompilium:
-
Heu, qua me causa, Fortuna, infeste premis?
Quod ait iurgio, id est litibus: itaque quibus res erat in controversia,
ea vocabatur lis: ideo in actionibus videmus dici
-
quam rem sive litem dicere oportet.
Ex quo licet uidere iurgare esse ab iure dictum, cum quis iure litigaret;
ab quo obiurgat is qui id facit iuste.
Apud Lucilium:
-
Atque aliquot sibi si ab rebus clepsere foro qui.
Clepsere dixit, unde etiam alii clepere, id est corripere, quorum origo
a clam, ut sit dictum clapere, unde clepere E ex A commutato, ut multa.
Potest vel a Graeco dictum kleptein clepere.
Apud Matium:
-
Corpora Graiorum maerebat, mandier igni.
Dictum mandier a mandendo, unde manducari, a quo et in Atellanis Dossenum
vocant Manducum.
Apud Matium:
-
Obscaeni interpres funestique ominis auctor.
Obscaenum dictum ab scaena; eam, ut Graeci, et Accius scribit scenam. In
pluribus verbis A ante E alii ponunt, alii non, ut quod partim dicunt scaeptrum,
partim sceptrum, alii Plauti Faeneratricem, alii Feneratricem; sic faenisicia
ac fenisicia, ac rustici pappum Mesium, non Maesium, a quo Lucilius scribit:
-
Cecilius pretor ne rusticus fiat.
Quare turpe ideo obscaenum, quod nisi in scaena, palam dici non debet.
Potest vel ab eo quod pueris turpicula res in collo quaedam suspenditur,
ne quid obsit, bonae, scaevae causa scaevola appellata. Ea dicta ab scaeva,
id est sinistra, quod quae sinistra sunt bona auspicia existimantur; a
quo dicitur comitia aliudve quid, sicut dixi, scaeva fieri avi, sinistra
quae nunc est. Id a Graeco est, quod hi sinistram vocant scaian; quare,
quod dixi, obscaenum omen est omen turpe; quod unde id dicitur os, osmen,
e quo S extritum.
Apud Plautum:
-
Quia ego antehac te amavi et mihi amicam esse
-
crevi.
Crevi valet constitui: itaque heres cum constituit se heredem esse, dicitur
cernere, et cum id fecit, crevisse.
Apud eundem quod est:
-
Mi frequentem operam dedistis,
valet assiduam: itaque qui adest assiduus fere et quom oportet, is frequens,
cui infrequens opponi solet. Itaque illud quod eaedem mulierculae dicunt:
-
Pol isto quidem nos pretio facile
-
Optanti est frequentare:
-
Ita in prandio nos lepide ac nitide
-
Accepisti,
apparet dicere: facile est curare ut adsidue adsimus, cum tam bene nos
accipias.
Apud Ennium:
-
Decretum est stare atque fodari corpora telis.
Hoc verbum Ennii dictum a fodiendo, a quo fossa.
Apud Ennium:
-
Vocibus concide, fac si musset obrutum.
Mussare dictum, quod muti non amplius quam my dicunt; a quo idem dicit
id quod minimum est:
-
Neque, ut aiunt, my facere audent.
Apud Pacuium:
-
Di monerint meliora atque amentiam auerruncassint
-
tuam.
Ab avertendo averruncare, ut deus qui in eis rebus praeest Averruncus.
Itaque ab eo precari solent, ut pericula avertat.
In Aulularia:
-
Pipulo te differam ante aedis,
id est convicio, declinatum a pipatu pullorum. Multa ab animalium vocibus
tralata in homines, partim quae sunt aperta, partim obscura; perspicua,
ut Ennii:
-
Animus cum pectore latrat.
Plauti:
-
Gannit odiosus omni totae familiae.
Caecilii:
-
Tantum rem dibalare ut pro nilo habuerit
Lucilii:
-
Haec, inquam, rudet ex rostris atque heiulitabit.
Eiusdem:
-
Quantum hinnitum atque equitatum.
Minus aperta, ut Porcii ab lupo:
-
Volitare ululantis.
Ennii a vitulo:
-
Tibicina maximo labore mugit.
Eiusdem a bove:
-
Clamore bovantes.
Eiusdem a leone:
-
Pausam fecere fremendi.
Eiusdem ab haedo:
-
Clamor ad caelum volvendus per aethera vagit.
Suei a merula:
-
Frendit e fronde et fritinnit suaviter.
Macci in Casina, a fringuilla:
-
Quid fringuttis? Quid istuc tam cupide cupis?
Suei a volucribus:
-
Ita tradet aeque in rem neque in
-
Iudicium Aesopi nec theatri trittiles.
In Colace:
-
Nexum ***
Nexum Manilius scribit omne quod per libram et aes geritur, in quo sint
mancipia; Mucius, quae per aes et libram fiant ut obligentur, praeter quom
mancipio detur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaeritur:
nam id aes quod obligatur per libram neque suum fit, inde nexum dictum.
Liber qui suas operas in servitutem pro pecunia quam debebat nectebat,
dum solveret, nexus vocatur, ut ab aere obaeratus. Hoc C. Poetelio Libone
Visolo dictatore sublatum ne fieret, et omnes qui Bonam Copiam iurarunt,
ne essent nexi dissoluti.
In Casina:
-
Sine amet, sine quod lubet id faciat,
-
Quando tibi domi nihil delicuum est.
Dictum ab eo, quod ad deliquandum non sunt, ut turbida quae sunt deliquantur,
ut liquida fiant. Aurelius scribit delicuum esse ab liquido: Claudius ab
eliquato. Si quis alterutrum sequi malet, habebit auctorem.
Apud Atilium:
-
Per laetitiam liquitur
-
Animus.
Ab liquando liquitur fictum.
VI.
Multa apud poetas reliqua esse verba quorum origines possint dici, non
dubito, ut apud Naevium in Aesiona mucro gladii "lingula" a lingua; in
Clastidio "vitulantes" a Vitula; in Dolo "caperrata fronte" a caprae fronte;
in Demetrio "persibus" a perite: itaque sub hoc glossema "callide" subscribunt;
in Lampadione "protinam" a protinus, continuitatem significans; in Nagidone
"clucidatus" suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; in Romulo
"consponsus" contra sponsum rogatus; in Stigmatia "praebia" a praebendo,
ut sit tutus, quod sint remedia in collo pueris; in Technico "confictant"
a conficto convenire dictum;
In Tarentilla "praelucidum" a luce, illustre; in Tunicularia:
-
ecbolicas aulas quassant
quae eiciuntur, a Graeco verbo ekbole dictum; in Bello Punico:
-
nec satis sardare
ab serare dictum, id est aperire; hinc etiam sera, qua remota fores panduntur.
VII.
Sed quod vereor ne plures sint futuri qui de hoc genere me quod nimium
multa scripserim reprehendant quam quod reliquerim quaedam accusent, ideo
potius iam reprimendum quam procudendum puto esse volumen: nemo reprensus
qui e segete ad spicilegium reliquit stipulam. Quare institutis sex libris,
quemadmodum rebus Latina nomina essent imposita ad usum nostrum:
e quis tris scripsi Po. Septumio qui mihi fuit quaestor, tris tibi,
quorum hic est tertius, priores de disciplina verborum originis, posteriores
de verborum originibus. In illis, qui ante sunt, in primo volumine est
quae dicantur, cur etymologike neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo
quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae.
In secundis tribus quos ad te misi item generatim discretis, primum
in quo sunt origines verborum locorum et earum rerum quae in locis esse
solent, secundum quibus vocabulis tempora sint notata et eae res quae in
temporibus fiunt, tertius hic, in quo a poetis item sumpta ut illa quae
dixi in duobus libris soluta oratione. Quocirca quoniam omnis operis de
Lingua Latina tris feci partis, primo quemadmodum vocabula imposita essent
rebus, secundo quemadmodum ea in casus declinarentur, tertio quemadmodum
coniungerentur, prima parte perpetrata, ut secundam ordiri possim, huic
libro faciam finem.