M. TERENTI VARRONIS

DE LINGUA LATINA

FRAGMENTA



LIBER III

1. Deus autem vel dea generale nomen est omnibus * * * Varro ad Ciceronem tertio: "Ita respondeant cur dicant deos, cum de omnibus antiqui dixerint divos."

2. Figor ambigue declinatur apud veteres tempore perfecto. Reperimus enim fictus et fixus * * * Varro ad Ciceronem tertio "fixum".

3. Hoc nomen licet veteres Latinum negent, auctoritate tamen valet. Dicebant enim leonem masculum et feminam * * * . Leam vero Varro ad Ciceronem dicit libro III: "Sicut non est panthera et lea."

LIBER IV

4. "Prolubium et lubidinem dici ab eo quod lubeat: unde etiam lucus Veneris Lubentinae dicatur."

LIBER VIII

5. M. Varronis liber ad Ciceronem de Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit: "Sicuti cum dicimus", inquit, "lupus lupi, probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lauo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi. Cumque," inquit, "a ceno et prandeo et poto et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lavor destrinxi et extersi et lavi dicimus.

"Item cum dicamus ab Osco Tusco Graeco Osce Tusce Graece, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus probe, a doctus docte, sed a rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter."

Idem M. Varro in eodem libro: "Sentior," inquit, "nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt." Sed idem Varro in aliis libris multa pro analogiai tuenda scribit.

LIBER IX

6. Et ubi auctoritas maiorum genus tibi non demonstraverit, quid ibi faciendum est? Scripsit Varro ad Ciceronem: "Potestatis nostrae est illis rebus dare genera, quae ex natura genus non habent."

7 A. Nunc de generibus dicamus. Varro dicit genera dicta a generando. Quicquid enim gignit aut gignitur, hoc potest genus dici et genus facere". Quod si verum est, nulla potest res integrum genus habere nisi masculinum et femininum.

7 B. Tractat de generibus. Varro ait "genera tantum illa esse quae generant: illa proprie dicuntur genera." Quodsi sequemur auctoritatem ipsius, non erunt genera nisi duo, masculinum et femininum. Nulla enim genera creare possunt nisi haec duo.

8. Ostrea primae declinationis fuerit, sicut Musa, feminino genere declinabitur, ut ad animal referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, huic ostreo, quia dicit Varro "nullam rem animalem neutro genere declinari."

9. Ait Plinius Secundus secutus Varronem: "Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem, et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Puta arbor ignoro cuius generis sit: fac diminutivum arbuscula, ecce hinc intellegis et principale genus quale sit. Item si dicas columna, cuius generis est? facis inde diminutivum, id est columella, et inde intellegis quoniam principale feminini generis est."

10. "Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula, hic panis hic pastillus et hoc pastillum," ut Varro dixit: "haec beta hic betaceus, haec malva hic malvaceus, hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus."

11. Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus,nihil aliud quam hoc die intelligitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait, Terentius:

Quod tibi addo dieculam.
Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium; quod nemo servavit.

12. Catinus masculino genere dicitur * * * et hinc deminutive catillus fit * * * Sed Varro ad Ciceronem XI "catinuli" dixit, non catilli.

13. Naevus generis neutri, sed Varro ad Ciceronem "hic naevus".

14 A. Antiquissimi tamen et hic gausapes et haec gausapa et hoc gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominativo hoc gausapum protulisse inveniuntur * * * . Varro vero de Lingua Latina ait, "talia ex Graeco sumpta ex masculino in femininum transire et A litera finiri: Ho kochlias haec cochlea, ho chartes haec charta, ho gausapes haec gausapa".

14 B. Varro autem ait "vocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex masculino in femininum Latine transire et A littera terminari velut kochlias cochlea, Hermes herma, chartes charta, ergo gausape gausapa".

14 C. Margarita feminini generis est, quia Graeca nomina -es terminata in A transeunt et fiunt feminina, ut ho chartes haec charta, margarites margarita, aut communia, ut athletes athleta. Ergo neutraliter hoc margaritum dicere uitiosum est; et tamen multi dixerunt, ut Valgius * * * et Varro Epistularum VIII "margaritum unum, margarita plura." Sed idem Varro saepe et alii plures margarita feminine dixerunt; in genetivo tamen plurali non nisi feminino genere margaritarum.

15. VAS terminata et SIS faciunt genitivo et DIS, hoc vas huius vasis; utrumque Varro ait de Lingua Latina: hic vas huius vadis.

16. VIS et ipsa tertiae sunt declinationis et similem nominativo faciunt genetivum, hic civis huius civis, haec vis huius vis et plurali hae vis, sicut Lucretius et Varro: nam hae vires numero semper plurali declinantur.

17. M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus, fluctus; huic senatui, domui, fluctui, ceteraque is consimilia pariter dixisse.

18. Amni Maro,

Secundo defluit amni.
Ubi Plinius eodem libro "Ab antiquis" inquit "quos Varro reprehendit, observatio omnis illa damnata est, non quidem in totum. Dicimus enim," inquit, "ab hoc canali siti tussi febri. Maiore tamen ex parte forma mutata est. Ab hoc enim cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete ave asse axe nave classe dicimus."

19. Quem Plinius ad eundem XI "rure ordinatum arbustum" dixisse laudat.

20. Fonteis: "Quorum nominum genetivi pluralis ante UM syllabam I litteram merebuntur, accusativus," inquit Plinius, "per EIS loquetur, montium monteis; licet Varro," inquit, "exemplis hanc regulam confutare temptarit istius modi, falcium falces, non falceis facit, nec has merceis, nec hos axeis lintreis ventreis stirpeis urbeis corbeis vecteis menteis. Et tamen manus dat praemissae regulae ridicule, ut exceptis his nominibus valeat regula."

21. Poematorum et in II et in III idem Varro adsidue dicit et his poematis, tam quam nominativo hoc poematum sit et non hoc poema. Nam et ad Ciceronem XI, horum poematorum et his poematis oportere dici.

22. Git: Varro ad Ciceronem XI per omnes casus id nomen ire debere conmeminit; vulgo autem hoc gitti dicunt.

LIBER XIII

23. Palpetras per T Varro ad Ciceronem XIII dixit. Sed Fabianus de Animalibus primo palpebras per B. Alii dicunt palpetras genas, palpebras autem ipsos pilos.

24. Oxo: "Varro ad Ciceronem XIII olivo et oxo putat fieri," inquit Plinius Sermonis Dubii libro VI.

LIBER XVIII

25. Indiscriminatim, indifferenter. Varro de Lingua Latina lib. XVIII: "Quibus nos in hoc libro, proinde ut nihil intersit, utemur indiscriminatim, promisce."

LIBER XXII

26. Rure Terentius in Eunucho:

Ex meo propinquo rure hoc capio commodi.
Itaque et Varro ad Ciceronem XXII "rure veni."

LIBER XXIII

27. Varro ad Ciceronem in libro XXIII: "ingluvies tori," inquit, "sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque interiectas habent rugas." Sed nunc pro gula positum.

28. Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici eisagogas. Tum, quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, Commentarium de Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.

Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma esse his verbis definitum: lekton autoteles apophanton hoson eph'hautoi. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent. Sed M. Varro in libro de Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: "Proloquium est sententia in qua nihil desideratur."

Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma igitur, sive id proloquium dicere placet, huiuscemodi est: Hannibal Poenus fuit; Scipio Numantiam delevit; Milo caedis damnatus est; Neque bonum est voluptas neque malum; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, "quoad melius," inquit, "invenero."

Sed quod Graeci synemmenon axioma dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: Si Plato ambulat, Plato movetur; Si dies est, so super terras est. Item quod illi sympeplegmenon, nos vel coniunctum vel copulatum dicimus, quod est eiusdemmodi: P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi addidero Et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.

Est item aliud quod Graeci diezeugmenon axioma, nos disiunctum dicimus. Id huiuscemodi est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est. Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera. Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur paradizeugmenon, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.

29. Excipiuntur haurio hausi (invenitur tamen etiam haurivi uel haurii; Varro in XXIIII ad Ciceronem: "Cum indidem haurierint"), saepio saepsi * * * .



Varro The Latin Library The Classics Homepage