[1] Patricia gens Claudia--fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec
dignitate--orta est ex Regillis oppido Sabinorum. Inde Romam recens conditam
cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel,
quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere
anno; atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus
locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit. Deinceps procedente
tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos
sex, duas ouationes adepta est. Cum praenominibus cognominibusque uariis
distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus
gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est. Inter cognomina
autem et Neronis assumpsit, quo[d] significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.
[2] Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam
sequius admissa in rem p. Extant. Sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus
societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit. Claudius Caudex
primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit. Tiberius Nero aduenientem ex
Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam Hannibali fratri
coniungeretur, oppressit. Contra Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis,
uirginem ingenuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere conatus causa
plebi fuit secedendi rursus a patribus. Claudius [Russus] statua sibi diademata ad
Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptauit. Claudius Pulcher
apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis
mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium nauale iniit;
superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut iterum inludens
discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit. Extant et feminarum exempla
diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum
sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata propalam,
ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo more iudicium
maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre
procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque
iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Praeterea notatissimum est,
Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe
Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit,
optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse
atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem
quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in
altercatione et iurgio tribunos plebi pulsauerint. Etiam uirgo Vestalis fratrem
iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta
est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
[3] Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, e[t] quidem
utrumque: paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo
Appi Caeci filii fuerunt. Insertus est et Liuiorum familiae adoptato in eam materno
auo. Quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo
consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio
equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore Drusisque.
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post
Priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque
fecissent. Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi posterisque suis
cognomen inuenit. Traditur etiam pro praetore ex prouincia Gallia ret[t]ulisse
aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut fama est, extortum a
Camillo. Eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus
dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa
factio per fraudem interemit.
[4] Pater Tiberi, Nero, quaestor C. Caesaris Alexandrino bello
classi praepositus, plurimum ad uictoriam contulit. Quare et pontifex in locum P.
Scipionis substitutus et ad deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et
Arelate erant, missus est. Tamen Caesare occiso, cunctis turbarum metu
abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis tyrannicidarum referendum
censuit. Praetura deinde functus, cum exitu anni discordia inter triumuiros orta
esset, retentis ultra iustum tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri
fratrem ad Perusiam secutus, deditione a ceteris facta, solus permansit in partibus
ac primo Praeneste, inde Neapolim euasit seruisque ad pilleum frustra uocatis in
Siciliam profugit. Sed indigne ferens nec statim se in conspectum Sexti Pompei
admissum et fascium usu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam. Cum
quo breui reconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam
et tunc grauidam et ante iam apud se filium enixam petenti Augusto concessit. Nec
multo post diem obiit, utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus.
[5] Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti
leuem coniecturam, quod materna eius auia Fundana fuerit et quod mox
simulacrum Felicitatis ex s. C. Publicatum ibi sit. Sed ut plures certioresque tradunt,
natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio Lepido iterum L. Munatio
Planco conss. Per bellum Philippense. Sic enim in fastos actaque in publica relatum
est. Nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac Pansae, partim
insequenti, Seruili Isaurici [L.]que Antoni[i] consulatu, genitum eum scribant.
[6] Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam,
comes usque quaque parentum fugae; quos quidem apud Neapolim sub
inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu suo paene bis prodidit, semel
cum a nutricis ubere, ite[ru]m cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro
necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant. Per Siciliam quoque et
per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum
erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma
repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae
pars uestis et capilli amburerentur. Munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore
in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque
adhuc Bais. Post reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus
hereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum Augusto partium
fuerat. Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. Dehinc
pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali
equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur. Praesedit et asticis ludis
et Troiam circensibus [lusit] ductor turmae puerorum maiorum.
[7] Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque
insequentis aetatis usque ad principatus initia per haec fere transegit. Munus
gladiatorium in memoriam patris et alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus
ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam
reuocatis auctoramento centenum milium; dedit et ludos, sed absens: cuncta
magnifice, inpensa matris ac uitrici. Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem
Caecili Attici equitis R., ad quem sunt Ciceronis epistulae, duxit uxorem;
sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam
dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno
angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores
improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod
sane etiam uulgo existimabatur. Sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit
et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis
prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret.
cum Iulia primo concorditer et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto
grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui
Aquileiae natus infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius
corpus pedibus toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.
[8] Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum
Trallianos et Thessalos, uaria quosque de causa, Augusto cognoscente defendit;
pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu afflictis opemque implorantibus
senatum deprecatus est; Fannium Caepionem, qui cum Varrone Murena in
Augustum conspirauerat, reum maiestatis apud iudices fecit et condemnauit.
interque haec duplicem curam administrauit, annonae quae artior inciderat, et
repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in inuidiam uenerant
quasi exceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad
eius modi latebras compulisset.
[9] Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum
fecit, dein ducto ad Orientem exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac pro
tribunali diadema imposuit. recepit et signa, quae M. Crasso ademerant Parthi.
Post hoc Comatam Galliam anno fere rexit et barbarorum incursionibus et
principum discordia inquietam. Exin Raeticum Vindelicumque bellum, inde
Pannonicum, inde Germanicum gessit. Raetico atque Vindelico gentis Alpinas,
Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico quadraginta milia
dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis
conlocauit. Quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam
putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo
genere honoris. Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit,
quaesturam praeturam consulatum; interpositoque tempore consul iterum etiam
tribuniciam potestatem in quinquennium accepit.
[10] Tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine
statuit repente secedere seque e medio quam longissime amouere: dubium
uxorisne taedio, quam neque criminari aut dimittere auderet neque ultra perferre
posset, an ut uitato assiduitatis fastidio auctoritatem absentia tueretur atque etiam
augeret, si quando indiguisset sui res p. Quidam existimant, adultis iam Augusti
liberis, loco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradus sponte cessisse
exemplo M. Agrippae, qui M. Marcello ad munera publica admoto Mytilenas
abierit, ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur. Quam causam et ipse, sed
postea, reddidit. Tunc autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens
commeatum petit; neque aut matri suppliciter precanti aut uitrico deseri se etiam in
senatu conquerenti ueniam dedit. Quin et pertinacius retinentibus, cibo per
quadriduum abstinuit. Facta tandem abeundi potestate, relictis Romae uxore et
filio confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito
paucosque admodum in digressu exosculatus.
[11] Ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti
nuntiata paulum substitit. Sed increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris
spei commoraretur, tantum non aduersis tempestatibus Rhodum enauigauit,
amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad eam ab Armenia rediens
appulisset. Hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano genus
uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum
obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo. Forte
quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset
uisitare se uelle; id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes aegri in
publicam porticum deferri ac per ualitudinum genera disponi. Perculsus ergo
inopinata re diuque quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans factum
etiam tenuissimo cuique et ignoto. unum hoc modo neque praeterea quicquam
notatum est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit: cum circa scholas
et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio,
non defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio
incesseret. Sensim itaque regressus domum repente cum apparitoribus prodiit
citatumque pro tribunali uoce praeconis conuiciatorem rapi iussit in carcerem.
Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam
repudiumque ei suo nomine ex auctoritate Augusti remissum; et quamquam laetus
nuntio, tamen officii duxit, quantum in se esset, exorare filiae patrem frequentibus
litteris et uel utcumque meritae, quidquid umquam dono dedisset, concedere.
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud
secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut
sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus,
permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur. Sed neque
impetrauit ultroque etiam admonitus est, dimitteret omnem curam suorum, quos
tam cupide reliquisset.
[12] Remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, uix per matrem consecutus, ut ad
uelandam ignominiam quasi legatus Augusto abesset. Enimuero tunc non
priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis agris abditus
uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue, nemine cum
imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum. Et
accesserunt maioris sollicitudinis causae. Namque priuignum Gaium Orienti
praepositum, cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex
criminationibus M. Lolli comitis et rectoris eius. uenit etiam in suspicionem per
quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad
complures dedisse ambigua et quae temptare singulorum animos ad nouas res
uiderentur. De qua suspicione certior ab Augusto factus non cessauit efflagitare
aliquem cuiuslibet ordinis custodem factis atque dictis suis.
[13] Equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit
redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu
biennio fere permansit, contemptior in dies et inuisior, adeo ut imagines eius et
statuas Nemausenses subuerterint ac familiari quondam conuiuio mentione eius
orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si iuberet, Rhodum nauigaturum
caputque exulis--sic enim appellabatur--relaturum. Quo praecipue non iam metu
sed discrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum
expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum etiam casu. Destinatum Augusto
erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili statuere; is forte tunc M. Lollio
offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit. Permittente ergo Gaio reuocatus est,
uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p. attingeret.
[14] Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta
spe futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum
incubanti gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque
fouit, quoad pullus insigniter cristatus exclusus est. Ac de infante Scribonius
mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio
insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate. Et ingresso primam
expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud
Philippos sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent
ignibus; et mox, cum Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum,
sorte tracta, qua monebatur ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos
iaceret, euenit ut summum numerum iacti ab eo ostenderent; hodieque sub aqua
uisuntur hi tali. Ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea
Rhodi conspecta in culmine domus eius assedit; et pridie quam de reditu certior
fieret, uestimenta mutanti tunica ardere uisa est. Thrasyllum quoque
mathematicum, quem ut sapientiae professorem contubernio admouerat, tum
maxime expertus est affirmantem naue prouisa gaudium afferri; cum quidem illum
durius et contra praedicta cadentibus rebus ut falsum et secretorum temere
conscium, eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare in mare destinasset.
[15] Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e
Carinis ac Pompeiana domo Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit
totumque se ad quietem contulit, priuata modo officia obiens ac publicorum
munerum expers. Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto
simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui
filium adoptare. Nec quicquam postea pro patre familias egit aut ius, quod amiserat,
ex ulla parte retinuit. Nam neque donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem
aut legata percepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta. Nihil ex eo tempore
praetermissum est ad maiestatem eius augendam ac multo magis, postquam
Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem successionis incumbere;
[16] Data rursus potestas tribunicia in quinquennium,
delegatus pacandae Germaniae status, Parthorum legati mandatis Augusto Romae
redditis eum quoque adire in prouincia iussi. Sed nuntiata Illyrici defectione
transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium externorum bellorum post
Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam triennio gessit in
magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia. Et quanquam
saepius reuocaretur, tamen perseuerauit, metuens ne uicinus et praeualens hostis
instaret ultro cedentibus. Ac perseuerantiae grande pretium tulit, toto Illyrico,
quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et Macedoniam interque
Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in dicionem
redacto.
[17] Cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus
accessit. Nam sub id fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in
Germania periit, nemine dubitante quin uictores Germani iuncturi se Pannoniis
fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset. Quas ob res triumphus ei decretus est
multi[que] et magni honores. Censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut
Inuictus, nonnulli ut Pius cognominaretur. Sed de cognomine intercessit Augustus,
eo contentum repromittens, quod se defuncto suscepturus esset. Triumphum ipse
distulit maesta ciuitate clade Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea
coronatus intrauit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac
medius inter duos consules cum Augusto simul sedit; unde populo consalutato
circum templa deductus est.
[18] Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret
Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii
sententia egit; semper alias sui arbitrii contentusque se uno, tunc praeter
consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicauit. Curam quoque
solito exactiorem praestitit. Traiecturus Rhenum commeatum omnem ad certam
formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud ripam explorasset
uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria. Trans
Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut sedens in caespite nudo cibum caperet,
saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta sequentis diei omnia, et si quid subiti
muneris iniungendum esset, per libellos daret; addita monitione ut, de quo quisque
dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel noctis hora uteretur.
[19] Disciplinam acerrime exegit animaduersionum et
ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis atque etiam legato legionis, quod
paucos milites cum liberto suo trans ripam uenatum misisset, ignominia notato.
proelia, quamuis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquanto constantius
inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo propellente decideret lumen et
extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a maioribus suis in omni ducatu
expertissimo. Sed re prospere gesta non multum afuit quin a Bructero quodam
occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto tormentis expressa
confessio est cogitati facinoris.
[20] A Germania in urbem post biennium regressus
triumphum, quem distulerat, egit prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia
ornamenta impetrarat. Ac prius quam in Capitolium flecteret, descendit e curru
seque praesidenti patri ad genua summisit. Batonem Pannonium ducem
ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam referens, quod se
quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus es[se]t euadere.
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim
dedit. Dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque
nomine de manubiis.
[21] Ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias
cum Augusto communiter administraret simulque censum a[u]geret, condito lustro
in Illyricum profectus est. Et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed
tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem.
Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti
per cubicularios excepta sit: "Miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit."
Ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter
morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque
sermones superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris
adoptionem non abnuisse, uel etiam ambitione tractum, ut tali successore
desiderabilior ipse quandoque fieret. Adduci tamen nequeo quin existimem,
circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil
temere fecisse; sed uitiis Tiberi[i] uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes,
praesertim cum et rei p. Causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis
aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. Praesidium prosequatur. Ex
quibus in exemplum pauca hinc inde subieci. "Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter
rem gere, §moÐ kaÐ taðw ~moui~a~ai~t strathg«n. Iucundissime et ita sim felix, uir
fortissime et dux nomimtate, uale. Ordinem aestiuorum tuorum ego uero [ . . . ],
mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates kaÐ to- saÊthn époyum[e]¤an t«n
strateuomnvn non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris,
existimo. [h]ii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, uersum illum in te
posse dici: unus homo nobis uigilando restituit rem. Siue quid incidit de quo sit
cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius Fidius Tiberium meum
desidero succurritque uersus ille Homericus:
[22] Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa
iuuene interempto. Hunc tribunus militum custos appositus occidit lectis codicillis,
quibus ut id faceret iubebatur; quos codicillos dubium fuit, Augustusne moriens
reliquisset, quo materiam tumultus post se subduceret; an nomine Augusti Liuia et
ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius renuntianti tribuno, factum esse
quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum senatui rationem
respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans. Nam mox silentio rem obliterauit.
[23] Iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu
incohataque adlocutione derepente uelut impar dolori congemuit, utque non
solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Druso filio
tradidit. Inlatum deinde Augusti testamentum, non admissis signatoribus nisi
senatorii ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus, recitauit per libertum.
testamenti initium fuit: "Quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuit,
Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto." Quo et ipso aucta
suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio,
quando ita praefari non abstinuerit.
[24] Principatum, quamuis neque occupare confestim neque
agere dubitasset, et statione militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta,
diu tamen recusauit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos increpans ut
ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem
sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens, ut quidam
patientiam rumperent atque unus in tumultu proclamaret: "Aut agat aut desistat!"
Alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti sint tarde praestare, se[d] ipsum,
quod praestet tarde polliceri. Tandem quasi coactus et querens miseram et
onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut
depositurum se quandoque spem faceret. Ipsius uerba sunt: "Dum ueniam ad id
tempus, quo uobis aequum possit uideri dare uos aliquam senectuti meae requiem."
[25] Cunctandi causa erat metus undique imminentium
discriminum, ut saepe lupum se auribus tenere diceret. Nam et seruus Agrippae
Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem domini compararat et L.
Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex seditio militum in
Illyrico et in Germania exorta est. Flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem,
ante omnia ut aequarentur stipendio praetoriani[s]. Germaniciani quidem etiam
principem detractabant non a se datum summaque ui Germanicum, qui tum iis
praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate resistentem. Quem
maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas in re p. depoposcit,
quando uniuersae sufficere solus nemo posset nisi cum altero uel etiam cum
pluribus. Simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo Germanicus celerem
successionem uel certe societatem principatus opperiretur. Compositis seditionibus
Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Libonem, ne quid in
nouitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio temporis
spatio tantum cauere contentus; nam et inter pontifices sacrificanti simul pro
secespita plumbeum cultrum subiciendum curauit et secretum petenti non nisi
adhibito Druso filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, quoad
perageretur sermo, continuit.
[26] Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac
paulo minus quam priuatum egit. Ex plurimis maximisque honoribus praeter
paucos et modicos non recepit. Natalem suum plebeis incurrentem circensibus uix
unius bigae adiectione honorari passus est. Templa, flamines, sacerdotes decerni
sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni; permisitque ea
sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium
ponerentur. Intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September
Tiberius, October Liuius uocarentur. Praenomen quoque imperatoris
cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam recusauit; ac ne
Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac dynastas
epistulis addidit. Nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus,
alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.
[27] Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum
aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem uero
satisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugerit, ut caderet supinus;
atque etiam, si quid in sermone uel in continua oratione blandius de se diceretur,
non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare continuo. Dominus
appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae causa nominaret.
alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se
a[u]disse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere
coegit.
[28] Sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de
se ac suis carmina firmus ac patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguam
mentemque liberas esse debere; et quondam senatu cognitionem de eius modi
criminibus ac reis flagitante: "Non tantum," inquit, "otii habemus, ut implicare nos
pluribus negotiis debeamus; si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis:
omnium inimicitiae hoc praetexto ad uos deferentur." Extat et sermo eius in senatu
perciuilis: "Siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum
meorum dictorumque reddam; si perseuerauerit, in uicem eum odero."
[29] Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in
appellandis uenerandisque et singulis et uniuersis prope excesserat humanitatis
modum. Dissentiens in curia a Q. Haterio: "Ignoscas," inquit, "rogo, si quid aduersus
te liberius sicut senator dixero." Et deinde omnis adloquens: "Dixi et nunc et saepe
alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem uos tanta et tam libera potestate
instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis ciuibus saepe et plerumque etiam
singulis; neque id dixisse me paenitet, et bonos et aequos et fauentes uos habui
dominos et adhuc habeo."
[30] Quin etiam speciem libertatis quandam induxit
conseruatis senatui ac magistratibus et maiestate pristina et potestate. Neque tam
paruum quicquam neque tam magnum publici priuatique negotii fuit, de quo non
ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac monopoliis, de extruendis
reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando milite ac legionum et
auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut extraordinaria
bella mandari, quid et qua[m] forma[m] regum litteris rescribi placeret. Praefectum
alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit. Numquam curiam nisi
solus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a se remouit.
[31] Quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus
quidem est. Negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes
honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit. Iterum
censente, ut Trebianis legatam in opus noui theatri pecuniam ad munitionem uiae
transferre concederetur, optinere non potuit quin rata uoluntas legatoris esset.
cum senatus consultum per discessionem forte fieret, transeuntem eum in alteram
partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo. Cetera quoque non nisi per
magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum auctoritate, ut legati ex
Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem missi forent. Nec mirum,
cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere uia.
[32] Corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non
de rebus gestis senatui scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus
donis ad se referrent, quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent. Praetorem
conlaudauit, quod honore inito consuetudinem antiquam ret[t]ulisset de
maioribus suis pro contione memorandi. Quorundam illustrium exequias usque ad
rogum frequentauit. Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus
exhibuit. Cum Rhodiorum magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad
se dederant, euocasset, ne uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos
subscribere remisit. Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus,
uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum suum
in septimum diem distulerat; hunc Romae salutandi sui causa pro foribus
adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse
tondere pecus, non deglubere.
[33] Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium diu,
commodiorem tamen saepius et ad utilitates publicas proniorem. Ac primo eatenus
interueniebat, ne quid perperam fieret. Itaque et constitutiones senatus quasdam
rescidit et magistratibus pro tribunali cognoscentibus plerumque se offerebat
consiliarium assidebatque iuxtim uel exaduersum in parte primori; et si quem
reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat iudicesque aut e plano aut e
quaesitoris tribunali legum et religionis et noxae, de qua cognoscerent,
admonebat; atque etiam, si qua in publicis moribus desidia aut mala consuetudine
labarent, corrigenda suscepit.
[34] Ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus
scaenicorum recisis paribusque gladiatorum ad certum numerum redactis.
Corinthiorum uasorum pretia in immensum exarsisse tresque mul[l]os triginta
milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum supellectili modum
censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam, dato
aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem
pistoria proponi uenalia sinerent. Et ut parsimoniam publicam exemplo quoque
iuuaret, sollemnibus ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit
dimidiatumque aprum, affirmans omnia eadem habere, quae totum. Cotidiana
oscula edicto prohibuit, item strenarum commercium ne ultra Kal. Ian. exerceretur.
consuerat quadriplam stren[u]am, et de manu, reddere; sed offensus interpellari se
toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non tulit.
[35] Matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator
publicus deesset, ut propinqui more maiorum de communi sententia coercerent
auctor fuit. Eq(uiti) R(omano) iuris iurandi gratiam fecit, uxorem in stupro generi
compertam dimitteret, quam se numquam repudiaturum ante iurauerat. Feminae
famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur,
lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus
quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto
teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant; eos easque omnes, ne quod
refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio adfecit. Senatori latum clauum ademit,
cum cognosset sub Kal. Iul. demigrasse in hortos, quo uilius post diem aedes in
urbe conduceret. Alium e quaestura remouit, quod uxorem pridie sortitionem
ductam postridie repudiasset.
[36] Externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus
compescuit, coactis qui superstitione ea tenebantur religiosas uestes cum
instrumento omni comburere. Iudaeorum iuuentutem per speciem sacramenti in
prouincias grauioris caeli distribuit, reliquos gentis eiusdem uel similia sectantes
urbe summouit, sub poena perpetuae seruitutis nisi obtemperassent. Expulit et
mathematicos, sed deprecantibus ac se artem desituros promittentibus ueniam
dedit.
[37] In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis
seditionumque licentia curam habuit. Stationes militum per Italiam solito
frequentiores disposuit. Romae castra constituit, quibus praetorianae cohortes
uagae ante id tempus et per hospitia dispersae continerentur. Populares tumultus
et ortos grauissime coercuit et ne orerentur sedulo cauit. Caede in theatro per
discordiam admissa capita factionum et histriones, propter quos dissidebatur,
relegauit, nec ut reuocaret umquam ullis populi precibus potuit euinci. Cum
Pollentina plebs funus cuiusdam primipilaris non prius ex foro misisset quam
extorta pecunia per uim heredibus ad gladiatorium munus, cohortem ab urbe et
aliam a Cotti regno dissimulata itineris causa detectis repente armis
concinentibusque signis per diuersas portas in oppidum immisit ac partem
maiorem plebei ac decurionum in perpetua uincula coiecit. Aboleuit et ius
moremque asylorum, quae usquam erant. Cyzicenis in ciues R. uiolentius
quaedam ausis publice libertatem ademit, quam Mithridatico bello meruerant.
Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per
eos quidem nisi cunctanter et necessario. reges infestos suspectosque
comminationibus magis et querelis quam ui repressit; quosdam per blanditias
atque promissa extractos ad se non remisit, ut Marobodum Germanum,
Rhascuporim Thracem, Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in formam
prouinciae redegit.
[38] Biennio continuo post adeptum imperium pedem porta
non extulit; sequenti tempore praeterquam in propinqua oppida et, cum
longissime, Antio tenus nusquam afuit, idque perraro et paucos dies; quamuis
prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe pronuntiasset et prope
quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per
municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo suscipi
passus, ut uulgo iam per iocum "Callippides" uocaretur, quem cursitare ac ne
cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.
[39] Sed orbatus utroque filio, quorum Germanicus in Syria,
Drusus Romae obierat, secessum Campaniae petit; constanti et opinione et
sermone paene omnium quasi neque rediturus umquam et cito mortem etiam
obiturus. Quod paulo minus utrumque euenit; nam neque Romam amplius rediit
[s]et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetorio, cui Speluncae nomen est,
incenante eo complura et ingentia saxa fortuito superne dilapsa sunt, multisque
conuiuarum et ministrorum elisis praeter spem euasit.
[40] Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae
templum Augusti, quam causam profectionis praetenderat, dedicasset, Capreas se
contulit, praecipue delectatus insula, quod uno paruoque litore adiretur, saepta
undique praeruptis immensae altitudinis rupibus et profundo mari. Statimque
reuocante assidua obtestatione populo propter cladem, qua apud Fidenas supra
uiginti hominum milia gladiatorio munere amphitheatri ruina perierant, transiit in
continentem potestatemque omnibus adeundi sui fecit: tanto magis, quod urbe
egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinere adeuntis submouerat.
[41] Regressus in insulam rei p. Quidem curam usque adeo
abiecit, ut postea non decurias equitum umquam supplerit, non tribunos militum
praefectosque, non prouinciarum praesides ullos mutauerit, Hispaniam et Syriam
per aliquot annos sine consularibus legatis habuerit, Armeniam a Parthis occupari,
Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis uastari neglexerit: magno
dedecore imperii nec minore discrimine.
[42] Ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis oculis
remotis, cuncta simul uitia male diu dissimulata tandem profudit: de quibus
singillatim ab exordio referam. In castris tiro etiam tum propter nimiam uini
auiditatem pro Tiberio "Biberius," pro Claudio "Caldius," pro Nerone "Mero"
uocabatur. Postea princeps in ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio
Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque
consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis confestim
detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
Cestio Gall[i]o, libidinoso ac prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato et a
se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea lege condixit, ne quid ex
consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur.
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in
conuiuio propinante se uini amphoram. Asellio Sabino sestertia ducenta donauit
pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat.
nouum denique officium instituit a uoluptatibus, praeposito equite R. T. Caesonio
Prisco.
[43] Secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauit, sedem
arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti puellarum et exoletorum greges
monstrosique concubitus repertores, quos spintrias appellabat, triplici serie conexi,
in uicem incestarent coram ipso, ut aspectu deficientis libidines excitaret. Cubicula
plurifariam disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum et figurarum
adornauit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar
impe[t]ratae schemae deesset. In siluis quoque ac nemoribus passim Venerios
locos commentus est prost[r]antisque per antra et causa rupes ex utriusque sexus
pube Paniscorum et Nympharum habitu, quae palam iam et uulgo nomine insulae
abutentes "Caprineum" dictitabant.
[44] Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri
audiriue, nedum credi fas sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos
uocabat, institueret, ut natanti sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua
morsuque sensim adpetentes; atque etiam quasi infantes firmiores, necdum tamen
lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret, pronior sane ad id genus libidinis
et natura et aetate. Quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore
morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro
ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit. Fertur
etiam in sacrificando quondam captus facie ministri acerram praeferentis nequisse
abstinere, quin paene uixdum re diuina peracta ibidem statim seductum
constupraret simulque fratrem eius tibicinem; atque utrique mox, quod mutuo
flagitium exprobrarant, crura fregisse.
[45] Feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus
quanto opere solitus sit inludere, euidentissime apparuit Malloniae cuiusdam
exitu, quam perductam nec quicquam amplius pati constantissime recusantem
delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit, "ecquid paeniteret"; donec
ea relicto iudicio domum se abripuit ferroque transegit, obscaenitate[m] oris
hirsuto atque olido seni clare exprobrata. unde mora in Atellanico exhodio
proximis ludis adsensu maximo excepta percrebruit, "hircum uetulum capreis
naturam ligurire."
[46] Pecuniae parcus ac tenax comites peregrinationum
expeditionumque numquam salario, cibariis tantum sustentauit, una modo
liberalitate ex indulgentia uitrici prosecutus, cum tribus classibus factis pro
dignitate cuiusque, primae sescenta sestertia, secundae quadringenta distribuit,
ducenta tertiae, quam non amicorum sed Graecorum appellabat.
[47] Princeps neque opera ulla magnifica fecit--nam et quae
sola susceperat, Augusti templum restitutionemque Pompeiani theatri, imperfecta
post tot annos reliquit--neque spectacula omnino edidit; et iis, quae ab aliquo
ederentur, rarissime interfuit, ne quid exposceretur, utique postquam comoedum
Actium coactus est manumittere. Paucorum senatorum inopia sustentata, ne
pluribus opem ferret, negauit se aliis subuenturum, nisi senatui iustas necessitatium
causas probassent. Quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit, in quibus
Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore
Augusto quattuor liberos tulerat.
[48] Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito
milies sestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum,
quae in monte Caelio deflagrarant, pretio restituto. Quorum alterum magna
difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per
senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo
collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res expediretur;
alterum ad mitigandam temporum atrocitatem. Quod tamen beneficium tanti
aestimauit, ut montem Caelium appellatione mutata uocari Augustum iusserit. Militi
post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam largitus est,
praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non
accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam
Seiani imaginem inter signa coluissent. Atque etiam missiones ueteranorum
rarissimas fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans. Ne prouincias
quidem liberalitate ulla subleuauit, excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.
[49] Procedente mox tempore etiam ad rapinas conuertit
animum. Satis constat, Cn. Lentulum Augurem, cui census maximus fuerit, metu et
angore ad fastidium uitae ab eo actum et ut ne quo nisi ipso herede moreretur;
condemnatam et generosissimam feminam Lepidam in gratiam Quirini consularis
praediuitis et orbi, qui dimissam eam e matrimonio post uicensimum annum ueneni
olim in se comparati arguebat; praeterea Galliarum et Hispaniarum Syriaeque et
Graeciae principes confiscatos ob tam leue ac tam inpudens calumniarum genus,
ut quibusdam non aliud sit obiectum, quam quod partem rei familiaris in pecunia
haberent; plurimis etiam ciuitatibus et priuatis ueteres immunitates et ius
metallorum ac uectigalium adempta; sed et Vononem regem Parthorum, qui pulsus
a suis quasi in fidem p. r. cum ingenti gaza Antiochiam se receperat. Spoliatum
perfidia et occisum.
[50] Odium aduersus necessitudines in Druso primum fratre
detexit, prodita eius epistula, qua secum de cogendo ad restituendam libertatem
Augusto agebat, deinde et in reliquis. Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae, quod
minimum est, offici aut humanitatis aliquid impertiret, ut ex constitutione patris
uno oppido clausam domo quoque egredi et commercio hominum frui uetuerit;
sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit, per speciem publici
iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset. Matrem Liuiam grauatus
uelut partes sibi aequas potentiae uindicantem, et congressum eius assiduum
uitauit et longiores secretioresque sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et
egere et uti solebat, regi uideretur. Tulit etiam perindigne actum in senatu, ut titulis
suis quasi Augusti, ita et "Liuiae filius" adiceretur. Quare non "parentem patriae"
appellari, non ullum insignem honorem recipere publice passus est; sed et
frequenter admonuit, maioribus nec feminae conuenientibus negotiis abstineret,
praecipue ut animaduertit incendio iuxta aedem Vestae et ipsam interuenisse
populumque et milites, quo enixius opem ferrent, adhortatam, sicut sub marito
solita esset.
[51] Dehinc ad simultatem usque processit hac, ut ferunt, de
causa. Instanti saepius, ut ciuitate donatum in decurias adlegeret, negauit alia se
condicione adlecturum, quam si pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre. At
illa commota ueteres quosdam ad se Augusti codicillos de acerbitate et
intolerantia morum eius e sacrario protulit atque recitauit. Hos et custoditos tam
diu et exprobratos tam infeste adeo grauiter tulit, ut quidam putent inter causas
secessus hanc ei uel praecipuam fuisse. Toto quidem triennio, quo uiuente matre
afuit, semel omnino eam nec amplius quam uno die paucissimis uidit horis; ac mox
neque aegrae adesse curauit defunctamque et, dum aduentus sui spem facit,
complurium dierum mora corrupto demum et tabido corpore funeratam prohibuit
consecrari, quasi id ipsa mandasset. Testamentum quoque eius pro irrito habuit
omnisque amicitias et familiaritates, etiam quibus ea funeris sui curam moriens
demandauerat, intra breue tempus afflixit, uno ex iis, equestris ordinis uiro, et in
antliam condemnato.
[52] Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum
Germanicum patria caritate dilexit, alterius uitiis infensus. Nam Drusus fluxioris
remissiorisque uitae erat. Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed
tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore
inhibito. Quin et Ilien- sium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam
doloris memoria, irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium
ciuem Hectorem amisissent. Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara
facta eius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p.
increparet. Quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem
inconsulto se adisset, questus est in senatu. Etiam causa mortis fuisse ei per Cn.
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam
mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant [ . . . . . . ] quae multifariam
inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: "Redde Germanicum!" Quam
suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici crudelem
in modum afflictis.
[53] Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam
questam manu apprehendit Graecoque uersu: "Si non dominaris," inquit, "filiola,
iniuriam te accipere existimas?" Nec ullo mox sermone dignatus est. Quondam uero
inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam uocare desiit, simulans
ueneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse
temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret. Nouissime
calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle,
Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus
excussit. rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum iussit.
sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem
quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod
non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia interponi
decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex auro
sacraretur.
[54] Cum ex Germanico tres nepotes, Neronem et Drusum et
Gaium, ex Druso unum Tiberium haberet, destitutus morte liberorum maximos natu
de Germanici filiis, Neronem et Drusum, patribus conscriptis commendauit
diemque utriusque tirocinii congiario plebei dato celebrauit. Sed ut comperit
ineunte anno pro eorum quoque salute publice uota suscepta, egit cum senatu,
non debere talia praemia tribui nisi expertis et aetate prouectis. Atque ex eo
patefacta interiore animi sui nota omnium criminationibus obnoxios reddidit
uariaque fraude inductos, ut et concitarentur ad conuicia et concitati proderentur,
accusauit per litteras amarissime congestis etiam probris et iudicatos hostis fame
necauit, Neronem in insula Pontia, Drusum in ima parte Palatii. Putant Neronem ad
uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus
laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e
culcita temptauerit mandere; amborum sic reliquias dispersas, ut uix quandoque
colligi possent.
[55] Super ueteres amicos ac familiares uiginti sibi e numero
principum ciuitatis depoposcerat uelut consiliarios in negotiis publicis. Horum
omnium uix duos anne tres incolumis praestitit, ceteros alium alia de causa
perculit, inter quos cum plurimorum clade Aelium Seianum; quem ad summam
potentiam non tam beniuolentia prouexerat, quam ut esset cuius ministerio ac
fraudibus liberos Germanici circumueniret, nepotemque suum ex Druso filio
naturalem ad successionem imperii confirmaret.
[56] Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel
maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum
interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset
Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem secessum, quod
Dorice Rhodii loquantur. Item cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super
cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis
perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire,
primum a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.
[57] Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; quam
Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et perspexisse primus sagaciter et
assimilasse aptissime uisus est, subinde in obiurgando appellans eum phlÚn amati
pefuramnon, id est lutum a sanguine maceratum. Sed aliquanto magis in principe
eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis simulatione
captaret. Scurram, qui praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret
Augusto nondum reddi legata quae plebei reliquisset, adtractum ad se recipere
debitum ducique ad supplicium imperauit et patri suo uerum referre. Nec multo
post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam perneganti, dum uincula
minatur, affirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret, acerba cauillatione simul
hominis nomen incessens ueteremque partium fortunam.
[58] Sub idem tempus consulente praetore an iudicia
maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit.
statuae quidam Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret; acta res in senatu
et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est. Damnato reo paulatim genus
calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent: circa Augusti simulacrum
seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam
latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua
laesisse. Perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi
passus est, quo decreti et Augusto olim erant.
[59] Multa praeterea specie grauitatis ac morum
corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit,
ut nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent
mala:
[60] In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui sibi
secretum agenti grandem mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce
faciem iussit, territus quod is a tergo insulae per aspera et deuia erepsisset ad se;
gratulanti autem inter poenam, quod non et lucustam, quam praegrandem ceperat,
obtulisset, lucusta quoque lacerari os imperauit. Militem praetorianum ob
subreptum e uiridiario pauonem capite puniit. In quodam itinere lectica, qua
uehebatur, uepribus impedita exploratorem uiae, primarum cohortium
centurionem, stratum humi paene ad necem uerberauit.
[61] Mox in omne genus crudelitatis erupit numquam
deficiente materia, cum primo matris, deinde nepotum et nurus, postremo Seiani
familiares atque etiam notos persequeretur; post cuius interitum uel saeuissimus
extitit. Quo maxime apparuit, non tam ipsum ab Seiano concitari solitum, quam
Seianum quaerenti occasiones sumministrasse; etsi commentario, quem de uita sua
summatim breuiterque composuit, ausus est scribere Seianum se punisse, quod
comperisset furere aduersus liberos Germanici filii sui; quorum ipse alterum
suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano interemit. Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; genera, uelut exemplaria
saeuitiae, enumerare sat erit. Nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus
quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte anno nouo. Accusati
damnatique multi cum liberis atque etiam a liberis suis. Interdictum ne capite
damnatos propinqui lugerent. Decreta accusatoribus praecipua praemia,
nonnumquam et testibus. Nemini delatorum fides abrogata. omne crimen pro
capitali receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum. obiectum est poetae,
quod in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset; obiectum et historico, quod
Brutum Cassiumque ultimos Romanorum dixisset; animaduersum statim in
auctores scriptaque abolita, quamuis probarentur ante aliquot annos etiam
Augusto audiente recitata. Quibusdam custodiae traditis non modo studendi
solacium ademptum, sed etiam sermonis et conloqui usus. Citati ad causam
dicendam partim se domi uulnerauerunt certi damnationis et ad uexationem
ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum hauserunt; et tamen
conligatis uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti. Nemo
punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, uiginti uno die abiecti
tractique, inter eos feminae et pueri. Immaturae puellae, quia more tradito nefas
esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. Mori
uolentibus uis adhibita uiuendi. Nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum
audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit: "Carnulus
me euasit." Et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatem
respondit: "Nondum tecum in gratiam redii." Annalibus suis uir consularis inseruit,
frequenti quodam conuiuio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a
quodam nano astante mensae inter copreas, cur Paconius maiestatis reus tam diu
uiueret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post paucos dies
scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum statueret.
[62] Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de
morte filii sui Drusi. Quem cum morbo et intemperantia perisse existimaret, ut
tandem ueneno interemptum fraude Liuillae uxoris atque Seiani cognouit, neque
tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli huic cognitioni adeo per totos
dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem familiaribus litteris
Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora iusserit, quasi aliquis
ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et occidi, ne uulgaret
iniuriam. Carnificinae eius ostenditur locus Capreis, unde damnatos post longa et
exquisita tormenta praecipitari coram se in mare iubebat, excipiente classiariorum
manu et contis atque remis elidente cadauera, ne cui residui spiritus quicquam
inesset. Excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per
fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento
distenderet. Quod nisi eum et mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt,
differre quaedam spe longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne
reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et
Tiberium ut ex adulterio conceptum aspernaretur. Nec abhorret a uero; namque
identidem felicem Priamum uocabat, quod superstes omnium suorum extitisset.
[63] Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, sed
praetrepidus quoque atque etiam contumeliis obnoxius uixerit, multa indicia sunt.
haruspices secreto ac sine testibus consuli uetuit. uicina uero urbi oracula etiam
dis[s]icere conatus est, sed maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum
obsignatas deuectasque Romam non repperisset in arca nisi relata rursus ad
templum. unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere
usque eo detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum
interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos
et adiutores suos exequenda curarent.
[64] Nurum ac nepotes numquam aliter post damnationem
quam catenatos obsutaque lectica loco mouit, prohibitis per militem obuiis ac
uiatoribus respicere usquam uel consistere.
[65] Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem
eius publice celebrari et imagines aureas coli passim uideret, uix tandem et astu
magis ac dolo quam principali auctoritate subuertit. Nam primo, ut a se per speciem
honoris dimitteret, collegam sibi assumpsit in quinto consulatu, quem longo
interuallo absens ob id ipsum susceperat. Deinde spe affinitatis ac tribuniciae
potestatis deceptum inopinantem criminatus est pudenda miserandaque oratione,
cum inter alia patres conscriptos precaretur, mitterent alterum e consulibus, qui se
senem et solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidio perduceret. Sic
quoque diffidens tumultumque metuens Drusum nepotem, quem uinculis adhuc
Romae continebat, solui, si res posceret, ducemque constitui praeceperat. Aptatis
etiam nauibus ad quascumque legiones meditabatur fugam, speculabundus ex
altissima rupe identidem signa, quae, ne nuntii morarentur, tolli procul, ut quidque
factum foret, mandauerat. uerum et oppressa coniuratione Seiani nihilo securior
aut constantior per nouem proximos menses non egressus est uilla, quae uocatur
Ionis.
[66] Vrebant insuper anxiam mentem uaria undique conuicia,
nullo non damnatorum omne probri genus coram uel per libellos in orchestra
positos ingerente. Quibus quidem diuersissime adficiebatur, modo ut prae pudore
ignota et celata cuncta cuperet, nonnumquam eadem contemneret et proferret
ultro atque uulgaret. Quin et Artabani Parthorum regis laceratus est litteris
parricidia et caedes et ignauiam et luxuriam obicientis monentisque, ut uoluntaria
morte maximo iustissimoque ciuium odio quam primum satis faceret.
[67] Postremo semet ipse pertaesus, tali epistulae principio
tantum non summam malorum suorum professus est: "Quid scribam uobis, p. c., aut
quo modo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque
peius perdant quam cotidie perire sentio, si scio." Existimant quidam praescisse
haec eum peritia futurorum ac multo ante, quanta se quandoque acerbitas et
infamia maneret, prospexisse; ideoque, ut imperium inierit, et patris patriae
appellationem et ne in acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne mox maiore
dedecore impar tantis honoribus inueniretur. Quod sane ex oratione eius, quam de
utraque re habuit, colligi potest; uel cum ait: similem se semper sui futurum nec
umquam mutaturum mores suos, quam diu sanae mentis fuisset; sed exempli causa
cauendum esse, ne se senatus in acta cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari
posset. Et rursus: "Si quando autem," inquit, "de moribus meis deuotoque uobis
animo dubitaueritis,--quod prius quam eueniat, opto ut me supremus dies huic
mutatae uestrae de me opinioni eripiat-- nihil honoris adiciet mihi patria appellatio,
uobis autem exprobrabit aut temeritatem delati mihi eius cognominis aut
inconstantiam contrarii de me iudicii."
[68] Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam
excederet; latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos
pedes aequalis et congruens; sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis,
ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis
talitro uulneraret. Colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut
ceruicem etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur; facie honesta, in qua
tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset,
noctu etiam et in tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno
patuissent; deinde rursum hebescebant. Incedebat ceruice rigida et obstipa,
adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis
sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. Quae
omnia ingrata atque arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare
temptauit saepe apud senatum ac populum professus naturae uitia esse, non animi.
Ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paene toto prope
inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu eam suo rexerit sine adiumento
consilioue medicorum.
[69] Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus
mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter
modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite
gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
[70] Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit. In
oratione Latina secutus est Coruinum Messalam, quem senem adulescens
obseruarat. Sed adfectatione et morositate nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex
tempore quam a cura praestantior haberetur. Composuit et carmen lyricum, cuius
est titulus "conquestio de morte L. Caesaris." Fecit et Graeca poemata imitatus
Euphorionem et Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus
scripta omnium et imagines publicis bibliothecis inter ueteres et praecipuos
auctores dedicauit; et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum multa de his
ediderunt. Maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias
atque derisum; nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus,
appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur: "Quae mater Hecubae, quod
Achilli nomen inter uirgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae." Et quo
primum die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni
satis facturus Minonis exemplo ture quidem ac uino uerum sine tibicine
supplicauit, ut ille olim in morte filii.
[71] Sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis,
non tamen usque quaque usus est abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, ut
monopolium nominaturus ueniam prius postularet, quod sibi uerbo peregrino
utendum esset. Atque etiam cum in quodam decreto patrum emblema recitaretur,
commutandam censuit uocem et pro peregrina nostratem requirendam aut, si non
reperiretur, uel pluribus et per ambitum uerborum rem enuntiandam. Militem
quoque Graece testimonium interrogatum nisi Latine respondere uetuit.
[72] Bis omnino toto secessus tempore Romam redire
conatus, semel triremi usque ad proximos naumachiae hortos subuectus est
disposita statione per ripas Tiberis, quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum
Appia usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec aditis urbis moenibus
rediit, primo incertum qua de causa, postea ostento territus. Erat ei in
oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus cum
consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim multitudinis caueret. rediens
ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo paulum leuatus
Cerceios pertendit. Ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis
non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit;
statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit
morbum. Sustentauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque deuectus nihil ex
ordine cotidiano praetermitteret, ne conuiuia quidem aut ceteras uoluptates partim
intemperantia partim dissimulatione. Nam Chariclen medicum, quod commeatu
afuturus e conuiuio egrediens manum sibi osculandi causa apprehendisset,
existimans temptatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est cenamque
protraxit. Nec abstinuit consuetudine quin tunc quoque instans in medio triclinio
astante lictore singulos ualere dicentis appellaret.
[73] Interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne
auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab
indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo
modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. Sed tempestatibus et
ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in uilla Lucullana octauo et
septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII. Kal. Ap. Cn. Acerronio
Proculo C. Pontio Nigr[in]o conss. Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum; alii, in
remissione fortuitae febris cibum desideranti negatum; nonnulli, puluinum
iniectum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset. Seneca
eum scribit intellecta defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum
parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse
diu immobilem; subito uocatis ministris ac nemine respondente consurrexisse nec
procul a lectulo deficientibus uiribus concidisse.
[74] Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis
et artis eximiae, aduectum Syracusis ut in bibliotheca templi noui poneretur,
uiderat per quietem affirmantem sibi non posse se ab ipso dedicari. Et ante paucos
quam obiret dies, turris Phari terrae motu Capreis concidit. Ac Miseni cinis e fauilla
et carbonibus ad calficiendum triclinium inlatis, extinctus iam et diu frigidus,
exarsit repente prima uespera atque in multam noctem pertinaciter luxit.
[75] Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum
nuntium discurrentes pars: "Tiberium in Tiberim!" clamitarent, pars Terram matrem
deosque Manes orarent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent, alii uncum
et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati super memoriam pristinae crudelitatis
etiam recenti atrocitate. Nam cum senatus consulto cautum esset, ut poena
damnatorum in decimum semper diem differretur, forte accidit ut quorundam
supplicii dies is esset, quo nuntiatum de Tiberio erat. Hos implorantis hominum
fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellarique posset,
custodes, ne quid aduersus constitutum facerent, strangulauerunt abieceruntque
in Gemonias. Creuit igitur inuidia, quasi etiam post mortem tyranni saeuitia
permanente. Corpus ut moueri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atellam
potius deferendum et in amphitheatro semiustilandum, Romam per milites
deportatum est crematumque publico funere.
[76] Testamentum duplex ante biennium fecerat,
alterum sua, alterum liberti manu, sed eodem exemplo, obsignaueratque
etiam humillimorum signis. Eo testamento heredes aequis partibus
reliquit Gaium ex Germanico et Tiberium ex Druso nepotes substituitque
in uicem; dedit et legata plerisque, inter quos uirginibus Vestalibus, sed et
militibus uniuersis plebeique Romanae uiritim atque etiam separatim
uicorum magistris.
toÊtou g" sp[o]mnoio kaÐ §k purÚw aÞyomnoio
êmfv nostÆsaimen, §p[e]Ð per¤oide nosai.
Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi
cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et
ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. Periclitetur. Nihil
interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis. Deos obsecro, ut te nobis
conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R. Perosi sunt."
Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?
Quae primo, quasi ab impatientibus
remedi[or]um ac non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur,
uolebat accipi dicebatque identidem: "Oderint, dum probent." Dein uera plane
certaque esse ipse fecit fidem.
dispeream, si te mater amare potest.
Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum;
omnia si quaeras, et Rhodus exilium est.
Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:
incolumi nam te ferrea semper erunt.
Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem:
tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum.
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam
et Marium, si uis, aspice, sed reducem,
Nec non Antoni ciuilia bella mouentis
non semel infectas aspice caede manus,
Et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo,
ad regnum quisquis uenit ab exilio.
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page