I. PUBLIUS TERENTIUS AFER, Carthagine natus, serviit Romae Terentio
Lucano senatori, a quo ob ingenium et formam non institutus modo
liberaliter sed et mature manumissus est. Quidam captum esse
existimant, quod fieri nullo modo potuisse Fenestella docet, cum inter
finem secundi Punici belli et initium tertii natus sit et mortuus; nec si a
Numidis et Gaetulis captus sit, ad ducem Romanum pervenire potuisse,
nullo commercio inter Italicos et Afros nisi post deletam Carthaginem
coepto. Hic cum multis nobilibus familiariter vixit, sed maxime cum
Scipione Africano et C. Laelio. Quibus etiam corporis gratia conciliatus
existimatur, quod et ipsum Fenestella arguit, contendens utroque maiorem
natu fuisse, quamvis et Nepos aequales omnes fuisse tradat et Porcius
suspicionem de consuetudine per haec faciat:
"Dum lasciviam nobilium et laudes fucosas petit,
II. Scripsit comoedias sex, ex quibus primam "Andriam" cum aedilibus
daret, iussus ante Caecilio recitare, ad cenantem cum venisset, dictus est
initium quidem fabulae, quod erat contemptiore vestitu, subsellio iuxta
lectulum residens legisse, post paucos vero versus invitatus ut
accumberet cenasse una, dein cetera percucurrisse non sine magna
Caecilii admiratione. Et hanc autem et quinque reliquas aequaliter populo
probavit, quamvis Vulcatius dinumeratione omnium ita scribat:
"Sumetur Hecyra sexta ex his fabula."
"Eunuchus" quidem bis die acta est meruitque pretium quantum nulla antea
cuiusquam comoedia, id est octo milia nummorum; propterea summa
quoque titulo ascribitur. Nam "Adelphorum" principium Varro etiam
praefert principio Menandri.
III. Non obscura fama est adiutum Terentium in scriptis a Laelio et
Scipione, eamque ipse auxit numquam nisi leviter refutare conatus, ut in
prologo "Adelphorum":
"Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles
Videtur autem se levius defendisse, quia sciebat et Laelio et Scipioni non
ingratam esse hanc opinionem; quae tamen magis et usque ad posteriora
tempora valuit. C. Memmius in oratione pro se ait: "P. Africanus, qui a
Terentio personam mutuatus, quae domi luserat ipse, nomine illius in
scenam detulit."
Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Laelium quondam in Puteolano
Kal. Martiis admonitum ab uxore temperius ut discumberet petisse ab ea
ne interpellaret, seroque tandem ingressum triclinium dixisse, non saepe
in scribendo magis sibi successisse; deinde rogatum ut scripta illa
proferret pronuntiasse versus qui sunt in "Heautontimorumeno":
"Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt."
IV. Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adiutoribus
indiguerit, non tam Scipione et Laelio uti potuisse, qui tunc adulescentuli
fuerunt, quam C. Sulpicio Gallo, homine docto et cuius consularibus ludis
initium fabularum dandarum fecerit, vel Q. Fabio Labeone et M. Popillio,
consulari utroque ac poeta; ideo ipsum non iuvenes designare qui se
adiuvare dicantur, sed viros "quorum operam et in bello et in otio et in
negotio" populus sit expertus.
"Sed ut Afer populo sex dedit comoedias,
V. Q. Cosconius redeuntem e Graecia perisse in mari dicit cum C. et VIII.
fabulis conversis a Menandro. Ceteri mortuum esse in Arcadia Stymphali
sive Leuccadiae tradunt Cn. Cornelio Dolabella M. Fulvio Nobiliore
consulibus, morbo implicitum ex dolore ac taedio amissarum sarcinarum,
quas in nave praemiserat, ac simul fabularum, quas novas fecerat.
"Scipio nihil profuit, nihil Laelius, nihil Furius,
Hunc Afranius quidem omnibus comicis praefert scribens in
"Compitalibus":
"Terenti non similem dicens quempiam."
Vulcatius autem non solum Naevio et Plauto et Caecilio, sed Licinio quoque
et Atilio postponit. Cicero in "Limone" hactenus laudat:
"Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,
Item C. Caesar:
"Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
Dum Africani vocem divinam inhiat avidis auribus,
Dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat,
Dum in Albanum crebro rapitur ob florem aetatis suae:
Post sublatis rebus ad summam inopiam redactus est.
Itaque e conspectu omnium abit Graeciam in terram ultimam.
Mortuust Stymphali, Arcadiae in oppido. Nil Publius
Scipio profuit, nil illi Laelius, nil Furius,
Tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime.
Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
Saltem ut esset quo referret obitum domini servulus."
Hunc adiutare assidueque una scribere;
Quod illi maledictum vehemens esse existumant,
Eam laudem hic ducit maxumam, quom illis placet
Qui vobis univorsis et populo placent,
Quorum opera in bello, in otio, in negotio
Suo quisque tempore usus est sine superbia."
Post editas comoedias nondum quintum atque vicesimum egressus annum,
causa vitandae opinionis qua videbatur aliena pro suis edere, seu
percipiendi Graecorum instituta moresque, quos non perinde exprimeret in
scriptis egressus est neque amplius rediit. De morte eius Vulcacius sic
tradit:
Iter hinc in Asiam fecit, et navem ut semel
Conscendit, visus numquam est; sic vita vacat."
Fuisse dicitur mediocri statura, gracili corpore, colore fusco. Reliquit
filiam, quae post equiti Romano nupsit; item hortulos XX iugerum via Appia
ad Martis villam. Quo magis miror Porcium scribere:
Tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime;
Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
Saltem ut esset quo referret obitum domini servulus."
Conversum expressumque Latina voce Menandrum
In medium nobis sedatis vocibus effers,
Quiddam come loquens atque omnia dulcia dicens."
Poneris, et merito, puri sermonis amator.
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis,
Comica ut aequato virtus polleret honore
Cum Graecis neve hac despectus parte iaceres!
Unum hoc maceror ac doleo tibi desse, Terenti."
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page