PLINIUS SECUNDUS Novocomensis equestribus militiis industrie functus
procurationes quoque splendidissimas et continuas summa integritate
administravit, et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non
temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam cum
Germanis gesta sunt, XX voluminibus comprehendit, itemque "Naturalis
Historiae" XXXVII libros absolvit. Periit clade Campaniae; cum enim
Misenensi classi praeesset et flagrante Vesubio ad explorandas propius
causas liburnica pertendisset, nec adversantibus ventis remeare posset, vi
pulveris ac favillae oppressus est, vel ut quidam existimant a servo suo
occisus, quem aestu deficiens ut necem sibi maturaret oraverat.
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page