AULUS PERSIUS FLACCUS natus est pridie Nonas Decembris Fabio Persico
L. Vitellio coss., decessit VIII Kalendas Decembris P. Mario Afinio Gallo
coss.
Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi
ordinis viris coniunctus. Decessit ad octavum miliarium via Appia in
praediis suis.
Pater eum Flaccus pupillum reliquit moriens annorum fere sex. Fulvia
Sisennia mater eius nupsit postea Fusio equiti Romano et eum quoque
extulit intra paucos annos.
Studuit Flaccus usque ad annum XII aetatis suae Volaterris, inde Romae
apud grammaticum Remmium Palaemonem et apud rhetorem Verginium
Flavum.
Cum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cornuti ita ut nusquam
ab eo discederet; a quo inductus aliquatenus in philosophiam est.
Amicos habuit a prima adulescentia Caesium Bassum poetam et
Calpurnium Staturam, qui vivo eo iuvenis decessit. Coluit ut patrem
Servilium Nonianum. Cognovit per Cornutum etiam Annaeum Lucanum
aequaevum auditorem Cornuti. Lucanus mirabatur adeo scripta Flacci, ut
vix se retineret recitante eo de more quin illa esse vera poemata, sua
Iudos diceret. Sero cognovit et Senecam, sed non ut caperentur eius
ingenio. Usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et
sanctissimorum virorum acriter tunc philosophantium, Claudi Agathurni
medici Lacedaemonii et Petroni Aristocratis Magnetis, quos unice miratus
est et aemulatus, cum aequales essent Cornuti, minor esset ipse.
Idem decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est ita ut
peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem
habente.
Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae,
pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis.
Fuit frugi, pudicus.
Reliquit circa HS viciens matri et sorori scriptis tantum ad matrem
codicillis. Cornuto rogavit ut daret sestertia, ut quidam dicunt, C, ut alii,
L et argenti facti pondo viginti et libros circa septingentos Chrysippi sive
bibliothecam suam omnem. Verum a Cornuto sublatis libris pecunia
sororibus, quas heredes frater fecerat, relicta est.
Scriptitavit et raro et tarde. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit.
Versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. Leviter
correxit Cornutus et Caesio Basso petenti, ut ipse ederet, tradidit
edendum.
Scripserat in pueritia Flaccus etiam praetextam et hodoeporicon librum
unum et paucos in socrum Thraseae versus, quae se ante virum occiderat.
Omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret.
Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt.
Decessit autem vitio stomachi anno aetatis XXX.
Sed mox ut a schola magistrisque devertit, lecto Lucili libro decimo
vehementer saturas componere studuit. Cuius libri principium imitatus est
sibi primo, mox omnibus detrectaturus cum tanta recentium poetarum et
oratorum insectatione, ut etiam Neronem principem illius temporis
inculpaverit. Cuius versus in Neronem cum ita se haberet "auriculas asini
Mida rex habet," in eum modum a Cornuto ipso tantum nomine mutato est
emendatus "auriculas asini quis non habet?" ne hoc in se Nero dictum
arbitraretur.
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page