M. ANNAEUS LUCANUS CORDUBENSIS prima ingenii experimenta in "Neronis
laudibus" dedit quinquennali certamine, dein "Civile Bellum," quod a
Pompeio et Caesare gestum est, recitavit, ut praefatione quadam aetatem
et initia sua cum Vergilio comparans ausus sit dicere:
"et quantum mihi restat
Hic initio adolescentiae, cum ob infestum matrimonium patrem suum ruri
agere longissime cognovisset *** Revocatus Athenis a Nerone cohortique
amicorum additus atque etiam quaestura honoratus, non tamen permansit
in gratia. Siquidem aegre ferens, recitante se subito ac nulla nisi
refrigerandi sui causa indicto senatu recessisse, neque verbis adversus
principem neque factis exstantibus post haec temperavit, adeo ut quondam
in latrinis publicis clariore cum strepitu ventris emissi hemistichium
Neronis magna consessorum fuga pronuntiarit:
"Sub terris tonuisse putes."
Sed et famoso carmine cum ipsum tum potentissimos amicorum
gravissime proscidit. Ad extremum paene signifer Pisonianae
coniurationis exstitit, multus in gloria tyrannicidarum palam praedicanda
ac plenus minarum, usque eo intemperans ut Caesaris caput proximo
cuique iactaret. Verum detecta coniuratione nequaquam parem animi
constantiam praestitit; facile enim confessus et ad humillimas devolutus
preces matrem quoque innoxiam inter socios nominavit, sperans
impietatem sibi apud parricidam principem profuturam. Impetrato autem
mortis arbitrio libero codicillos ad patrem corrigendis quibusdam
versibus suis exaravit, epulatusque largiter brachia ad secandas venas
praebuit medico. Poemata eius etiam praelegi memini, confici vero ac
proponi venalia non tantum operose et diligenter sed inepte quoque.
Ad Culicem?"
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page