Q. HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre ut ipse tradit libertino et
exactionum coactore (ut vero creditum est salsamentario, cum illi quidam
in altercatione exprobrasset: "Quotiens ego vidi patrem tuum brachio se
emungentem!") bello Philippensi excitus a Marco Bruto imperatore,
tribunus militum meruit; victisque partibus venia impetrata scriptum
quaestorium comparavit. Ac primo Maecenati, mox Augusto insinuatus non
mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum
dilexerit satis testatur illo epigrammate:
"Ni te visceribus meis, Horati,
sed multo magis extremis iudiciis tali ad Augustum elogio: "Horati Flacci
ut mei esto memor".
Augustus epistolarum quoque ei officium optulit, ut hoc ad Maecenatem
scripto significat: "Ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum,
nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere.
Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistulis
scribendis iuvabit." Ac ne recusanti quidem aut suscensuit quicquam aut
amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistulae, e quibus argumenti
gratia pauca subieci: "Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si
convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id usus
mihi tecum esse volui, si per valitudinem tuam fieri possit." Et rursus:
"Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire;
nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus
amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque anthuperephanoumen."
Praeterea saepe eum inter alios iocos "purissimum penem" et
"homuncionem lepidissimum" appellat, unaque et altera liberalitate
locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque
perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum
iniunxerit sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum
suorum, eumque coegerit propter hoc tribus Carminum libris ex longo
intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui
mentionem habitam ita sit questus: "Irasci me tibi scito, quod non in
plerisque eius modi scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris ne
apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?"
Expressitque eclogam ad se, cuius initium est:
"Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis
describitur et ab Augusto hac epistula: "Pertulit ad me Onysius libellum
tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri
autem mihi videris ne maiores libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi
statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas,
ut circuitus voluminis tui sit ogkodestatos, sicut est ventriculi tui."
Ad res Venerias intemperantior traditur; nam speculato cubiculo scorta
dicitur habuisse disposita, ut quocumque respexisset ibi ei imago coitus
referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini,
domusque eius ostenditur circa Tiburni Iuculum. * * * * Venerunt in manus
meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione quasi
commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi vulgares,
epistula etiam obscura, quo vitio minime tenebatur.
Natus est VI Idus Decembris L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V
Kl. Decembris C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo consulibus post nonum
et quinquagesimum diem quam Maecenas obierat, aetatis agens septimum
et quinquagesimum annum, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente
vi valitudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus
et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.
Plus iam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem";
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar."
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page