PASSIENUS CRISPUS, municeps Viselliensis, tirocinio suo in senatu ita
coepit: "Patres conscripti et tu Caesar!" propter quod simulata oratione
plenissime a Tiberio conlaudatus est. Plurimas sponte causas apud
centumviros egit, pro qua re in basilica Iulia eius statua posita est.
Consulatus duos gessit. Uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde
Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris. Possedit bis
milies sestertium. Omnium principum gratiam adpetivit, sed praecipue C.
Caesaris, quem iter facientem secutus est pedibus. Hic nullo audiente ab
Nerone interrogatus, haberetne sicut ipse cum sorore germana
consuetudinem, "Nondum" inquit, quantumvis decenter et caute, ne aut
negando eum argueret aut adsentiendo semet mendacio dehonestaret.
Periit per fraudem Agrippinae, quam heredem reliquerat, et funere publico
elatus est.
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page