[1] Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio
patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum
statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones uniuersas
imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate
an constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto triumphauit. Consul deinde iterum creatus
ac prius quam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem
deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, annum agens aetatis quartum et
tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine ueneni suspicione. Nam praeter liuores, qui
toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum
repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum ueneno igne confici nequeat.
[2] Obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn. Pisonis,
qui sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem aut filium,
quasi plane ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum
acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit; propter quae, ut Romam rediit, paene discerptus a
populo, a senatu capitis damnatus est.
[3] Omnes Germanico corporis animique uirtutes, et quantas nemini cuiquam,
contigisse satis constat: formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae
doctrinaeque genere praecellens, beniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac
promerendi amoris mirum et efficax studium. Formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea
quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum. Hostem comminus saepe percussit.
Orauit causas etiam triumphalis; atque inter cetera studiorum monimenta reliquit et comoedias
Graecas. Domi forisque ciuilis, libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat. Sicubi clarorum
uirorum sepulcra cognosceret, inferias Manibus dabat. Caesorum clade Variana ueteres ac dispersas
reliquias uno tumulo humaturus, colligere sua manu et comportare primus adgressus est.
Obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque de causa nanctus esset, lenis adeo et
innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas di[u]uexanti non prius suscensere in animum
induxerit, quam ueneficiis quoque et deuotionibus impugnari se comperisset; ac ne tunc quidem
ultra progressus, quam ut amicitiam ei more maiorum renuntiaret mandaretque domesticis
ultionem, si quid sibi accideret.
[4] Quarum uirtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut
Augustus--omitto enim necessitudines reliquas--diu cunctatus an sibi successorem destinaret,
adoptandum Tiberio dederit; sic uulgo fauorabilis, ut plurimi tradant, quotiens aliquo adueniret uel
sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumue nonnumquam eum discrimen uitae
adisse, e Germania uero post compressam seditionem reuertenti praetorianas cohortes uniuersas
prodisse obuiam, quamuis pronuntiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi autem Romani
sexum, aetatem, ordinem omnem usque ad uicesimum lapidem effudisse se.
[5] Tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem
extiterunt. Quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subuersae deum arae, Lares a quibusdam
familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi. Quin et barbaros ferunt, quibus
intestinum quibusque aduersus nos bellum esset, uelut in domestico communique maerore
consensisse ad indutias; regulos quosdam barbam posuisse et uxorum capita rasisse ad indicium
maximi luctus; regum etiam regem et exercitatione uenandi et conuictu megistanum abstinuisse,
quod apud Parthos iusti[ti] instar est.
[6] Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas
sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem
percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae
templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno Tiberius
gratulantium uocibus atque undique concinentium:
[7] Habuit in matrimonio Agrippinam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea
nouem liberos tulit: quorum duo infantes adhuc rapti, unus iam puerascens insigni festiuitate, cuius
effigiem habitu Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Liuia dedicauit, Augustus in cubiculo suo
positam, quotiensque introiret, exosculabatur; ceteri superstites patri fuerunt, tres sexus feminini,
Agrippina Drusilla Liuilla, continuo triennio natae; totidem mares, Nero et Drusus et C. Caesar.
Neronem et Drusum senatus Tiberio criminante hostes iudicauit.
[8] C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et C. Fonteio Capitone
coss. Ubi natus sit, incertum diuersitas tradentium facit. Cn. Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum
scribit, Plinius Secundus in Treueris uico Ambitaruio supra Confluentes; addit etiam pro
argumento aras ibi ostendi inscriptas ob agrippinae pverperivm. Uersiculi imperante mox eo
diuulgati apud hibernas legiones procreatum indicant:
[9] Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter
milites educabatur. Apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et
gratia ualuerit, maxime cognitum est, cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem usque
praecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit. Non enim prius destiterunt, quam ablegari
eum ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem demandari animaduertissent; tunc demum ad
paenitentiam uersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi fieret deprecati sunt.
[10] Comitatus est patrem et Syriaca expeditione. Unde reuersus primum in
matris, deinde ea relegata in Liuiae Augustae proauiae suae contubernio mansit; quam defunctam
praetextatus etiam tunc pro rostris laudauit. transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimo aetatis
anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo
honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius. Hic omnibus insidiis temptatus elic[i]entium
cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac
si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique
in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec
deteriorem dominum fuisse.
[11] Naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat,
quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque
adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes
studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius
ingenium. Quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat, ut aliquotiens praedicaret exitio suo
omniumque Gaium uiuere et se natricem [serpentis id genus] p(opulo) R(omano), Phaethontem
orbi terrarum educare.
[12] Non ita multo post Iuniam Claudillam M. Silani nobilissimi uiri f(iliam)
duxit uxorem. Deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad
pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis
subsidiis aula, Seiano hoste suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim
admoueretur. Quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis
uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium
suum, si potitus imperio fuisset; deque ea re et iure iurando et chirographo cauit. Per hanc
insinuatus Macroni ueneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi
anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam fauces manu
sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim in crucem acto. Nec
abhorret a ueritate, cum sint quidam auctores, ipsum postea etsi non de perfecto, at certe de
cogitato quondam parricidio professum; gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad
ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi[i] dormientis et
misericordia correptum abiecto ferro recessisse; nec illum, quanquam sensisset, aut inquirere
quicquam aut exequi ausum.
[13] Sic imperium adeptus, p(opulum) R(omanum), uel dicam hominum
genus, uoti compotem fecit, exoptatissimus princeps maximae parti prouincialium ac militum, quod
infantem plerique cognouerant, sed et uniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris
miserationemque prope afflictae domus. Itaque ut a Miseno mouit quamuis lugentis habitu et funus
Tiberi prosequens, tamen inter altaria et uictimas ardentisque taedas densissimo et laetissimo
obuiorum agmine incessit, super fausta nomina "sidus" et "pullum" et "pupum" et "alumnum"
appellantium;
[14] Ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam
turbae, inrita Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc
coheredem ei dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut
tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum caesa
tradantur. Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniae insulas traiecisset, uota pro reditu
suscepta sunt, ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda sollicitudine et
cura de incolumitate eius. Ut uero in aduersam ualitudinem incidit, pernoctantibus cunctis circa
Palatium, non defuerunt qui depugnaturos se armis pro salute aegri quique capita sua titulo
proposito uouerent. Accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiam externorum fauor.
Namque Artabanus Parthorum rex, odium semper contemptumque Tiberi prae se ferens, amicitiam
huius ultro petiit uenitque ad colloquium legati consularis et transgressus Euphraten aquilas et signa
Romana Caesarumque imagines adorauit.
[15] Incendebat et ipse studia hominum omni genere popularitatis. Tiberio cum
plurimis lacrimis pro contione laudato funeratoque amplissime, confestim Pandateriam et Pontias
ad transferendos matris fratrisque cineres festinauit, tempestate turbida, quo magis pietas emineret,
adiitque uenerabundus ac per semet in urnas condidit; nec minore scaena Ostiam praefixo in
biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum quemque equestris
ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione
publice instituit, et eo amplius matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur. At in
memoriam patris Septembrem mensem Germanicum appellauit. Post haec Antoniae auiae, quidquid
umquam Liuia Augusta honorum cepisset, uno senatus consulto congessit; patruum Claudium,
equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit; fratrem Tiberium die uirilis togae
adoptauit appellauitque principem iuuentutis. De sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis
adicerentur: "neque me liberosque meos cariores habebo quam Gaium habeo et sorores eius"; item
relationibus consulum: "quod bonum felixque sit C. Caesari sororibusque eius." Pari popularitate
damnatos relegatosque restituit; criminum, si quae residua ex priore tempore manebant, omnium
gratiam fecit; commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum
delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in forum, et ante clare obtestatus deos neque
legisse neque attigisse quicquam, concremauit; libellum de salute sua oblatum non recepit,
contendens nihil sibi admissum cur cuiquam inuisus esset, negauitque se delatoribus aures habere.
[16] Spintrias monstrosarum libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus,
urbe submouit. Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri scripta senatus consultis abolita requiri et
esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua interesset ut facta quaeque posteris
tradantur. rationes imperii ab Augusto proponi solitas sed a Tiberio intermissas publicauit
magistratibus liberam iuris dictionem et sine sui appellatione concessit. Equites R. seuere
curioseque nec sine moderatione recognouit, palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut
ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur nominibus modo in recitatione praeteritis ut
leuior labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam decuriam addidit. temptauit et
comitiorum more reuocato suffragia populo reddere. Legata ex testamento Tiberi quamquam
abolito, sed et Iuliae Augustae, quod Tiberius suppresserat, cum fide ac sine calumnia
repraesentata persoluit. Ducentesimam auctionum Italiae remisit; multis incendiorum damna
suppleuit; ac si quibus regna restituit, adiecit et fructum omnem uectigaliorum et reditum medii
temporis, ut Antiocho Commageno sestertium milies confiscatum. Quoque magis nullius non boni
exempli fautor uideretur, mulieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata grauissimis
tormentis de scelere patroni reticuisset. Quas ob res inter reliquos honores decretus est ei clipeus
aureus, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente
nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes uirtutum eius canentibus. Decretum autem
ut dies, quo cepisset imperium, Parilia uocaretur, uelut argumentum rursus conditae urbis.
[17] Consulatus quattuor gessit, primum ex Kal. Iul. per duos menses,
secundum ex Kal. Ian. per XXX dies, tertium usque in Idus Ian., quartum usque septimum Idus
easdem. Ex omnibus duos nouissimos coniunxit. tertium autem Luguduni iniit solus, non ut
quidam opinantur superbia neglegentiaue, sed quod defunctum sub Kalendarum diem collegam
rescisse absens non potuerat. Congiarium populo bis dedit trecenos sestertios, totiens
abundantissimum epulum senatui equestrique ordini, etiam coniugibus ac liberis utrorumque;
posteriore epulo forensia insuper uiris, feminis ac pueris fascias purpurae ac conchylii distribuit. Et
ut laetitiam publicam in perpetuum quoque augeret, adiecit diem Saturnalibus appellauitque
Iuuenalem.
[18] Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot
edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione
electissimorum. Neque spectaculis semper ipse praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis
praesidendi munus iniunxit. Scaenicos ludos et assidue et uarii generis ac multifariam fecit,
quondam et nocturnos accensis tota urbe luminibus. Sparsit et missilia uariarum rerum et panaria
cum obsonio uiritim diuisit; qua epulatione equiti R. contra se hilarius auidiusque uescenti partes
suas misit, sed et senatori ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum extra ordinem
designabat. Edidit et circenses plurimos a mane ad uesperam interiecta modo Africanarum uenatione
modo Troiae decursione, et quosdam praecipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis nisi
ex senatorio ordine aurigantibus. Commisit et subitos, cum e Gelotiana apparatum circi
prospicientem pauci ex proximis Maenianis postulassent.
[19] Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit. Nam
Baiarum medium interuallum [ad] Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum
spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici ad anc[h]oras
conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae formam. Per hunc pontem ultro citro
commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et
gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum,
prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in
essedis cohorte amicorum. Scio plerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum
aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulauerit;
alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret. Sed
auum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod
Thrasyllus mathematicus anxio de successore Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset
non magis Gaium imperaturum quam per Baianum sinum equis discursurum.
[20] Edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia
Luguduni miscellos; sed hic certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt
uictoribus praemia uictos contulisse, eorundem et laudes componere coactos; eos autem, qui
maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine
proximo mergi maluissent.
[21] Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti theatrumque Pompei,
absoluit. Incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum
operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa
uetustate moenia deorumque aedes refectae. Destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti
Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere,
miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.
[22] Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.
Compluribus cognominibus adsumptis--nam et "pius" et "castrorum filius" et "pater exercituum" et
"optimus maximus Caesar" uocabatur--cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem
aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit: Eis koiranos esto, eis basileus. Nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in
regni formam conuerteret. Uerum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium,
diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra numinum religione et
arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum
imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum
transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et
quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt. templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et
excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque
cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione
maxima uicibus comparabant. Hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae,
meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur. Et noctibus quidem
plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum
Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius
nec sine iurgiis. Nam uox comminantis audita est: H m 'anaeir ' n ego se, donec exoratus, ut
referebat, et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium
Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta
iecit.
[23] Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat
suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent. Praedicabat
autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam; ac non
contentus hac Augusti insectatione Actiacas Si[n]culasque uictorias, ut funestas p. R. et
calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari. Liuiam Augustam proauiam "Vlixem stolatum"
identidem appellans, etiam ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus est quasi
materno auo decurione Fundano ortam, cum publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem
Romae honoribus functum. Auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro
praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam
putant, et ueneno; nec defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentem rogum.
Fratrem Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad
necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se
turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates accideret,
remansisset, ille antidotum obol[e]uisset, quasi ad praecauenda uenena sua sumptum, cum et
Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi, et Tiberius propter assiduam et
ingrauescentem tussim medicamento usus esset. Nam Claudium patruum non nisi in ludibrium
reseruauit.
[24] Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque
conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante. Ex iis Drusillam uitiasse
uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab
Antonia auia, apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam
abduxit et in modum iustae uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum atque imperii aeger
instituit. Eadem defuncta iustitium indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge
liberisue capital fuit. Ac maeroris impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe
transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque
promisso; nec umquam postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud
milites, nisi per numen Drusillae deierauit. reliquas sorores nec cupiditate tanta nec dignatione
dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo facilius eas in causa Aemili Lepidi
condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium
requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori
addito elogio consecrauit.
[25] Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile
discernere. Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci
imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris
mariti tempore medio uidebatur. Alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra
accumbentem: "Noli uxorem meam premere," statimque e conuiuio abduxisse secum ac proximo die
edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti. Lolliam Paulinam, C. Memmio
consulari exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex
prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto cuiusquam
in perpetuum coitu. Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro
trium filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe
chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam
nudam. Uxorio nomine [non prius] dignatus est quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se
eius et patrem infantis ex ea natae. Infantem autem, Iuliam Drusillam appellatam, per omnium
dearum templa circumferens Mineruae gremio imposuit alendamque et instituendam commendauit.
Nec ullo firmiore indicio sui seminis esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc
erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.
[26] Leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto
tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum--erat enim et is M. Antoni ex Selene
filia nepos--et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam. Adiutores imperii: quibus omnibus pro
necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est. Nihilo reuerentior leniorue
erga senatum, quosdam summis honoribus functos ad essedum sibi currere togatos per aliquot
passuum milia et cenanti modo ad pluteum modo ad pedes stare succinctos linteo passus est; alios
cum clam interemisset, citare nihilo minus ut uiuos perseuerauit, paucos post dies uoluntaria morte
perisse mentitus. Consulibus oblitis de natali suo edicere abrogauit magistratum fuitque per triduum
sine summa potestate res p. Quaestorem suum in coniuratione nominatum flagellauit ueste detracta
subiectaque militum pedibus, quo firme uerberaturi insisterent. Simili superbia uiolentiaque ceteros
tractauit ordines. Inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium, omnis
fustibus abegit; elisi per eum tumultum uiginti amplius equites R., totidem matronae, super
innumeram turbam ceteram. Scaenicis ludis, inter plebem et equitem causam discordiarum ferens,
decimas maturius dabat, ut equestri[a] ab infimo quoque occuparentur. gladiatorio munere
reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque ordinario apparatu
tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, [proque] paegniariis patres familiarum
notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat. Ac nonnumquam horreis
praeclusis populo famem indixit.
[27] Saeuitiam ingenii per haec maxime ostendit. Cum ad saginam ferarum
muneri praeparatarum carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotauit, et custodiarum
seriem recognoscens, nullius inspecto elogio, stans tantum modo intra porticum mediam, "a caluo
ad caluum" duci imperauit. Uotum exegit ab eo, qui pro salute sua gladiatoriam operam promiserat,
spectauitque ferro dimicantem nec dimisit nisi uictorem et post multas preces. Alterum, qui se
periturum ea de causa uouerat, cunctantem pueris tradidit, uerbenatum infulatumque uotum
reposcentes per uicos agerent, quoad praecipitaretur ex aggere. multos honesti ordinis deformatos
prius stigmatum notis ad metalla et munitiones uiarum aut ad bestias condemnauit aut bestiarum
more quadripedes cauea coercuit aut medios serra dissecuit, nec omnes grauibus ex causis, uerum
male de munere suo opinatos, uel quod numquam per genium suum deierassent. Parentes supplicio
filiorum interesse cogebat; quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo
poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit. Curatorem
munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suo catenis uerberatum non prius occidit
quam offensus putrefacti cerebri odore. Atellan[i]ae poetam ob ambigui ioci uersiculum media
amphitheatri harena igni cremauit. Equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset,
reduxit abscisaque lingua rursus induxit.
[28] Reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatus, quidnam ibi facere
consuesset, respondente eo per adulationem: "deos semper oraui ut, quod euenit, periret Tiberius et
tu imperares," opinans sibi quoque exules suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui
uniuersos contrucidarent. Cum discerpi senatorem concupisset, subornauit qui ingredientem curiam
repente hostem publicum appellantes inuaderent, graphisque confossum lacerandum ceteris
traderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et uiscera hominis tracta per uicos atque ante
se congesta uidisset.
[29] Immanissima facta augebat atrocitate uerborum. Nihil magis in natura sua
laudare se ac probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, adiatrepsian, hoc est inuerecundiam.
Monenti Antoniae auiae tamquam parum esset non oboedire: "memento," ait, "omnia mihi et [in]
omnis licere." Trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur:
"antidotum," inquit, "aduersus Caesarem?" Relegatis sororibus non solum insulas habere se, sed
etiam gladios minabatur. Praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat,
propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse
sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum. Decimo quoque die numerum
puniendorum ex custodia subscribens rationem se purgare dicebat. Gallis Graecisque aliquot uno
tempore condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.
[30] Non temere in quemquam nisi crebris et minutis ictibus animaduerti passus
est, perpetuo notoque iam praecepto: "ita feri ut se mori sentiat." Punito per errorem nominis alio
quam quem destinauerat, ipsum quoque paria meruisse dixit. tragicum illud subinde iactabat:
[31] Queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis
calamitatibus publicis insignirentur; Augusti principatum clade Variana, Tiberi ruina spectaculorum
apud Fidenas memorabilem factum, suo obliuionem imminere prosperitate rerum; atque identidem
exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae optabat.
[32] Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito eadem factorum
dictorumque saeuitia aderat. Saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per
tormenta habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat. Puteolis
dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo significauimus, cum multos e litore inuitasset ad se,
repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula apprehendentes contis remisque detrusit in
mare. Romae publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim
tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam
poenae indicaret, per coetus epulantium circumduceretur. murmillonem e ludo rudibus secum
battuentem et sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.
Admota altaribus uictima succinctus poparum habitu elato alte malleo cultrarium mactauit. Lautiore
conuiuio effusus subito in cachinnos consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande
quaerentibus: "quid," inquit, "nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?"
[33] Inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum
consuluisset uter illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem
deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem. Quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur,
addebat: "tam bona ceruix simul ac iussero demetur." Quin et subinde iactabat exquisiturum se uel
fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto opere diligeret.
[34] Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene
aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est. Statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex
Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui
saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut imaginem
nisi consulto et auctore se poni. Cogitauit etiam de Homeri carminibus abolendis, cur enim sibi non
licere dicens, quod Platoni licuisset, qui eum e ciuitate quam constituebat eiecerit? Sed et Vergili[i]
ac Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum
alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia neglegentemque
carpebat. De iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum aboliturus, saepe iactauit
se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter eum.
[35] Uetera familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem,
Cincinnato crinem, Cn. Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen. Ptolemaeum, de quo rettuli,
et arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam quod
edente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculos fulgore purpureae abollae
animaduertit. Pulchros et comatos, quotiens sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat. Erat Aesius
Proculus patre primipilari, ob egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros dictus; hunc
spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thr[a]eci et mox hoplomacho comparauit
bisque uictorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus
ostendi, deinde iugulari. Nullus denique tam abiectae condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius
non commodis obtrectaret. Nemorensi regi, quod multos iam annos poteretur sacerdotio,
ualidiorem aduersarium subornauit. Cum quodam die muneris essedario Porio post prosperam
pugnam seruum suum manumittenti studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata
lacinia togae praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re
leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti sibi.
[36] Pudicitiae [neque suae] neque alienae pepercit. M. Lepidum, Mnesterem
pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Valerius Catullus,
consulari familia iuuenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam uociferatus
est. Super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non temere ulla inlustriore
femina abstinuit. Quas plerumque cum maritis ad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis
diligenter ac lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adleuans, si quae pudore
submitterent; quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam seuocasset, paulo
post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat, singula
enumerans bona malaue corporis atque concubitus. Quibusdam absentium maritorum nomine
repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.
[37] Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus
nouum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque
unguentis lauaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et
obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem. Quin et nummos non
mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem. fabricauit et deceris
Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum
laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate; quibus discumbens de die inter
choros ac symphonias litora Campaniae peragraret. In extructionibus praetoriorum atque uillarum
omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici negaretur. Et iactae
itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere
aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite
lueretur. Ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Caesaris uicies ac septies
milies sestertium non toto uertente anno absumpsit.
[38] Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum uario et
exquisitissimo calumniarum et auctionum et uectigalium genere. Negabat iure ciuitatem Romanam
usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim
intellegi debere "posteros" ultra hunc gradum; prolataque Diuorum Iuli et Augusti diplomata ut
uetera et obsoleta deflabat. Arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa
quicquam incrementi accessisset. testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque
illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et uana,
quoscumque quis diceret herede Caesare mori destinasse. Quo metu iniecto cum iam et ab ignotis
inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat, quod post
nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas matteas misit. Cognoscebat autem de
talibus causis, taxato prius modo summae ad quem conficiendum consideret, confecto demum
excitabatur. Ac ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis
criminibus una sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum
egisset, dum ea meridiaret. Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum subiecit ac
uenditauit, exquirens per se pretia et usque eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam
emere ac bonis exuti uenas sibi inciderent. Nota res est,Aponio Saturnino inter subsellia dormitante,
monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec
licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
[39] In Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et
seruos atque etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inuitatus lucro, quidquid instrumenti
ueteris aulae erat ab urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis quoque uehiculis et
pistrinensibus iumentis, adeo ut et panis Romae saepe deficeret et litigatorum plerique, quod
occurrere absentes ad uadimonium non possent, causa caderent. Cui instrumento distrahendo nihil
non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo auaritiae singulos increpans et quod non puderet eos
locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod principalium rerum priuatis copiam
faceret. Compererat prouincialem locupletem ducenta sestertia numerasse uocatoribus, ut per
fallaciam conuiuio interponeretur, nec tulerat moleste tam magno aestimari honorem cenae suae;
huic postero die sedenti in auctione misit, qui nescio quid friuoli ducentis milibus traderet
diceretque cenaturum apud Caesarem uocatu ipsius.
[40] Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia
lucrum exuberabat, per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum
genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret. Pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum
statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae, de qua
litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse negotium conuinceretur; ex gerulorum
diurnis quaestibus pars octaua; ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubitu mereret;
additumque ad caput legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue lenocinium fecissent,
nec non et matrimonia obnoxia essent.
[41] Eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam
scripturae multa commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et
minutissimis litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret. Ac ne quod non manubiarum
genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci dignitate
compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora et basilicas
nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque; praebita aduenientibus pecunia
faenebris appositique qui nomina palam subnotarent, quasi adiuuantium Caesaris reditus. Ac ne ex
lusu quidem aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. Et
quondam proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis
duos equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit gloriansque
numquam se prosperiore alea usum.
[42] Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria
conquerens onera conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit. Edixit et strenas ineunte anno
se recepturum stetitque in uestibulo aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante eum
manibus ac sinu omnis generis turba fundebat. Nouissime contrectandae pecuniae cupidine
incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et nudis pedibus
spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.
[43] Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad
uisendum nemus flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero
Batauorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit; neque distulit, sed
legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis
generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam festinanter et
rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerentur,
interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur atque a propinquarum urbium plebe
uerri sibi uias et conspergi propter puluerem exigeret.
[44] Postquam castra attigit, ut se acrem ac seuerum ducem ostenderet,
legatos, qui auxilia serius ex diuersis locis adduxerant, cum ignominia dimisit; at in exercitu
recensendo plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi
essent dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem; ceterorum increpita
cupiditate commoda emeritae militiae ad [senum] milium summam recidit. Nihil autem amplius
quam Adminio Cynobellini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu
transfugerat, in deditionem recepto, quasi uniuersa tradita insula, magnificas Romam litteras misit,
monitis speculatoribus, ut uehiculo ad forum usque et curiam pertenderent nec nisi in aede Martis
ac frequente senatu consulibus traderent.
[45] Mox deficiente belli materia paucos de custodia Germanos traici occulique
trans Rhenum iussit ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nuntiari. Quo facto
proripuit se cum amicis et parte equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque
arboribus et in modum tropaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non
essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem et participes uictoriae nouo genere ac
nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque specie exploratorias
appellauit. rursus obsides quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente
conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc quoque
mimo praeter modum intemperans. repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos
ad discumbendum adhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu "durarent secundisque se
rebus seruarent." Atque inter haec absentem senatum populumque grauissimo obiurgauit edicto,
quod Caesare proeliante et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et
amoenos secessus celebrarent.
[46] Postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac
ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut
conchas legerent galeasque et sinus replerent imperauit, "spolia Oceani" uocans "Capitolio
Palatioque debita," et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex qua ut Pharo noctibus ad
regendos nauium cursus ignes emicarent; pronuntiatoque militi donatiuo centenis uiritim denariis,
quasi omne exemplum liberalitatis supergressus: "abite," inquit, "laeti, abite locupletes."
[47] Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros
Galliarum quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, éjioyriãmbeuton, ac nonnullos ex
principibus legit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et
sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre. Praecepit etiam triremis, quibus
introierat Oceanum, magna ex parte itinere terrestri Romam deuehi. Scripsit et procuratoribus,
triumphum appararent quam minima summa, sed quantus numquam alius fuisset, quando in
omnium hominum bona ius haberent.
[48] Prius quam prouincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis
legiones, quae post excessum Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod et patrem
suum Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione
reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret. Uocatas itaque ad contionem
inermes, atque etiam gladiis depositis, equitatu armato circumdedit. Sed cum uideret suspecta re
plerosque dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum
rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante,
ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
[49] Aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus,
quam maxima uoce: "ueniam," inquit, "ueniam, et hic mecum," capulum gladii crebro uerberans,
quo cinctus erat. Edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et populo; nam se
neque ciuem neque principem senatui amplius fore. Uetuit etiam quemquam senatorum sibi
occurrere. Atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est; intraque quartum
mensem periit, ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium,
deinde Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. Quod ne
cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo, alteri "gladius," alteri
"pugio" index erat; ambo nomina et notas continebant morti destinatorum. Inuenta et arca ingens
uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine
piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
[50] Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima
ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem
nullo, hirsutus cetera. Quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino quacumque de
causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. Uultum uero natura horridum ac taetrum
etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem. Valitudo ei
neque corporis neque animi constitit. Puer comitiali morbo uexatus, in adulescentia ita patiens
laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre
uix posset. mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde de secessu deque purgando cerebro
cogitauit. Creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in
furorem uerterit. Incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis horis
quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed pauida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras
pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere uisus sit. Ideoque magna parte noctis uigiliae
cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas porticus uagus inuocare identidem
atque expectare lucem consuerat.
[51] Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima in eodem uitia,
summam confidentiam et contra nimium metum. Nam qui deos tanto opere contemneret, ad minima
tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, at uero maiore proripere se e strato sub lectumque
condere solebat. Peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorum miraculis repente a
Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure pauefactus. Aduersus barbaros quoque
minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente
quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac
propere [re]uersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae
per manus ac super capita hominum translatus est. mox etiam audita rebellione Germaniae fugam et
subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas
prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent;
unde credo percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi,
ipsum sibi manus intulisse nuntio malae pugnae perterritum.
[52] Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili
quidem ac denique humano semper usus est. Saepe depictas gemmatasque indutus paenulas,
manuleatus et armillatus in publicum processit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in
crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri; plerumque uero
aurea barba, fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam Veneris cultu
conspectus est. triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et
Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.
[53] Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum
attendit, quantumuis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset. Irato et uerba et
sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque et uox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et
exaudiretur a procul stantibus. Peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius
comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem "commissiones
meras" componere et "harenam esse sine calce" diceret. Solebat etiam prosperis oratorum actionibus
rescribere et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari ac, prout stilus
cesserat, uel onerare sententia sua quemque uel subleuare, equestri quoque ordine ad audiendum
inuitato per edicta.
[54] Sed et aliorum generum artes studiosissime et diuersissimas exercuit.
Thra[e]x et auriga, idem cantor atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat extructo
plurifariam circo; canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis
temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi laudans uel
corrigens palam effingeret. Nec alia de causa uidetur eo die, quo periit, peruigilium indixisse quam
ut initium in scaenam prodeundi licentia temporis auspicaretur. Saltabat autem nonnumquam etiam
noctu; et quondam tres consulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque et extrema
metuentis super pulpitum conlocauit, deinde repente magno tibiarum et scabellorum crepitu cum
palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico abiit. Atque hic tam docilis ad cetera natare
nesciit.
[55] Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit. Mnesterem
pantomimum etiam inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet, detrahi
iussum manu sua flagellabat. Equiti R. tumultuanti per centurionem denuntiauit, abiret sine mora
Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos; quorum exemplum erat:
"ei quem istoc misi, neque boni quicquam neque mali feceris." Thraeces quosdam Germanis
corporis custodibus praeposuit. murmillonum armaturas recidit. Columbo uictori, leuiter tamen
saucio, uenenum in plagam addidit, quod ex eo Columbinum appellauit; sic certe inter alia uenena
scriptum ab eo repertum est. Prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo assidue et
maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies sestertium contulit. Incitato
equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat,
praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e
gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati
acciperentur; consulatum quoque traditur destinasse.
[56] Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. Sed
una [atque] altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium
communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia potentissimorum libertorum
praefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in quadam coniuratione quasi participes
nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant. Nam et statim seductis magnam fecit inuidiam
destricto gladio affirmans sponte se periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo
criminari alterum alteri atque inter se omnis committere. Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo
egressum meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae
depoposcit, quem Gaius seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et
modo signum petenti "Priapum" aut "Venerem" dare, modo ex aliqua causa agenti gratias
osculandam manum offerre formatam commotamque in obscaenum modum.
[57] Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae simulacrum Iouis,
quod dissolui transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis
labefactis opifices diffugerint; superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio
affirmans immolare taurum Ioui. Capitolium Capuae Id. Mart. De caelo tactum est, item Romae
cella Palatini atriensis. Nec defuerunt qui coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino
portendi, altero caedem rursus insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset. Consulenti
quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit.
Monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret; qua causa ille Cassium Longinum Asiae tum
proconsulem occidendum delegauerat, inmemor Chaeream Cassium nominari. Pridie quam periret,
somniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in
terras praecipitatum. Prodigiorum loco habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo prius
acciderant. Sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine; et pantomimus Mnester tragoediam
saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum Philippus occisus est,
egerat; et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures
secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit. Parabatur et in noctem
spectaculum, quo argumenta inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.
[58] VIIII. Kal. Febr. hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeret
marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est. Cum in
crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati
praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere se diceret,
redire ac repraesentare spectaculum uoluit. Duplex dehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a
tergo Chaeream ceruicem gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce: "hoc age!" Dehinc
Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus; alii Sabinum
summota per conscios centuriones turba signum more militiae petisse et Gaio "Iouem" dante
Chaeream exclamasse: "accipe ratum!" Respicientique maxillam ictu discidisse. Iacentem
contractisque membris clamitantem se uiuere ceteri uulneribus triginta confecerunt; nam signum
erat omnium: "repete!" Quidam etiam per obscaena ferrum adegerunt. Ad primum tumultum lecticari
cum asseribus in auxilium accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex
percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt.
[59] Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et decem mensibus
diebusque octo. Cadauer eius clam in hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo
semiambustum leui caespite obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum
sepultumque. Satis constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos; in ea
quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus
incendio consumpta sit. Perit una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia parieti
inlisa.
[60] Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit.
nam neque caede uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis
simulatam et emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet; neque coniurati
cuiquam imperium destinauerunt; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules
primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero sententiae
loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum autem
notatumque est in primis Caesares omnes, quibus Gai praenomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab
eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus.
Salua Roma, salua patria, saluus est Germanicus.
Et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi
luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies. Auxit gloriam
desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus
reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.
In castris natus, patriis nutritus in armis,
Ego in actis Anti editum inuenio. Gaetulicum refellit Plinius quasi
mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi
sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius
Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra
diximus. Plinium arguratio temporum. Nam qui res Augusti memoriae mandarunt, Germanicum
exacto consulatu in Galliam missum consentiunt iam nato Gaio. Nec Plini opinionem inscriptio arae
quicquam adiuuerit, cum Agrippina bis in ea regione filias enixa sit, et qualiscumque partus sine
ullo sexus discrimine puerperium uocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros
puellos dictitarent. Extat et Augusti epistula, ante paucos quam obiret menses ad Agrippinam
neptem ita scripta de Gaio hoc--neque enim quisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat--: "puerum Gaium XV. Kal. Iun. si dii uolent, ut ducerent Talarius et Asillius, heri cum iis
constitui. mitto praeterea cum eo ex seruis meis medicum, quem scripsi Germanico si uellet ut
retineret. Ualebis, mea Agrippina, et dabis operam ut ualens peruenias ad Germanicum tuum."
Abunde parere arbitror non potuisse ibi nasci Gaium, quo prope bimulus demum perductus ab urbe
sit. Uersiculorum quoque fidem eadem haec eleuant et eo facilius, quod ii sine auctore sunt.
Sequenda est igitur, quae sola [auctor] restat et publici instrumenti auctoritas, praesertim cum Gaius
Antium omnibus semper locis atque secessibus praelatum non aliter quam natale solum dilexerit
tradaturque etiam sedem ac domicilium imperii taedio urbis transferre eo destinasse.
Iam designati principis omen erat. Oderint, dum metuant.
Saepe in cunctos pariter senatores ut Seiani clientis, ut matris ac fratrum
suorum delatores, inuectus est prolatis libellis, quos crematos simulauerat, defensaque Tiberi
saeuitia quasi necessaria, cum tot criminantibus credendum esset. Equestrem ordinem ut scaenae
harenaeque deuotum assidue proscidit. Infensus turbae fauenti aduersus studium suum exclamauit:
"utinam p. R. unam ceruicem haberet!" Cumque Tetrinius latro postularetur, et qui postularent,
Tetrinios esse ait. retiari tunicati quinque numero gregatim dimicantes sine certamine ullo totidem
secutoribus succubuerant; cum occidi iuberentur, unus resumpta fuscina omnes uictores interemit:
hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent, execratus est.
Suetonius
The Latin Library
The Classics Page