STATIVS: SILVAE V



STATIVS ABASCANTO SVO SALVTEM

Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.

I. EPICEDION IN PRISCILLAM

Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras
aut ebur impressis aurumve animare figuris,
hinc, Priscilla, tuo solacia grata marito
conciperem. namque egregia pietate meretur
ut vel Apelleo vultus signata colore,          5
Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.
sic auferre rogis umbram conatur, et ingens
certamen cum Morte gerit, curasque fatigat
artificum inque omni te quaerit amare metallo.
sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat.          10
nos tibi, laudati iuvenis rarissima coniunx,
longa nec obscurum finem latura perenni
temptamus dare iusta lyra, modo dexter Apollo
quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar
annuat: haut alio melius condere sepulcro.          15
          Sera quidem tanto struitur medicina dolori,
altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;
sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo
nigra domus questu, miseram qua accessus ad aurem
coniugis orbati? tunc flere et scindere vestes          20
et famulos lassare greges et vincere planctus
Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis
caelicolas solamen erat. licet ipse levandos
ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus
afforet atque omnis pariter matertera vatem,          25
omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:
nil cantus, nil fila deis pallentis Averni
Eumenidumque audita comis mulcere valerent:
tantus in attonito regnabat pectore luctus.
nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix          30
dum canimus, gravibusque oculis uxorius instat
imber. habentne pios etiamnum haec lumina fletus?
mira fides! citius genetrix Sipylea feretur
exhausisse genas, citius Tithonida maesti
deficient rores aut exsatiata fatiscet          35
mater Achilleis hiemes adfrangere bustis.
macte animi! notat ista deus qui flectit habenas
orbis et humanos propior Iove digerit actus,
maerentemque videt; lectique arcana ministri
hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram          40
et colis exsequias. hic est castissimus ardor,
hic amor a domino meritus censore probari.
          Nec mirum, si vos collato pectore mixtos
iunxit inabrupta concordia longa catena.
illa quidem nuptumque prior taedasque marito          45
passa alio, sed te ceu virginitate iugatum
visceribus totis animaque amplexa fovebat;
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem
ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur
autumnum et caris gaudet redimita racemis.          50
laudantur proavis seu pulchrae munere formae,
quae morum caruere bonis falsaeque potentes
laudis egent verae: tibi quamquam et origo niteret
et felix species multumque optanda maritis,
ex te maior honos, unum novisse cubile,          55
unum secretis agitare sub ossibus ignem.
illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem
Dulichiive proci nec qui fraternus adulter
casta Mycenaeo conubia polluit auro.
si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae          60
Indorumque dares Serumque Arabumque potentes
divitias, mallet cum paupertate pudica
intemerata mori vitamque rependere famae.
nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror,
sed simplex hilarisque fides et mixta pudori          65
gratia. quod si anceps metus ad maiora vocasset,
illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas
fulmineosque ignes mediique pericula ponti
exciperet. melius, quod non adversa probarunt
quae tibi cura tori, quantus pro coniuge pallor.          70
sed meliore via dextros tua vota marito
promeruere deos, dum nocte dieque fatigas
numina, dum cunctis supplex advolveris aris
et mitem genium domini praesentis adoras.
          Audita es, venitque gradu Fortuna benigno.          75
vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
intactamque fidem succinctaque pectora curis
et vigiles sensus et digna evolvere tantas
sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
novit et inspectis ambit latus omne ministris.          80
nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,
quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque
consilia atque ipsam mentem probat. ille iubatis
molem immensam umeris et vix tractabile pensum
imposuit (nec enim numerosior altera sacra          85
cura domo), magnum late dimittere in orbem
Romulei mandata ducis, viresque modosque
imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
quid vagus Euphrates, quid ripa binominis Histri,
quid Rheni vexilla ferant: quantum ultimus orbis          90
cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle;
(omnia nam laetas pila attollentia frondes,
nullaque famosa signatur lancea penna);
praeterea, fidos dominus si dividat enses,
pandere quis centum valeat frenare, maniplos          95
inter missus eques, quis praecepisse cohorti,
quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
mille etiam praenosse vices, an merserit agros
Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro:          100
cunctaque si numerem, non plura interprete virga
nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris,
quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras
et picturato pluvium ligat aera gyro,
quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu          105
Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris
Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
          Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno
aspexere die, cum primum ingentibus actis
admotus coniunx! vicisti gaudia ~cene          110
ipsius, effuso dum pectore prona sacratos
ante pedes avide domini tam magna merentis
volveris. Aonio non sic in vertice gaudet,
quam pater arcani praefecit hiatibus antri
Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi          115
Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
nec tamen hic mutata quies probitasve secundis
intumuit: tenor idem animo moresque modesti
fortuna crescente manent. fovet anxia curas
coniugis hortaturque simul flectitque labores.          120
ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,
exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx
agricolae parci vel sole infecta Sabino,
quae videt emeriti iam prospectantibus astris
tempus adesse viri, propere mensasque torosque          125
instruit expectatque sonum redeuntis aratri.
parva loquor. tecum gelidas comes illa per arctos
Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni
frigora, tecum omnes animo durata per aestus
et, si castra darent, vellet gestare pharetras,          130
vellet Amazonia latus intercludere pelta;
dum te pulverea bellorum nube videret
Caesarei prope fulmen equi divinaque tela
vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.
          Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes,          135
Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.
          Quisnam pacata consanguinitate ligavit
Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas
aeternum bellare deas? nullamne notavit
illa domum, torvo quam non haec lumine figat          140
protinus et saeva proturbet gaudia dextra?
florebant hilares inconcussique penates:
nil maestum. quid enim, quamvis infida levisque,
Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?
invenere viam liventia Fata, piumque          145
intravit vis saeva larem. sic plena maligno
adflantur vineta noto, sic alta senescit
imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi
invidet et velis adnubilat aura secundis.
carpitur eximium fato Priscilla decorem;          150
qualiter alta comam silvarum gloria pinus
seu Iovis igne malo seu iam radice soluta
deficit et nulli spoliata remurmurat aurae.
quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt
culta deum? furvae miseram circum undique leti          155
vallavere plagae, tenduntur dura sororum
licia et exacti superest pars ultima fili.
nil famuli coetus, nil ars operosa medentum
auxiliata malis; comites tamen undique ficto
spem simulant vultu, flentem notat illa maritum.          160
ille modo infernae nequiquam flumina Lethes
incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris
inlacrimat signatque fores et pectore terget
limina; nunc magni vocat exorabile numen
Caesaris. heu durus fati tenor! estne quod illi          165
non liceat? quantae poterant mortalibus annis
accessisse morae si tu, pater, omne teneres
arbitrium? caeco gemeret Mors clusa barathro
longius, et vacuae posuissent stamina Parcae.
          Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error          170
optunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti
noscitur; illum unum media de morte reversa
mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis
immotas obversa genas, nec sole supremo
lumina sed dulci mavult satiare marito.          175
tum sic unanimum moriens solatur amantem:
'pars animae victura meae, cui linquere possim
o utinam, quos dura mihi rapit Atropos annos:
parce precor lacrimis, saevo ne concute planctu
pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram.          180
linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine, maestos
quod prior: exegi longa potiora senecta
tempora. vidi omni pridem te flore nitentem,
vidi altae propius propiusque accedere dextrae.
non in te Fatis, non iam caelestibus ullis          185
arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto
tende libens sacrumque latus geniumque potentem
inrequietus ama. nunc, quod cupis ipse iuberi,
da Capitolinis aeternum sedibus aurum,
quo niteat sacri centeno pondere vultus          190
Caesaris et propriae signet cultricis amorem.
sic ego nec Furias nec deteriora videbo
Tartara et Elysias felix admittar in oras.'
          Haec dicit labens sociosque amplectitur artus
haerentemque animam non tristis in ora mariti          195
transtulit et cara pressit sua lumina dextra.
          At iuvenis magno flammatus pectora luctu
nunc implet saevo viduos clamore penates,
nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit
in loca (vix retinent comites), nunc ore ligato          200
incubat amissae mersumque in corde dolorem
saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis
Odrysius vates positis ad Strymona plectris
obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit.
ille etiam erecte rupisset tempora vitae,          205
ne tu Tartareum chaos incomitata subires,
set prohibet mens fida ducis mirandaque sacris
imperiis et maior amor.
          Quis carmine digno
exsequias et dona malae feralia pompae
perlegat? omne illic stipatum examine longo          210
ver Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei
Indorumque arsura seges praereptaque templis
tura, Palaestini simul Hebraeique liquores
Coryciaeque comae Cinyreaque germina; et altis
ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit          215
tegmine. sed toto spectatur in agmine coniunx
solus; in hunc magnae flectuntur lumina Romae
ceu iuvenes natos suprema ad busta ferentem:
is dolor in vultu, tantum crinesque genaeque
noctis habent. illam tranquillo fine solutam          220
felicemque vocant; lacrimas fudere marito.
          Est locus ante urbem qua primum nascitur ingens
Appia, quaque Italo gemitus Almone Cybebe
ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnis.
hic te Sidonio velatam molliter ostro          225
eximius coniunx (nec enim fumantia busta
clamoremque rogi potuit perferre) beato
composuit, Priscilla, toro. nil longior aetas
carpere, nil aevi poterunt vitiare labores:
sic cautum membris; tantas venerabile marmor          230
spirat opes. mox in varias mutata novaris
effigies: hoc aere Ceres, hoc lucida Gnosis,
illo Maia tholo, Venus hoc non improba saxo.
accipiunt vultus haud indignata decoros
numina: circumstant famuli consuetaque turba          235
obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur
assiduae. domus ista, domus! quis triste sepulcrum
dixerit? hac merito visa pietate mariti
protinus exclames: 'est hic, agnosco, minister
illius, aeternae modo qui sacraria genti          240
condidit inque alio posuit sua sidera caelo.'
sic, ubi magna novum Phario de litore puppis
solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes
lataque veliferi porrexit brachia mali
invasitque vias, in eodem angusta phaselos          245
aequore et immensi partem sibi vindicat austri.
          Quid nunc immodicos, iuvenum lectissime, fletus
corde foves longumque vetas exire dolorem?
nempe times ne Cerbereos Priscilla tremescat
latratus? tacet ille piis; ne tardior adsit          250
navita proturbetque vadis? vehit ille merentes
protinus et manes placidus locat hospite cumba.
praeterea, si quando pio laudata marito
umbra venit, iubet ire faces Prosperina laetas
egressasque sacris veteres heroidas antris          255
lumine purpureo tristes laxare tenebras
sertaque et Elysios animae praesternere flores.
sic manes Priscilla subit; ibi supplice dextra
pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni
placat, ut expletis humani finibus aevi          260
pacantem terras dominum iuvenemque relinquas
ipse senex. certae iurant in vota sorores.

II. LAVDES CRISPINI VETTI BOLANI FILII

          Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis
Crispinus; nec longa mora est aut avia tellus;
et mea secreto velluntur pectora morsu,
udaque turgentes impellunt lumina guttas,
ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici          5
vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis
rupibus atque oculos longo querar aere vinci.
          Quid? si militiae iam te, puer inclite, primae
clara rudimenta et castrorum dulce vocaret
auspicium, quanto manarent gaudia fletu          10
quosve darem amplexus! etiamne optanda propinqui
tristia, ut octonos bis iam tibi circuit orbes
vita? sed angustis animus robustior annis
succumbitque oneri, et mentem sua non capit aetas.
nec mirum: non te series inhonora parentum          15
obscurum proavis et priscae lucis egentem
plebeia de stirpe tulit; non sanguine cretus
turmali trabeaque recens et paupere clavo
augustam sedem et Latii penetrale senatus
advena pulsasti, sed praecedente tuorum          20
agmine. Romulei qualis per iugera circi
cum pulcher visu titulis generosus avitis
exspectatur equus cuius de stemmate longo
felix demeritos habet admissura parentes,
illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem          25
pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
primaque patricia clausit vestigia luna.
mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
agnovere umeri. sed enim tibi magna parabat          30
ad titulos exempla pater. quippe ille iuventam
protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
belliger indocilemque fero servire Neroni
Armeniam. rigidi summam Mavortis agebat
Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum          35
ille quoque egregiis multum miratus in armis
Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
credere partirique metus, quod tempus amicum
fraudibus, exerto quaenam bona tempora bello,
quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis          40
Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
metiri Bolanus agros, aperire malignas
torrentum nemorumque moras tantamque verendi
mentem implere ducis iussisque ingentibus unus          45
sufficere. ipsa virum norat iam barbara tellus,
ille secundus apex bellorum et proxima cassis.
sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.          50
disce, puer, (nec enim externo monitore petendus
virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
laus animos. aliis Decii reducesque Camilli
monstrentur), tu disce patrem, quantusque negantem
fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen          55
intrarit mandata gerens quantusque potentis
mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
imperium mulcente toga. bibe talia pronis
auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,
haec iterent comites praecepta senesque paterni.          60
          Iamque alio moliris iter nec deside passu
ire paras. nondum validae tibi signa iuventae
inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.
nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis
occidit et geminam prolem sine praeside linquens;          65
nec saltem teneris ostrum puerile lacertis
exuit albentique umeros induxit amictu.
quem non corrupit pubes effrena novaeque
libertas properata togae? ceu nescia falcis
silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.          70
at tibi Pieriae tenero sub pectore curae
et pudor et docti legem sibi dicere mores;
tunc hilaris probitas et frons tranquilla, nitorque
luxuriae confine tenens, pietasque per omnes
dispensata modos; aequaevo cedere fratri          75
mirarique patrem miseraeque ignoscere matri
admonuit fortuna domus. tibine illa nefanda
pocula letalesque manu componere sucos
evaluit, qui voce potes praevertere morsus
serpentum atque omnis vultu placare novercas?          80
infestare libet manes meritoque precatu
pacem auferre rogis; sed te, puer optime, cerno
flectentem iustis et talia dicta parantem:
'parce precor cineri: fatum illud et ira nocentum
Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis          85
pectora sero videt nec primo in limine sistit
conatus scelerum atque animos infanda parantes.
excidat illa dies aevo nec postera credant
saecula. nos certe taceamus et obruta multa
nocte tegi propriae patiamur crimina gentis.          90
exegit poenas, hominum cui cura suorum,
quo Pietas auctore redit terrasque revisit,
quem timet omne nefas. satis haec lacrimandaque nobis
ultio. quin saevas utinam exorare liceret
Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae          95
immemoremque tuis citius dare manibus amnem.'
          Macte animo, iuvenis! sed crescunt crimina matris.
nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus
affectata tibi. nuper cum forte sodalis
immeritae falso palleret crimine famae          100
erigeretque forum succinctaque iudice multo
surgeret et castum vibraret Iulia fulmen,
tu, quamquam non ante forum legesque severas
passus sed tacita studiorum occultus in umbra,
defensare metus adversaque tela subisti          105
pellere, inermis adhuc et tiro, paventis amici.
haud umquam tales aspexit Romulus annos
Dardaniusque senex medii bellare togata
strage fori. stupuere patres temptamina tanta
conatusque tuos, nec te reus ipse timebat.          110
par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires
sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur.
ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi
qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda,
tendentem cursus vexantemque ilia nuda          115
calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:
si qua fides dictis, stupui armatumque putavi.
Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans
tela novercales ibat venator in agros
Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam;          120
Troilus haut aliter gyro leviore minantes
eludebat equos, aut quem de turribus altis
Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas
spectabant Tyriae non torvo lumine matres.
ergo age (nam magni ducis indulgentia pulsat          125
certaque dat votis hilaris vestigia frater),
surge animo, et fortes castrorum concipe curas.
monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
qui tibi iam tenero permisit plaudere collo          130
nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
          Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
flumina, an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
an iuga Pannoniae mutatoresque domorum          135
Sauromatas quaties? an te septenus habebit
Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
non sibi felices silvas ponentis Idymes?
quod si te magno tellus frenata parenti          140
accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes,
quanta Caledonios attollet gloria campos,
cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
'hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmas
adfari; vicis speculas castellaque++longe          145
aspicis?++ille dedit cinxitque haec moenia fossa;
belligeris haec dona deis, haec tela dicavit
(cernis adhuc titulos); hunc ipse vocantibus armis
induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno,'
qualiter in Teucros victricia bella paranti          150
ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
          Felix qui viridi fidens, Optate, iuventa
durabis quascumque vias vallumque subibis,
forsan et ipse latus (sic numina principis adsint)
cinctus et unanimi comes indefessus amici,          155
quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit
bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,
hic amor est; duretque, precor! nos fortior aetas
iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,
et mihi. sed questus solitos si forte ciebo          160
et mea Romulei venient ad carmina patres,
tu deeris, Crispine, mihi, cuneosque per omnes
te meus absentem circumspectabit Achilles.
sed venies melior (vatum non irrita currunt
omina); quique aquilas tibi nunc et castra recludit,          165
idem omnes perferre gradus cingique superbis
fascibus et patrias dabit insedisse curules.
          Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,
unde suae iuxta prospectat moenia Romae
proximus ille deus, fama velocior intrat          170
nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
dicebam certe: vatum non irrita currunt
auguria. en, ingens reserat tibi limen honorum
Caesar et Ausonii committit munia ferri.
vade, puer, tantisque enixus suffice donis,          175
felix qui magno iam nunc sub praeside iuras
cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!
non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse
Bellipotens aquilas torvaque induceret ora
casside. vade alacer maioraque disce mereri!

III. EPICEDION IN PATREM SVVM

          Ipse malas vires et lamentabile carmen
Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae
da, genitor praedocte, lyrae. neque enim antra moveri
Delia nec solitam fas est impellere Cirrham
te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra,          5
quicquid ab Ismariis monstrarat collibus Euhan,
dedidici. fugere meos Parnasia crines
vellera, funestamque hederis inrepere taxum
extimui trepidamque (nefas!) arescere laurum.
certe ego, magnanimum qui facta attollere regum          10
ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
quis sterili mea corda situ, quis Apolline merso
frigida damnatae praeduxit nubila menti?
stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantem
nec digitis nec voce, deae. dux ipsa silenti          15
fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum
astitit, Hebre, tibi cernens iam surda ferarum
agmina et immotos sublato carmine lucos.
          At tu, seu membris emissus in ardua tendens
fulgentisque plagas rerumque elementa recenses,          20
quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem,
quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem
causa queat, notique modos extendis Arati;
seu tu Lethaei secreto in gramine campi
concilia heroum iuxta manesque beatos,          25
Maeonium Ascraeumque senem non segnior umbra
accolis alternumque sonas et carmina misces:
da vocem magno, pater, ingeniumque dolori.
nam me ter relegens caelo terque ora retexens
luna videt residem nullaque Heliconide tristes          30
solantem curas: tuus ut mihi vultibus ignis
inrubuit cineremque oculis umentibus hausi,
vilis honos studiis. vix haec in munera solvo
primum animum tacitisque situm depellere curis
nunc etiam labente manu nec lumine sicco           35
ordior adclinis tumulo quo molle quiescis
iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata
stellatus Latiis ingessit montibus Albam
Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos
odit et infaustae regnum dotale novercae.          40
hic ego te (nam Sicanii non mitius halat
aura croci; dites nec si tibi rara Sabaei
cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas
inferni cum laude laci) sed carmine plango
Pierio; sume et gemitus et vulnera nati          45
et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes.
atque utinam fortuna mihi dare manibus aras,
par templis opus, aeriamque educere molem,
Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa
Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!          50
illic et Siculi superassem dona sepulcri
et Nemees lucum et Pelopis sollemnia trunci.
illic Oebalio non finderet aera disco
Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret
sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;          55
sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum
praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem.
ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos,
praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni
ore nec Orpheae quirent avertere leges.          60
atque tibi moresque tuos et facta canentem
fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
          Cur magis incessat superos et aena sororum
stamina, quae tepido genetrix super aggere nati          65
orba sedet, vel quae primaevi coniugis ignem
aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
maior ab his forsan superos et Tartara pulsem
invidia, externis etiam miserabile visu           70
funus eat; sed nec modo se Natura dolenti
nec Pietas iniusta dedit: mihi limine primo
fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
parcius extinctum saevorum crimine agrestum          75
fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
Astyanacta parens. laqueo quin illa supremo
inclusit gemitus: at te post funera magni
Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
          Non ego, quas fati certus sibi morte canora          80
inferias praemittit olor nec rupe quod atra
Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
in patrios adhibebo rogos; non murmure trunco
quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
nota nimis vati. quis non in funere cunctos          85
Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
et Phrygium silicem, atque ausum contraria Phoebo
carmina nec fida gavisam Pallada buxo?
te Pietas oblita virum revocataque caelo
Iustitia et gemina plangat Facundia lingua          90
et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
quis labor Aonios seno pede ducere campos
et quibus Arcadia carmen testudine mensis
~cydalibem~ nomenque fuit, quosque orbe sub omni
ardua septena numerat Sapientia fama,          95
qui furias regumque domos aversaque caelo
sidera terrifico super intonuere cothurno,
et quis lasciva vires tenuare Thalia
dulce vel heroos gressu truncare tenores.
omnia namque animo complexus et omnibus auctor,          100
qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
Aoniis vincire modis seu voce soluta
spargere et effreno nimbos aequare profatu.
          Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
Parthenope, crinemque adflato monte sepultum           105
pone super tumulos et magni funus alumni,
quo non Monychiae quicquam praestantius arces
doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres
nil gentile tenens, illo te cive probabas          110
Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
illa tuis totiens praestant se tempora sertis
cum stata laudato caneret quinquennia versu
ora supergressus regis Pylii oraque regis
Dulichii speciemque, comam subnexus utroque.          115
non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
nec sine luce genus, quamquam fortuna parentum
artior expensis. etenim te divite ritu
ponere purpureos Infantia legit amictus
stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.          120
protinus exorto dextrum risere sorores
Aonides, puerique chelyn summisit et ora
imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
nec simplex patriae decus, et natalis origo
pendet ab ambiguo geminae certamine terrae.          125
te de gente suum Latiis ascita colonis
Graia refert Hyele, ~graius~ qua puppe magister
excidit et mediis miser evigilavit in undis;
maior at inde suum longo probat ordine vitae
<Parthenope> * * *                                        129a
Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
verus, alit victos immanis gloria falsi.
atque ibi dum profers annos vitamque salutas,
protinus ad patrii raperis certamina lustri
vix implenda viris, laudum festinus et audax           135
ingenii. stupuit primaeva ad carmina plebes
Euboea et natis te monstravere parentes.
inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro
vox tua: non totiens victorem Castora gyro
nec fratrem caestu virides clausere Therapnae.          140
sin pronum vicisse domi, quid Achaea mereri
praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae
nunc Athamantea protectum tempora pinu,
cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes
abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?          145
          Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
te monitore regi, mores et facta priorum
discere, quis casus Troiae, quam tardus Vlixes,
quantus equum pugnasque virum decurrere versu
Maeonides quantumque pios ditarit agrestes          150
Ascraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
Pindaricae vox flexa lyrae volucrumque precator
Ibycus et tetricis Alcman cantatus Amyclis
Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
non formidata temeraria Chalcide Sappho,          155
quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
carmina Battiadae latebrasque Lycophronis atri
Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
sed quid parva loquor? tu par assuetus Homero
ferre iugum senosque pedes aequare solutis          160
versibus et numquam passu breviore relinqui.
quid mirum, patria si te petiere relicta
quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,
quos Veneri plorata domus neglectaque tellus
Alcidae, vel quos e vertice Surrentino          165
mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,
quos propiore sinu lituo remoque notatus
collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme,
quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt
litora, qua mediis alte permissus anhelat          170
ignis aquis et operta domos incendia servant?
sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae
antra rogaturae veniebant undique gentes;
illa minas divum Parcarumque acta canebat
quamvis decepto vates non irrita Phoebo.          175
mox et Romuleam stirpem proceresque futuros
instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
sub te Dardanius facis explorator opertae,
qui Diomedei celat penetralia furti,
crevit et inde sacrum didicit puer; arma probatis          180
monstrasti Saliis praesagumque aethera certis
auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,
cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum
verbera succincti formidavere Luperci.
          Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter          185
iura dat Eois, alter compescit Hiberas,
alter Achaemenium secludit Zeumate Persen,
hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,
hi fora pacificis emendant fascibus, illi
castra pia statione tenent: tu laudis origo.          190
non tibi certassent iuvenilia fingere corda
Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni,
quique tubas acres lituosque audire volentem
Aeaciden alio frangebat carmine Chiron.
          Talia dum celebras, subitam civilis Erinys          195
Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit
proelia. sacrilegis lucent Capitolia taedis,
et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes.
vix requies flammae necdum rogus ille deorum
siderat, excisis cum tu solacia templis          200
impiger et multum facibus velocior ipsis
concinis ore pio captivaque fulmina defles.
mirantur Latii proceres ultorque deorum
Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu           205
mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
cum pater exemptum terris ad sidera montem
sustulit et late miseras deiecit in urbes.
          Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe
pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,          210
admisere deae; nec enim mihi sidera tantum
aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
qualis eras, Latios quotiens ego carmine patres          215
mulcerem felixque tui spectator adesses
muneris! heu quali confusus gaudia fletu
vota piosque metus inter laetumque pudorem!
quam tuus ille dies, quam non mihi gloria maior!
talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena          220
qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis
ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
obruit et prensa vovet exspirare corona.
ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes          225
solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
vix cepisset ager, si per me serta tulisses
Caesarea donata manu! quod subdere robur
illa dies, quantum potuit dempsisse senectae!          230
nam quod me mixta quercus non pressit oliva
et fugit speratus honos, quam dulce parentis
invida Tarpei caperes! te nostra magistro
Thebais urguebat priscorum exordia vatum;
tu cantus stimulare meos, tu pandere facta          235
heroum bellique modos positusque locorum
monstrabas. labat incerto mihi limite cursus
te sine, et orbatae caligant vela carinae.
nec solum larga memet pietate fovebas:
talis et in thalamos. una tibi cognita taeda          240
conubia, unus amor. certe seiungere matrem
iam gelidis nequeo bustis; te sentit habetque,
te videt et tumulos ortuque obituque salutat,
ut Pharios aliae ficta pietate dolores
Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.          245
          Quid referam expositos servato pondere mores?
quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris,
quantus amor recti! rursusque, ubi dulce remitti,
gratia quae dictis! animo quam nulla senectus!
his tibi pro meritis famam laudesque benignas          250
iudex cura deum, nulloque e vulnere tristem
concessit. raperis, genitor, non indigus aevi,
non nimius, trinisque decem quinquennia lustris
iuncta ferens. sed me pietas numerare dolorque
non sinit, o Pylias aevi transcendere metas          255
et Teucros aequare senes, o digne videre
me similem! sed nec leti tibi ianua tristis:
quippe leves causae, nec segnis labe senili
exitus instanti praemisit membra sepulcro,
sed te torpor iners et mors imitata quietem          260
explicuit falsoque tulit sub Tartara somno.
          Quos ego tunc gemitus (comitum manus anxia vidit,
vidit et exemplum genetrix gavisaque novit),
quae lamenta tuli! veniam concedite, manes,
fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses.          265
felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis;
vellet et Elysia quamvis in sede locatum
abripere et Danaas iterum portare per umbras;
temptantem et vivos molitum in Tartara gressus
detulit infernae vates longaeva Dianae;          270
sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno
causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris.
si lux una retro Phylaceida rettulit umbram,
cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes
aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus,          275
fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.
          At vos, umbrarum reges Aetnaeaque Iuno,
si laudanda precor, taedas auferte comasque
Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,
centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra          280
aversae celent valles, umbramque senilem
invitet ripis, discussa plebe, supremus
vector et in media componat molliter alga.
ite, pii manes Graiumque examina vatum,
inlustremque animam Lethaeis spargite sertis          285
et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.
in quo falsa dies caeloque simillimus aer.
          Inde tamen venias melior qua porta malignum
cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,
quae solitus. sic sacra Numae ritusque colendos          290
mitis Aricino dictabat Nympha sub antro,
Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos
creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla.

IV. SOMNVS

          Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,
quove errore miser, donis ut solus egerem,
Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque
et simulant fessos curvata cacumina somnos,
nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror          5
aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.
septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt
lampades et totiens nostros Tithonia questus
praeterit et gelido spargit miserata flagello.          10
unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,
quae sacer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,          15
inde veni; nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis++hoc turba precatur
laetior: extremo me tange cacumine virgae,
sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.

V. EPICEDION IN PVERVM SVVM

          Me miserum! neque enim verbis sollemnibus ulla
incipiam nec Castaliae vocalibus undis,
invisus Phoeboque gravis. quae vestra, sorores,
orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
dicite, post poenam liceat commissa fateri.          5
numquid inaccesso posui vestigia luco?
num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error
quem luimus tantis? morientibus ecce lacertis
viscera nostra tenens animaque avellitur infans,
non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret          10
oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus
liventesque genas et credite planctibus orbi.
orbus ego. huc patres et aperto pectore matres
conveniant; cineremque oculis et crimina ferte,
si qua sub uberibus plenis ad funera natos          15
ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit
pectus et ardentes restinxit lacte papillas,
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae
immersit cineri iuvenem primaque iacentis
serpere crudelis vidit lanugine flammas,          20
adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.
tanta mihi feritas, tanta est insania luctus.
hoc quoque cum ni<tor>, ter dena luce peracta,
adclinis tumul<o en pla>nctus in carmina verto,          25
discordesque modos et singultantia verba
molior orsa ly<ra: vis> est, atque ira tacendi
impatiens. sed nec solitae mihi vertice laurus
nec fronti vittatus honos. en taxea marcet
silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus          30
excludit ramis; nec eburno pollice chordas
pulso, sed incertam digitis errantibus amens
scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen
fundere et incompte miserum laudare dolorem.
sic merui, sic me cantuque habituque nefastum          35
aspiciant superi. pudeat Thebasque novumque
Aeaciden: nil iam placidum manabit ab ore.
ille ego qui (quotiens!) blande matrumque patrumque
vulnera, qui vivos potui mulcere dolores,
ille ego lugentum mitis solator, acerbis          40
auditus tumulis et descendentibus umbris,
deficio medicasque manus fomentaque quaero
vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
quorum ego manantes oculos et saucia tersi
pectora: reddite opem, saevas exsolvite gratis.          45
nimirum cum vestra domus ego funera maestus
                              * * *                                                  46a
increpitans: 'qui damna doles aliena, repone
infelix lacrimas et tristia carmina serva.'
verum erat: absumptae vires et copia fandi
nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto          50
repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
verba. ignosce, puer: tu me caligine maestum
obruis. a! durus, viso si vulnere carae
coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo          55
non tacuit. nimius fortasse avidusque doloris
dicar et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
quisnam autem gemitus lamentaque nostra rependis?
o nimium felix, nimium crudelis et expers
imperii, Fortuna, tui qui dicere legem          60
fletibus aut fines audet censere dolendi!
incitat heu! planctus; potius fugientia ripas
flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.          65
          Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
delicias doctumque sui convicia Nili
infantem lingua nimium salibusque protervum
dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem
aspexi atque unctum genitali carmine fovi,          70
poscentemque novas tremulis ululatibus auras
inserui vitae. quid plus tribuere parentes?
quin alios ortus libertatemque sub ipsis
uberibus tibi, parve, dedi; heu! munera nostra
rideres ingratus adhuc. properaverit ille,          75
sed merito properabat, amor, ne perderet ullum
libertas tam parva diem. nonne horridus ipsos
invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
nonne gemam te, care puer? quo sospite natos
non cupii, primo gemitum qui protinus ortu          80
implicuit fixitque mihi, cui verba sonosque
monstravi questusque et vulnera caeca resolvens,
reptantemque solo demissus ad oscula dextra
erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes
exsopire genas dulcesque accersere somnos.           85
cui nomen vox prima meum ludusque tenello
risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.



Statius The Latin Library The Classics Homepage