STATIVS: SILVAE IV



STATIVS MARCELLO SVO SALVTEM

     Inveni librum, Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse; sed hic liber tres habet [ . . . . . ] se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi; secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus; tertio viam Domitianam miratus sum qua gravissimam harenarum moram exemit: cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis, inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur, imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola, quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. iuncta est ecloga ad municipem meum Iulium Menecraten, splendidum iuvenem et Polli mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. quare ergo plura in quarto Silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt ut audio, quod hoc stili genus edidissem. primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere! exercere autem ioco non licet? 'secreto' inquit. sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profiteatur adversum. ita quare consilio eius accedam? in summam, nempe ego sum qui traducor: taceat et gaudeat. hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes. et, si videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. vale.

I. SEPTIMVS DECIMVS CONSVLATVS IMP. AVG. GERMANICI

Laeta bis octonis accedit purpura fastis
Caesaris insignemque aperit Germanicus annum,
atque oritur cum sole novo, cum grandibus astris
clarius ipse nitens et primo maior Eoo.
exsultent leges Latiae, gaudete, curules,          5
et septemgemino iactantior aethera pulset
Roma iugo, plusque ante alias Evandrius arces
collis ovet: subiere novi Palatia fasces
et requiem bis sextus honos precibusque receptis
curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.          10
ipse etiam immensi reparator maximus aevi
attollit vultus et utroque a limine grates
Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum
omnia iussisti componere bella novique
in leges iurare fori. levat ecce supinas          15
hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:
'salve, magne parens mundi, qui saecula mecum
instaurare paras, talem te cernere semper
mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,
sic annos intrare decet. da gaudia fastis          20
continua; hos umeros multo sinus ambiat ostro
et properata tuae manibus praetexta Minervae.
aspicis ut templis alius nitor, altior aris
ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae,
moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque          25
purpureique patres, lucemque a consule ducit
omnis honos. quid tale, precor, prior annus habebat?
dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,
dinumera fastos nec parva exempla recense,
sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.          30
ter Latio deciesque tulit labentibus annis
Augustus fasces, sed coepit sero mereri:
tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,
quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus
permittes hunc saepe diem. manet insuper ordo          35
longior, et totidem felix tibi Roma curules
terque quaterque dabit. mecum altera saecula condes,
et tibi longaevi renovabitur ara parentis;
mille tropaea feres, tantum permitte triumphos.
restat Bactra novis, restat Babylona tributis          40
frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus,
nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem
annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses.'
     Sic Ianus, clausoque libens se poste recepit.
tunc omnes patuere dei laetoque dederunt          45
signa polo, longamque tibi rex, magne, iuventam
annuit atque suos promisit Iuppiter annos.

II. EVCHARISTICON AD IMP. AVG. GERM. DOMITIANVM

Regia Sidoniae convivia laudat Elissae,
qui magnum Aenean Laurentibus intulit arvis;
Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat,
aequore qui multo reducem consumpsit Vlixem:
ast ego cui sacrae Caesar nova gaudia cenae          5
nunc primum dominaque dedit consurgere mensa,
qua celebrem mea vota lyra, quas solvere grates
sufficiam? non, si pariter mihi vertice laeto
nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros,
digna loquar. mediis videor discumbere in astris          10
cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra
immortale merum. steriles transmisimus annos:
haec aevi mihi prima dies, hic limina vitae.
tene ego, regnator terrarum orbisque subacti
magne parens, te, spes hominum, te, cura deorum,          15
cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri
vina inter mensasque, et non assurgere fas est?
     Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis,
sed quantae superos caelumque Atlante remisso
sustentare queant. stupet hoc vicina Tonantis          20
regia, teque pari laetantur sede locatum
numina. nec magnum properes excedere caelum:
tanta patet moles effusaeque impetus aulae
liberior, campi multumque amplexus operti
aetheros, et tantum domino minor; ille penates          25
implet et ingenti genio iuvat. aemulus illic
mons Libys Iliacusque nitet, % multa Syene
et Chios et glaucae certantia Doridi saxa;
Lunaque portandis tantum suffecta columnis.
longa supra species: fessis vix culmina prendas          30
visibus auratique putes laquearia caeli.
hic cum Romuleos proceres trabeataque Caesar
agmina mille simul iussit discumbere mensis,
ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat
sufficere. aetherii felix sic orbita fluxit          35
Triptolemi, sic vitifero sub palmite nudos
umbravit colles et sobria rura Lyaeus.
     Sed mihi non epulas Indisque innixa columnis
robora Maurorum famulasque ex ordine turmas,
ipsum, ipsum cupido tantum spectare vacavit          40
tranquillum vultu sed maiestate serena
mulcentem radios summittentemque modeste
fortunae vexilla suae; tamen ore nitebat
dissimulatus honos. talem quoque barbarus hostis
posset et ignotae conspectum agnoscere gentes.          45
non aliter gelida Rhodopes in valle recumbit
dimissis Gradivus equis; sic lubrica ponit
membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux,
sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan,
sic gravis Alcides post horrida iussa reversus          50
gaudebat strato latus adclinare leoni.
parva loquor necdum aequo tuos, Germanice, vultus:
talis, ubi Oceani finem mensasque revisit
Aethiopum sacro diffusus nectare vultus
dux superum secreta iubet dare carmina Musas          55
et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos.
     Di tibi (namque animas saepe exaudire minores
dicuntur) patriae bis terque exire senectae
annuerint fines. rata numina miseris astris,
templaque des habitesque domos. saepe annua pandas          60
limina, saepe novo Ianum lictore salutes,
saepe coronatis iteres quinquennia lustris.
qua mihi felices epulas mensaeque dedisti
sacra tuae, talis longo post tempore venit
lux mihi, Troianae qualis sub collibus Albae,          65
cum modo Germanas acies modo Daca sonantem
proelia Palladio tua me manus induit auro.

III. VIA DOMITIANA

Quis duri silicis gravisque ferri
immanis sonus aequori propinquum
saxosae latus Appiae replevit?
certe non Libycae sonant catervae,
nec dux advena peierante bello          5
Campanos quatit inquietus agros,
nec frangit vada montibusque caesis
inducit Nero sordidas paludes;
sed qui limina bellicosa Iani
iustis legibus et foro coronat,          10
quis castae Cereri diu negata
reddit iugera sobriasque terras,
quis fortem vetat interire sexum
et censor prohibet mares adultos
pulchrae supplicium timere formae;          15
qui reddit Capitolio Tonantem
et Pacem propria domo reponit,
qui genti patriae futura semper
sancit lumina Flaviumque caelum,
hic segnis populi vias gravatus          20
et campos iter omne detinentes
longos eximit ambitus novoque
iniectu solidat graves harenas,
gaudens Euboicae domum Sibyllae
Gauranosque sinus et aestuantes          25
septem montibus admovere Baias.
     Hic quondam piger axe vectus uno
nutabat cruce pendula viator
sorbebatque rotas maligna tellus,
et plebs in mediis Latina campis          30
horrebat mala navigationis;
nec cursus agiles, sed impeditum
tardabant iter orbitae tacentes,
dum pondus nimium querens sub alta
repit languida quadrupes statera.          35
at nunc, quae solidum diem terebat,
horarum via facta vix duarum.
non tensae volucrum per astra pennae,
nec velocius ibitis, carinae.
     Hic primus labor incohare sulcos          40
et rescindere limites et alto
egestu penitus cavare terras;
mox haustas aliter replere fossas
et summo gremium parare dorso,
ne nutent sola, ne maligna sedes          45
et pressis dubium cubile saxis;
tunc umbonibus hinc et hinc coactis
et crebris iter alligare gonfis.
o quantae pariter manus laborant!
hi caedunt nemus exuuntque montes,          50
hi ferro scopulos trabesque levant;
illi saxa ligant opusque texunt
cocto pulvere sordidoque tofo;
hi siccant bibulas manu lacunas
et longe fluvios agunt minores.          55
hae possent et Athon cavare dextrae
et maestum pelagus gementis Helles
intercludere ponte non natanti.
his parvus, nisi cliviae vetarent,
Inous freta miscuisset Isthmos.          60
     Fervent litora mobilesque silvae,
it longus medias fragor per urbes,
atque echon simul hinc et inde fractam
Gauro Massicus uvifer remittit.
miratur sonitum quieta Cyme          65
et Literna palus pigerque Safon.
     At flavum caput umidumque late
crinem mollibus impeditus ulvis
Vulturnus levat ora maximoque
pontis Caesarei reclinus arcu          70
raucis talia faucibus redundat:
'camporum bone conditor meorum,
quis me vallibus aviis refusum
et ripas habitare nescientem
recti legibus alvei ligasti!          75
et nunc ille ego turbidus minaxque,
vix passus dubias prius carinas,
iam pontem fero perviusque calcor;
qui terras rapere et rotare silvas
assueram (pudet!), amnis esse coepi;          80
sed grates ago servitusque tanti est,
quod sub te duce, te iubente, cessi,
quod tu maximus arbiter meaeque
victor perpetuus legere ripae.
et nunc limite me colis beato          85
nec sordere sinis malumque late
deterges sterilis soli pudorem;
ne me pulvereum gravemque caelo
Tyrrheni sinus obluat profundi
(qualis Cinyphius tacente ripa          90
Poenos Bagrada serpit inter agros),
sed talis ferar ut nitente cursu
tranquillum mare proximumque possim
puro gurgite provocare Lirim.'
     Haec amnis, pariterque se levarat          95
ingenti plaga marmorata dorso.
huius ianua prosperumque limen
arcus, belligeris ducis tropaeis
et totis Ligurum nitens metallis,
quantus nubila qui coronat imbri.          100
illic flectitur excitus viator,
illic Appia se dolet relinqui.
tunc velocior acriorque cursus,
tunc ipsos iuvat impetus iugales;
ceu fessis ubi remigum lacertis          105
primae carbasa ventilatis, aurae.
ergo omnes, age, quae sub axe primo
Romani colitis fidem Parentis,
prono limite commeate gentes,
Eoae citius venite laurus:          110
nil obstat cupidis, nihil moratur.
qui primo Tiberim reliquit ortu,
primo vespere naviget Lucrinum.
     Sed quam fine viae recentis imo,
qua monstrat veteres Apollo Cumas,          115
albam crinibus infulisque cerno?
visu fallimur, an sacris ab antris
profert Chalcidicas Sibylla laurus?
cedamus; chely, iam repone cantus:
vates sanctior incipit, tacendum est.          120
en! et colla rotat novisque late
bacchatur spatiis viamque replet.
tunc sic virgineo profatur ore:
'dicebam, veniet (manete campi
atque amnis), veniet favente caelo,          125
qui foedum nemus et putres harenas
celsis pontibus et via levabit.
en hic est deus, hunc iubet beatis
pro se Iuppiter imperare terris;
quo non dignior has subit habenas          130
ex quo me duce praescios Averni
Aeneas avide futura quaerens
lucos et penetravit et reliquit.
hic paci bonus, hic timendus armis,
natura melior potentiorque.          135
hic si flammigeros teneret axes,
largis, India nubibus maderes,
undaret Libye, teperet Haemus.
     Salve, dux hominum et parens deorum,
provisum mihi conditumque numen.          140
nec iam putribus evoluta chartis
sollemni prece Quindecim Virorum
perlustra mea dicta, sed canentem
ipsam comminus, ut mereris, audi.
vidi quam seriem merentis aevi          145
pronectant tibi candidae sorores:
magnus te manet ordo saeculorum,
natis longior abnepotibusque
annos perpetua geres iuventa
quos fertur placidos adisse Nestor,          150
quos Tithonia computat senectus
et quantos ego Delium poposci.
iuravit tibi iam nivalis Arctus,
nunc magnos Oriens dabit triumphos.
ibis qua vagus Hercules et Euhan          155
ultra sidera flammeumque solem
et Nili caput et nives Atlantis,
et laudum cumulo beatus omni
scandes belliger abnuesque currus;
donec Troicus ignis et renatae          160
Tarpeius pater intonabit aulae,
haec donec via te regente terras
annosa magis Appia senescat.'

IV. EPISTOLA AD VITORIVM MARCELLVM

Curre per Euboicos non segnis, epistola, campos,
hac ingressa vias qua nobilis Appia crescit
in latus et molles solidus premit agger harenas;
atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,
continuo dextras flavi pete Thybridis oras,          5
Lydia qua penitus stagnum navale coercet
ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis.
illic egregium formaque animisque videbis
Marcellum et celso praesignem vertice nosces.
cui primam solito vulgi de more salutem,          10
mox inclusa modis haec reddere verba memento:
'iam terras volucremque polum fuga veris aquosi
laxat et Icariis caelum latratibus urit;
ardua iam densae rarescunt moenia Romae.
hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae,          15
Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,
Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.
te quoque clamosae quaenam plaga mitior Vrbi
subtrahit? aestivos quo decipis aere soles?
quid tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus,          20
nec non noster amor, dubium morumne probandus
ingeniine bonis? Latiis aestivat in oris,
anne metalliferae repetit iam moenia Lunae
Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,
non ego nunc vestro procul a sermone recedo.          25
certum est: inde sonus geminas mihi circumit aures.
sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat
torva Cleonaei iuba sideris, exue curis
pectus et assiduo temet furare labori.
et sontes operit pharetras arcumque retendit          30
Parthus, et Eleis auriga laboribus actos
Alpheo permulcet equos, et nostra fatescit
laxaturque chelys: vires instigat alitque
tempestiva quies; maior post otia virtus.
talis cantata Briseide venit Achilles          35
acrior et positis erupit in Hectora plectris.
te quoque flammabit tacite repetita parumper
desidia et solitos novus exsultabis in actus.
certe iam Latiae non miscent iurgia leges,
et pacem piger annus habet, messesque reversae          40
dimisere forum, nec iam tibi turba reorum
vestibulo querulique rogant exire clientes.
cessat centeni moderatrix iudicis hasta,
qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama
eminet et iuvenis facundia praeterit annos.          45
felix curarum, cui non Heliconia cordi
serta nec imbelles Parnasi e vertice laurus,
sed viget ingenium et magnos accinctus in usus
fert animus quascumque vices. nos otia vitae
solamur cantu ventosaque gaudia famae          50
quaerimus. en egomet somnum et geniale secutus
litus ubi Ausonio se condidit hospita portu
Parthenope, tenues ignavo pollice chordas
pulso Maroneique sedens in margine templi
sumo animum et magni tumulis adcanto magistri:          55
at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi
(detque precor Latiique ducis sic numina pergant,
quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,
quique tuos alio subtexit munere fasces
et spatia obliquae mandat renovare Latinae!)          60
forsitan Ausonias ibis frenare cohortes
aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles
aut Histrum servare datur metuendaque portae
limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis
eloquii virtus: sunt membra accommoda bellis,          65
quique gravem tarde subeant thoraca lacerti:
seu campo pedes ire pares, est agmina supra
nutaturus apex; seu frena sonantia flectes,
serviet asper equus. nos facta aliena canendo
vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis          70
ipse canenda geres parvoque exempla parabis
magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus
poscit avos praestatque domi novisse triumphos.
surge, agedum, iuvenemque puer deprende parentem,
stemmate materno felix, virtute paterna.          75
iam te blanda sinu Tyrio sibi curia felix
educat et cunctas gaudet spondere curules.'
     Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam
litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras
aemula Trinacriis volvens incendia flammis.          80
mira fides! credetne virum ventura propago,
cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt,
infra urbes populosque premi proavitaque tanto
rura abiisse mari? necdum letale minari
cessat apex. procul ista tuo sint fata Teate,          85
nec Marrucinos agat haec insania montes.
     Nunc si forte meis quae sint exordia musis
scire petis, iam Sidonios emensa labores
Thebais optato collegit carbasa portu
Parnasique iugis silvaque Heliconide festis          90
tura dedit flammis et virginis exta iuvencae
votiferaque meas suspendit ab arbore vittas.
nunc vacuos crines alio subit infula nexu:
Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles,
sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat          95
Ausonii maiora ducis. trahit impetus illo
iam pridem retrahitque timor. stabuntne sub illa
mole umeri an magno vincetur pondere cervix?
dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores
nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis?          100
     Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem
corde exire veta. nec enim Tirynthius, almae
pectus amicitiae++cedet tibi gloria fidi
Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae
Priamiden caeso solacia traxit amico.

V. ODE LYRICA AD SEPTIMIVM SEVERVM

Parvi beatus ruris honoribus,
qua prisca Teucros Alba colit lares,
     fortem atque facundum Severum
     non solitis fidibus saluto.
iam trux ad Arctos Parrhasias hiems          5
concessit altis obruta solibus,
     iam pontus ac tellus renident
     in Zephyros Aquilone fracto.
nunc cuncta veris; frondibus annuis
crinitur arbos, nunc volucrum novi          10
     questus inexpertumque carmen,
     quod tacita statuere bruma.
nos parca tellus pervigil et focus
culmenque multo lumine sordidum
     solantur exemptusque testa          15
     qua modo fervuerat Lyaeus.
non mille balant lanigeri greges,
nec vacca dulci mugit adultero,
     unique siquando canenti
     mutus ager domino reclamat.          20
sed terra primis post patriam mihi
dilecta curis, hic mea carmina
     regina bellorum virago
     Caesareo peramavit auro,
cum tu sodalis dulce periculum          25
conisus omni pectore tolleres,
     ut Castor ad cunctos tremebat
     Bebryciae strepitus harenae.
tene in remotis Syrtibus avia
Leptis creavit? iam feret Indicas          30
     messes odoratisque rara
     cinnama praeripiet Sabaeis.
quis non in omni vertice Romuli
reptasse dulcem Septimium putet?
     quis fonte Iuturnae relictis          35
     uberibus neget esse pastum?
nec mira virtus: protinus Ausonum
portus vadosae nescius Africae
     intras adoptatusque Tuscis
     gurgitibus puer innatasti.          40
hinc parvus inter pignora curiae
contentus <artae> lumine purpurae
     crescis, sed immensos labores
     indole patricia secutus.
non sermo Poenus, non habitus tibi,          45
externa non mens: Italus, Italus.
     sunt Vrbe Romanisque turmis
     qui Libyam deceant alumni.
est et frementi vox hilaris foro;
venale sed non eloquium tibi,           50
     ensisque vagina quiescit,
     stringere ni iubeant amici.
sed rura cordi saepius et quies,
nunc in paternis sedibus et solo
     Veiente, nunc frondosa supra          55
     Hernica, nunc Curibus vetustis.
hic plura pones vocibus et modis
passim solutis, sed memor interim
     nostri verecundo latentem
     barbiton ingemina sub antro.

VI. HERCVLES EPITRAPEZIOS NOVI VINDICIS

Forte remittentem curas Phoeboque levatum
pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis
iam moriente die, rapuit me cena benigni
Vindicis. haec imos animi perlapsa recessus
inconsumpta manet: neque enim ludibria ventris          5
hausimus aut epulas diverso a sole petitas
vinaque perpetuis aevo certantia fastis.
a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales
distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser
exta ferat, cur Tuscus aper generosior Vmbro,          10
lubrica qua recubent conchylia mollius alga.
nobis verus amor medioque Helicone petitus
sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
donec ab Elysiis prospexit sedibus alter          15
Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
nox et Erythraeis Thetidis signanda lapillis
et memoranda diu geniumque habitura perennem!
mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti          20
atque locuturas mentito corpore ceras
edidici. quis namque oculis certaverit usquam
Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
et non inscriptis auctorem reddere signis?
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni          25
aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
quid Polycleteis iussum spirare caminis,
linea quae veterem longe fateatur Apellen,
monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi          30
desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
     Haec inter castae genius tutelaque mensae
Amphitryoniades multo mea cepit amore
pectora nec longo satiavit lumina visu:
tantus honos operi finesque inclusa per artos          35
maiestas. deus ille, deus! seseque videndum
indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
sentirique ingens! et cum mirabilis intra
stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
si visus per membra feres: 'hoc pectore pressus          40
vastator Nemees; haec exitiale ferebant
robur et Argoos frangebant brachia remos.'
ac spatio tam magna brevi mendacia formae!
quis modus in dextra, quanta experientia docti
artificis curis pariter gestamina mensae          45
fingere et ingentes animo versare colossos!
tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris
nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,
Lemnius exigua potuisset ludere massa.
nec torva effigies epulisque aliena remissis,          50
sed qualem parci domus admirata Molorchi
aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
qualis et Oetaeis emissus in astra favillis
nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat:
sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens,          55
hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris
pocula, at haec clavae meminit manus; aspera sedis
sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum.
     Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat
regnator laetis numen venerabile mensis          60
et comitem occasus secum portabat et ortus,
praestabatque libens modo qua diademata dextra
abstulerat dederatque et magnas verterat urbes.
semper ab hoc animos in crastina bella petebat,
huic acies semper victor narrabat opimas,          65
sive catenatos Bromio detraxerat Indos,
seu clusam magna Babylona refregerat hasta,
seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam
obruerat bello; magnoque ex agmine laudum
fertur Thebanos tantum excusasse triumphos.          70
ille etiam, magnos fatis rumpentibus actus,
cum traheret letale merum, iam mortis opaca
nube gravis vultus alios in numine caro
aeraque supremis timuit sudantia mensis.
     Mox Nasamoniaco decus admirabile regi          75
possessum; fortique deo libavit honores
semper atrox dextra periuroque ense superbus
Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis
diraque Romuleis portantem incendia tectis
oderat, et cum epulas, et cum Lenaea dicaret          80
dona, deus castris maerens comes ire nefandis,
praecipue cum sacrilega face miscuit arces
ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti
polluit et populis Furias immisit honestas.
     Nec post Sidonii letum ducis aere potita          85
egregio plebeia domus. convivia Syllae
ornabat semper claros intrare penates
assuetum et felix dominorum stemmate signum.
     Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae
nosse deis, non aula quidem, Tirynthie, nec te          90
regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae
mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne
foedus amicitiae. scit adhuc florente sub aevo
par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque
spirat et in carae vivit complexibus umbrae.          95
hic igitur tibi laeta quies, fortissime divum
Alcide, nec bella vides pugnasque feroces,
sed chelyn et vittas et amantes carmina laurus.
hic tibi sollemni memorabit carmine quantus
Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem          100
Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis
terrueris, quem te pecoris possessor Hiberi,
quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae;
hic penetrata tibi spoliataque limina mortis
concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas.          105
nec te regnator Macetum nec barbarus umquam
Hannibal aut saevi posset vox horrida Syllae
his celebrare modis. certe tu, muneris auctor,
non aliis malles oculis, Lysippe, probari.

VII. ODE LYRICA AD VIBIVM MAXIMVM

Iam diu lato sociata campo
fortis heroos, Erato, labores
differ atque ingens opus in minores
     contrahe gyros,
tuque regnator lyricae cohortis          5
da novi paulum mihi iura plectri,
si tuas cantu Latio sacravi,
     Pindare, Thebas.
Maximo carmen tenuare tempto;
nunc ab intonsa capienda myrto          10
serta, nunc maior sitis et bibendus
     castior amnis.
quando te dulci Latio remittent
Dalmatae montes, ubi Dite viso
pallidus fossor redit erutoque          15
     concolor auro?
ecce me natum propiore terra
non tamen portu retinent amoeno
desides Baiae liticenve notus
     Hectoris armis.          20
torpor est nostris sine te Camenis,
tardius sueto venit ipse Thymbrae
rector et primis meus ecce metis
     haeret Achilles.
quippe te fido monitore nostra          25
Thebais multa cruciata lima
temptat audaci fide Mantuanae
     gaudia famae.
sed damus lento veniam, quod alma
prole fundasti vacuos penates.          30
o diem laetum! venit ecce nobis
     Maximus alter.
orbitas omni fugienda nisu,
quam premit votis inimicus heres,
optimo poscens (pudet heu) propinquo          35
     funus amice.
orbitas nullo tumulata fletu:
stat domo capta cupidus superstes
imminens leti spoliis et ipsum
     computat ignem.          40
duret in longum generosus infans,
perque non multis iter expeditum
crescat in mores patrios avumque
     provocet actis!
tu tuos parvo memorabis enses,          45
quos ad Eoum tuleras Orontem
signa frenatae moderatus alae
     Castore dextro;
ille ut invicti rapidum secutus
Caesaris fulmen refugis amaram          50
Sarmatis legem dederit, sub uno
     vivere caelo.
sed tuas artes puer ante discat,
omne quis mundi senium remensus
orsa Sallusti brevis et Timavi          55
     reddis alumnum.

VIII. GRATVLATIO AD IVLIVM MENECRATEN

Pande fores superum vittataque templa Sabaeis
nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,
Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus
crescit et insani solatur damna Vesevi.          5
nec solum festas secreta Neapolis aras
ambiat: et socii portus dilectaque miti
terra Dicarcheo nec non plaga cara madenti
Surrentina deo sertis altaria cingat,
materni qua litus avi, quem turba nepotum          10
circumit et similes contendit reddere vultus.
gaudeat et Libyca praesignis avunculus hasta,
quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultus          15
tot dominis clamata domus. procul atra recedat
Invidia atque alio liventia pectora flectat:
his senium longaeque decus virtutis et alba
Atropos et patrius lauros promisit Apollo.
     Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis          20
ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
omen erat. venit totiens Lucina piumque
intravit repetita larem. sic fertilis, oro,
stet domus et donis numquam mutata sacratis.
macte, quod et proles tibi saepius aucta virili          25
robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti:
aptior his virtus, citius dabit illa nepotes,
qualis maternis Helene iam digna palaestris
inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
vel qualis caeli facies, ubi nocte serena          30
admovere iubar mediae duo sidera lunae.
     Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
irascorque etiam, quantum irascuntur amantes.
tantane me decuit vulgari gaudia fama
noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,          35
protinus ingenti non venit nuntia cursu
littera, quae festos cumulare altaribus ignes
et redimire chelyn postesque ornare iuberet
Albanoque cadum sordentem promere fumo
et cantu signare diem? sed tardus inersque          40
nunc demum mea vota cano: tua culpa tuusque
hic pudor. ulterius sed enim producere questus
non licet; en hilaris circumstat turba tuorum
defensatque patrem. quem non hoc agmine vincas?
di patrii, quos auguriis super aequora magnis          45
litus ad Ausonium devexit Abantia classis,
tu, ductor populi longe migrantis, Apollo,
cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem
respiciens blande felix Eumelus adorat,
tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo          50
votivam taciti quassamus lampada mystae,
et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi
Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae:
hos cum plebe sua patrii servate penates.
sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem          55
voce opibusque iuvent viridique in nomine servent.
his placidos genitor mores largumque nitorem
monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque.
quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima
patricias intrare fores, hos pube sub ipsa,          60
si modo prona bonis invicti Caesaris adsint
numina, Romulei limen pulsare senatus.

IX. HENDECASYLLABI IOCOSI AD PLOTIVM GRYPVM

Est sane iocus iste, quod libellum
misisti mihi, Grype, pro libello.
urbanum tamen hoc potest videri,
si post hoc aliquid mihi remittas;
nam si ludere, Grype, perseveras,          5
non ludis. licet, ecce, computemus!
noster purpureus novusque charta
et binis decoratus umbilicis,
praeter me mihi constitit decussis:
tu rosum tineis situque putrem,           10
quales aut Libycis madent olivis
aut tus Niliacum piperve servant
aut Byzantiacos colunt lacertos;
nec saltem tua dicta continentem
quae trino iuvenis foro tonabas,          15
aut centum prope iudices, priusquam
te Germanicus arbitrum sequenti
annonae dedit omniumque late
praefecit stationibus viarum;
sed Bruti senis oscitationes          20
de capsa miseri libellionis,
emptum plus minus asse Gaiano,
donas. usque adeone defuerunt
caesis pillea suta de lacernis
vel mantelia luridaeve mappae,          25
chartae Thebaicaeve Caricaeve?
nusquam turbine conditus ruenti
prunorum globus atque cottanorum?
non enlychnia sicca, non replictae
bulborum tunicae? nec ova tantum,          30
nec lenes halicae, nec asperum far?
nusquam Cinyphiis vagata campis
curvarum domus uda coclearum?
non lardum grave debilisve perna?
non Lucanica, non graves Falisci,          35
non sal oxyporumve caseusve?
aut panes nitidantis aphronitri?
vel passum psithiis suis recoctum,
dulci defruta vel lutosa caeno?
quantum nec dare cereos olentes,          40
cultellum tenuesve codicillos?
ollares, rogo, non licebat uvas,
Cumano patinas in orbe tortas
aut unam dare synthesin (quid horres?)
alborum calicum atque caccaborum?          45
sed certa velut aequus in statera,
nil mutas, sed idem mihi rependis.
quid si cum bene mane semicrudus
inlatam tibi dixero salutem,
et tu me vicibus domi salutes?          50
aut cum me dape iuveris opima,
exspectes similes et ipse cenas?
irascor tibi, Grype. sed valebis;
tantum ne mihi, quo soles lepore,
et nunc hendecasyllabos remittas.



Statius The Latin Library The Classics Homepage