I. 1 Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae
dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi
secutos ordinem sed vivendi : 2 ego vero, quod prior Marcus imperare
coepit, dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Marcum, dehinc
Verum credidi celebrandum. 3 Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus
Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini
coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque intermalos
principes ponitur. 4 Quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse
virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco in
simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae
licentioris nimietate dissensit. 5 Erat enim morum simplicum et qui
adumbrare nihil posset. 6 Huic naturalis pater fuit Lucius Aelius Verus,
qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione
constitutus perit. 7 Avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. 8
Natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die,
quo et Nero, qui rerum potitus est. 9 Origo eius paterna pleraque ex
Etruria fuit, materna ex Faventia. II. 1 Hac prosapia genitus patre
ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in
Hadriani familia remansit. 2 A quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi
ille Pium filium, Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis
providens, 3 et ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae data
est Marco idcirco, quia hic adhoc impar videbatur aetate, ut in Marci vita
exposuimus. 4 Duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. Educatus est in
domo Tiberiana. 5 Audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium,
qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hefaestionem,
Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum,
Latinum Cornelium Frontonem, philosophos Apollonium et Sextum. 6 Hos
omnes amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est, nec tamen
ingeniosus ad litteras. 7 Amavit autem in pueritia versus facere, post
orationes. Et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut
verius dicam, peior poeta quam rhetor. 8 Nec desunt, qui dicant eum
adiutum ingenio amicorum atque abaliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt,
scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse
dicitur. Educatorem habuit Nicomedem. 9 Fuit voluptarius et nimis laetus
et omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus. 10 Post septimum
annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus
est. Amavit venatus, palaestras et omnia exercitia iuventutis. 11
Fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis. III. 1
Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione, qua
patris templum dedicabat, populo liberalis fuit, 2 mediusque inter Pium et
Marcum idem [se] resedit, cum quaestor populo munus daret. 3 Post
quaesturam statim consul est factus cum Sextio Laterano. Interiectis
annis cum Marco fratre iterum factus est consul. 4 Diu autem et privatus
fuit et ea honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur. 5 Nam neque in
senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefecto
praetorii vectus est, nec aliud ei honorificentiae ad nomen adiunctum est
quam quod Augusti filius appellatus est. 6 Fuit studiosus etiam
circensium haut aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum
et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus,
quod eum paterita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem
appellaret. Cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem. 7 Amavit
tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque vivendi
hortatusque est, ut imitaretur, et fratrem. 8 Defuncto Pio Marcus in eum
omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique
consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium. IV. 1
Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiam
honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum
ante Commodus vocaretur. 2 Lucius quidem Marco vicem reddens si [quid]
susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori. 3 Iam
primum enim Marcus pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensu
imperii graviter se et ad Marci mores egit. 4 Ubi vero in Syriam
profectus est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriis
et iuventutis amoribus infamatus est, 5 si quidem tantae luxuriae fuisse
dicitur, ut etiam, [postea] quam [postea] de Syria redit, popinam domi
instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi
omni genere turpium personarum. 6 Fertur et nocte perpeti alea lusisse,
cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et
Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per
tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et
comisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset,
saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese
absconderet. 7 Iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices
frangeret. 8 Amavit et aurigas prasino favens. 9 Gladiatorum etiam
frequentius pugnas in convivio habuit trahens cenas in noctem et in toro
convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum
perferretur. 10 Somni fuit permodici, digestionis facillimae. 11 Sed
Marcus haec omnia [non] nesciens dissimulabat rem pudore illo, ne
reprehenderet fratrem. V. 1 Et notissimum eius quidem fertur tale
convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum
dictum de numero convivarum : "Septem convivium, nevem vero convicium;" 2
donatos autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, donatos etiam
structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel
cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, 3
donatos etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos et
crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque
argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis
interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis
ad speciem alabastrorum, 4 data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum
iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent. 5 Omne autem convivium
aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. 6 Hoc
convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse
publicum fatum. 7 Post convivium lusum est tesseris usque ad lucem. 8 Et
haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne
vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione
addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se
imperatorem esse cognosceret. 9 Sed quantum profecerit, cum alia vita tum
haec, quam narravimus, caena monstrabit. VI. 1 Circensium tantam
curam habuit, ut frequenter provincia litteras causa circensium et miserit
et acceperit. 2 Denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a
venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret; 3 nam
et Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat; 4
cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat,
quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam adadduci iubebat, cui
mortuo sepulchrum in Vaticano fecit. 5 In huius equi gratiam primum
coeperunt equis aurei velbrabia postulari. 6 In tanto autem equus ille
honore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum
postularetur. 7 Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam
prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo
inplicitus apud Canusium aegrotavit. Quo ad eum visendum frater contendit.
8 Multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. 9
Nam cum interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem
cogitantibus oriens vastaretur, ille in Apulia venabaturet apud Corinthum
et Athenas inter symfonias et cantica navigabatet per singulas maritimas
civitates Asiae, Pamphyliae Ciliciaeque clariores voluptatibus
immorabatur. VII. 1 Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se
luxuriae dedidit. Duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius
Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut
Babylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent. 2 Partumque ipsi
nomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti
delatum est. 3 Egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiciae,
aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae. 4 Risui fuit omnibus
Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. 5 Vernas in
triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. 6 Ad Eufraten
tamen inpulsu comitum suorum secundo profectus est. 7 Efesum etiam redit,
ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne
Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui
Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. 8 Confecto sane bello
regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. 9 Romam
inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret,
redit et pariter cum fratre triumphavit susceptisa senatu nominibus, quae
in exercitu acceperat. 10 Fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium
in Syria posuisse barbam. Unde in eum a Syris multa sunt dicta.
VIII. 1 Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque
luem secum deferre videretur. 2 Et nata fertur pestilentia in Babylonia,
ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat,
spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse, 3 et hoc
non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut
amicos milites nostros receperat, expugnata est. 4 Quod quidem inter
ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis,
qui fidem primi ruperant, pugat. 5 Habuit hanc reverentiam Marci Verus,
ut nomina, quae sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi,
quem pariter celebrarunt. 6 Reversus e Parthico bello minore circa
fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa
sine fratre disposuit. 7 His accessit, quod, quasi reges aliquos ad
triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit
Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. 8 Villam praeterea extruxit in
via Clodia famosissimam, in qua permultos dies et ipse ingenti luxuria
debacchatus est cum libertis suis et amicis Paridis, quorum praesentia
Nulla inerat reverentia, 9 et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri
venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque
diebus ineadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut
convivante fratre aut convivia comparante. 10 Habuit et Agrippum
histrionem, cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut
tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. 11 Adduxerat
secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et
praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria
pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed
histrionicum confecisse. IX. 1 Et haec vitae diversitas atque alia
multa inter Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas
indicabat, sed occultus rumor inseverat; 2 verum illud praecipuum quod,
cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset,
atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret dicens ad
fratres suos scripturum esse, si quid forte dubitaret, nec Verus praesens
pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset,
visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus.
quae res simultatum auxit rumorem. 3 Liberti multum potuerunt apud Verum
ut in vita Marci diximus, Geminus et Agaclytus, cui dedit invito M[arco]
Libonis uxorem; 4 denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio non
interfuit. 5 Habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum
ceterosque. 6 Quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit
Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. 7 Ad bellum
Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in
urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam
venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, 8 cum Verus apud Aquileiam
tantum venatus convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset. 9 De
quo bello - quiddam per legatos barbarorum pacem petentium, partim per
duces nostros gestum est - in Marci vita plenissime disputatum est. 10
Conposito autem bello in Pannonia urgente Lucio Aquileiam rediere, quodque
urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem festinatum est. 11 Sed
non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant,
correptus Lucius depositus e vehiculode tracto sanguine Altinum perductus,
cum triduo mutus vixisset, apud Altinum perit. X. 1 Fuit sermo, quod
et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo
aspersis ostreis veneno extinctus esse, idcirco quod consuetudinem, quam
cum matre habuerat, filiae prodidisset. 2 Quamvis et illa fabula, quae in
Marci vita posita est, abhorrens a talis viri vita sit exorta, 3 cum multi
etiam uxori eius flagitium mortis adsignent et idcirco, quod Fabiae nimium
indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla ferre non posset. 3 Tanta
sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, uti hoc quoque
usurpaverit rumor, quod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum. 5
Idque cum esset per Agaclytum libertum proditum Marco, anteventum Lucium
Faustina, ne praeveniret. 6 Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba
prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore
venerabilis. 7 Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum,
ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret.
8 Lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae
atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria. 9 Habuit inter
alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi
nomine, quem dilexit, humanae positionis modum supergressum. XI. 1
Vixit annis quadraginta duobus. Imperavit cum fratre annis undecim.
Inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius
naturalis sepultus est. 2 Nota est fabula, quam Marci non capit vita,
quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte
venenato, Marcus Vero porrexerit. 3 Sed hoc nefas est de Marco putari,
quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. 4 Quod nos non in medio
relinquemus, sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post
Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem
nec adulatio videatur potuisse confingere.
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page