I. 1 Sapori rex regum Velsolus : "Si scirem
posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam
praefers. 2 Sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest,
vide, ne, quod senem imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi
cedat, posterisve tuis. 3 Cogita, quantas gentes Romani ex hostibus suas
fecerint, a quibus saepe victi sunt. 4 Audivimus certe, quod Galli eos
vicerint et ingentem illam civitatem incenderint: certe Romanis serviunt.
Quid Afri ? Certe serviunt Romanis. 5 De longioribus exemplis et
fortasse interioribus nihil dico. Mithridates Ponticus totam Asiam
tenuit: certe victus est, certe Asiam Romanorum est. 6 Si meum consilium
requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde. Ego gratulor
felicitati tuae, si tamen illa uti tu scias". II. 1 Velenus rex
Cadusiorum sic scripsit : "Remissa mihi auxilia integra et incolumnia
gratanter accepi. At captum Valerianum principem principum non satis
gratulor, magis gratularer, si redderetur. Romani enim graviores tunc
sunt, quando vincuntur. 2 Age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te
inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et
nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanorum, qui contra te
totus insurget ? 3 Redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem,
nobis etiam ob gentes Ponticas profuturam". III. 1 Artabasdes rex
Armeniorum talem ad Saporem epistolam misit : "In partem gloriae venio,
sed vereor, ne non tam viceris quam bella severis. 2 Valerianum et filius
repetit et nepos et duces Romani omnis Gallia et omnis Africa et omnis
Hispania et omnis Italia et omnes gentes, quae sunt in Illyrico atque in
oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt. 3
Unum ergo senem cepisti, sed omnes gentes orbis terrarum infestissimas
tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus,
qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus." IV. 1 Bactrani et
Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt, sed ad
Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate
liberandum. 2 Sed Valeriano apud Persas consenescente Odenatus Palmyrenus
collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit. 3 Cepit
regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges
Parthici, concubinas. 4 Quare magis reformidans Romanos duces Sapor
timore Ballistae atque Odenati in regnum suum ocius se recepit. Atque hic
interim finis belli fuit Persici. V. 1 Haec sunt digna cognitu de
Valeriano, cuius per annos septuaginta vita laudabilis in eam conscenderat
gloriam, ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator
fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu,
sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. 2 Denique si
data esset omnibus potestas promendi arbitrii, quem imperatorem vellent,
alter non esset electus. 3 Et ut scias, quanta vis in Valeriano meritorum
fuerit publicorum, ponam senatus consulta, quibus animadvertant omnes,
quid de illo semper amplissimus ordo iudicaverit. 4 Duobus Deciis conss.
sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatoriaslitteras in aede Castrorum
senatus haberetur ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura
deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi
primum praeto redixit : "Quid vobis videtur, p.c., de censore deligendo?"
atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente
Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce
dixerunt interrupto more dicendae sententiae : "Valeriani vita censura
est. 5 Ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior. ille de senatu
iudicet, qui nullum habet crimen. Ille de vita nostra sententiam ferat,
cui nihil potest obici. 6 Valerianus a prima pueritia fuit censor.
Valerianus in tota vita sua fuit censor. Prudens senator, modestus
senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis
criminum, hostis vitiorum. 7 Hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari
omnes volumus. Primus genere, nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina
clarus, moribus singularis exemplo antiquitatis." 8 Quae cum essent
saepius dicta, addiderunt : "omnes", atque ita discessum est. VI. 1
Hoc enatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum
etiam Valerianum praecepit rogari atque in conventu summorum virorum
recitato senatus consulto : 2 "Felicem te", inquit, "Valerianum, totius
senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani.
Suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus
mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris. 3
Tu aestimabis, qui manere in curia debeant, tu censibus modum pones, tu
vectigalia firmabis, divides, statu<es, tu> res publicas recensebis; 4
tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum
iudicandum est; 5 tu arma respicies, 6 tu de nostro Palatio, tu de
iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudicabis, excepto denique
praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac
maxima virgine Vestalium - si tamen incorrupta permanebit -, de omnibus
sententias feres. Laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de
quibus non potes iudicare." Haec Decius. 7 Sed Valeriano sententia
huiusmodi fuit : "Ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me
necessitatem alliges, ut ego iudicem de populo, de militibus, de senatu,
de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus. 8 Haec sunt,
<propter> quae Augustum nomen tenetis; apud vos censura desedit, non
potest hoc implere privatus. 9 Veniam igitur eius honoris peto, cui vita
inpar est, inpar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram
hominum natura non quaerat." VII. 1 Poteram multa alia et senatus
consulta et iudicia principum de Valeriano proferre, nisi et vobis
pleraque nota essent, et puderet altius virum extollere, qui fatali quadam
necessitate superatus est. Nunc ad Valerianum minorem revertar. VIII.
1 Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus,
verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus
atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est
appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus. 2 Nihil habet
praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et
miserabiliter interemptus. 3 Et quoniam scio errare plerosque, qui
Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani
redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat,
mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa iussu : "Valerianus
imperator." 4 Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de
iuniore requirendum. 5 Et quoniam vereor, ne modum voluminis transeam, si
Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus [et fortasse nimius] nobis fuit sermo [in illius vita,] vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et [Saloninus et] Gallienus est
dictus in [historia sui temporis, huic] libro adiunctos [edam, nunc] ad aliud volumen transeam[us, ut iubetur.] semper
enim me vobis dedim[us] et famae, cui negare nihil possumus.
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page