AELI SPARTIANI SEVERUS


I. 1 Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium optinuit. 2 Cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus, consulares, avus maternus Macer, paternus Fulvius Pius fuere. 3 Ipse natus est Erucio Claro bis et Severo conss. VI. idus apriles. 4 In prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi adiudices execuit, cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet ac iudicaret. 5 Octavo decimo anno publice declamavit. Postea studiorum causa Romam venit, latum clavum a divo Marco petit et accepit favente sibi Septimo Severo adfini suo, bis iam consulari. 6 Cum Romam venisset, hospitem nanctus, qui Hadriani vitam imperator iam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit. 7 Habuit et aliud omen imperii. Cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. 8 Eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum. 9 Sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret. 10 Dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa experge factis et adclamantibus familiaribus abiit.

II. 1 Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit. 2 Adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit. Quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari. 3 Post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petit, ut mortuo patre rem domesticam conponeret. 4 Sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. 5 Acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit. 6 In qua legatione cum eum quidam municipum suorum Lepcitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub elogio eiusdem praeconis cecidit : "Legatum p. R. homo plebeius temere amplecti noli." 7 Ex quo factum, ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. 8 Tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluiss et positaque hora ingentia vidisset, astrologus dixit ei : 9 "Tuam non alienam pone genituram", cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit, quae postea facta sunt.

III. 1 Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissime exertissimeque egit. 2 Uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia vitae privatae. Cui postea in imperio statuas conlocavit. 3 Praetor designatus a Marco est non in candida, sed in conpetitorum grege anno aetatis XXXII. 4 Tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret; 5 deinde ex altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexit concinentibus provinciis lyra, voce vel tibia. Ludos absens edidit. 6 Legioni IIII. Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. 7 Post hoc Athenas petit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. Ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam imperator se ultus est. 8 Dein Lugdunensem provinciam legatus accepit. 9 Cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam, quae id geniturae haberet, ut regii ungeretur, eandem uxorem petit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum. Ex qua statim pater factus est.

IV. 1 A Gallis ob severitam et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. 2 Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. Post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit. 3 Suscepitque Romae alterum filium. In Sicilia quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus est. A praefect praet., quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odium veniente absolutus est calumniatore in crucem acto. 4 Consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. Post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. 5 Proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum [in] Veientanum. 6 In his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, consuloribus puerulis manu largiore divideret paterque illum reprehendens dixisset : "Parcius divide, nonenim regias opes possides", quinquennis puer respondit : "Sed possidebo" inquit. 7 In Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam, nobilitatam iam ante, cumularet.

V. 1 Et hactenus rem militarem privatus egit. Dehinc a Germanicus legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis. 2 Qui etiam --- sestertia, quod nemo umquam principum, militibus dedit. 3 Dein firmatis, quas post tergum relinquebat, provinciis Romam iter contendit cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in eius verba iurassent; 4 excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. 5 Per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus legatis ad exercitum senatus verbismissis qui iuberent, ut ab eo milites senatu praecipiente discederent. 6 Et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes. 7 His compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit de participando imperio cum Severo. 8 Incertum, vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui Severum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. 9 Verum Severus evitatis eorum manibus, quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. 10 Nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus. 11 Ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit.

VI. 1 Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentioriis quasi per hostium veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandumque. 2 Qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt excussi, ne quid ferri haberent. 3 Et postera die occurente omni famulitio aulico septingenos vicenos aureos legatis dedit 4 eosdemque praemisit facta potestate, si qui velent remanere ac secum Romae redire. 5 Fecit etiam statim praefectum praetorii Falvium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. 6 Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quod armatus contra eos Severus veniret, qui se hostem iudicassent. 7 His accessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. 8 Cuius edicta et litteras ad populum vel senatorum intercepit per eos, qui missi fuerant, ne vel proponerentur populo vellegerentur in curia. 9 Eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendo cogitavit, cui Caesarianum decretum a Commodo iam videbatur imperium. 10 Sed eos ipsos pertimescens, de quibus recte iudicabat, Heraclitum ad optinendas Brittanias, Plautianum ad occupandos Nigri liberos misit. 11 Cum Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurere. Eosdem sic ad tribunal vocavit armatis undique circumdatis.

VII. 1 Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit. Inde in Palatium eodem habitu perrexit praelatis signis, quae praetorianis ademerat, supinis, non erectis. 2 Tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis quasi in stabulis manserunt, 3 fuitque ingressus Severi Odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent vastationem urbi minantes. 4 Alia die armatis stipatus non solum militibus, sed etiam amicis in senatum venit. In curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset. 5 Fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori in consulto senatu occidere senatorem. 6 Sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant. 7 Et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit. 8 Funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit addito flamine et sodalibus Helvianis, qui Marciani fuerant. 8 Se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi omen. Amicorum dehinc eas alienunm dissolvit.

VIII. 1 Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probo genero suo praefecturam urbi optulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum esse quam principis generum. 2 Utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. 3 Alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. 4 Causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus indices probatis rebus graviter punivit. 5 Rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excendens vita septem annorum canonem p. R. relinqueret. 6 Ad orientis statum confirmandum profectus est nihil adhunc de Nigro palam dicens. 7 Ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac p. R. penuria rei frumentariae perurgeret. 8 Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intra triginta dies, quam Romam venerat, est profectus. 9 Egressus ab urbe ad Saxa rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. 10 Occurrit ei et statim Geta frater suus, quem provinciam sibi creditam regere praecepit aliud sperantem. 11 Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore, quo suos. 12 Miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius occuparet, sed iam Byzantium Niger tenebat. 13 Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interficit atque ideo hostis cum Aemiliano est appellatus. 14 Cumque Severum ad participatum vocaret, contemtus est. 15 Promisit sane Nigro tutum exilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. 16 Aemilianus dehinc in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussus occisus est. 17 Fusae sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri.

IX. 1 His auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit. Dein conflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. 2 Filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu haberat, in exilium cum matre misit. 3 Litteras ad senatum de victoria dedit neque quemquam senatorum, qui Nigri partium fuerant, praeter unum supplicio adfecit. 4 Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente inriserant et Nigrum etiam victum iuverant. Denique multa his ademit. 5 Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis fuerunt. 6 In multos s<aev>e animadvertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant secuti. 7 Multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis. 8 Eos senatores occidit, qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine. 9 Deinde circa Arabiam plura gessit. Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant. 10 Atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. 11 Sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. Excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret.

X. 1 Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodi Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia. Quare postea occisi sunt <filii eius> cum matre. 2 Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos, qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. 3 Et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. 4 Et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. 5 Unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio. 6 Aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. 7 Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. Tunc sollitus cum consuleret, a Pannonicianis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum, sed iuxta aquam esse periturum. 8 Multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in quos Severus animadvertit.

XI. 1 Multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtum contra Albinum felicissime pugnavit Severus; 2 cum quidem ingens periculum equi casu adit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ut alius iam paene imperator ab exercitu diligeretur. 3 Eo tempore lectis actis, quae de Clodio Celsino laudanto, qui Adrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci. 4 Priusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae. 5 Senatorum deinde, qui in bello erant interempti, cadavera dissipari iussit. 6 Deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. 7 Victus est Albinus die XI. kal. Martias. reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac dui iacere iussit. 8 Equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expascentemque admonuit, ut et effrenatus audacter protereret. 9 Addunt alii, quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simuletiam uxoris liberorumque eius.

XII. 1 Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; cum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. 2 Denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit. 3 Filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam imperatoriam fecisset. 4 Tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. 5 Multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati sunt. 6 Eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. 7 Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius extincto iratus Romam et populo et senatoribus venit. 8 Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum apertissime furere. 9 Post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit.

XIII. 1 Occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, 2 Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum, Postumium Severum, 3 Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonnium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Caeionium Albinum, Claudium Sulpicianum, 4 Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, L. Stilonem, 5 Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, 6 Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianumet Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum, et Faustinianum et Iulianum, 7 Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabianum, Marcum Asellionem. 8 Horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum - nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere - interfector ab Afris ut deus habetur. 9 Cincium Severum calumniatus est, quod se veneno adpetisset, atque ita interfecit.

XIV. 1 Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. Multos praeterea obscuri loci homines interemit praeter eos, quos vis proelii absumpsit. 2 Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munusa privatis ad fiscum traduxit. 3 Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit decretis imperatoriis insignibus. 4 Rumor deinde belli Parthici extitit. patri, matri, avo et uxori priori per se statuas conlocavit. 5 Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset. 6 Palaestinis poenam remisit, quam ob causam Nigri meruerant. 7 Postea iterum cum Plautiano in gratiam redit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. 8 Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit. Hi, qui hostem publicum Plautianum dixerant, deportati sunt. 9 Ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. 10 Filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit. 11 Profectus dehinc ad bellum Parthicum est edito gladiatorio munere et congiario populo dato. 12 Multos inter haec causis vel veris simulatis occidit. 13 Damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, pleraque figurata dixissent, ut "Ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus".

XV. 1 Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum gloriae cupiditate, non aliqua necessitate deductum. 2 Traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque sommovit. 3 Sed postea in Syriam redit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. 4 Inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. 5 Multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, praaecipue suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ad his vel crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium. 6 Denique cum occisi essent nonnulli, Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse, quod factum est. Quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit. 7 Cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi vita defunctus est.

XVI. 1 Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque contraherent. 2 Quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit. 3 Ob quae etiam filium eius Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII. agentem participem imperii dixerunt milites. 4 Getam quoque, minorem filium, Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. 5 Harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam redit victor et Parthicus. 6 Deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru affectus articulari morbo non posset. 7 Filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idcirco quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo. 8 Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt. 9 Post hoc dato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petit.

XVII. 1 In itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri subgravi poena vetuit. Idem etiam de Christianis sanxit. 2 Deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante vivebant uno iudice contenti, quem Caesar dedisset. 3 Multa praeterea his iura mutavit. 4 Iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem dei Sarapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter novitatem animalium vel locorum fuisse Severus ipse postea semper ostendit; nam et Memfim et Memnonem et piramides et labyrinthum inspexit. 5 Et quoniam longum est minora persequi, huius magnifica illa, quod victo et occiso Iuliano praetorianas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra voluntatem militum in deos rettulit, Salvii Iuliani decreta iussit aboleri; quod non optinuit. 6 Denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex morum parsimonia videtur habuisse. 7 Nam et infinita multorum caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciter optulisset atque dixisset, ille quod facturus esset, non est mollitus tam prudente dicto interfici eum iussit. 8 Fuit praeterea delendarum cupidus factionum, prope a nullo congressu <digressus> nisi victor.

XVIII. 1 Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos in tributarios coegit. 2 Brittanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro pert ransversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. 3 Unde etiam Brittannici nomen accepit. Tripolim, unde oriendus erat, contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit ac p. R. diurnum oleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit. 4 Idem cum inplacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis. 5 Philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis cupidus. Latronum ubique hostis. 6 Vitam suam privatam publicamque ipse composuit ad finem, solum tamen vitium crudelitatis excusans. 7 De hoc senatus ita iudicavit illum aut nasci non debuisse aut mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae videretur. 8 Domi tamen minus cautus, qui uxorem luliam famosam adulteriis tenuit, ream etiam coniurationis. 9 Idem, cum pedibus aeger bellum moraretur idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos, centuriones, duces et cohortes, quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat. 10 Cumque animadverti in omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque omnibus ante tribunal prostratis, caput manu contingens ait : 11 "Tandem sentitis caput imperare, non pedes." huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset : "Omnia", inquit, "fui et nihil expedit."

XIX. 1 Perit Eboraci in Brittannia subactis gentibus, quae Brittanniae videbantur infestae, anno imperii XVIII., morbo gravissimo extinctus, iam senex. 2 Reliquit filios duos, Antonium Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen inposuit. 3 Inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti ad scribendum putaret. 4 Ipse a senatu agendibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus. 5 Opera publica praecipua eius extant Septizonium et thermae Severianae, eiusdemque Septimianae in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum invidit. 6 Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu neca filiis eius boni aliquid rei p. venit et postea invadentibus multis rem p. Romana praedonibus direptui fuit. 7 Hic tam exiguis vestibus usus est, ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta clamyde umeros velaret. 8 Cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus. 9 Ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverendus, canorus voce, sed Afrum quiddam usque ad senectutem sonans. 10 Ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu.

XX. 1 Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini Septimium Severum immoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoninos pari imperio rei p. relinqueret exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filios rei p. reliquit, 2 hoc melius quod ille filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei p. daret : Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio susceperat et Getam de Iulia genuerat. 3 Sed illum multum spes fefellit. nam unum parricidium, alterum sui mores rei p. inviderunt, sanctumque illud nomen in nullo diu bene mansit. 4 Et reputanti mihi, Diocletiane Auguste, neminem facile magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse satis claret. 5 Denique aut sine liberis viri interierunt aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere.

XXI. 1 Et ut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei p. Quid Camillus ? Num sui similes liberos habuit ? Quid Scipio ? Quid Catones qui magni fuerunt ? 2 Iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo et Terentio, Plauto ceterisque aliis loquar ? Quid de Caesare ? Quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? 3 Quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi legendi potestas fuisset ex omnibus ? Falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote diligendo. 4 Sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos. 5 Quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem ? 6 Quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset ? Qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; 7 qui novercam suam- et quid novercam ? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; 8 qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legatis thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectumquidem, ne homini per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas. 9 Denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, <ut> Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. 10 Qui quidem divinam Sallusti orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori. Idque frustra. Et --- hominem tantum valetudine. 11 Vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud venerabile diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracalus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit. 12 Extat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.

XXII. 1 Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperium senex venit; 2 cumque positus esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit. Cum vereretur autem, ne praeceps rueret a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum. 3 Die circensium cum tres Victoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; ea quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis comminuta est; illa vero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma venti turbine vix constitit. 4 Post murum apud vallum visum in Brittannia cum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam in aeternum pace fundata volvens animo, quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper iocorum, cum corona e cupressu facta idem occurit. 5 Quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset et coloris eius tactus omine et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa : "Totum fuisti isti, totum vicisti, iam deus esto victor." 6 Et civitatem veniens cum rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde hostiae furvae sunt adplicitae. 7 Quod cum esset aspernatus atque ad palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigriae hostiae, et usque ad limen domus Palatinae, imperatorem secutae sunt.

XXIII. 1 Sunt per plurimas civitates opera eius insigna. Magnum vero illud in civilitate eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum. 2 Moriens septem annorum canonem, ita ut cottidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei verotantum, ut per quinquennium non solum &l;urbis> usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. 3 Ultima verba eius dicuntur haec fuisse : "Turbatam rem p. ubique accepi, pacatam etiam Brittannis relinquo, senex ac pedibus aeger firmum imperium Antoninis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum. si mali." 4 Iussit deinde signum tribuno dari "laboremus", quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat "militemus". 5 Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; 6 sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. 7 Quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium.

XXIV. 1 Corpus eius a Brittannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; 2 quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic, ubi vita functus est, esset incensus. 3 Cum Septizodium faceret, nihil aliud cogitavit quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret 4 et, nisi absente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est <in> regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. 5 Quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab aruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.



Historia AugustaThe Latin LibraryThe Classics Page