I. 1 Rarum atque difficile est, ut, quos tyrannos aliorum
victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his
plene in monumentis atque annalibus habentur. 2 Primum enim, quae magna
sunt in eorum honorem, ab sriptoribus depravantur; deinde alia
supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere av cita
requiretur, cum satis sit audacium eorum et bellum, in quo victi fuerint,
ac poenam proferre. 3 Pescennius Niger, ut alii tradunt, modicis
parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre
Lampridia, avo curatore Aquini, ex qua familia originem ducebat; quod
quidem dubium etiam nunc habetur. 4 Hic eruditus mediocriter litteris,
moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus, libidinis effrenatae ad
omne genus cupiditatum, 5 ordines diu duxit multisque ducatibus pervenit,
ut exercitus Syriacos, iussu Commodi regert, suffragio maxime athletae qui
Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant. II. 1 Is postquam
comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu
Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen [eius]
imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est
imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem
Severi. 2 Huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus ita Romae
fautum est, a senatoribus dum taxat, qui et Severum oderant, ut inter
lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, "Illum
principem superi et illum Augustum" populus adclamaret. 3 Iulianum autem
oderant populares, quod Pertinacem milites occidisset et illum imperatorem
adversa populi voluntate appellassent. Denique ingentes ob hoc seditiones
fuerunt. 4 Ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat,
stulte ad eum qui haberet exercitus, se tueri posset, proinde quasi qualis
libet imperator a primipilario posset occidi. 5 Eadem autem dementia
etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat. 6 Denique etiam
Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat <quasi imperat> ob
tantus a centurione posset occidi. 7 Par denique insania fuit, quod cum
Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur
principatum praevenisse. III. 1 Et de Pescennio Nigro iudicium populi
ex eo apparuit, quod cum Iudos circenses Iulianus Romae daret, et
indiscrete [se] subsellia circi maximi repleta essent ingentique iniuria
populus adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam
urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis;
2 cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum
imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus,
militibus, provincialibus, popularibus. Quod <res> probavit. 3 Et
Pescennius quidem Severo eo tempore, quo Lugdunensem provinciam regebat,
amicissimus fuit; 4 nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores,
qui innumeri Gallias tunc vexabant. 5 In quo officio quod se honeste
gessit, iucundissimum fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius
referret adserens necessarium rei p. virum. Et revera in re militari
vehemens fuit. 6 Numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam
extorsit. 7 Ipse a milite nihil accepit. Cum tribunatus ageret, nihil
accipi passus est. 8 Nam et imperator iam tribunos duos, quos constitit
stellaturas accepisse, lapidibus obtrui ab auxiliaribus iussit. 9 Extat
epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem :
"Miserum est, ut imitari eius disciplinam militarem non possimus, quem
bello vicimus : 10 milites tui vagabtur tribuni medio die lavant, pro
tricliniis popinas habent, pro cubuculis meritoria : saltant, bibunt,
cantant et mensuras conviviorum vocant [cum] hoc sine mensura potare. 11
Haec, si ulla vena paternae disciplinae viveret, fierent ? Emenda igitur
primum tribunos, deinde militem. Quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis.
12 Sed scias idque de Nigro militem timere non posse, nisi integri fuerint
tribuni et duces militum". IV. 1 Haec de Pescennio Severus Augustus,
<de hoc> adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum : "Pescennium
mihi laudas : agnosco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita gravem
et iam tum plus quam militem dixit. 2 Itaque misi litteras recitandas ad
signa, quibus eum trecentis Armenicis et centum Sarmatis et mille nostris
praesse iussi. 3 Tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris
non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum, quem avus meus
Hadrianus, quem Trainus proavus non nisi exploratissimis dabat". 4 De hoc
eodem Commodus : "Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos
dedi : ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem p.
recusaverit". Haec de eo iudicia omium fuerunt. 5 Severus ipse saepe
dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret. 6 A Commodo denique
Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod
primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur. 7 In vita sua
Severis dicit se, priusquam filii sui id aetatis haberent, ut imperare
possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi
accidisset, Niger Pescennius eodem et Claudius Albinus succederent, qui
ambo Severo gravissimi hostes extiterunt. 8 Unde apparet, quod etiam
Severi de Pescennio iudicium fuerit. V. 1 Si Severo credimus,
fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus moribus turpis, aetatis
provectae, cum in imperium invasit - ex quo cupiditates eius incusat
-, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos
contrahit, cum decem octo annis imperavit et octogesimo nono periit.
2 Sane Severus Heraclitum ad optinendam Bithyniam misit, Fulvium
autem ad occupandos adultos Nigri filios. 3 Nec tamen in senatu
quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio,
ipse autem profisceretur ad conponendum orientis statum. 4 Sane
illud fecit profiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam
Pescennius occcuparet et fame populum Romanum perurgueret. 5 Et
videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas
Africae, difficili licet itinere ac navigatione. 6 Et Pescennius
quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam
interfectis multis inlustirbus viris tenebat, ad participatum
imperii Severum vocans. 7 A quo causa eorum, quos occiderat, cum
Aemiliano hostis est appellatus. Dein a ducibus Severi per
Aemilianum pugnans victus est. 8 Et cum illi tutum exilium
promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et
victus est atque Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus et sic ad
Severum adductus atque statim mortuus. VI. 1 Huius caput
circumlatum pilo Romam missum, filii occisi necat uxor, patrimonium
publicatum, familia omnia extincta. 2 Sed haec omnia, postquam de
Albini rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri
et matrem in exilium miserat. 3 Sed exarsit secundo civili bello,
immo iam tertio et factus est durior, 4 tunc cum innumeros senatores
interemit Severus et ab aliis Syllae Punici, ab aliis Marii nomen
accepit. 5 Fuit statura prolixa, forma decorus, capillo in verticem
ad gratiam reflexo, vocis raucae sed canorae, ita ut in campo loquens
per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi
et semper rubudi, cervice adeo nigra, ut, quemadmodum multi dicunt,
ab ea Nigri nomen acceperit, 6 cetera corporis parte candidus et
magis pinguis, vini avidus, cibi parcus, rei veneriae nisi ad
creandos liberos prorsus ignarus. 7 Denique etiam sacra quaedam in
Gallia, quae castissimis decernunt, consensu publico celebranda
suscepit. 8 Hunc in Commodianis hortis in porticu curva pictum de
musio inter Commodi amicissimos videmus sacra Isidis ferentem; 9
quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et Anubim
portaret et omnis pausas expleret. 10 Fuit ergo miles optimus,
tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul
insignis, vir domi forisque conspicuus, imperator infelix; usui
denique rei p. sub Severo homine tetrico, esse potuisset, si cum eo
esse voluisset.
VII. 1 Sed deceptus est consiliis scaevis Aureliani, qui filias suas
eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio. 2 His tantae
fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde as Commodum scriberet,
cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti,
primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi
vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam
scirent administrare. 3 Deinde ne novi ad regendam rem p. accederet
praeter militares administrationes, intimavit, ut assessores, in
quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. 4 Quod postea
Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani
praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus
ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti
sunt. 5 Huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia,
nemo administraret, nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. 6
Addidit praeterea consiliaris salaria, ne eos gravarent, quibus
adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. 7 Hic erga
milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei
vinum peterent, responderit : "Nilum habetis et vinum quaeritis?", si
quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant.
8 Idem tumultuantibus his, qui a Saracenis victi fuerant, et
dicentibus : "Vinum non accepimus, pugnare non possumus",
"Erubescite", inquit, "illi, qui vos vincunt, aquam bibunt". 9 Idem
Palaestinis rogantibus, ut eorum censitio levaretur, idcirco quod
esset gravata, respondit : "Vos terras vestras levari censitione
vultis : ergo vero etiam aerem vestrum censere vellem". VIII. 1
Denique Delfici Apollinis vates in motu rei p. maximo, cum nuntiaretur
tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium
Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum
Graecum huius modi fudisse dicitur : IX. 1 Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae
de Pescennio didicimuus ex pluribus libris. Non enim facile, ut in
principes in re p. non fuerunt aut a senatu, appellati non sunt
imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. 2 Inde
quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi, qui aut
tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub
Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione
posuerunt. 3 Sequitur nunc, ut de Clodio Albino dicam, qui quasi
socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et
ab eodem victi atque occisi sunt. 4 De quo ipso neque satis clara
extant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita
satis dispar. 5 Ac quid ex his, quae ad Pescennium pertinent,
praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc
Severo Septimio vates dixerunt, qud neque vivus neque mortuus in
potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum
esset. 6 Quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat,
dixisse. Nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta
paludem semivivus. X. 1 Hic tantae fuit severitatis, ut, cum
milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore bibere
vidissat iussit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito
eo ut ligneis vasis uturentur. Quod quidem illi odium militare
concitavit. 2 Dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in
potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro
gloriosiores facerent, cum alia minus apta hosticam viderentur ad
gloriam. 3 Idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed
aceto universos esse contentos. 4 Idem pistores sequi expeditionem
prohibuit, bucellato iubens milites et omnes contentos esse. 5 Idem
ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab
uno comederant, securi percuti iussit, et fecisset, nisi ab omni
exercitu prope usque ad metum seditionis esset rogatus. 6 Et cum
perpecisset, iussit, ut denorum gallinaceorum pretia provinciali
redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in
expeditione in commannipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens
coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis
speculatoribus, qui id curarent. 7 Idem iussit, ne zona milites ad
bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice
commandarent, recepturi post proelia quod dederant, addens liberis
eorum et uxoribus, heredibus certe reddendum, quibus obvenisset, ne
ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna
fecisset. 8 Sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum
dissolutio, adversa eidem fuere. 9 Denique etiamsi nemo fuit, qui
suis temporibus dux severior videretur, perniciem illi magis ista
quam - mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla
valuerunt. XI. 1 Idem in omni expeditione ante omnes militarem
cibum sumpsit ante papilionem nec sibi umquam vel contra solem vel
contra imbres quaesivit tecti suffragium, si miles non habuit. 2
Tantum denique belli tempore ratione militibus demonstrata sibi et
servis suis vel contubernalibus por<tndum pu>tavit, quantum a
militibus ferebatur, cum servos suos annona oneraret, ne illi securi
ambularent et onusti milites idque ab exercitu cum suspirio
videretur. 3 Idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus
fuisset essetque adhuc futurus, non aliter egisse acturumque esse
quam militem, Marium ante oculos habentem et duces tales. 4 Nec
alias fabulas umquam habuit nisi <de> Annibale ceterisque talibus. 5
Denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet,
dixit ei : "Scribe laudes Marii vel Annibalis <vel ali>cuius ducis
optimi vita functi et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. 6
Nam viventes laudare inrisio est, maxime imperatores, a quibus
speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt
necare, qui proscribere". Se autem vivum placere velle, mortuum
etiam laudari. XII. 1 Amavit de principibus Augustum Vespasianum,
Titum, Trainum, Pium, Marcum, reliquos feneos vel veneratos vocans;
maxime tamen [in] historiis Marium et Camillum et Quinctium [et]
Marcium Coriolanum dilexit. 2 Interrogatus autem, quid de
Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam
fortes; isque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque
minus speciosa domi fuisset. 3 Apud omnes constat, quod si rerum
potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non
potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam
cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula. 4
Domus eius hodie Romae visitur in campo Iovis, quae appellatur
Pescenniana, in qua simulacrum eius in trichoro constitutum post
annum ex Thebaico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a
rege Thebaeorum acceperat. 5 Extat etiam epigramma Graecum, quod
Latine hanc habet sententiam : Optimus est Fuscus,
bonus Afer, pessimus Albus.
2 Ex quo intellectum Fuscum
Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum
dictum. 3 Nec defuit alia curiositas, qua requisitum est, qui esset
obtenturus rem publicam. Ad quod ille respondit alium versum talem :
Fundetur sanguis albi nigrique animantis
4 Item cum quaesitum esset,
quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco verso dicitur
:
imperium mundi
Poena reget urbe profectus.Cui dederint superi nomen habere Pii.
Bis denis
Italum conscendit navibus aequor
si tamen una ratis transiliet
pelagus. Ex quo intellectum Severum viginti annos
expleturum. 6 Terror Aegyptiaci Niger
astat militis ingens,
7 Quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti
suggererent et officiorum magistri, addens : 8 "Si talis fuit, sciant
omnes, qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem
vicisse : immo sic sit, quia fuit talis".
Thebaidos socius, aurea saecla
volens.
Hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma.
hic
Antoninus carus [et] imperio.
Nigrum nomen habet, nigrum
formavimmus ipsi,
ut consentiret forma, metalle,tibi.Historia Augusta The Latin Library The Classics Page