HELVIUS PERTINAX IULI CAPITOLINI



I. 1 Publi(c)o Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lanariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem generet, inpossuisse fatetur. 2 Natus est Pertinax in Appennino in villa matris. equus pullus ea hora, qua natus est, in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit exspiravit. 3 Hac re motus pater ad Chaldaeum venit. Qui cum illi futura ingentia praedixisset, stipem se perdidisse dixit. 4 Puer litteris elementariis et calculo inbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est. 5 Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petit. 6 Dein praefectus cohortis in Syriam profectus, Tito Aurelio imperatore a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est.

II. 1 Bello Parthico industria sua pro meritus in Brittaniam translatus ea cretentus. Post in Moesia rexit alam. 2 Deinde alimentis dividendis in via Aemilia procuravit. Inde clasem Germanicam rexit. 3 Mater eum usque in Germaniam prosecuta est ibique obiit; cuius etiam sepulchrum stare nunc dicitur. 4 Inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam impar artibus remotus est et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. 5 In quo munere adprobatus lectus est in senatum. 6 Postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut conpensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae inposuit, statimque Raetias et Noricum ab hosti vindicavit. 7 Ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus. 8 Extat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia, vel quae fecit vel quae perpessus est. 9 Et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus quod senator esset, praef. praet. fieri a se non posse. 10 Cassiano motu conposito e Syria ad Danubii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit. 11 Bene gestis his provinciis Syriam meruit.

III. 1 Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit. Post excessum Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. 2 Curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatu absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset. 3 Iussus est praeterea statim a Perenne in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in Liguria exercuerat. 4 Sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit; fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. 5 Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petit <per> litteras, ut ad Brittanniam proficisceretur. 6 Profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quem cum imperatorem vellent haberet ipsum specialiter Pertinacem. 7 Tunc Pertinax malivolentiae notam subit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. 8 Et seditiones quidem contra Commodum ipse conpescuit in Brittannia, verum ingens periculum adit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus. 9 Quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. 10 Denique postea veniam legationis petit dicens sibi ob defensam disciplinam infestas esse legiones.

IV. 1 Accepto successore alimentorum ei cura mandata est. 2 Dein pro consule Africae factus est. In quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus canum, quae templo Caelestis emergunt. Post hoc praef. urbi factus. 3 In qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia - illi esse iterum consul Pertinax factus est. 4 Tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. 5 Commodo autem interempto Laetus praef. praet. et Eclectus cubicularius ad eum venerunt, ut eum confirmarent, atque in castra duxerunt. 6 Illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto dixit. 7 Fictum est autem, quod morbo esset Commodus extinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. Denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus. 8 Factus est autem sexagenario maior imp(erator) p(ridie) kal.Ian. 9 De castris nocte cum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in templo Concordiae resedit. 10 Et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Mar(i)ci, venisset casumque Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax, ut imperium sumeret. Sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat. 11 Statim ergo omnis magistratus cum consule ad curiam venerunt ingre Pertinacem nocte imperatorem appellaverunt.

V. 1 Ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. 2 Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit : " Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam ministros scelerum Commodi, post te videmus." 3 Cui Pertinax respondit : " Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates. Paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint, ostenderunt." 4 Eadem die, qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, his horis quibus ille in Capitolio vota solvebat. 5 Primus sane omnium ea die, qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit, 6 (nec) simul etiam imperium proconsulare nec <non> ius quartae relationis; quod ominis loco fuit Pertinaci. 7 Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit "militemus" exprobrans utique segnitiam temporum superiorum; quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat.

VI. 1 Exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. 2 Ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit quam consuetudinem Commodus praetermiserat. 3 Sane cum postero kalendarum die statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. Timebatur autem militia sub sene imperatore. 4 Denique tertium nonarum diem Votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis inponerent. 5 Sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. 6 Timore sane Pertinax coactus omnia, quae Commodus militibus et veteranis dederat, confirmavit. 7 Suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat. 8 Quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos, qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta, qui occisi fuerant. 9 Filium eius senatus Caesarem appellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit : "Cum meruerit". 10 Et cum Commodus allectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui praeturas non gessissent sed allectione accepissent, post eos esse, qui vere praetores fuissent. 11 Sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. Census retractari iussit.

VII. 1 Delatores cunctos graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens. 2 Legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet; 3 ipseque professus est nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite (aut) perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. Addiditque senatus consulto haec verba : 4 " Satius est, p.c., inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire." 5 Donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit. 6 Annonae consultissime providit. Et cum tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere, quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat. 7 Denique adgressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. 8 Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis his qui per vim Palatio videbantur inserti. 9 Et de his, quos vendi iussit, multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem. Quidam per alios principes usque ad senatorim dignitatem pervenerunt. 10 Scurras turpissimorum nominum dedecora perferentes proscripsit ac vendidit. 11 Cuius nundinationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus donativo dedit.

VIII. 1 A libertis etiam ea exegit, quibus Commodo vendente ditati fuerant. 2 Auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit : vestis subtegmine serico aureis filis (insignior) prae>er tunicas paenulasque lacernas et chirodytas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque clamydes Graecanicas atque castrenses, 3 et cuculli Bardaici et saga armaque gladiatoria gemmis auroque composita 4 <vendidit> et maceras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque electro, auro, ebore, argento vitroque composita 5 atque etiam phando vitrobuli ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. 6 Nec non vehicula arte fabricae nova perplexis diversisque rotarum orbibus et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; 7 et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. 8 Reddidit praeterea dominis eos, qui se exprivatis domibus in aulam contulerant. 9 Convivium imperatorium ex inmenso ad certum revocavit modum. 10 Sumptus etiam omnes Commodi recidit. Exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est; 11 nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit.

IX. 1 Praemia militantibus posuit. Aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit. Aerarium in suum statum restituit. 2 Ad opera publica certum sumptum constituit. Reformandis viis pecuniam contulit. Stipendia plurimis retro debita exolvit. Obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit. 3 Alimentaria etiam conpendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. 4 Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum aput vada Sabatia oppressis fenore possessoribus latius suos tenderet fines. 5 Denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus. 6 Multi autem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere; nam vacationes et legationes militares dicitur vendidisse. 7 Denique cum parentum minimum esset patrimonium et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus. 8 Omnibus sane possessiones suas reddidit, quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio. 9 Senatui legitimo semper inter fuit ac semper aliquid rettulit. Civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. Eos, qui calumniis adpetiti per servos fuerant, damnatis (servis) delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servis, aliquos etiam mortuos vindicavit.

X. 1 Insidias paravit ei Falco - conquestus est in senatu - volens imperare. 2 Quo quidem - credidit, dum sibi quidam servus, quasi Fabiae - setiqui filius ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridicule vindicasset - cognitusque iussus est flagellis caesus domino restitui. 3 In cuius vindicta hi, qui oderant Pertinacem, occasionem seditionis invenisse dicuntur. 4 Falconi tamen pepercit et a senatu inpunitatem eius petit. 5 Denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. 6 Quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari. 7 Alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. 8 Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimonia offenderat. 9 Laetum enim paenituerat, quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. 10 Grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat.

XI. 1 Trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneo milites venere. 2 Eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertuet cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. Et tunc quidem omnes milites in castris manebant. 3 Qui cum castris ad obsequium principis convenissent et Pertinax eo die processionem, <quam> ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, hi, qui ad obsequium venerant, redire in castra coeperunt. 4 Sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potu aut imperatori nuntiari. 5 Enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. 6 Supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulitium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum, qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. 7 Hoc cognito Pertinax Laetum praef. praet. ad eos misit. Sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit. 8 Verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit eosque longa et gravi oratione placavit. 9 Sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam inpectus Pertinacis obiecit. 10 Tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. 11 Et Eclectus quidem confossis duobus cum eodem perit, 12 reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator factus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt. 13 Multi sane dicunt etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.

XII. 1 Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloque mediocri et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex. 2 Et cum verbis esset affabilis, re erat inliberalis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponeret. 3 Et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat. 4 Si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret. 5 Imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat. 6 Amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi partem, aliquando lumbos gallinacios. Fasianum numquam privato convivio comedit aut alicui misit. 7 Cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, fabulas litteratas haberet. 8 Sane nullum ex his, quos Commodus rebus gerendis inposuerat, mutavit, expectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse dicuntur.

XIII. 1 Imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere. Denique non alium se, quam fuerat, videri volebat. 2 Fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. 3 Voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire. 4 Filios suos in Palatio nutriri noluit. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exerecuerit imp(erator) per homines suos, non aliter quam privatus solebat. 5 Nec multum tamen amatus est, si quidem omnes, qui libere fabulas conferebant, male Pertinacem loquebantur, chrestologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret. 6 Nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant. Munera quoque lucri libidine libenter accepit. 7 Reliquit filium et filiam superstites et uxorem, Flavi Sulpiciani filiam, quem praef. urbi loco suo fecerat. 8 Circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret. Ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. 9 Libertos aulicos vehementissime conpressit, unde grande quoque odium contraxit.

XIV. 1 Signa interitus haec fuerunt : ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. 2 Et ea die, qua occisus est, negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt spectantibus, visas. 3 Et cum apud lares sacrificaret, carbones vivacissimi extincti sunt, cum inflammari soleant. Et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum. Stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visa ante diem quam obiret. 4 Et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur. Nam cum ei Didius Iulianus fratis filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus (est) iuvenem ad patrui observationem, adiecit : "Observa collega et successorem meum"; 5 nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat. 6 Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indigni tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui. 7 Caput eius conto fixum milites, qui eum occiderant, per urbem in castra pertulerunt. 8 Reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae sunt. 9 Et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. 10 Qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax in deos relatus est.

XV. 1 Sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. 2 Ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit. 3 Filius Pertinacis patri flamen est factus. 4 Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. 5 Circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui manent. 6 Natus autem kal. Augustis Vero et Bibulo conss. Interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro conss. Vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. Imperavit mensibus II diebus XXV. 7 Congiarium dedit populo denarios centenos. Praetorianis promisit milia nummum, sed dedit sena. Quod exercitibus promissum est, datum non est, quia mors eum praevenit. 8 Horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. Quam ego inseri ob nimiam longitudinem nolui.



Historia AugustaThe Latin LibraryThe Classics Page