I. Interemptis in Africa Gordiano seniore
cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut, quod Gordiani
Augusti appellati fuerant, vindicaret, senatus praetrepidus in aedem
Concordiae VII. idus Iunias concurrit, Iudis Apollinaribus, remedium
contra furorem hominis improbissimi requirens. 2 Cum igitur duo
consulares et eminentes quidem viri, Maximus et BAlbinus (quorum Maximus a
plerisque in historia reticetur et loco eius Puppieni nomen infertur, cum
et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra
Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac
severitate clari habebantur, ingressi essent curiam ac praecipue timorem
Maximini adventus fronte ostenderent, referente consule de aliis rebus,
qui primam sententiam erat dicturus, sic exorsus est : 3 "Minora vos
sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in curia.
4 Quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de
thermis Titianis, de exaedificatione amphitheatri agere, cum immineat
Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus
praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit
auxillium, quo respirare possimus? Agite igitur, p.c., principes dicite.
Quid moramini? Ne, dum singulatim pertimescitis, intimore potius quam in
virtute opprimamini." II. 1 Post haec tacentibus cunctis, cum
Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate
clarior, dicere sententiam coepisset. Quae ostenderet duos principes esse
faciendos, Vectius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi
dicere atque interfari liceret, sic exorsus est : 2 "Scio, p.c., hanc
rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non
quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis,
ubi res perurguent. 3 Cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos
cogitet, avitas patriasque fortunas : quibus omnibus inminet Maximinus,
natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis
iusta truculentior. 4 Ille quadrato agmine castris ubique positis ad
urbem tendit, vos sedendo et consultando diem teritis. 5 Longa oratione
opus non est : faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus
qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat. 6
Ego principes dico, vos firmate, si placet, sin minus, meliores ostendite
: 7 Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est,
ut novitatem generis splendore virtutis evexerit, alter ita clarus
nobilitate est, ut et morum lenitate rei p. sit necessarius et vitae
sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit. 8
Habetis sententiam, p.c., mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec
vobis satis tutam, si non aut hos principes feceritis." 9 Post haec
adclamatum est uno consensu : 10 "Aequum est, iustum est. Sententiae
Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, dii vos servent. Di
vos principes fecerunt, di vos conservent. Vos senatum a latronibus
vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus. 11 Hostis publicus
Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini. Felices vos
iudicio senatus, felicem rem p. vestro imperio. 12 Quod vobis senatus
detulit, fortiter agite; quod vobis senatus detulit, libenter accipite."
III. 1 His atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus
atque Balbinus. 2 Egressi igitur e senatu primum Capitolium escenderunt
ac rem divinam fecerunt. 3 Deinde ad rostra populum convocarunt. Ubi cum
orationem de senatus ententia et de sua electione habuissent, p.R. cum
militibus, qui forte convenerant, adclamavit : "Gordianum Caesarem omnes
rogamus." 4 Hic nepos erat Gordiani ex filio, qui est in Africa occisus,
annum agens aetatis quartum decimum, ut plerique dicunt. 5 Qui statim
raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus
consultum factum esset, inductus in curiam Caesar est appellatus. IV.
1 Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur.
2 Aliqui autem unum putant appellatum,seniorem videlicet, sed ego libris,
quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos,
3 si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus
est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit. 4
Post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conl[oc]ata est,
virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium
Valentem. 5 Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de
moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia,
sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, quamvis Curius
Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit,
Cordus vero tam multa, ut etiam pleraque vilia et minus honesta
perscripserit. V. 1 Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut
nonnulli dicunt, faber ferrarius, ut alii, raedarius vehicularius
fabricator. 2 Hunc suscepit ex uxore Prima nomine. Cui fratres quattuor
pueri fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt.
3 Nato Maximo carnem bubulam et quidem multam aquila in cella eorum
proiecisse fertur, quae angusto patebat inpluvio, eandemque, cum iaceret
neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et
in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse. 4 Id eo
tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit
imperium. 5 Pueritiam omnem in domo patrui Pinarii fecit, quem statim ad
praefecturam praetorii subvexit, ubi factus est imperator. 6 Operam
grammatico, rhetori non multum dedit, si quidem semper virtuti militari et
severitati studuit. 7 Attamen militaris tribunus fuit et multos egit
numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, <quae> illum
loco filii suscepit et aluit. 8 Inde proconsulatum Bithyniae egit et
deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. 9 Missus praeterea legatus Sarmatas
in Illyrico contudit atque inde translatus ad Renum rem contra Germanos
satis feliciter gessit. 10 Post haec praefectus urbi prudentissimus, [in]
ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. 11 Quare veluti <meritum>
senatus ei, homini, quod non licebat, novae familiae, imperium tamen
detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui
deberet principis nomen accipere. VI. 1 Et quoniam etiam minora
plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam
nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen
acciperet. 2 Vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis
qualitate sanissimus, moribus aspernabilis ac tamen iustus neque umquam
usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. 3 Rogatus semper
ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit. 4 Factionibus se
numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi
credidit. 5 Quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori
habitus, si quidem sciebat populus eius censoriam praefecturam, quam
videbat posse in imperio vehementius convalescere. VII. 1 Balbinus
nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. 2 Nam et
Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et Gallias
civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed rebus
bellicis minor fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia
sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat. 3 Familiae
vetustissimae, ut ipse dicebat, a Balbo Cornelio Theofane originem ducens,
qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum esset suae patriae
nobilissimus idemque historiae scriptor. 4 Statura aeque procerus,
corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius. Quem quidem
adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat et a maioribus dives et multa
hereditatibus per se ipse collegerat. 5 Eloquentia clarus, poemate inter
sui temporis poetas praecipuus[u]. 6 Vini, cibi, rei Veneriae avidus,
vestitu cultus, nec quicquam defuit. Quod illum populo non commendabilem
redderet. Amabilis etiam senatui fuit. 7 Haec de utriusque vita
conperimus. Denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius
comparat, ita hunc quoque conparandum putarunt, ut alterum severum,
clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil largentem,
hunc afluentem copiis omnibus dicerent. VIII. 1 Haec de moribus atque
genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus,
percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu[m] maximo,
patris etiam patriae nomine inierunt imperium. 2 Sed dum in Capitolio rem
divinam faciunt, populus R. imperio Maximi contradixit. Timebant enim
severitatem eius homines vulgares quam et senatui acceptissimam et sibi
adversissimam esse credebant. 3 Quare factum est, ut diximus, ut
Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est nec
prius permissi sunt ad Palatium stipati armatis ire, quam nepotem Gordiani
Caesaris nomine nuncuparunt. 4 His gestis celebratisque sacris, datis
ludis scaenicis ludisque circensibus, gladiatorio etiam munere Maxim[in]us
susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum
exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. 5 Unde autem mos tractus
sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus
darent, breviter dicendum est. 6 Multi dicunt apud veteres hanc
devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum
se Nemesis, id est vis quaedam Fortunae, satiaret. 7 Alii hoc litteris
tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse
pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coorientes, nec in
bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.
IX. 1 Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani
remanserunt. 2 Inter quos et populum tanta seditio fuit, ut ad
bellumintestinumveniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa
foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior,
seditionem sedare non posset. 3 Nam et in publicum processit, manus
singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidis passus est, <ut> alii
dicunt, etiam fuste percussus est. 4 Neque sedasset tumultum, nisi
infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo
superpositum produxisset. Quo viso populus et milites usque adeo placati
sunt, ut amore illius in concordiam redirent. 5 Neque umquam quisquam in
illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro p. R. contra
Maximinum in Africa vitam finiverant; tantum apud Romanos memoria bonarum
rerum valet. X. 1 Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes
regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios
etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas, ut per singulas urbes
Maximinus fatigaretur. 2 Iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in
civitates colligerentur, ne quis hostis publicus inveniret. 3 Scriptum
est praeterea ad omnes provincias missis frumentariis iussumque, ut,
quicumque Maximinum iuvisset, inhostium numero duceretur. 4 Inter haec
Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. 5 Et cum
mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in castra
praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus
obsidere. 6 Nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas
aquarias populus incidsset. 7 In urbe autem, priusquam dictum esset
milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia, quae in
domibus erant, vasa proiecta. 8 Atque ideo maior pars civitatis perit et
multorum divitiae. Nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea,
quae norant ubi repperirent. XI. 1 Cum haec Romae geruntur, Maximus
sive Puppienus apud Ravennam bellum paraba[n]t ingenti apparatu, timens
vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem,
sed contra Cyclopem bellum gerere. 2 Et Maximinus quidem apud Aquleiam
ita victus est, ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est
Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. 3 Non tacenda hoc loco
devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro
nervis ad sagittas emittendas <adhibuis>se dicuntur. 4 Tantum sane
laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim
Maximini caput adlatum est. 5 Hecatombe autem tale sacrificium est :
centum arae uno in loco caespiticiae extruuntur, et ad eas centum sues,
centum oves mactantur. 6 Iam, si imperatorium sacrificium sit, centem
leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia[c] centena feriuntur.
7 Quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicentur, cum pestilentia
laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat. XII. 1
His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e
Ravennati cum exercitu integro et copiis expectabat, 2 si quidem Maximinus
ab oppidanis Aquileiensibus et paucis, qui illic erant, militibus et
Crispino ac Menofilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est.
3 Ipse autem Maxim[in]us Aquileiam idcirco accesserat, ut omnia tuta et
integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui
Maximino faverant, reliquiae, compesceret. 4 Missi sunt denique ad eum
legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum, (in his
consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et
senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. 5 Ex
quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se
laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus
apud Ravennam sedisset. 6 Sed tantum valet velle, ut Maximo, quia
profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur. Quam
impletam ille nescivit. 7 Exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum
ingenti pompa et multitudine Maxim[in]us venit, maerentibus militibus,
quod eum imperatorem, quem ipsi delegerant, perdiderant et oes habebant,
quos senatus legerat. 8 Nec dissimulari potertat maeror, qui apparebat in
frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis
Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem praeteritorum esse
debere et stipendia mnagna donasset et auxilia in ea loca, quae
delegerant, dimisisset. 9 Sed animi militum semel inbuti odio refrenari
nequeunt. Denique cum audissent senatus adclamatioines, quae milites
tangerent, acriores contra Maximum et Balbienum extiterunt, secum cotidie
cogitantes, quos imperatores facere deberent. XIII. 1 Senatus
consulti autem, quo moti sunt, haec forma est : cum ingredienti urbem
Maximo Balbienus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam
processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites
contingerent. 2 Inde in senatum itum est, ubi post illa, quae communia
solent esse festa, dictum est : "Sapienter electi principes sic agunt, per
inperitos electi principes sic pereunt," cum constaret a militibus factum
Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus. 3 His auditis milites
gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de
militibus videbatur. 4 Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna
moderatione gaudente senatu et p. R. regebant; senatui plurimum
deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res
bellicas pulcherrime disponebant. 5 Et cum iam paratum esset, ut contras
Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem
Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum
principum, cum primo invenire vix possent, quia Germani stipabant Maximum
atque Balbinum, cotidie ingravescebant. XIV. 1 Et erant quidem
discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur
potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret,
Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. 2 Qua re occasio militibus data
est intelligentibus facile discordes imperatores posse interfeci. ludis
denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in
Palatio soli cum Germanis principes remansissent, inpetum in eos fecerunt.
3 Turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam
illam tempestatemque vix evadi posse, nisi ad Germanos mitteretur, et
forte in alia parte Palati Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum
Maximus petens, ut ei praesidium mitteret. 4 Sed ille suspicatus, quod
contra se eos peteret, quem p[ost]utabat monarchiam velle, primum
frustatus est, deinde usque ad litem perventum est. 5 In hac tamen
seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos
nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuris produxerunt et per
mediam civitatem ad castra rapotare voluerunt magna ex parte laniatos. 6
Sed ubi conpererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos
occiderunt et in itinere medio reliquerunt. 7 Inter haec Gordianus Caesar
sublatus a militibus imperator est appellatus id est Augustus, quia non
erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se
statim in castra receperunt. 8 Germani sane, ne sine causa pugnarent
occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se
contulerunt. XV. 1 Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum
vita et moribus suis : nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque balbino
benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest; neque enim, cum
esset potestas, malos senatus eligeret. 2 Huc accedit quod multis
honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et
praefectus urbis, alter bis consul et praefectus ad imperium longaevi
pervenissent, amabiles senatui et populoi etiam, qui Maximum iam leviter
pertimescebant. 3 Haec sunt, quae de Maximo ex Herodiano, Graeco
scriptore, magna ex parte collegimus. 4 Sed multi non a Maximo, verum a
Puppieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et
iopsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. 5 Tanta
est autem historicorum inter se certantium inperitia vel usurpatio, ut
multi eundem Maximum quem Puppienum velint dici, cum Herodianus, vitae
suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Puppienum, cum et Dexippus,
Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra
Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non per
Puppienum. 6 His accedit scriptorum inperitia, quae praef. praet. fuisse
Gordianum parvolum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum, ut
militibus ostenderetur. 7 Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno,
cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut
alii per biennium. XVI. 1 Domus Balbinis etiam nunc Romae ostenditur
in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. 2
Maximus, quem Puppienum plerique putant, summae tenuitatis, sed virtutis
amplissimae fuit. 3 Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. Fuit et
Scythici belli principium, fuit et Histriae eexcidium eo tempore, ut autem
dexippus dicit, Histricae civitatis. 4 Dexippus Balbinum satis laudat et
dicit forti animo militibus occurisse atque interfectum, ut mortem non
timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit; Maximum vero
negat eius modi virum fuisse, qualem Gaeci plerique dicerunt. 5 Addit
praeterea, tantum contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de
crinibus mulierum suarum arcubus nervos facerent atque ita sagittas
emitterent. 6 Dexippus etHerodianus, qui hanc principum historiam
persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a
senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum
quibus etiam puer tertius Gordianus electus est. 7 Sed apud Latinos
scriptores plerosque Maximi[ni] nomen non invenio et cum Balbino Puppienum
imperatorem repperio, usque adeo ut idem Puppienus cumMaximino apud
Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis hsitoricis asserentibus ne
Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud
Ravennam atque illic patratam audisse victoriam : ut mihi videatur idem
esse Puppienus qui Maximus dicitur. XVII. 1 Quare etiam gratulatoriam
epistolam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de Puppieno et
Balbino, in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem
p. : 2 "Puppieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus. Cum primum Iovis
Op. M. et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani
suscepisse vos rem p. a nefarii latronis scelere servandam regendamque
Romanis legibus. Domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam
nondum ex divinis litteris, sed tamen ex s[p]. c., quod ad me v. c. Celsus
Aelianus collega transmiserat, conperissem : gratulatus sum urbi ROmae,
cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod
in vos habuit, reddidistis prisnam dignitatem, gratulatus Italiae, quam
cum maxime ab hostium vastatione defendistis, gradulatus provinciis, quas
inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reduxistis,
denique legionibus ipsius et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus
vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine
dignam Romani principatus speciem receperunt. 3 Quodcirca nulla vox <tam>
fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum numquam
fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere. 4 Quae quanta
et cuius modi si[n]t, iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere
potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam
nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem successionum atque
heredum reduxistis. 5 Haec enumerare difficile est, nedum prosequi
consentanae dicendi dignitate. 6 Nam quod nobis vita per vos reddita est,
quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus latro sic
petit, ut se amplissimo ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut
prosequar ? 7 Praesertim cum mediocritas mea non modo publicam
felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere,
cum eos Augustos et principes generis humani videam, quorum antehac
perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis
cuperem probata, et haec <etsi confirmata> esse confidam in priorum
principum testimaniis, vestris tamen ut gravioribus iudiciis gloriater. 8
Di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem. Nam cum ad vos
respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos dicitur victor
Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem p. servarent, in quo
tunc esset, quod nullus melior inveniretur. 9 Ita ego precor, ut in eo
statu vobis rem p. servent, in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis."
XVIII. 1 Haec epistola probat Puppienum eundem esse, qui a plerisque
Maximus dicitur. 2 Si quidem per haec tempora apud Graecos non facile
Puppienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta
sunt contra Maximinum, modo a Puppieno modo a Maximo acta dicantur.
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page