I. 1 Ne fastidiosum esset clementiae tuae,
Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per
singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos,
patrem filiumque, congererem; 2 servavi deinceps hunc ordinem, quem
pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, clarissimo viro, qui Graeca in Latinum
vertit, servari voluit. 3 Quod quidem non in uno tantum libro sed etiam
in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res
gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum. 4 Maximinus
senior sub Alexandro imperatore enituit. Militare autem sub Severo
coepit. 5 Hic de vico Threiciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et
matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse
perhibetur. 6 Et patri quidem nomen Micca, matri Hababa fuisse dicitur.
7 Sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero,
ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro
genitus imperator esse videretur. II. 1 Et in prima quidem pueritia
fuit pastor, iuvenum etiam procer et qui latronibus insidiaretur et suos
ab incursionibus vindicaret. 2 Prima stipendia equestria huic fuere.
Erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites
clarus, forma virili decorus, ferus moribus asper, superbus, contemptor,
saepe tamen iustus. 3 Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit
causa: 4 natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos
propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. 5
Hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope
Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret licentiam contendendi
cum his, qui iam non mediocri loco militarent. 6 Magnitudinem corporis
Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissimis
quibusque, ne disciplinam militarem conrumperet. 7 Tunc Maximinus
sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non
militaribus iussusque militare. III. 1 Tertia forte die cum
processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico
Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coherceret et ad Romanam
disciplinam inbueret. 2 Tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem
locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos
conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. 3 Tum volens
Severus explorare, quantus in currendo esset, equum admisit multis
circumitionibus, et cum senex imperator laborasset neque ille a currendo
per multa spatia desisset, ait ei: "Quid vis Thracisce? Num quid
delectat luctari post cursum?". Tum "Quantum libet", inquit, "Imperator".
4 Post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac
fortissimos milites ei conparari iussit. 5 Tum ille more solito septem
fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argenta praemia
torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in
aula consistere. 6 Hinc igitur factus conspicuus, inter milites clarus,
amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod
vellet. Locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens,
longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum
magnitudine et candore inter omnes excelleret. IV. 1 Bibisse autem
illum saepe in die vini Capitolinam amforam constat, comedesse et
quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. 2 Quod
satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi
cum illi potandi necessitas. 3 Sudores saepe suos excipiebat et in
calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui
sudoris ostenderet. 4 Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit
centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. Sub Macrino,
quod eum, qui imperatoris sui filium occiderat, vehementer odisset, a
militia desiit et in Thracia in vico, ubi genitus fuerat, possessiones
conparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. Amatus est autem
unice a Getis quasi eorum civis. 5 Halani quicumque ad ripam venerunt,
amicum eum donis vissim recurrentibus adprobabant. 6 Sed occiso Macrino
cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium impera[to]re
conperit, iam maturae aetatis ad eum venit petitque, ut quod avus eius
Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. [Sed] apud inpurum
hominem valere nihil potuit; 7 nam dicitur cum eo iocatus esse
Heliogabalus turpissime: "Diceris, Maximine, sedecim et viginti et
triginta milites aliquando lassasse: potes tricies cum mulieres perficere
?" 8 Tum ille ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia
discessit. 9 Et tamen retentus est per amicos Haliogabali, ne hoc quoque
illius famae accederet, quod virum temporis sui fortissimum et quem alii
Herculem, alii Achillem, alii Hectorem, Aiacem alii vocabant, a suo
exercitu dimoveret. V. 1 Fuit igitur sub homine inpurissimo tantum
honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accesit, numquam illum
salutavit, per totum triennium huc atque illuc discurrens; 2 modo agris,
modo otio, modo fictis langoribus occupatus est. 3 Occiso Heliogabalo ubi
primum comperit Alexandrum principem nominatum, romam contendit. 4 Quem
Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita ut in
senatu verba faceret talia: "Maximinus, p. c., tribunus, cui ego latum
clavum addidi, ad me confugit, qui sub inpura illa belua militare non
potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit, quantum illum
fama conperitis". 5 Statim denique illum tribunum legionis quartae, quam
ex tironibus ipse conposuerat, dedit [et] eum in haec verba provexit: 6
"Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco
non credidi, quod veritus sum, ne vitia eorum sub aliis inolescentia
emendare non posses. 7 Habes tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem,
ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei
p. optabiles solus efficias." VI. 1 Accepta igitur legione statim eam
exercere coepit. 2 Quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter se
simulacra bellorum agere. Gladios, lanceas, loricas, galeas, scuta,
tunicas et omnia arma illorum cotidie circumspicere; 3 calciamenta quin
etiam ipse prosciebat, prorsus ut autem patrem militibus praeberet. 4 Sed
cum eum quidam tribuni reprehenderent dicentes: "Quid tantum laboras, cum
eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?", ille dixisse fertur: 5
"Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo." Exercebat cum militibus
ipse luctamina, quinos, senos et septenos, idem quindenos ad terram
prosternens. 6 Denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus
superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset
: "Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis", ille ait:
"Visne congrediamur?"; 7 cumque adversarius adnuisset, venientem contra
se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit: "Date
alium, sed tribunum." 8 Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine
tanta, ut octo pedes digito videretur egressus, pollice ita vasto, ut
uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. 9 Iam illa prope in vulgi ore
sunt posita, quod amaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret,
equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret,
lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum
Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent. VII. 1 His
rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam
perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis,
ducibus et militibus. 2 Denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo
magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. 3 Quod
Alexandro,ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab
initio contemni potuerit, gravissimum fuit. 4 Nam cum in gallia esset et
non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut
quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem
fagiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. 5 Et causam
quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. Quidam enim
Mammaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello Germanico
orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse; 6 quidam,
quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones
exauctorare, ut exauctoraverat in oriente. VIII. 1 Sed occiso
Alexandro Maximinus primum e corpore militari et nondum senator sine
decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in
participatum dato; de quo pauca, quae nobis sunt cognita, mox dicemus. 2
Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non virtute regeret,
sed etiam praemiis et lucris sui amantissimos redderet. 3 Numquam ille
annonam cuiuspiam tulit. 4 Numquam sivit, [ut] quis in exercitu miles
faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis
venationibus legiones frequenter exercens. 5 Sed inter has virtutes tam
crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scironam,
nonnulli Falarem, multi Tyfona vel Giganta vocarent. 6 Senatus eum tantum
timuit, ut vota templis publice privatimque, mulieres etiam cum suis
liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. 7 Audiebant enim
alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisi inclusos, alios
feris obiectos, alios fustibus alisos, atque omnia haec sine dilectu
dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem. Cuius
exemplo civilia etiam corrigere voluit, 8 quod non convenit principi, qui
velit diligi. Erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non
teneri; 9 simul et verebatur, ne propter humilitatem generis barbarici a
nobilitate contemneretur; 10 meminerat praeterea se Romae etiam a servis
nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum
videretur; 11 et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se
sperabat futuros, cum iam imperator esset. Tantum valet conscientia
degeneris animi. IX. 1 Nam ignobilitatis tegendae causa omnes
conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe
misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. 2 Neque enim fuit
crudelius animal in terris omnia sic in viribus suis ponens, quasi non
posset occidi. 3 Denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem
corporis virtutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur
versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia: 4 "Et qui ab
uno non potest occidi, a multis occiditur. Elefans grandis est et
occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur:
cave multos, si singulos non times." Et haec imperatore ipso praesente
iam dicta sunt. 5 Sed cum interrogaret amicos, quid mimicus scurra
dixisset, dictum est ei, quod antiquos versus cantaret contra homines
asperos scriptos, et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit. 6 Nobilem
circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo
imperabat. 7 Praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit.
8 Dispositionibus eius invidit. Et dum suspectos habet amicos ac
ministros eius, crudelior factus est. X. 1 Cum esset ita moratus, ut
ferarum more viveret, tristior et immanior factus est factione Magni
cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et
centurionibus ad eum confodiendum consilium inierant, cum in se imperium
transferre cuperet. 2 Et genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in
Germanos transire Maximinus vellet, placuerat, ut contrarii cum eo
transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus
occideretur, imperium Magnus arriperet. 3 Nam omnia bella coeperat agere,
et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei
militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes
Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere. 4 Quare imperator etiam
in exertitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu
exercitui et corpore multa semper ostendens. 5 Et istam quidem factionem
Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. 6
Denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore
omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor militbus hominum
occisis se satiare non potuit. XI. 1 Fuit etiam sub eodem factio
descicentibus sagittariis Osdroenis ab eodem ob amorem Alexandri et
desiderium, quem Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud
persuaderi potuerat. 2 Denique etiam ipsi Titum, unum ex suis, sibi ducem
atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat. 3 Quem
quidem et purpura circumdewderunt, regio apparatu ornarunt et quasi sui
milites obsaepierunt, et invitum quidem. 4 Sed hic dormiens domi suae ab
uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse
praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius
ad imperatorem detulit. 5 Sed Maximinus primo ei gratias egit, postea
tamen ut proditorem odio habuit et occidit. 6 His rebus in dies inmanior
fiebat, ferearum more, quae vulneratae magis exulcerantur. 7 Post haec
transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osdroenis et Parthis
et omnibus, quos secum Alexander ducebat ad bellum. 8 Et ob hoc maxime
orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam
expediti sagittarii valent. 9 Mirandum autem adparatum belli Alexander
habuit, cui Maximinus multa dicitur addidisse. XII. 1 Ingressus
igitur Germaniam Transrenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici
soli vicos [incendit], greges abegit, praedas sustulit, barbarorum
plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi
Germani a campis ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in
Romanam ditionem redegisset. 2 Ipse praeterea manu sua multa faciebat,
cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi cum suo
equo inhaerentem [milites] liberassent. 3 Habuit enim hoc barbaricae
temeritatis, ut putaret imperatorem manu etiam sua semper [uti] debere. 4
Denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic
interemit. 5 Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum
misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: 6 "Non
possumus tantum, p. c., loqui, quantum fecimus. Per quadraginta
quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos
abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. Pervenissemus ad
silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset." 7 Aelius
Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse. 8 Credibile est; quid
enim in hac est, quod non posset barbarus miles? 9 Qui pari sententia et
ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a
quo se contemni multum credebat. 10 Iussit praeterea tabulas pingi ita,
ut erat bellum ipsum gestum, et ante curiam proponi, ut facta eius pictura
loqueretur. 11 Quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi
iussit et exuri. XIII. 1 Fuerunt et alia sub eo bella plurima, ex
quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque
captivis. 2 Extat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est
: "Brevi tempore, p. c., tot bella gessi quot nemo veterum. Tantum
praedae in Romanum solum attuli, quantum sperari non potuit. Tantum
captivorum adduxi, ut vix sola Romana sufficiant." creliqua orationis ad
hanc rem [non] necessaria. 3 Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis
inferre bellum parans atque animo concipiens usque ad oceanum
septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; 4 quod fecisset, si
vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus,
in odium Alexandri plurimum favit. 5 Sed cum Romani eius crudelitatem
ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret,
crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes, quicumque in
iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec
eliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto
consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehiculis
exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret,
quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt.
6 Nec solum Romani sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui in
Africa erat, subita et ingenti seditione Gordianum senem, virum
gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt. Cuius factionis
hic ordo fuit. XIV. 1 Erat fisci procurator in Libya, qui omnes
Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam
milites interemptus est pel[lentes] eos, qui rationalem in honorem
Maximini defendebant. 2 Sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus
remediis sibi sebveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus,
venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro
ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae
adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et
cum omni genere telorum. 3 Et primo quidem invitus Gordianus purpuram
sumpserat, postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id
esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus
cum filio apud oppidum Tysdrum. 4 Inde propere Carthaginem venit cum
pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum
litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in
odium Maximini gratanter acceptae sunt. 5 Appelati etiam Gordianus senex
et Gordianus iuvenis a senatu Augusti. XV. 1 Interfecti deinde omnes
delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini, interfectus est
Sabinus prafectus urbis percussus in populo. 2 Ubi haec gesta sunt,
senatus magis timens Mximinum aperte ac libere hostes appelat Maximinum et
eius filium. 3 Litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi
saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus. 4 Denique
ubique amici et administratores et duces tribuni et milites Maximini
interfecti sunt; 5 paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae
proditis his, qui missi ad eos fuerant, ad Maximinum cito per indices
detulerunt. 6 Litterarum senatus exemplum hoc fuit: "Senatus populusque
Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus
proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac
singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis
salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. 7 Dis faventibus
Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem,
principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in
subsidium rei p. filium eius Gordianum, nobilem iuvenem. 8 Vestrum nunc
est consentire ad salutem rei p. optinendam et ad scelera defendenda et ad
illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos. 9 A
nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus." XVI. 1
Senatus consulti autem hoc fuit exemplum: cum ventum esset in aedem
Castorum die VI. kl. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex
Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: 2
"invitum me, p. c., iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad
imperium vocarunt. Sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo.
Vestrum est aestimare, quid velitis. Nam ego usque ad senatus iudicium
incertus et varius fluctuabo." 3 Lectis litteris statim senatus
adclamavit: "Gordiane Auguste, di te servent. Felix imperes. Salvus
imperes. Tu nos liberasti. Per te salva res p.; omnes tibi gratias
agimus." 4 Item consul rettulit: "P. c., de Maximinis quid placet?"
Responsum est: "Hostes, hostes. Qui eos occiderit, praemium merebitur."
5 Item consul dixit: "De amicis Maximini quid vide[re]tur?" Adclamatum
est: "Hostes, hostes. Qui eos occiderit, praemium merebitur." 6 Item
adclamatum est: "Inimicus senatus in crucem tollatur. Hostis senatus
ubicumque feriatur. Inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di
vos servent. Ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. 7 Nepoti
Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani consulatum spondemus.
Nepos Gordiani Caesar appelletur. Tertius Gordianus praeturam accipiat."
XVII. 1 Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus
sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares. 2 Iaciebat se in
parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite,
arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem
regiam, aliquos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut
quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. 3 Causa
autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum
primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat;
putabat autem, quod, si ille Romae fuisset, [et] nihil ausurus esset
senatus. 4 Ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt. 5
Sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem dicitur, eo usque
ut, quid actum esset, ignoraret. Alia sane die admissis amicis, qui eum
videre non poterant sed tacebant et qui factum senatus tacite laudabant,
consilium habuit, quid facto opus esset. 7 De consilio ad contionem
processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in
senatum dixit cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.
XVIII. 1 Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est:
"Conmilitones, rem vobis notam proferimus: Afri fidem fregerunt. Nam
quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit
imperium. 2 Sanctissimi autem p. c. illi, qui et Romulum et Caesarem
occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis
vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes, qui mecum sentiunt, et
Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. 3 Ergo si viri estis, si
vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos
habebitis." 4 Dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum
exercitu proficisci coepit. XIX. 1 Sed Gordianus in Africa primum a
Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat.
2 Contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio
ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in
Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae. 3 Tunc Capelianus victor
pro Maximino omnes Gordiani [metu] partium in Africa interemit atque
proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur
haec facere. 4 Civitates denique subvertit, fana diripuit, donaria
militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit. 5 Ipse
praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si
Maximinus perisset. XX. 1 Haec ubi Romam anuntiata sunt, senatus
Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis
duobus Gordianis Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates
praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum [et Balbinum],
moribus delicatiorem, imperatores creavit. 2 Quibus a populo Augustis
appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani
Caesar est dictus. 3 Tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta
res p. est. 4 Horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior,
virtute constantior. 5 Denique ipsi contra Maximinum et senatus et
Balbinus bellum crediderunt. 6 Profecto igitur ad bellum Maximo contra
Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus
urguebatur occisis praecipue --- per populum [auctoribus] Gallicano et
Maecenate. Qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus
resistere seditionibus non satis posset. Denique magna pars urbis incensa
est. 7 Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte
Gordiani atque eius filii Capeliani victoria; 8 verum ubi aliud senatus
consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores
appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem
omnium iudicio haberi. XXI. 1 Acrior denique Italiam ingressus est.
Ubi cum consperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens
quadrato agmine Hemonam venit. 2 Sed provincialium omnium consilium hoc
fuit, ut sublatis omnibus, quae victum praebere possent, intra civitates
se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. 3 Denique ubi
primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus
contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post
Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam
aliqua libere dicere. 4 Haec cum vellet vindicare, multum exarsit
exercitus. Et odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim
prodidit. 5 Plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertam
inventam esse a Maximino, stulte laetante, quod quasi sibi civitas tota
cessisset. 6 Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa
muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menofilo et
Crispino consularibus viris auctoribus. XXII. 1 Cum igitur frustra
obsideret Aquileiam, Maximinus legatos in eandem urbem misit. Quibus
populus paene consenserat, ni Menofilus cum collega restitisset, dicens
etiam deum Belenum per haruspices respondisse Maximinum esse vincendum. 2
Unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra
se pugnasse, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. 3
Quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati[s]
sic paene ab inermibus victi. 4 Ponte itaque cupis facto Maximinus
fluvium transivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit. 5 Ingens autem
oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulfure et flammis
ceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii
nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi
extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. 6 Inter haec Maximinus
cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros,
quantum a teli iactu satis tutus esse posset, nunc suos verbis, nunc
oppidanos rogare. 7 Verum nihil profecit. Nam multa et in eum
crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta
sunt. XXIII. 1 Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi
duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat. Unde sibi milites
etiam iratiores reddidit. 2 Huc accedebat, quod defiebatur commeatibus,
quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne
aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret. 3 Miserat praeterea
per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, quyi ubique custodias
agerent et omnia contra Maximinum defenderent. 4 Effectum denique est, ut
opsessi angustias obsidens ipse pateretur. 5 Nuntiabatur inter haec orbem
terrarum consensisse in odium Maximini. 6 Quare timentes milites, quorum
adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio
quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt
eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. 7 In oppido
igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et
eius praet. Occisus est cum amicis clarioribus. Missa etiam Romam capita
sunt eorum. XXIV. 1 Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate
patris, indignus bonitate filii. Quibus mortuis ingens laetitia
provincialium, dolor gravissimus barbarorum. 2 Sed milites interfectis
publicis hostribus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut
ante imagines Maximi et Balbini ert Gordiani adorarent, cum omnes dicerent
priore Gordianos in deos relatos. 3 Post hoc ingens ex Aquileia commeatus
in castra, quae laborabant fame, praetio traductus refectisque militibus
alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba
iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. 4 Dici vix potest, quanta
laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini fertur,
occurrentibus cunctis ad gaudium publicum. 5 Et Maximus quidem, quem
multi Puppienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum
auxilia; qui ubi conperit consensisse exercitum sibi et collegis suis,
occiso autem esse Maximinos, 6 quare statim dimissis Germanorum auxiliis,
quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in
urbem ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et
sacella et loca religiosa gratias agerent. 7 Balbinus autem, homo
timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret,
hecatombem fecit iussitque per omnes civitates pari sacrificio supplicari.
8 Dein Maximus Romam venit senatumque ingressus actis sibi gratiis
contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores
se receperunt. XXV. 1 Interest scire, quale senatus consultum fuerit
vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus: 2 iam
primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis
animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam
Maximum reliquisset. 3 Et forte dies ludorum erat, cum subito sendete
Balbino et Gordiano theatrum nuintius ingressus est, atque, antequam
aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit: "Maximinus occisus est".
4 Ita et nuntius praeventus, et imperatores, qui aderant, gaudium publicum
nutu et consensu indicaverunt. 5 Soluto igitur spectaculo omnes statim ad
suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad
contionem cucurrerunt. XXVI. 1 Senatus consultum hoc fuit: recitatis
in senatu[s] per Balbinum Augustum litteris adclamavit [senatus]: 2
"Senatus hostes, populi R. hostes dii persecuntur. Iuppiter optime, tibi
gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias.
Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. 3
Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. Hostis publici caput in
profluentem abiciatur. Corpus eius nemo sepeliat. Qui senatui mortem
minatus est, ut merebatur, occisus est. Qui senatui vincla minatus est,
ut debebat, interemptus est. 4 Sanctissimi imperatores, gratias vobis
agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. Victores hostium
omnes desideramus. Praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine
Auguste, dii te servent. Praesentem annum consules vos ornetis. In loco
Maximini Gordianus sufficiatur." 5 Post rogatus sententiam Cuspidius
Celerinus haecverba habuit: "P. c., eraso nomine Maximinorum
appellatisque divis Gordianis victoriae causa princibus nostris Maximo,
Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumfales
decernimus, statuas equestres decernimus, trophaea dercernimus." 6 Post
haec misso senatu supplicationesper totam urbem decretae. 7 Victores
principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps
dicemus. XXVII. 1 [De] huius genere
superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim
amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverint de eo
concipere. 2 Proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam
staturam perveniret, si quidem anno vicesimo et primo perit, in ipso flore
iuventutis, ut aliqui autem diceunt, octavo decimo, litteris et Graecis et
Latinis inbutus ad primam disciplinam. 3 Nam usus est magistro Graeeco
litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et extant, maxime in
imaginibus ipsius pueri. 4 Qui versus Graecos fecit ex illis Latinis
Vergilii, cum ipsum puerum describeret: XXVIII. 1 Adulescens autem
ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater
suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret,
2 vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita
ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet. 3 Infamabant
eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime
senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse
noluerunt. 4 Denique illo tempore, quo circum Aquileiam muros circumiens
cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta
est, quae longe ab illius fuitvita. 5 Vestibus tam adcuratus fuit, ut
nulla mulier nitidior esset in mundo. 6 Amicis paternis inmane quantum
obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. 7 Nam in salutionibus
superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur,
nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui
dicebat: "Dii prohibeant, ut quisnam ingenuorum pedibus meis osculum
figat". 8 Et quoniam ad Maximinum s[eniorem] revertimur, res iucunda
praetereunda non est. Nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et
pro[e]pe semis, calciamentum eius, id est campagnum regium, quidam in
luco, qui est inter Aquileiam et Arciam, posuerunt, quod constitit pede
maius fuisse hominis vestigio mensura. 9 Unde etiam vulgo tractum est,
cum de longis et ineptis hominibus diceretur "caliga que, Maximini". 10
Quod idcirco indidi, ne, quis Cordum legeret, me praetermisisse crederet
aliquid, quod ad rem pertineret. Sed redeam ad filium. XXIX. 1 De
hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens
ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: 2 "Mi mater, si Maximinus
senior dux noster et quidem optimus non aliquid in se barbarum contineret,
iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem. 3 Sed timeo, ne soror
mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis
ipse adulescens et pulcher et scolasticus et ad Graecas munditias eruditus
esse videatur. 4 Haec quidem cogito sed te tamen consulo, utrum
Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messalam ex familia nobili,
oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus
bellicis, si adplicetur, fortem futurum." 5 Haec Alexander de Maximino.
De quo nos nihil amplius habemus quod dicere. 6 Sane ne quid
praetermissum esse videatur, etiam epistolam indidi patris Maximini,
imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse
imperatorem, ut videret urbs in pictura vel in veritate, qualis esset
iunior Maximinus in purpura. 7 Fuit autem talis epistola: "Ego cum
propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem
appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus
iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse." 8 Usus autem est
idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolomaeorum, usus est et
argentea, usus et clypeo gemmato inaurato et hasta inaurata. 9 Fecit et
spatas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid aius
pulchritudinem posset iuvare, fecit et gageas gemmatas, fecit et bucculas.
10 Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit. Reliqua qui volet nosse
de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat;
nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico
iure, properantes. XXX. 1 Omina sane imperii haec fuerunt: serpens
dormienti caput circumdedit. Posita ab eodem vitis intra annum ingentes
uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. 2 Scutum eius sub
sole arsit. Lanceola sic fissa est fulmine, ut tota etiam per ferrum
finderetur et duas partes faceret. Quando dixerunt haruspices duos
imperatores non diuturnos ex una domo isdem nominibus futuros. 3 Lorica
patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a
plurimis visa est. 4 Filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur,
quaedam parens sua libros Homericos omnes purpureos dedit aureis litteris
scriptos. 5 Ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in
patris honorem, quod ei deesset vestis c[a]enatoria, ipsius Alexandri
accepit. 6 Cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo
Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit et vix aegreque
a mulionibus carrucariis deturbatus est. 7 Nec defuerunt, qui cavendum
infantem dicerent Caracallo. Tum ille dixit: "Longe est, ut mihi iste
succedat." Erat enim illo tempore interignobiles et nimis parvus.
XXXI. 1 Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum
Maximino cum filio mulier quaedam passis crinibus occurit lugubri habitu
et exclamavit: "Maximini, Maximini, Maximini", neque quicquam amplius
dixit et mortua est; videbatur enim dicere voluisse: "Succurite." 2
Canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et
animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt depr[a]ehensi. 3
Lupi urbem quingenti simul ingressi sunt [in eam urbem], in quam se
Maximinus contulerat; plerique dicunt Hemonam, alii Archimeam, certe quae
deserta a civibus venienti Maximino patuit. 4 Longum est omnia persequi,
quae qui scire desiderat, is velim, ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec
omnia usque ad fabellam scripsit. 5 Sepulchra eorum nulla extant. In
profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in campo
Martio insultante populo exusta. XXXII. 1 Scribit Aelius Sabinus,
quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in
filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum,
diffluente tabo, velut umbra pulchri oris videretur. 2 Denique cum ingens
gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par paeror erat, quod
et filii pariter portaretur. 3 Addidit Dexippus tantum odium fuisse
Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos
opponeret Maximino. In quibus fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra
eum imperatores fecerunt. 4 Idem addidit in conspectu Maximini iam
deserti a militibus et praefectum praetorio ipsius et filium eius occisum.
5 Nec desunt historici, qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et
ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse,
ne quid ei muliebre contingeret. XXXIII. 1 Praetereundum ne illud
quidem est, quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu
fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum deessent nervi ad
sagittas emittendas. 2 Quod aliquando Romae dicitur factum, unde in
honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit. 3 Sane quod
nullo in loco tacendum est: cum et Dexippus et Arrianus et multi alii
Graeci scripserint Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum
factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse,
Aquileiam autem nisi victorem non victorem non vidisse, Latini scriptores
non Maximum sed Puppienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse
dixerunt eundemque vicisse. 4 Qui error unde natus sit, scire non possum,
nisi forte idem est Puppienus qui Maximus. Quod ideo testatum posui, ne
quis me hoc nescisse crederet, quod re vera magnum stuporem ac miraculum
creat.
MAXIMINUS IUNIOR
Qualis ubi Oceani
perfusus Lucifer unda
5
Grammatico Latino usus est Filemone, iuris peritp Modestino, oratore
Tatiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos
scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus.
Habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. 6 Desponsa illi
erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini, quam postea accepit Toxotius,
eiusdem familiae senator, qui perit post praeturam, cuius etiam poemata
exstant. 7 Manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales, it Iunius
Cordus loquitur, (harum rerum persecutor est) fuisse dicuntur: 8
monolinum de albis novem, reticulum cum prasinis undecim, dextrocherrium
cum costula de hyacinthis quattuor praeter vestes, auratas et omnes
regias, ceteraque insignia sponsaliorum.
extulit os sacrum caelo tenebrasque
resolvit,
talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.Historia Augusta The Latin Library The Classics Page