OPILIUS MACRINUS IULI CAPITOLINI



I. 1 Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum, qui non diu imperarunt, in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt, quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt: nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna erunt. 2 Non enim est quisquam, [qui] in vita non ad diem quodcumque fecerit. Sed eius qui vitas aliorum scribere orditur, officium est digna cognitione prescribere. 3 Et lunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores videbat; qui non multum profecit. 4 Nam et pauca repperit et indigna memoratu adserens se minima quaeque persequuturum, quasi vel de Traianoaut Pio aut Marco sciendumsit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. 5 Quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, ... sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur.

II. 1 Occiso ergo Antonino Bassiano Opilius Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curabat, imperium arripuit, humili natusloco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominus et militum, nuncupavit 2 statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de semilitibus seu rumoribus, quibus premebatur, adolescendi potestatem demit; 3 quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset : 4 "Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam inpurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi." 5 Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadumenus filius Macrini Antoninus voluerit nuncupari, [pater] cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur.

III. 1 De ipso, quae in annales relata sint, proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitanti proconsuli de statu, ut solebat, publico et desuo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit, quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen Augusti octavo edidit. 2 Sed credentibus cunctis, quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. 3 Denique adnumeratis omnibus, qui Antonini appellati sunt, is Antoninorum numerus invenitur. 4 Enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quitus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere. 5 Nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, aut qui(a) praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt, non Antonini. 6 Inde est quod se et Severus Antoninus vocavit et plurimi fuerunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus, 7 et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. Haec alii. 8 Sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur. 9 Alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.

IV. 1. Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum [factum] imperatorem, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt, [ut] appareat ignobilem, sordidum, spurcum fuisse. 2 Verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen erat,haec fuerunt : 3 "Macrinum libretinum, hominem prostibilem, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse clausulas, declamasse, in [foro] postremo dixisse. 4 Donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino." 5 Sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; 6 venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci, ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit. 7 Dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Caracallum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus. 8 Nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita id egit, ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel [ne] incestum displiceret, interemptus diceretur.

V. 1 Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut diximus, Antoninum appellari a militibus iussit. 2 Dein corpus Antonini Romam remisit sepulchris maiorum inferendum. 3 Mandavit collegae dudum suo praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum. 4 Adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum inpediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat: 5 ut sunt homines, qui ad ea se cogi dicunt, quae vel sceleribus comparant. Timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperret, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam probram vel propter ignobilitatem, 6 cum omnes superiores nobiles fuissent imperatores. 7 Infulsit praeterea in nomen Severi, cum illius nulla cognatione tangeretur. Unde iocus extitit: "Sic Macrinus est Severus, quo modo Diadumenus Antoninus". Statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, 8 utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen. Profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat; retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium. 9 Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini divum illum appellans excusansque se et iurans, quod de caede illius nescierit.ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quoincipere decuit hominem improbum, cum ad senatum scriberet.

VI. 1 Interest scire, cuiusmodi oratio fuerit, qua se excusavit, ut etinpudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsitimprobus imperator. 2 Capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: "Vellemus, p.c., et incolomi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram clementiam videre. Tunc demum enim florente re p. et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus, quem nobis Antoninorum loco didederant. 3 Verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum, quid de nobis exercitus fecerit, 4 dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro, in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprehendere potuisset." 5 Et infra: "Detulerunt ad me imperium, cuius ego, p.c., interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit, quod militibus placuit, quibus iam et stipendium dedi et omnia imperatorio more iussi." 6 Item infra : "Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohoneste turprius nomine, sic etiam regni honore. 7 Quod vos, p.c., bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod maxime diligitis." 8 Item infra : "Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, p.c., ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus dicantes ei duas statuas equestres, pedestres duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item divo Severo duas triumphales. 9 Quae omnia, p.c., vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus."

VII. 1 Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in praticios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset. 2 Eundem, cum scriba pontificis esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto. 3 Diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. 4 Sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. Denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt. 5 Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum. 6 Quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordissimus et ex meretrice conceptus, idem postea nomen accepit. 7 Denique versus extant cuiusdam poetae, quibus ostenditur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam. 8 Iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici ? Postremo etiam quid de Helio gabalo, qui Antoninorum ultimus in summa inpuritate vixisse memoratur?

VIII. 1 Appellatus igitur imperator suscepto [bello] contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere. 2 Sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. Sed anno amplius imperavit. 3 Sane cum esset inferior in eo bello, quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinusre pugnavit; postea vero missis legatis petit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. 4 Inde cum se Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus [et Antoninus] appellatus.

IX. 1 Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emisena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, quae diu illa collegerat. 2 Huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus [et Bassiani et Antonini nomen accepit.] Nam Heliogabalum Foenices vocant solem. 3 Sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus, qui ad templum veniebant, militibus praecipue. 4 His Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus innotuit. 5 Erat praeterea Maesa ipsa ditissima (ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus), qua promittente militibus legiones abductae sunt a Macrino. 6 Suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis nepos eius Antoninus est appellatus imperii delatis insignibus.

X. 1 Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit. 2 Quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt. 3 Dein parte exercitus coniuncta venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. Fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum. 4 Sciendum praeterea, quod Caesar fuisse dicitur, non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse cum patris imperio tradiderunt. 5 Occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite. 6 Non enim aliquid dignum in eius vita erit, quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus.

XI. 1 Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret. 2 Nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur. Et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. 3 Unde in eum epigramma non infacetum Graeci cuiusdam poetae videtur extare, quod Latine hac sententia continetur :

4 Histrio iam senior turpis, gravis, asper, iniquus,
impius et felix sic simul esse cupit,
ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus,
quod natura negat nec recipit ratio.
Nam pius et felix poterat dicique viderique :
impius, infelix est, [et] erit ille sibi.
5 Hos versus qui de Latinis iuxta eos, qui Graeci erant propositi, in foro posuit. quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur :
6 Si talem Graium tetulissent fata poetam,
qualis Latinus gabalus iste fuit,
nil populus nosset curia, mango
nullus scripsisset carmina tetra mihi.
7 His versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille, qui de Graeco Latine coactus est scribere.

XII. 1 Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severumprae ceteris laudans. 2 Nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliccis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decumavit, aliquando etiam centesimavit, quodverbum propriumipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret, qui digni essent decimatione atque vicensimatione. 3 Longum est eius crudelitates omnes asperire, attamen unam ostendamnon magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem. 4 Cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris affectassent atque per quendam frumentarium ille didicisset, adduci eos iussit interrogavitque, utrum esset factum. 5 Quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exertis; itaque poena eos affecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta supplicia. 6 Pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter. 7 Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque examinem traxit. 8 Reddidit etiam Mezentii supplicium, quod ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. 9 Unde etiam in circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum:

Egregius forma iuvenis,
cui pater haud Mezentius esset.
10 Vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit. Adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus. Servos, qui dominis fugissent, reppertos ad gladium ludi deputavit. 11 Delatores, si non probarent, capite affecit; si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit.

XIII. 1 Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure, non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominium inperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur, quae ad gratiam composita viderentur. 2 In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcissimus, 3 in verberandis [vel] aulicis tam inpius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. 4 Vini cibusque avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. Nam si prandisset vel privatim, parcissimus, in cena effusissimus. 5 Adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius.

XIV. 1 Sed cum eius viliatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent, et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt cum puero filio Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. 2 Unde etiam versus extant huiusmodi :

Vidimus in somnis, cives, nisi fallor, et istud:
Antoninorum nomen puer ille gerebat,
qui patre venali genitus sed matre pudica,
centum nam moechos passa est centumque rogavit.
Ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus :
en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.
3 Et isti versus ex Graeco [ex] translati sunt in Latine, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi ab aliquo poeta vulgari translati esse. 4 Quod Macrinus audisset, fecit iambos, qui non extant; iucundissimi autem fuisse dicuntur. 5 Qui quidem perierunt in eo tumultu, in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervastata sunt.

XV. 1 Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano Bithyniae suis partim deditis, partim occisis, partim fugatis. 2 Ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem, atque inde in imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est. 3 Haec de Macrino nobis sunt cognita multis aliqua variantibus, ut se habet omnis historia. 4 Quae de plurimis collecta serenitatI tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus.



Historia AugustaThe Latin LibraryThe Classics Page