I. 1 Origo imperatoris Hadriani vetustior a
Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat, si quidem Hadria hortos
maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae
suae Hadrianus ipse commemoret. 2 Hadriano pater Aelius Hadrianus
cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater Domitia
Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus
Maryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. 3 Natus
est Romae VIIII. kl. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus.
4 ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc,
consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Atatianum equitem
Romanum tutores habuit. 5 imbutusque inpensius Graecis studiis, ingenio
eius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur,
II. 1
quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniit, venando
usque ad reprehensionem studiosus. 2 quare a Traiano abductus a patria et
pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque
inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. 3 post haec in
inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitianis temporibus. 4 ibi a
mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse, quod a patruo
magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse
conpererat. 5 Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus
in Germaniam superiorem translatus est. 6 ex qua festinans ad Traianum,
ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, qui et
sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit diu
detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens
eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. 7 fuitque in amore Traiani, nec
tamen ei per paedagogos puerorum, quos Traianus impensius diligebat, +
Gallo favente defuit. 8 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris
erga se iudicio Vergilianas sortes consuleret,
III. 1 Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus,in qua
cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset,
usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. 2 Post
quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum
familiarius prosecutus est; 3 quando quidem et indulsisse vino se dicit
Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime
muneratum. 4 Tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum conss.,
5 in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum
adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore
solebant, imperatores autem numquam. Unde hodieque imperatores sine
paenulis a togatis videntur. 6 Secunda expeditione Dacica Traianus eum
primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa
egregia eius facta claruerunt. 7 Quare adamante gemma, quam Traianus a
Nerva acceperat, donatus ad spem successionis erectus est. 8 Praetor
factus est Subsurano bis et Servianoiterum conss., cum sestertium iterum
vicies ad ludos edendos a Traiano accepit. 9 Legatus postea praetorius in
Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem
tenuit, procuratores latius evagantes coercuit. 10 Ob hoc consul est
factus. in quo magistratu ut a Sura conperit adoptandum se a Traiano
esse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. 11 Et defuncto
quidem Sura Traiani ei familiaritas creavit, causa praecipue orationum
quas pro imperatore dictaverat,
IV. 1 Usus Plotinae quoque favore,
cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est.
2 Qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosi Papi et Platori
Nepotis ex senatorio ordine, ex sequestri autem Attiani, tutoris quondam
sui, et Liviani et Turbonis. 3 In adoptionis sponsionem venit Palma et
Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est,
insuspicionem adfectatae tyrannidis lapsis. 4 Secundo consul favore
Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. 5 Corrupisse eum
Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea tempora,
quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. 6 Quintum iduum
August. diem legatus Suriae litteras adoptionis accepit, quando et natalem
adoptionis celebrari iussit. 7 Tertium iduum earundem, quando et natalem
imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. 8
Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse, ut Neratium Priscum,
non Hadrianum successorem relinqueret, multis amicis in hoc
consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: "commendo tibi
provincias, si quid mihi fatale contigerit". 9 Et multi quidem dicunt
Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo
successo remoreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere
petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae
senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus
eligeret. 10 Nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano
Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro
Traiano fessa voce loquebatur.
V. 1 Adeptus imperium ad priscum se
statim morem instituitet tenendae per orbem terrarum paci operam intendit.
2 Nam deficientibus his nationibus, quas Traianus subegerat, Mauri
lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Brittani teneri sub Romana
dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya deniqueac
Palaestina rebelles animos efferebant. 3 Quare omnia trans Eufraten ac
Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat Catonis, qui Macedonas liberos
pronuntiavit, quia tueri non poterant. 4 Parthamasirin, quem Traianus
Parthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret,
proximis gentibus dedit regem. 5 Tantum autem statim clementiae studium
habuit, ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset
admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius
imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula
exulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; 6 quamvis Crassum postea
procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius
occiderit. 7 Militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. 8
Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus
imperio fuerat, exarmavit Marcio Turbone Iudaeis conpressis ad deprimendum
tumultum Mauretaniae destinato. 9 Post haec Antiochia(m) digressus est ad
inspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia
deferebant. 10 Quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam
regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.
VI. 1 Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem
accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut
senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte
decerneret. 2 Cum ad senatum scriberet, veniam petit, quod de imperio suo
iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet prae properea militibus
imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset. 3 Cum
triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse
atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne
post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem. 4 Patris patriae nomen
delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus
sero meruisset. 5 Aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit,
et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligente rex positis. 6
Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxalanorum praemissis exercitibus
Moesiam petit. 7 Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulis
ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. 8 Cum rege Roxalanorum,
qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem conposuit.
VII. 1 Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi
Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet
destinasset, evasit. 2 Quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, Nigrinus
Faventiae, Lusius in itinere senatus iubente, invito Hadriano, ut ipse in
vita sua dicit, occisi sunt. 3 Unde statim Hadrianus ad refellendam
tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore
quattuor consulares, Romam venit Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae
praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato(s), et ad conprimendam
de se famam congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam per
singulos aureis se absente divisis. 4 In senatu quoque excusatis, quae
facta erant, iuravit senum quam senatorem nisi ex senatus sententia
puniturum. 5 Statim cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere
gravarentur. 6 Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens
infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe
atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquis ingentes summas remisit
syngrafis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur,
incensis. 7 Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit omni summa
in aerario publico recepta. 8 Pueris ac puellis, quibus etiam Traianus
alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit. 9 Senatoribus, qui
non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae
professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine
dilatione praestiterit. 10 Ad honores explendos non solum amicis, sed
etiam passim aliquantis multa largitus est. 11 Feminas nonnullas ad
sustentandam vitam sumptibus iuvit. 12 Gladiatorium munus per sex dies
continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.
VIII. 1 Optumos
quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. 2
Ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit. 3 Et in
contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum, ut sciret
populi rem esse, non propriam. 4 Tertio consules, cum ipse ter fuisset,
plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. 5
Ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eo
saepe ius dixit. 6 Senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset,
semper interfuit. 7 Senatus fastigium in tantum extulit difficile faciens
senatores, ut, cum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus
praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere, quod in eum conferri
posset, ostenderit. 8 Equites Romanos nec sine se de senatoribus nec
secum iudicare permisit. 9 Erat enim tunc mos, ut, cum principes causas
agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et
sententiam ex omnium deliberatione proferret. 10 Exsecratus est denique
principes, qui minus senatoribus detulissent. 11 Serviano sororis viro,
cui tantum detulit, ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium
consulatum, nec secum tamen, cum ille bis <ante> Hadrianum fuisset, ne
esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.
IX. 1 Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit
et theatrum, quod ille in campo Martio posuerat, contra omnium vota
destruxit. 2 Et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae
displicere vidisset, Hadrianus mandata sibi ut faceret secreto a Traiano
esse simulabat. 3 Cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris,
potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est,
quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani
consilia refundebat, premebatur invidia. 4 Cui cum successorem dare non
posset, quia non petebat, id egit, ut peteret, atque, ubi primum petit, in
Turbonem transtulit potestatem; 5 cum quidem etiam Simili alteri praefecto
Septicium Clarum successorem dedit. 6 Summotis his a praefectura, quibus
debebat imperium, Campaniam petit eiusque omnia oppida beneficiis et
largitionibus sublevavit optimum quemque amicitiis suis iungens. 7 Romae
vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum
interfuit, aegros bis ac ter die, et nonnullos equites Romanos ac
libertinos, visitavit, solaciis refovit, consiliis sublevavit, conviviis
suis semper adhibuit. 8 Omnia denique ad privati hominis modum fecit. 9
Socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladiatoriis ceterisque
officiis.
X. 1 Post haec profectus in Gallias omnes c<ivit>a<te>s
variis liberalitatibus sublevavit. 2 Inde in Germaniam transiit pacisque
magis quam belli cupidus militem, quasi bellum inmineret, exercuit
tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam
militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter
utens, hoc est larido, caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et
Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis, nonnullos honoribus
donans, ut ferre possent ea, quae asperius iubebat; 3 si quidem ipse post
Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum
retinuit ordinatis et officiis et inpendiis, numquam passus aliquem a
castris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum, sed iustitia
commendaret, 4 exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam
vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus
et cryptas et topia dirueret, 5 vestem humillimam frequenter acciperet,
sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula <sagum> stringeretur, capulo
vix eburneo spatham clauderet, 6 aegros milites in hospitiis suis videret,
locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nec
tribunum nisiplena barba faceret aut eius aetatis, quae prudentia et annis
tribunatus robor inpleret, 7 nec pateretur quicquam tribunum a milite
accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum
supellectilemque corrigeret. 8 De militum etiam aetatibus iudicabat, ne
quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas,
in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti
essent, et eorum numerus sciretur.
XI. 1 Laborabat praeterea, ut
condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales
solerter explorans, ut <si> alicubi quippiam deesset, expleret. Ante
omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret.
2 Ergo conversis regio more militibus Brittaniam petit, in qua multa
correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros
Romanosque divideret. 3 Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio
Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem
iniussu eius familiarius se tunc egerant, quam reverentia domus aulicae
postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam
dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. 4 Et erat curiosus non
solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia
exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam,
priusquam ipse hoc imperator ostenderet. 5 Unde non iniocundum est rem
inserere, ex quo constet eum de amicis multa didicisse. 6 Nam cum ad
quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus detentus et lavacris ad se
redire nollet, atque hoc hadrianus per frumentarios cognovisset, petente
illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit. cui ille :
"Num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit ?" 7 Et hoc quidem
vitiosissimum putant atque huic adiungunt, quae de adultorum amore ac
nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt,
iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.
XII. 1 Conpositis
in Brittania rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus,
quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas
interpopulos creavit, apud quem deberet locari, omnibus studiose
certantibus. 2 Per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud
Nemausum opere mirabili extruxit. 3 Post haec Hispania petit et Tarracone
hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. 4 Omnibus Hispanis
Tarraconem in conventum vocatis dilectumque ioculariter, ut verba ipsa
ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris
prudenter et caute consuluit. 5 Quo quidem tempore non sine gloria
gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per virdaria servo
in se hospitis cum gladio furiosius inruente, quem retentum ille ministris
adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum
dedit in nullo omnino commotus. 6 Per ea tempora et alias frequenter in
plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur,
stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis
barbaros separavit. 7 Germanis regem constituit, motus Maurorum
compressit et a senatu supplicationes emeruit. 8 Bellum Parthorum per
idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.
XIII. 1 Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit et
Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in
Athenienses contulit et pro agonotheta resedit. 2 Et in Achaia quidem
etiam illud observatum ferunt, quod, cum in sacris multi cultros haberent,
cum Hadriano nullus armatus ingressus est. 3 Post in Siciliam navigavit,
in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus specie, ut
dicitur, varium. 4 Inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac
multum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. 5 Nec quisquam fere
principum tantum terrarum tantum celeriter peragravit. 6 Denique cum post
Africam Romam redisset, statim ad orientem profectus per Athenas iter
fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis
Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa
sui nominis consecravit. 7 Deinde a Cappadocibus servitia castris
profutura suscepit. 8 Toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato
etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat,
ac promissa sella, quae itidem capta fuerat. 9 Cumque ad eum quidam reges
venissent, ita cum his egit, ut eos paeniteret, qui venire noluerunt,
causa speciatim Farasmanis, qui eius invitationem superbe neglexerit. 10
Et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis
supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se crederetur inmittere.
XIV. 1 Antiochenses inter haec ita odio habuit, ut Syriam a Phoenice
separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. 2
Moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare
genitalia. 3 Sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte
ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium
sacrificanti adflavit. 4 Peregrata Arabia Pelusium venit et Pompei
tumulum magnificentius extruxit. 5 Antinoum suum, dum per Nilum navigat,
perdidit, quem muliebriter flevit. 6 De quo varia fama est aliis eum
devotum pro Hadriano adserentibus, aliis, quod et forma eius ostentat et
nimia voluptas Hadriani. 7 Et Graeci quidem volente Hadriano eum
consecraverunt oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse
conposuisse iactatur. 8 Fuit enim poematum et litterarum nimium
studiosissimus. 9 Arithmeticae, geometriae, picturae peritissimus. Iam
psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat. In voluptatibus nimius.
Nam et de suis dilectis multa versibus composuit. (amatoria carmina
scripsit.) 10 Idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus,
gladiatoria quoque arma tractavit. 11 Idem severus laetus, comis gravis,
lascivus cunctator, tenax liberalis, <simplex> simulator, saevus clemens
et semper in omnibus varius.
XV. 1 Amicos ditavit et quidem non
petentes, cum petentibus nil negaret. 2 Idem tamen facile de amicis,
quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos
vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut
Attianum et Nepotem et Septicium Clarum. 3 Nam Eudaemonem prius conscium
imperii ad egestatem perduxit, 4 Polyaenum et Marcellum ad mortem
voluntariam coegit, 5 Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, 6
Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi. 7
Umidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus est,
8 Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem, ne sibi
superviveret, mori coegit; 9 libertos denique et nonnullos milites
insecutus est. 10 Et quamvis esset oratione et versu promtissimus et in
omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semperut
doctior risit, contempsit, obtrivit. 11 Cum his ipsis professoribus et
philosophis libris vel carminibus invisem editis saepe certavit. 12 Et
Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset
atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet, Hadriano de
verbo, quod idonei auctores usurpassent, risum iocundissimum movit; 13
ait enim : "non recte suadetis, familiares, qui non patiminime illum
doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones."
XVI. 1
Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a
se libertis suis litteratis dederit iubens, ut eos suis nominibus
publicarent; nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. 2 Catacannas
libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. 3 Floro poetae
scribenti ad se :
XVII. 1 Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit,
ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus imperator diceret "evasisti".
2 His, quos ad militiam ipse per se vocavit, equos, mulos, vestes, sumptus
et omnem ornatum semper exhibuit. 3 Saturnalicia et sigillaricia
frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et
alia invicem dedit. 4 Ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis
simmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis quibusque
iussit sibi adponi. 5 Omnes reges muneribus suis vicit. Publice
frequenter et cum omnibus lavit. 6 Ex quo ille iocus balnearis innotuit :
nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et
ceteram partem corporis vidisset adterere <parieti>, percontatus, cur se
marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri, quod servum
non haberet, et servis eum donavit et sumptibus. 7 Verum alia die cum
plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent,
evocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. 8 Fuit et plebis
iactantissimus amator. Peregrinationis ita cupidus, ut omnia, quae
legerat de locis orbis terrarum, praesens vellet addiscere. 9 Frigora et
tempestates ita patienter tulit, ut numquam caput texerit. 10 Regibus
multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a nonnullis
contemptus est, 11 multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam
Hiberorum, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnifica
dedit dona. 12 Cum a Farasmane ipse quoque ingentia mune<r>a don<o>
accepisset atque inter haec auratas quoque clamydes, trecentos noxios cum
auratis clamydibus in harenam misit ad eius munera deridenda.
XVIII. 1 Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites
solum sed iuris consultos et praecipue Iuventium Celsum, Salvium Iulianum,
Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis probasset. 2
Constituit inter cetera, ut in nulla civitate domus aliqua transferendae
ad aliam urbem vilis materiae causa dirueretur. 3 Liberis proscriptorum
duodecimas bonorum concessit. 4 Maiestatis crimina non admisit. 5
Ignotorum heredidates repudiavit nec notorum accepit, si filios haberent.
6 De thesauris ita cavit, ut, <si> quis in suo repperisset, ipse
potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico,
cum fisco aequabiliter partiretur. 7 Servos a dominis occidi vetuit
eosque iussit damnari per iudices, si digni essent. 8 Lenoni et lanistae
servum vel ancillam vendi vetuit causa non praestita. 9 Decoctores
bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatro
et dimitti iussit. 10 Ergastula servorum et liberorum tulit. Lavacra pro
sexibus separavit. 11 Si dominus in domo interemptus esset, non de
omnibus servis quaestionem haberi sed de his, qui per vicinitatem poterant
sentire, praecepit.
XIX. 1 In Etruria praeturam imperator egit. Per
Latina opida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus,
in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia
patria, et Athenis archon fuit. 2 In omnibus paene urbibus et aliquid
aedificavit et ludos edidit. 3 Athenis mille ferarum venationem in statio
exhibuit. 4 Ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicum avocavit.
5 Romae post ceteras inmensissimas voluptates in honorem socrus suae
aromatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus
theatri fluere iussit. 6 Fabulas omnis generis more antiquo in theatro
dedit, histriones aulicos publicavit. 7 In circo multas feras et saepe
centum leones interfecit. 8 Militares pyrrichas populo frequenter
exhibuit. Gladiatores frequenter spectavit. 9 Cum opera ubique infinita
fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum scripsit.
10 Romae instauravit Pantheum, saepta, basilicam Neptuni, sacras aedes
plurimas, forum Augusti, lavacrum Agrippae, eaque omnia propriis auctorum
nominibus consecravit. 11 Fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta
Tiberim et aedem Bonae Deae. 12 Transtulit et colossum stantem atque
suspensum per Decrianum architectum de eo loco, in quo nunc templum Urbis
est, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos viginti quattuor
exhiberet. 13 Et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea
dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto
auctore facere Lunae molitus est.
XX. 1 In conloquiis etiam
humillimorum civilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatem
humanitatisquasi servantes fastigium principis inviderent. 2 Apud
Alexandriam in musio multas quaestiones professoribus proposuit et
propositas ipse dissolvit. 3 Marius Maximus dicit eum natura crudelem
fuisse et idcirco multa pie fecisse, quod timeret, ne sibi idem, quod
Domitiano accidit, eveniret. 4 Et cum titulos in operibus non amaret,
multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Karthaginem et
Athenarum partem. 5 Aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit.
6 Fisci advocatum primus instituit. 7 Fuit memoriae ingentis, facultatis
inmensae ; nam ipse orationes et dictavit et ad omnia respondit. 8 Ioca
eius plurima exstant ; nam fuit etiam dicaculus. Unde illud quoque
innotuit, quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum
petenti sed infecto capite respondit "iam hoc patri tuo negavi". 9 Nomina
plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul
audiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. 10 Dixit et
veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat. Libros statim lectos et
ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. 11 Uno tempore scripsit,
dictavit, audivit et cum amicis fabulatus est (si potest credi). Omnes
publicas rationes ita complexus est, ut domum privatam quivis
paterfamilias diligens non satis novit. 12 Equos et canes sic amavit, ut
eis sepulchra constitueret. 13 Oppidum Hadrianotheras in quodam loco,
quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando,
constituit.
XXI. 1 De iudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiu
requisivit, quamdiu verum inveniret. 2 Libertos suos nec sciri voluit in
publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus
principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis,
quicumque se de eo iactaverant. 3 Unde extat etiam illud seuerum quidem
sed prope ioculare de servis. nam cum quodam tempore servum suum inter
duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit, qui ei collafum daret
<diceret>que : "Noli inter eos ambulare, quorum esse adhuc potes servus".
4 Inter cibos unice amavit tetrafarmacum, quod erat de fasiano, sumine,
perna et crustulo. 5 Fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terrae
motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus
vastatis per ista subvenit. 6 Fuit etiam Tiberis inundatio. 7 Latium
multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. 8 Expeditiones sub eo
graves nullae fuerunt; bella etiamsilentio paene transacta. 9 A militibus
propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos
liberalissimus fuit. 10 Parthos in amicitia semper habuit, quod inde
regem retraxit, quem Traianus inposuerat. 11 Armeniis regem habere
permisit, cum sub Traiano legatum habuissent. 12 Mesopotamenos non exegit
tributum, quod Traianus inposuit. 13 Albanos et Hiberos amicissimos
habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire
contempsissent. 14 Reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae
causa supplices miserunt.
XXII. 1 Tutores saepissime dedit.
Disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem. 2 Senatores et
equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena
reverterentur. 3 Ipse, cum in Italiam esset, semper togatus processit. 4
Ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus
discubuit aut toga summissa. 5 Diligentia iudicis sumptus convivii
constituit et ad anti cummodum redegit. 6 Vehicula cum ingentibus
sarcinis urbem ingredi prohibuit. Sederi equos in civitatibus non sivit.
7 Ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. 8
Ab epistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. 9 Eos, quos
pauperes et innocentes vidit, sponte ditavit, quos vero calliditate
ditatos, etiam odio habuit. 10 Sacra Romana diligentissime curavit,
peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. 11 Causas Romae
atque provinciis frequenter audivit adhibitis in consilio suo consulibus
atque praetoribus et optimis senatoribus. 12 Fucinum lacum emisit. 13
Quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit. 14 Quando in
Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab
Africanis dilectus est.
XXIII. 1 Peragratis sane omnibus orbis
partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in
morbum incidit lectualem. 2 Factusque de successore sollicitus primum de
Serviano cogitavit, quem postea, ut diximus, mori coegit. 3 Fuscum, quod
imperium praesagiis et ostentis agitatus speraret, in summa destestatione
habuit. 4 Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit, ut veniens ad
eum aegrotantem Hadrianus inpune non admitteretur, suspicionibus adductus,
est -, 5 eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod a
senatu diligi tunc videbat, 6 omnes postremo, de quorum imperio cogitavit,
quasi futuros imperatores detestatus est. 7 Et omnem quidem vim
crudelitatis ingenitae usque eo repressit, donec in villa Tiburtina pro
fluvio sanguinis paene ad exitum venit. 8 Tunc libere Servianum quasi
affectatorem imperii, quod servis regis cenam misisset, quod in sedili
regio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militum
senex nonagenarius processisset, mori coegit multis aliis interfectis vel
aperte vel per insidias. 9 Quando quidem etiam Sabina uxor non sine
fabula veneni dati ab Hadriano defuncta est. 10 Tunc Ceionium Commodum,
Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare
constituit. 11 Adoptavit ergo Ceionium Commodum Verum invitis omnibus
eumque Aelium Verum Caesarem appellavit. 12 Ob cuius adoptationem ludos
circenses dedit et donativum populo ac militibus expendit. 13 Quem
praetura honoravit ac statim Pannoniis inposuit decreto consulatu cum
sumptibus. Eundem Commodum secundo consulem designavit. 14 Quem cum
minus sanum videret, saepissime dictitavit : "in caducum parietem nos
inclinavimus et perdidimusque ter milies sestertium, quod populo et
militibus pro adoptione Commodi dedimus". 15 Commodus autem prae
valetudine nec gratias quidem in senatuagere potuit Hadriano de adoptione.
Denique accepto largius antidoto ingravescente valetudine per somnum perit
ipsis kalendis Ianuariis. Quare ab Hadriano Votorum causa lugeri est
vetitus.
XXIV. 1 Et mortuo Aelio Vero Caesare Hadrianus ingruente
tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus
est, et ea quidem lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et
Marcum Antoninum. 2 Hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem
publicam gubernaverunt. 3 Et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus
dicitur, quod socerum fessum aetate manu sublevaret. 4 Quamvis alii
cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iam
saevienti abripuisset, 5 alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post
mortem detulisset. 6 Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse
doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibi
praeparabat imperium. 7 Qua re prodita successore accepto dignitate
privatus est. 8 Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus gladiose
transfigi a servo iussit. 9 Quod cum esset proditum et in Antonini usque
notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque, ut
aequo animo necessitatem morbi ferret, irratus illis auctorem proditionis
iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est. 10 Statimque
testamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit, dicente
Antonino parricidam se futurum, si Hadrianum adoptatus ipse pateretur
occidi. 11 Et post testamentum quidem iterum se est conatus occidere;
subtracto pugione saevior factus est. 12 Petit et venenum a medico, qui
se ipse, ne daret, occidit.
XXV. 1 Ea tempestate supervenit quaedam
mulier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Hadriano, ne se
occideret, quod esset bene valiturus. Quod cum non fecisset, esset
caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius
osculare <oculos> recepturam, si id fecisset. 2 Quod cum ex somnio
implesset, oculos recepit, cum a<qua>, quae in fano erat, ex quo venerat,
oculos abluisset. 3 Venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad
febrientem Hadrianum eumque contigit. 4 Quo facto et ipse oculos recepit,
et Hadrianum febris reliquit. Quamvis Marius Maximus haec per
simulationem facta commemoret. 5 Post haec Hadrianus Baias petit Antonino
Romae ad imperandum relicto. 6 Ubi cum nihil proficeret, arcessito
Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias perit die VI. iduum Iuliarum.
7 Invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. 8 Sub
ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum
est, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob
leves offensas plurimos iussit occidi, quos Antoninus reservavit. 9 Et
moriens quidem hos versus fecisse dicitur :
XXVI. 1 Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem
capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant,
tegeret, habitudine robusta. 2 Equitavit ambulavitque plurimum armisque
et pilo se semper exercuit. 3 Venatus frequentissime leonem manu sua
occidit. Venando autem iugulum et costam fregit. Venationem semper cum
amicis participavit. 4 In convivio tragoedias, comoedias, Attellanas,
sambucas, lectores, poetas pro re semper exhibuit. 5 Tiburtinam villam
mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima
nomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen,
Tempe vocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. 6
Signa mortis haec habuit : natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret,
praetexta sponte delapsa caput ei aperuit. 7 Anulus, in quo imago ipsius
sculpta erat, sponte de digito delapsus est. 8 Ante diem natalis eius
nescio qui ad senatum ululans venit ; contra quem Hadrianus ita motus est,
quasi de sua mortelo queretur, cum eius verba nullus agnosceret. 10 Idem
cum vellet in senatu dicere "post filii mei mortem", "post meam" dixit.
somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse. Item
somniavit a leone se oppressum esse.
XXVII. 1 In mortuum eum a
multis multa sunt dicta. acta eius inrita fieri senatus volebat. 2 Nec
appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. 3 Templum denique ei pro
sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et
sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. 4 Qua
re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.
Quis procul ille
autem ramis insignis olivae
sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei
provenisse dixerunt. 9 habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex
fano quoque Niceforii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus
Platonicus libris suis indidit. 10 denique satatim suffragante Sura ad
amicitiam Traiani pleniorem redit, nepte per sororem Traiani uxore accepta
favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.
sacra farens ? Nosco crines incanaque
menta
regis Romani, primam qui legibus urbem
fundabit, Curibus
parvis et paupere terra
missus in imperium magnum, cui deinde
subibit,ego nolo Caesar esse,
4 rescripsit :
ambulare per
Brittanos,
<latitare per Germanos,>
Scythicas pati
pruinasego nolo Florus esse,
5 Amavit praeterea genus vetustum dicendi,
controversias declamavit. 6 Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Salustio
Coelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit. 7
Mathesin sic scire sibi visus est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit,
quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno, quo perit, usque ad
illam horam, qua est mortuus, scripserit, quid acturus esset. 8 Sed
quamvis esset in reprehendendis musicis, tragicis, comicis, grammaticis,
rhetoribus, oratoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et
divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit. 9 Et cum ipse
auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter
ferre, si quem tristem videret. 10 In summa familiaritate Epictetum et
Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos,
rhetores, musicos, geometras, pictores, astrologos habuit, prae ceteris,
ut multi adserunt, eminente Favorino. 11 Doctores, qui professioni suae
inhabiles videbantur, dilatos honoratosque a professione dimisit.
ambulare per tabernas,
latitare per popinas,
culices pati
rutundos.animula vagula
blandula,
10 Tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit
annis LXII, mensibus V, diebus XVII. Imperavit annis XXI, mensibus XI.
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in
loca
pallidula rigida nudula
nec, ut soles, dabis iocos!Historia Augusta The Latin Library The Classics Page