I. 1 Scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam tuam
quaestionem movere posse, cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. De
cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a
Severo patre sit nomen adpositum. 2 Neque enim multa in eius vita dici
possunt, qui prius rebus humani sex emptus est, quam cum fratre teneret
imperium. 3 Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac
petisset, ut sibi indicaretur, quo esset successore moriturus, in somnis
vidit Antoninum sibi successurum. 4 Quare statim ad milites processit et
Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. 5
Quod cum fecisset ex paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia
uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse
interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum
vocari iussit. 6 Itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus
est, cum si forte abesset, scriberet : 7 "Salutate Antoninos filios et
successores meos." Sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille
successit, qui primus Antoninus nomen accepit. Et haec de Antonini
nomine. II. 1 Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi
paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo
septenario satis copiose rettulit. 2 Fuit autem Antoninus Geta etiam ob
hoc ita dictus, quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, idque amore Marci,
[quem patrem] vel fratrem suum semper dicebat et cuius philosophiam
littererumque institutionem semper imitatus est. 3 Dicunt aliqui non in
Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum
habuerit, sed in eius, qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet
successoris, 4 et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem
delegerat ex formularia forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati
ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, 5 simul quod nemo ei
videretur felicior imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius
proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset. 6 De hoc eodem
Severus, gnarus geniturae illius, cuius ut plerique Afrorum, peritissimus
fuit, dixisse fertur : 7 "Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissime, Geta
noster divus futurus, cuius nihil omperiale in genitura video." Erat enim
Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fefellit. 8 Nam Bassianus, cum
eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque
posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur : "Sit
divus, dum non sit vivus." 9 Denique eum inter divos rettulitatque ideo
ut cumque redit fama in gratiam parricida. III. 1 Natus est Geta
Severo et Vitellio cons(ulibu)s Mediolanii, etsi aliter alii prodiderunt,
VI. kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat, quod eam in
genitura habere compererat, ut regis uxor esset, isque privatus sed iam
optimi in re p. loci. 2 Statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam
in aula peperisse purpureum. 3 Quod cum allatum Bassianum frater eius
accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse
ioco fertur : "Maledicte paricida, fratrem tuum occidisti." Idque ioco.
4 Quod dictum Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a
circumstantibus autem postea velut divinitus effusum adprobatum est. 5
Fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis,
agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque
hora, qua Geta natus est, audissetque ille ab aruspice post Severum
Antoninum imperaturum ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati
timeret indicium, ferro eum adegit. 6 Quod et ipsum signo fuit Getam ab
Antonino interimendum, ut posteasatis claruit. 7 Fuit etiam aliud omen,
ut postea ingens exitus docuit, huius facinoris, quod evenit : 8 nam cum
infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine
Antoninus percussit. 9 Quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post
vero intellectum est. IV. 1 Fuit adulescens decorus, moribus
asperis, sed non impius, + gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi.
2 Huius illud pueri fertur insigne, quod, cum vellet partium diversarum
viros Severus occidere et inter suos diceret : "Hostes vobis eripio"
consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi
consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur, quantus esset
interficiendorum numerus; 3 cumque dixisset pater, ille interrogavit :
"Isti habent parentes, habent propinquos?" Cum responsum esset habere,
ait complorans : "Plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti quod
vicimus". Et optinuisset eius sententia, nisi Plautianus praefectus vel
Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. His
accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas. 5 Qui cum contenderet et
diceret qua[si] ioco qua[si] serio omnes cum liberis occidendos partium
diversarum, Geta ei dixisse dicitur : "Tu qui nulli parcis, potes et
fratrem occidere." Quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio
fuit. V. 1 Fuit in litteris adsequendis [et] tenax veterum
scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus,
matri amabilior quam frater, sub balbe tamen canorus. 2 Vestitus nitidi
cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepita p[r]a[e]rentibus, ad
suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. 3 Post Parthicum
bellum pater cum ingenti gloria floreret, Bassiano participi imperii
appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen
accepit. 4 Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut
dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, velut : 5 agni
balant, porcelli grunniunt, palumbes minurriunt, ursi saeviunt, leones
rugiunt, leopardi rictant, elefanti barriunt, ranae coaxant, equi
hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. 6
Seneri Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum
scripsit. 7 Habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime
prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, 8 velut in quo
erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis,
perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item fasianus,
farrata, ficus et talia. quare comis etiam habebatur in adulescentia.
VI. 1 Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parricidium aegerrime
accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus
servare debere, clausique portis diu non est imperator admissus. 2
Denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis,
inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. 3
Post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel
concordiae faverant vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque
ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur,
Papinianus ipse securi percussus sit, inprobante Bassiano, quod non gladio
res peracta sit. 4 Ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum
militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit tribuno
eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato. 5 Ipse autem tantum
timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque
ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. 6 Quo quidem tempore
Helvius Pertinax, filius Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano
interemptus, recitanti fausta praetori et dicenti "Sarmaticus maximus et
Parthicus maximus", quasi Gothicus. 7 Quod dictum altius in[tere] pectus
Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum
Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. 8
Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in
amore omnium et filius Pertinacis imperatoris. Quae res nulli facile
privato satis tuta est. VII. 1 Funus Getae accuratius fuisse dicitur
quam eius, qui fratri videretur occisus. 2 Inlatusque est maiorum
sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam
dextra, specie Septizodii extructum, quod sibi ille vivus ornaverat. 3
Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et
mulieres, quas post reditum de curia fluentes repperit. 4 Fuit praeterea
eius inmanitatis Antoninus, ut his praecipue blandiretur, quos ad necem
destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. 5 Mirum
sane omnibus videbatur, quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret,
quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua.
6 Varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut
modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. Quo
facto magis Geta desiderabatur.
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page