I. 1 Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter praeterisse.
nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor,
Antoni[n]um, Vindicem tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat,
et Marius Maximus, qui Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi
non suis propriis libris sed alienis innexuit. 2 et de Suetonio non miramur,
cui familiare fuit amare brevitatem. quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus,
qui et mythist[h]oricis se voluminibus inplicavit, num ad istam descriptionem
curamque descendit? 3 atque contra, Treb<ell>i<u>s Pollio ea fuit
diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus, ut etiam triginta
tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec
multo superiorum aut inferiorum principum fuere temporibus. 4. quare etiam
<laudes, quod nobis> quoque etiamsi <festinemus>, non tamen minima
fuerit cura, ut dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno
ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus,
de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerant, non
taceremus.
II. 1 Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit
cum a[r]matore historiarum Marco F[r]onteio, cum ille diceret Firmum, qui
Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse, non principem,
contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus
contenderent dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum
esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Arc<h>ontius protulit,
de Gr<a>ecis autem Aegyptiisque libris convicit illum autokratora in
[a]edictis suis esse vocatum. 2 et illi quidem adversum nos contendenti
haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse,
quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re p. removisset;
proinde quasi digne tanti, princeps nominis debuerit tyrannum appellare
hominem tenebrarium aut non semper latrones vocitaverint magni principes
eos, quos invadentes purpuras necaverunt. 3 ipse ego in Aureliani vita,
priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui,
sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi, ne qui<s>, me oblitum
aestimaret mei. 4 sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam,
veniamus ad Firmum.
III. 1 Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum
alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus
praefectus Aegypti, alter dux limi[li]tis Africani idemque pro consule,
tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus
furore pervasit et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit.
2 de huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadraturis bitumine
aliisque medicamentis insertis domum in<s>tr[od]uxisse perhibetur et
tantum habuisse de c<h>artis, ut publice saepe diceret exercitum se
alere posse papyro et glutine. 3 idem et cum Blemmyis societatem maximam
tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotia<to>rias saepe
misit. 4 ipse quoque [ipse perhibetur] dicitur habuisse duos dentes elephanti
pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere ad<d>itis
aliis duobus, in qua Iuppiter aureus, et gemmatus sederet cum specie praetext<a>e
ponendus in templo Solis, Appenninis sortibus ad[d]itis, quem appellari
voluerat lovem Consulem vel Consulentem. 5 sed eosdem dentes postea Carinus
mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex his fecisse narratur. <quam>,
quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. 6 ita
donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem
et ministerium libidinis factum videtur <et> pretium.
IV. 1 Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo
crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus
sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent. carne
multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. 2 vini non multum
bibit, aqu<a>e plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita
ut Tritanum vinceret, cuius Varro meminit. 3 nam et incudem superpositam
pectori constanter aliis [s]tu<n>dentibus pertulit, cum ipse reclinis
ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret. fuit tamen
ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando e[i]um temptare
voluisse<n>t. 4 nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum,
notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, s[a]itu<l>as
duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius fuit; et cum ei
Burburus diceret: 'quare non faeces bibisti?', respondit ille: 'stulte,
terra non bibitur.' levia persequimur, cum maiora dicenda sint.
V. 1 Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas
partes, quae supererant, Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus
est. multi dicunt laqueo eum vitam finisse: aliud <e>dictis suis ostendit
<Aurelianus>. namque cum eum vicisset, tale edictum Romae proponi iussit:
3 'amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. pacato
undique gentium toto, qua late patet, orbe terrarum Firmum etiam latronem
Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias
colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus.
4 nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis. canon Aegypti, qui
suspensus per latronem inprobum fuerat, integer veniet. 5 sit vobis cum
senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio.
ego efficiam, ne sit aliqua sollicitudo Romana. 6 vacate ludis, vacate
circensibus. nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates.
quare sanctissimi Quirites,' et reliqua.
VI. 1 Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu.
2 nam ea, quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim
rettulit, si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum
eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum
rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus strutionibus vectum
esse et quasi volitasse. 3 sed haec scire quid prodest? cum et Livius et
Sallustius taceant res leves de his, quorum vita<s> arripuerunt. 4 non
enim scimus, quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo,
aut utrum Tusco equo sederit Catil[I]ina an Sardo, vel quali <in> clamide
Pompeius usus fuerit purpura. 5 quare finem de Firmo faciemus venientes
ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus
vindicavit.
VII. 1 Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima
et avida semper vel faciendi principis vel imperii. 2 huic inter ceteros
duces, quod vere summus vir esset, certe videretur, Aurelianus limitis
orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens, ne umquam Aegyptum videret.
3 cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam
et verebatur, ne, si praeturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat,
e<o> societate quoque hominum duceretur. 4 sunt enim Aegyptii, ut satis
nosti, <in>venti ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi atque adeo
vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores,
epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici. 5 nam <in> eis C<h>ristiani,
Samaritae et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant.
6 ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat, quod in litteras
rettuli, Hadriani epistolam, <p>romam ex libris Flegontis liberti eius
proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegatur.
VIII. 1 'Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam
mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia
famae momenta volitantem. 2 illic qui Serapem colunt, C<h>ristiani sunt
et devoti sunt Serapi, qui se C<h>risti episcopos dicunt, nemo illic
archisynagogus Iud<a>eorum, nemo Samarites, nemo C<h>ristianorum
presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. 4 ipse ille patriarcha
cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum.
5 genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimun, civitas opulenta,
dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. 6 alii vitrum, conflant, aliis
c<h>arth[h]a conficitur, omnes certe linifiones <aut> cuiuscumque
artis et <professionis> videntur; et habent podagrosi, quod agant, habent
<prae>cisi, quod agant, habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem
apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus est. 7 hunc Christiani,
hunc Iud<a>ei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius esset
morata civitas, digna profecto, quae pro sui f<ec>unditate, quae pro
sui magnitudine totius Aegypti tenea[n]t principatum. 8 huic ego cuncta
concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias
agerent. denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa
dixerint, et de Antin[in]o<o> quae dixerint, comperisse te credo. 9
nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quem ad modum fecundant,
pudet dicere. 10 calices tibi allassontes <di>versi coloris transmisi,
quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos,
quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen, ne his Africanus
noster indulgenter utatur.'
IX. 1 Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, ne
Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii
magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt: 'Saturnine
Auguste, dii te servent!' 2 et ille quidem, quod negari non potest, vir
sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Pal<a>estinam rediit.
3 ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret,
deposita purpura ex simulacro Veneris cy[n]clade uxoria militibus circumstantibus
amictus et adoratus est. 4 avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse,
cum ille adoraretur. 5 'flebat', inquit, 'et dicebat: "necessarium, si
non adroganter dicam, res p. virum perdidit. ego certe instauravi Gallias,
ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid
prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt."
X. 1 Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt
purpuram, in haec verba disseruit: 'nescitis, amici, quid mali sit imperare.
2 gladii s<a>eta pendente[bu]s cervicibus inminent, hastae undique,
undique spicula. ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non
cibus pro voluptate, non i[n]ter pro auctoritate, non bella pro iudicio,
non arma pro studio. 3 adde, quod omnis aetas in imperio reprehenditur:
senex est quispiam: inhabilis videtur; at iuvenis: <ard>et furore. iam
quid amabilem omnibus Probum dico? cui <cum> me <ae>mulum esse cupitis,
cui libens c[a]edo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis.
habeo solacium mortis: solus perire non potero.' 4 Marcus Salvidienus hanc
ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus.
nam et in Africa r<h>e[c]tori[o] operam dederat, Romae frequentavera[n]t
pergula<s> magistrales.
XI. 1 Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad
hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum, qui Gallieni
temporibus imperium occupavit, cum [h]is longe alius sit et [a] Probo paene
nolent<e> sit occisus. 2 fertur autem Probus et clementes ad eum litteras
saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant,
non credidisse. 3 obsessum denique in castro quodam ab his, quos Probus
miserat, invito Probo esse iugulatum.
4 Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere, quali statura
fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis
ista dicantur, quae prope ad exemplum nihil prosunt. nos ad ea, quae sunt
dicenda, redeamus.
XII. 1 Proculo patria Albinga[t]uni fuere, positi in Alpibus maritimis.
domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis
et his rebus, quas abduxerat, satis dives. 2 fertur denique eo tempore,
quo sumpsit imperium, duo milia servorum suorum armasse. 3 huic uxor virago,
quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea
inditum est, nam antea Vituriga nominata est. 4 filius Herennianus, quem
et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, ditasset imperio.
5 homo, quod negari non potest ........ e idemque fortissimus, ipse quoque
latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam. nam et multis
Iegionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta. 6 et quoniam minima
quaeque iocunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum
non est, quod et ipse gloriatur in quadam sua [a]epistola, quam ipsam melius
est ponere quam de ea plurimum dicere: 7 'Proculus Maeciano adfini salutem
dicit. centum ex <S>armatia virgines cepi. ex his una nocte decem in<i>vi;
omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.' --
8 gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidinosam atque inter fortes
se haberi credit, si criminum densitate co<nc>al<l>escat.
XIII. 1 Hic tamen cum etiam post honores militares [cum] se inprobe,
libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab
Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant,
in imperium vocitatus est, ludo p<a>ene ac ioco, ut Onesimus dicit,
quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. 2 nam cum in quodam convivio
ad latrunculos luderetur atque ipse decies imperator exisset, quidam non
ignobilis scurra 'ave' inquit, 'August[a]e' adIataque Iana purpurea umeros
eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus
temptatio et imperii. 3 non nihilum tamen Gallis profuit. nam Alamannos,
qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit,
numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. 4 hunc tamen Probus fugatum
usque ad ultimas terras et cupientem, in Francorum auxilium venire, a quibus
originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare
est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. 5 posteri eius etiam nunc
apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel
principes vel latrones.
XIV. 1 Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Brittannus, Galla
tamen matre, ut ipse dicebat, r<h>et[h]oris filius ut ab aliis comperi,
p<a>edagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima
educatus litterarum, nihil didicit. 2 militavit primum inter ordinarios,
deinde inter [a]equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis R<a>etici
fuit, bibit, quantum hominum nemo. 3 de hoc Aurelianus saepe dicebat: 'non
ut vivat, natus est, sed ut bibat.' quem quidem diu i<n> honore habuit
causa militiae. 4 nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent,
ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab his per vinum cuncta cognosceret.
ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut <O>nes[c]imus
dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. 5 habuit praeterea
rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret[ur], neque umquam eius
aut pectus aut venter aut vesica, gravaretur.
XV. 1 Hic idem, cum quodam tempore in Reno Romanas lusorias Germani
incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit imperium idque diutius tenuit
quam merebatur. 2 nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo
vitam finivit, cum quidem iocus exstitit amphoram pendere, non hominem.
6 Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini. veniamus ad Bonosum,
de quo multo minora condidi.
3 Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore[m] quoque
eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. 4 fuisse enim
dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae
nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat,
ut per eum a Gothis cuncta cognosceret. erat enim illa virgo regalis. 5
exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis,
quae Aurelianus Bonoso duci nuptiarum causa {dari} iussit, quas ego inserui:
6 'Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. superioribus litteris scripseram,
ut optimates Gothicas aput Perinthum conlocares, decretis salariis, non
ut singula<e> acciperent, sed ut septem simul unum convi<vi>um haberent.
cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt, et res p. plurimum perdit.
7 nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem
infra scriptum omnia, quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias c[a]elebrabis.'
8 Brevis munerum fuit: 'tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam
auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas et reliqua,
quae matron<a>e conveniunt. ipsi dabis aureos Philippeos centum, argenteos
Antoninianos mille, aeris sestertium decies.'
9 Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire,
quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his, quae
didiceram, intimanda curavi. 10 supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus,
nam Diocletianus et qui secuntur stilo maiore dicendi sunt.
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page