I. 1 Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre
Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione
Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et
quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut evenit. 2 Nam
cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror
obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re p. non haberent,
existimantium, quod cum eo Romanum esset imperium periturum. 3 Id ubi
Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus, ne in aliquem Antoninorum,
qui multi ex affinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus
inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum tunc puerum
Antoninum appellavit. 4 Contio : "Videtis, commilitones, et me aetatis
iam provectae et Diamenum puerum, quem diu principem, si di faveant,
habebitis. 5 Intellego praeterea desiderium ingens Antoniani nominis apud
vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non
multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus
nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum." Adclamatum : 6 "Macrine
imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. Antoninum
diu vivum omnes rogamus. 7 Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino
vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest. tu scis, Iuppiter,
Antoninus vinci non potest. 8 Antoninum habemus, omnia habemus.
Antoninum nobis di dederunt. Puer Antoninus dignus imperio. II. 1
"Macrinus imperator dixit : "Habete igitur, commilitones, pro imperio
aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones
sed geminatas. Di facient, ut haec saepius fiant. Dabimus autem per
cuncta quiquennia hoc, quod hodie putavimus." 2 Post hoc ipse puerulus
Diadumenus Antoninus imperator dixit : "Gratias vobis, commilitiones, quod
me et imperio donastis et nomine, siquidem dignos et me et patrem meum
duxistis, quos imperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem
p. 3 Et pater quidem meus curabit, ne desit imperio, ego autem elaborabo,
ne desim nomini Antoninorum. Scio enim me Pii, me Marci, me Veri
suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile est. 4 Interim tamen
causa imperii, causa nominis id omne quod pater et tantundem promitto
honoribus, ut et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis.
5 "Herodianus Gracus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem
dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum. 6 Hac habita
contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa
est, Macrini usque ad iussum senatus dilata est. 7 Missae etiam ad
senatum litterae, quibus nomen Antonini indicatum est. Quare etiam
senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini
Caracalli odio id factum putent. 8 Paraverat sane paenulas populo coloris
russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae
vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens
melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum, quam Caracallus
esset dictus Bassianus. 9 Congiarium etiam per edictum Antonianum
promisit, ut ipsum edictum poterit indicare. 10 Verba edicti : "Vellem,
Quirites, iam praesentes essemus : Antoninus vester vobis congiarium sui
nominis daret. Incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas
Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent." Et reliqua.
III. 1 His ita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoniniana
iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem
supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. 2 Puer fuit omnium
speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso
deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis
nuturaliter, exercitio delicatior. 3 Hic ubi primum indumenta coccea et
purpurea ceteraqua castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et
caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. 4 Haec
sunt quae de puero sint dicenda. nunc veniamus ad omina imperii, quae
cum in aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. IV. 1 Die, qua
natus est, pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris,
inspexit et quas claras probavit, in id conclave reduci praecepit, in quo
post duas horas Diadumenus natus est. 2 Solent deinde pueri pilleo
insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis credulis
vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. 3 At iste puer pilleum
non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit,
nervis intercedentibus specie nervi sagittari. 4 Ferunt denique
Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avisui nomine materni
Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati
nomen Diadumeni. 5 In agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt
natas, quarum una tantum varia fuerit. 6 Eadem die, qua hic natus est,
aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse
in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. Pantagathi in domo patris
eius nidum posuerunt. V. 1 His diebus, quibus ille natus est,
mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium
imperatoris esse et imperatorem, quasi mater eius adulterata esset, quod
fama retinebat. 2 Huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et,
cum comitum infantis clamor esset factus, fertur in monumento regio,
quod iuxta villam esset, in qua tunc pater agebat, supra statuam regis
posuisse ita ut capiti eius aptaret. 3 Quod multi ominosum putarunt et
morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit. 4 Natus est praeterea
natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus, quibus et
Antoninus Pius; quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium
futurum et imperatorem, sed non diu. 5 Die, qua natus est, quod Antonini
esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse "Antoninus
vocetur", sed Macrinus timuisse, quod nullus ex eius genere hoc nomine
censeretur, et abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor de
vi geniturae illius emanasset. 6 Haec atque alia omina fuisse multi in
litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset
Diademenus et leo ruptis ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset
atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit,
cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset; atque
sola forte in areola inventa erat, in qua infans iacebat. VI. 1 Haec
sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur. cuius
vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam
pueruli specialem expositionem vitae coegisset. 2 Et fuit quidem tam
amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut quieo nomine non niteretur,
mereri non videretur imperium. 3 Unde etiam quidam et Severum et
Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde
postea duos Gordianos, patremet filium, Antoninos cognominatos putant. 4
Sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud cum ipsum nomen inponitur. 5
Nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen
Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito non praenomen Antonini sed
nomen accepit. 6 Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini
non praenomen sed nomen accepit. 7 Commodum autem Marcus Antoninum
appellavit atque ita in publica sedidit die natalis sui. 8 Iam Caracallum
Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi
Antoninum successorem praedictum sensisset, anno demum tertio decimo
Antoninum dixit, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur
potestatem. 9 Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem
ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo
succederet, quod minime factum est. 10 Post hoc ipse Diadumenus ut
commendaretur exerxitui senatui populoque Romano, cum esset ingens
desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.
VII. 1 Extat epistola Opili Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur
nontam se ad imperium pervenisse, qui esset secundus imperii, quam quod
Antoniani nominis esset pater factus, quo clarius illis temporibus non
fuerat vel deorum. 2 Quam epistolam priusquam intexam, libet versus
inserere in Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant
omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne deorum nomen commode
videretur adiungi. 3 Versus in Commodum Antoninum dicti
: VIII. 1 Hac epistola indicatur, quantum gloriae adeptus sibi
videretur, quod vocatus est filius Antoninus. 2 Hic tamen quarto decimo
mense imperii ob incivilem patris atquea sperum principatum interfectus
est cum patre, non suo nomine. 3 Quamvis etiam istum ultra aetatem
saevisse in pleroque repperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem
missae. 4 Nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent et eos
Macrinus saevissime punisset filio forte absente atque hic audisset
auctores quidem defectionis occisos, conscios tamen, quorum dux Armeniae
erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem
dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missisetiam ad
matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi : 5 "Patri
Augusto filius Augustus. Non satis, mi pater, videris in amore nostro
tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti sperans
eos vel ob amiciores tibi futuros, si his parceres, vel ob antiquam
familiaritatem dimittendos : 6 quod nec debuit fieri nec proderit. Nam
primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt. Deinde
crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se
inimicissisis tuis iunxerunt. Adde quod adhuc exercitus habent. 7 Si te
nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiae Romanaeque tellus debetur. 8 Feriendi sunt
isti, si vis esse securus. Nam vitio generis humani alii non sunt
defuturi, cui isti servantur." 9 Hanc epistolam quidam ipsius, quidam
magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam
asper futurus iuvenis, si vixisset. IX. 1 Extat alia epistola ad
matrem ab oedem destinata talis : "Dominus noster et Augustus nec te amat
nec ipsum se, qui inimicos suos servat. Age igitur, ut Arabianus et
Tuscus et Gellius ad palum deligentur, ne, si occasio fuerit, non
praetermittant." 2 Et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis
dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero multum apud milites
obfuisse dicuntur. 3 Nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare
voluerunt, sed extitit cubicularius, qui has epistolas contioni militum
legit. 4 Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circumlatis in
Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavit exercitus. Is
filius Bassiani Caracalli ferebatur. 5 Erat autem templi Heliogabali
sacerdos, homo omniium inpurissimus et qui fato quodam Romanum deformarit
imperium. 6 De quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.
Commodus Herculem nomen habere cupit,
4 Hi versus a Graeco nescio
quo compositi a malo poeta in Latinum translati sunt, quos ego idcirco
inserendos putavi, ut scirent omnes Antoninos pluris fuisse quam deos, ac
trium principum amore, quo sapientia, bonitas, pietas consecrata sit, in
Antonino pietas, in Vero bonitas, in Marco sapientia. 5 Redeo nunc ad
epistolam Macrini Opilii : "Opilius Macrinus Noniae Celsae coniugi. Quid
boni adepti sumus, mi uxor, caret aestimatione. Et fortassis de imperio
me putes dicere - non magnum est istud, quod etiam indignis fortuna
concessit, - : 6 Antonini paterfactus sum, Antonini mater es facta. O
nos beatos, o fortunam domum, praeclaram laudem nunc demum felicis
imperii. 7 Di faxint et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini
meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar."
Antoninorum non
putat esse bonum,
expers humani iuris et imperii,
sperans quin etiam
clarius esse deum,
quam si sit princeps nominis egregii.
Non erit
iste deus nec tamen ullus homo.Historia Augusta The Latin Library The Classics Page