I. 1 De Commodi Antonini parentibus in vita Marci
Antonini satis est disputatum. 2 Ipse autem natus est apud Lanuvium cum
fratre Antonino gemino prid(ie) kal. Septemb(res) patre patruoque
consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. 3 Faustina cum esset
Commodum cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex
his unum ferociorem. 4 Cum autem peperisset Commodum atque Antoninum,
Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo
mathematici promittebant. 5 Mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis
praeceptis et [et] magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est.
6 Habuit litteratorem Graecum Onesicraten, Latinum Capellam Antistium;
orator ei Ateius Sanctus fuit. 7 Sed tot disciplinarum magistri nihil ei
profuerunt. Tantum valet aut ingenii vis aut eorum, qui in aula instituto
res habentur. Nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis,
libidinosus, ore quoque pollutus et constupratus fuit, 8 iam in his
artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret,
saltaret, cantaret, sibilaret, scurram deniqueet gladiatorem perfectum
ostenderet. 9 Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis
duodecimo; nam cum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacem
conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis
in fornace consumpta est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. 10
Appelatus est autem Caesar puer cum fratre Vero. Quarto decimo aetatis
anno in collegium sacerdotum adscitus est. II. 1 Cooptatus est inter
+ tressolos... princeps iuventutis, cum togam sumpsit. adhuc in praetexta
puerili congiarium dedit atque ipse in basilica Traiani praesedit. 2
Indutus autem toga est nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non
apparuit, et eo tempore, quo Cassius a Marco descivit. 3 Profectus est
commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum <et cum> eo Romam
redit. 4 Post haec venia legis annariae impetrata consul est factus et
cum patre imperator est appellatus V. kal. Dec. die Pollione et Apro
consulibus et triumphavit cum patre; nam et hoc patres decreverant. 5
Profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. 6 Adhibitos custodes
vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et
summotos usque ad aegritudinem desideravit. 7 Quibus per patris mollitiem
restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque
umquam pepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit. 8
Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficiens lupanarium
ad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolas circum foranos.
Equos currules sibi conparavit. 9 Aurigae habitu currus rexit,
gladiatoribus convixit, aquam gessitut lenonum minister, ut probris natum
magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. III. 1
Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit. 2 Filium Salvi
Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptavit atque
exinde Iuliano tetendit insidias. 3 Honestissimos quosque aut per
contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. 4 Appellatus est a
mimis quasi obstupratus eosdemque ita, ut non apparerent, subito
deportavit. 5 Bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostium
addictus remisit ac Romam reversus est. 6 Romam ut redit, subactore suo
Saotero post se in curru locato ita triumphavit, ut eum saepius cervice
reflexa publice oscularetur. Etiam in orchestra hoc idem fecit. 7 Et cum
potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per
tabernas ad lupanaria volitavit. 8 Misit homines ad provincias regendas
vel criminum socios vel acriminosis commendatos. 9 In senatus odium ita
venit, ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque
contemptu crudelis. IV. 1 Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit
ad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti praetorii
Tarruteni Paterni consilio. 2 Datum [n]autem est negotium peragendae
necis Claudio Pompeiano propinquo. 3 Qui ingressus ad Commodum destricto
gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens "Hunc
tibi pugionem senatus mittit" detexit facinus fatuus nec implevit multis
cum eo participantibus causam. 4 Post haec interfecti sunt Pompeianus
primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius
et Lucilla in exilium exacta. 5 Tum praefecti praetorio cum vidissent
Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam
p(opulus) R(omanus) ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a palatio
sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. 6
Id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit. 7 Paternum autem et huius
caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et
interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati
clavi honorem a praefecturae administratione summovit. 8 Post paucos dies
insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio
filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur imperium. quare et Paternum
et Iulianum et Vitruvium Secundu V. 1 Post haec Commodus nunquam facile in publicum
processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante
tractasset. 2 Perennis autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipse
potens esset. 3 Nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem
vero Perennis curis incumberet; quod Commodus laetanter accepit. 4 Hac
igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum
meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, trecentisque aliis
puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque forma
disceptatrice collegerat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur.
5 Inter haec habitu victimarii victimas immolavit. In harena rudibus,
inter cubicularios gladiator[es] pugnavit lucentibus aliquando mucronibus.
6 Tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit; quos voluit, interemit,
spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit.
7 Ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas mississet, occidit. 8
Sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris
complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen inposuit. 9
Uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea
occidit. 10 Ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat. 11
Nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque
ore in sexum utrumque pollutus. 12 Occisus est eo tempore etiam Claudius
quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus
est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque
divites. 13 Et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati
spoliati sunt vel etiam interempti. 14 His autem, quibus deerat ficti
criminis adpositio, obiciebatur, quod scribere noluissent Commodum
heredem. VI. 1 Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces
in filium suum Perennis referebat. 2 Hic tamen Perennis, qui tantum
potuit, subito, quod bello Brittanni comilitibus equestris loci viros
praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis
appellatus lacerandusque militibus est deditus. 3 In cuius potentiae
locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. 4 Multa sane post interfectum
Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum
restituens. 5 Et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra XXX dies tenere
non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supra dictum
Perennem. 6 Et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in
praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praef. praet. fuisse
perhibetur; 7 mutabantur enim praef. praet. per horas ac dies Commodo
peiora omnia, quam fecerat ante, faciente; 8 fuit Marcius Quartus
praef(ectus) praet(orio) diebus quinque. Horum successores ad arbitrium
Cleandri aut retenti sunt aut occisi; 9 ad cuius nutum etiam libertini in
senatum atque in patricios lecti sunt tuncque primum viginti quinque
consules in unum annum venditaeque omnes provinciae. 10 Omnia Cleander
pecunia venditabat: revocatos de exilio dignitatibus ornabat, res
iudicatas rescindebat. 11 Qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut
Byrrum, sororis Commodivirum, reprehendentem nuntiantemque Commodo, quae
fiebant, in suspicionem regni adfectati traheret et occideret multis
aliis, qui Byrrum defendebant, pariter interemptis. 12 Praefectus etiam
Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum
aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus. 13 Tuncque
primum tres praef. praet. fuere, inter quos libertinus, qui a pugione
appelatus est. VII. 1 Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis
inpositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus in
Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, esset occisus nec
eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad
poenam donatus est, 2 cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter
interempti sunt. 3 Cleander inter cetera etiam concubinas eius
constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum
matribus interempti sunt. 4 In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati
sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit. 5 His occisis interemit
Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios
Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum 6
et post eos sex simul ex consulibus, Allium Fuscum, Caelium Felicem,
Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium
Magnum cum suis, 7 atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium
Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui
Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. 8 Destinaverat et alios
quattuor decem occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii sustinere
non possent. VIII. 1 Inter haec Commodus senatu semet ridente, cum
adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset
Perennem, appelatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi
quidam novus Sylla. 2 Idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse
etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret. 3 Nec
alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se etsuos interemit,
<et> sororis Lucillae; 4 appellatus est Commodus etiam Brittannicus ab
adulatoribus, cum Brittanni etiam imperatorem contra eum deligere
voluerint. 5 Appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvium
in amphitheatro occidisset; erat enim haec illi consuetudo, ut domi
bestias interficeret. 6 Fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam
coloniam Commodianam vocari voluerit; qui furor dicitur ei inter
delenimenta Marciae iniectus. 7 Voluit etiam in circo quadrigas agitare.
8 Dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis
dedit. 9 Et eo quidem tempore, quo ad senatum rettulit de Commodiana
facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem,
quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum
Herculem et deum appellans. IX. 1 Simulavit se et in Africam iturum,
ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia et aleam
convertit. 2 Motilenum, praef. praetorii, per ficus veneno interemit.
accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. 3 Multos
praeterea paraverat interimere. Quod per parvolum quendam proditum est,
qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta.
4 Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. 5 Bellonae
servientes vere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. 6
Isiacos vero pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat. Cum Anubin
portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. Clava non
solum leones in veste muliebri et pelle leonina, sed etiam homines multos
adflixit. Debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum
modum formavit, ita ut a gentibus de pannis et linteis quasi dracones
tegerentur, eosdemque sagittis confecit. Sacra Mithriaca homicidio vero
polluit, cum illic aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat.
X. 1 Iam puer et gulosus et impudicus fuit. Adulescens omne genus
hominum infamavit, quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. 2
Inridentes se feris obiciebat. Eum etiam, qui Tranquilli librum vitam
Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem
natalis habuerat, quem et Caligula. 3 Si quis sane se mori velle
praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. 4 In iocis quoque
perniciosus. Nam eum, quem vidisset albescentes inter nigros capillos
quasi vermiculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet,
capite suppuratum reddebat obtunsione oris. 5 Pinguem hominem medio
ventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. 6 Monopodios et
luscinios eos, quibus aut singulos oculos tulisset aut singulos pedes
fregisset, appellabat. 7 Multos praeterea passim extinxit alios, quia
barbarico habitu occurrerant, alios quia nobiles et speciosiores erant. 8
Habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque
sexus, quos libentius suis osculis applicabat. 9 Habuit et hominem pene
prominentem ultra modum animalium, quemonon appellabat, sibi carissimum.
quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit. XI. 1
Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec
abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. 2 Duos gibbos retortos in
lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac
ditavit. 3 Praef. praet. suum Iulianum togatum praesente officio suo in
piscinam detrusit. Quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit
quatientem cymbala deformato vultu <vario> genere leguminum coctorum. 4
Ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit. 5 Lavabat per
diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. 6 <adibat> deorum
templa pollutus stupris et humano sanguine. 7 Imitatus est et medicum, ut
sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. 8 Menses quoque in
honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri
Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo
ipsius adulatores vocabant. 9 Amazonius autem vocatus est ex amore
concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et
ipse Amazonico habitu in harenam Romanam procedere voluit. 10
Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepiteo gaudio,
quasi acciperet triumphalia. 11 Iudum semper ingressus est et, quotiens
ingrederetur, publicis monumentis indi iussit. 12 Pugnasse autem dicitur
septingenties tricies quinquies. 13 Nominatus inter Caesares quartum
iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione
conss. 14 Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo et Orfito
consulibus. XII. 1 Adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia
sacerdos XIII.kl. Invictas Pisone <et> Iuliano consulibus. 2 Profectus
in Germaniam XIIII.kal. Aelias, ut postea nominavit. 3 Isdem conss. togam
virilem accepit. 4 Cum patre appellatus imperator V. kal. Exsuperatorias
Pollione iterum [a]et Apro <iterum> consulibus. 5 Triumphavit X. kal.
Ian. isdem consulibus. 6 Iterum profectus III. non. Commodias Orfito et
Rufo consulibus. 7 Datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo
Palatina Commodiana conservandus XI. kal. Romanas Praesente iterum
consule. 8 Tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus
est. 9 Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule. 10
Inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties
sexagies quinquies, 11 item postea tantum palmarum gladiatoriarum
confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. 12
Ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut <vel> elephantos
occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.
XIII. 1 Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio
etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestes
populus Romanus agnosceret. 2 Versus ideo multi scripti sunt, de quibus
etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. 3 Virium ad conficiendas
feras tantarum fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu basto
transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret.
4 Inpudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel
theatro sedens publice saepissime biberit. 5 Victi sunt sub eo tamen, cum
ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci <et> Pannoniae quoque
conpositae, Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus
provincialibus; 6 quae omnia ista per duces sedata sunt. 7 Ipse Commodus
in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis
subscriberet, in epistolis autem plurimis "Vale" tantum scriberet. 8
Agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse
dicuntur. XIV. 1 Per hanc autem neglegentiam, cum et annonam
vastarent hi, qui tunc rem p. gerebant, etiam inopia ingens Romae exorta
est, cum fruges non deessent. 2 Et eos quidem, qui omnia vastabant,
postea Commodus occidit atque proscripsit. 3 Ipse vero saeculum aureum
Commodianum nomine ad simulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem
penuriam fecit. 4 Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecunia
redemerunt. 5 Vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et
inminutiones malorum et alios pro aliis occidit. 6 Vendidit etiam
provincias et administrationes, cum hi, per quos venderet, partem
acciperent, partem vero Commodus. 7 Vendidit nonnullis et inimicorum
suorum caedes. Vendiderunt subeo etiam eventus litium liberti. 8
Praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de his
praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus impleret, quorum plurimos
interfecit vel veneno vel gladio. Et praefectos urbi eadem facilitate
mutavit. XV. 1 Cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu
eorum semper fecisset. 2 Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile
cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. 3
Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros advelans.
4 Habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae inpure, quae
crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi
iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. 5 Commodianum etiam p. R.
dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit. 6 Sane cum illi saepe
pugnanti ut deo populus favisset, in risum se credens populum Romanum a
militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi
praeceperat. 7 Urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam; quod factum
esset, nisi Laetus praef. praet. Commodum deterruisset. 8 Appellatus est
sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus primus
secutorum. XVI. 1 Prodigia eius imperio et publice et privatim haec
facta sunt: crinita stella apparuit. 2 Vestigia deorum in foro visa sunt
exeuntia. Et ante bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo ac
tenebra in circo kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiam
incendiariae aves ac dirae. 3 De Palatio ipse ad Caelium montem in
Vectilianas aedes migravit negans se in Palatio posse dormire. 4 Ianus
geminus sua sponte apertus est et Anubis simul acrum marmoreum moveri
visum est. 5 Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies.
Bubo et iam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. 6
Ipse autem prodigium non leve sibi fecit: nam cum in gladiatoris occisi
vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et contra consuetudinem
paenulatos iussit spectatores, non togatos ad munus convenire, quod
funeribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. 7 Galea eius
bis per portam Libitinensem elata est. 8 Congiarium dedit populo singulis
denarios septingenos vicenosquinos. Circa alios omnes parcissimus fuit,
quod luxuriae sumptibus aerarium minueret. 9 Circenses multos addidit ex
libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret. XVII.
1 His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praef.et Marcia
concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. 2 Primumque ei
venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo
exerceri solebat, eum strangularunt. 3 Fuit forma quidem corporis iusta,
vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper
fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore
tonsoris. 4 Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur,
senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum
Hadriani translatum est. 5 Opera eius praeter Iavacrum, quod Cleander
nomine ipsius fecerat, nulla exstant. 6 Sed nomen eius alienis operibus
incisum senatus erasit. 7 Nec patris autem sui opera perfecit. Classem
Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta
cessassent. 8 Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam
appellavit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeam
appellasset. 9 Ornamenta sane quaedam colosso addidit, quae postea cuncta
sublatasunt. 10 Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum
inposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum gladiatorium et
effeminatum non praetermitteret. 11 Hunc tamen Severus, imperator gravis
et vir nominis sui, odio, quam videtur, senatus inter deos rettulit
flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. 12
Sorores tres superstites reliquit. ut natalis eius celebraretur, Severus
instituit. XVIII. 1 Adclamationes senatus post mortem Commodi graves
fuerunt. 2 Ut autem sciretur, quod iudicium senatus de Commodo fuerit,
ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti
: 3 "Hosti patriae honores detrahantur, parricidae honores detrahantur,
parricida trahatur. Hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario
lanietur. 4 Hostis deorum carnifex senatus, hostis deorum parricida
senatus: hostis deorum, hostis senatus. Gladiatorem in spoliario. 5 Qui
senatum occidit, in spoliario ponatur: qui senatum occidit, unco trahatur:
qui innocentes occidit, unco trahatur: hostis parricida, vere vere. Qui
sanguini suo non pepercit, unco trahatur. 6 Qui te occisurus fuit, unco
trahatur. 7 Nobiscum timuisti, nobis cum periclitatus es. Ut salvi
simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. 8 Fidei
praetorianorum feliciter. praetoriis cohortibus feliciter. Exercitibus
Romanis feliciter. 9 Pietati senatus feliciter. 10 Parricida trahatur.
Rogamus Auguste, parricida trahatur. Hoc rogamus, parricida trahatur.
Exaudi Caesar: delatores ad leonem. exaudi Caesar: Speratum ad leonem. 11
Victoriae populi R. feliciter. Fidei militum feliciter. Fidei
praetorianorum feliciter. Cohortibus praetoriis feliciter. 12 Hostis
statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique.
Gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. Necator civium trahatur,
parricida civium trahatur. 13 Gladiotoris statuae detrahantur. 14 Te
salvo salvi et securi sumus, vere, vere, modo vere, modo digne, modo vere,
modo libere. 15 Nunc securi sumus: delatoribus metum. Ut securi simus,
delatoribus metum. XIX. 1 Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae
gladiatoris statuae detrahantur. Impuri gladiatoris memoria aboleatur.
Gladiatorem in spoliario. Exaudi Caesar : carnifex unco trahatur. 2
Carnifex senatus more maiorum unco trahatur. Saevior Domitiano, impurior
Nerone. Sic fecit, sic patiatur. Memoriae innocentium serventur. honores
innocentium restituas, rogamus. 3 Parricidae cadaver unco trahatur,
gladiatoris cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver in spoliario
ponatur. Perroga, perroga, omnes censemus unco trahendum. 4 Qui omnes
occidit, unco trahatur. Qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. Qui
utrumque sexum occidit, unco trahatur. Qui sanguini suo non pepercit,
unco trahatur. Qui templa spoliavit, unco trahatur. 5 Qui testamenta
delevit, unco trahatur. Qui vivos spoliavit, unco trahatur. Servis
serviimus. 6 Qui pretia vitae exegit, unco trahatur. Qui pretia vitae
exegit et fidem non servavit, unco trahatur. Qui senatum vendidit, unco
trahatur. Qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. 7 Indices de
senatu. Delatores de senatu. Servorum subornatores de senatu. 8 Et tu
nobiscum timuisti, omnia scis, et bonos et malos nosti. Omnia scis, omnia
emenda, pro te timuimus. O nos felices, te viro imperante. De parricida
refer, refer, perroga. Praesentiam tuam rogamus. 9 Innocentes sepulti
non sunt: parricidae cadaver trahatur. Parricida sepultos eruit:
parricidae cadaver trahatur." XX. 1 Et cum iussu Pertinacis Livius
La[u]rensis, procurator patrimonii, Fabio Chiloni consuli designato
dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum. 2 Senatus adclamavit :
"Quo auctore sepelierunt? 3 Parricida sepultus eruatur, trahatur."
Cingius Severus dixit : "Iniuste sepultus est. Qua pontifex dico, hoc
collegium pontificum dicit. 4 Quoniam laeta iam percensui, nunc convertar
ad necesseria : censeo, quae is, qui non nisi ad perniciem civium et ad
dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolenda. 5 Statuas,
quae undique sunt, abolendas, nomenque ex omnibus privatis publicisque
monumentis eradendum mensesque his nominibus nuncupandos, quibus
nuncupabantur, cum primum illud malum in republica incubuit."
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page