I. 1 Fato rem p. regi eamqu[a]e nunc ad summum evehi, nunc ad minima
retrahi Probi mors satis prodidit. 2 nam cum ducta per tempora variis vel
erecta[m] motibus vel adflicta[m], nunc tempestate aliqua nunc felicitate
variata omnia prope passa esset, quae patitur in homine uno mortalitas,
videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura
post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia <senatus ac
populi> leges et gubernacula [senatus ac populo] temperante. 3 sed ruina
ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato
{e} medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit, ut
timerent omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. 4 plus enim timetur de
incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re p., qu<a>e
recentibus confossa, vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam,
triginta etiam prope tyrannorum <conluvionem> caesa civilium membra
sibimet vindicantium perpessa m<a>eruerit.
II. 1 Nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varietates sit
passa Romana, res p., inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis
laborasse. 2 et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei p., quae
illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem p. atque
unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit? 3 quid deinde Numam loquar,
qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem. rel<i>gione munivit?
4 viguit ig<it>ur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res p.,
sed passa, tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta
est. 5 adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam
mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam timeba<n>t
boni. 6 reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis
bellis ac terrore Pyrr<h>i, ut mortalitatis mala praecordiorum timore
sentiret.
III. 1 Crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed
socialibus adfecta discordiis extenuato felic<it>atis sensu usque ad
Augustum bellis civilibus, adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata,
si reparata dici potest libertate deposita. 2 tamen utcumque, etiamsi domi
tristis fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps tot Nerones,
per Vespasianum extulit caput. 3 nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani
vulnerata inmanitate per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior,
Commodi v[a]ecordia et crudelitate lacerata est. 4 nihil post haec praeter
Severi diligentiam usque {ad} Alexandrum Mam<a>eae sensit bonum. 5 longum
est, quae secuntur, universa conectere: uti enim principe Valeriano non
potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. 6 invidit Claudio longi<n>quitatem
imperii amans vari[a]etatum prope et semper inimica, fortuna iustitiae.
7 sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus,
ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea, quae sunt in publicis
actibus, eventuum vari[a]etate mutentur. 8 sed quorsum talibus qu[a]erellis
et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim,
virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe
meliorem, si Carinum non reli[n]quisset heredem.
IV. 1 Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa
varietate dicere nequeam, [ae]quae illa vera si[n]t. 2 Onesimus enim, qui
diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum,
sed Illyricianis parentibus fuisse contendit. 3 sed Fabius Ceryllianus,
qui tempora Cari, Carini et Numeriani solertissime persecutus est, neque
Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit
natum. 4 in ephemeride quadam legisse <me> memini Carum Mediolanensem
fuisse, sed a<l>bo curia<e> Aquil<e>iensis civitatis insertum.
5 ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consul[a]e
ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult
videri. 6 [a]epistula Cari: 'Marc[li]us Aurelius <Carus> pro consul[a]e
Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis
creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent,
quibus rem publicam delegabant. 7 ego vero, si ita non esset, aliter non
fecissem: <non> feci aliter, si te iuvante non fallar; fac igitur, ut
maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.' 8 Vides tota [a]epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi.
V. 1 Indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam.
nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit.
2 inter cetera: 'gaudendum est itaque, p. c., quod unus ex vestro ordine,
vestri etiam generis imperator est factus. quare adnitemur, ne meliores
peregrini quam vestri esse videantur.' 3 hoc quoque loco satis clarum est
illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum.
4 Hic igitur per civiles <et> militares gradus, ut tituli statuarum
eius indicant, praef. praet. a Probo factus tantum sibi aput milites amoris
locavit, ut interfecto Probo tanto prinicipe solus dignissimus videretur
imperio.
VI. 1 Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos infasto<s>
ret<t>ulisse Cari factione interemptum Probum, sed <ne>que[d] meritum
Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi
mortem et acerrime et constantissime vindicavit. 2 quid autem de eo Probus
senseri[n]t, indicant litter<a>e de eius honoribus ad senatum dat<a>e:
'Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.' inter cetera:
'felix autem esset nostra res p., si, qualis Carus est aut plerique vestrum,
plures haberem in actibus conlocatos. 3 quare equestrem statua<m> viro
morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico
suumptu [vel] eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet
enim nos talis integritatem remunerari viri' et reliqua.
VII. 1 Ac ne minima quaeque conectam et ea, quae apud alios poterunt
inveniri, ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persic[c]um,
quod Probus parabat, adgressus est liberis Caesaribus nuncupatis, et ita
quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret,
secum vero Numerianum, adule<s>centem cum lectissimum tum etiam disertissimum,
duceret. 2 et dicitur quidem s<a>epe dixisse se miserum, quod Carinum
ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani, ut illi
Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium.
sed haec alias. 3 nam exstant <et>iam litter<a>e Cari, quibus aput
praefectum suum de Carini moribus qu[a]eratur, ut appareat verum esse,
quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum, ut Carino Caesareanum abrogaret
imperium. 4 sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt.
nunc ad ordinem revertemur.
VIII. 1 Ingenti apparatu et toti[u]s viribus Probi profligato magna
ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi
occurrente Mesopotamia<m> Carus cepit et <C>testifontem usque pervenit
occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persi<ci> nomen
emeruit. 2 verum cum avidus gloriae, pra<e>fecto suo maxime [i]urgente,
qui et ipsi et filii<s> eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius
progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine interemptus est.
3 negari non potest eo tempore, quo perit, tantum fuisse subito tonitruum,
ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur <a>egrotaret
atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione,
inmaniore, ut diximus, tonitru exanimatus est. 4 Iulius Ca<l>purnius,
qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari [a]epistulam
dedit. 5 inter cetera: 'cum', inquit,'Carus, princeps noster vere carus,
aegrotaret et <in tentorio iaceret>, tanti turbinis subito exorta tempestas
est, ut caligarent omnia neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde
ac tonitruum in modum [fulgurum] igniti sideris continuata vibratio omnibus
nobis veritatis scientiam sustulit. 6 subito enim conclamatum est imperatorem
mortuum, et post illud praecipu[a]e tonitru<u>m, quo<d> cuncta terruerat.
7 his accessit quod cubiculari dolentes principis mortem incenderunt tentorium.
unde su<b>it<o> fama emersit fulmine interemptum eum, quem, quantum
scire possumus, aegritudine constat absumptum.'
IX. 1 Hanc ego epistulam idcirco indidi, quod plerique dicunt
vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesifontem transire non possit,
ideoque Carum fulmine absumptum, quod eos fines transgredi cuperet, qui
fataliter constituti sunt. 2 sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda
virtutibus. 3 licet plane ac licebit (per sacratissimum Caesarem Maximianum
constitit) Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si
a nostris non deseratur promissus numinum favor.
4 Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam,
quod, statim est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces, ut
invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur,
ita s[i]ci<e>nter bella par<t>iendo contudit, ut paucissimis diebus
Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim mili[ti]bus,
captis diversi sex[s]us viginti milibus.
X. 1 Haec de Caro satis esse credo. veniamus ad Numerianum. huius
et iun<c>tior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia.
et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam <Numerianus>
sit nuncupatus, tamen necesse est, ut prius de Numeriano loquamur, qui
patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei p. necessarius
Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit.
XI. 1 Numerianus, Cari filius moratus egregi[a]e et vere dignus
imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer public[a]e declamaverit
feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano
adcommodiora stilo. 2 versu autem talis fuisse praedicatur, ut omnes poetas
sui temporis vicerit. nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui halieutika
kunegetika et nautika scripsit qui[n]que omnibus coloribus inlustratus
emicuit, et Aurelium Apollinarem <i>amborum scriptorem, qui patris,
eius gesta in litteras ret<t>ulit, [h]isdem, qu<a>e recitaverat,
editis veluti radio solis obtexit. 3 huius oratio fertur ad senatum missa
tantum habuisse eloquentiae, ut illi[s] statua non quasi C<a>esari sed
quasi r<h>et[h]ori decerneretur, ponenda in bibliotheca[e] Ulpia, cui
suscriptum est: 'Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.'
XII. 1 Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos
dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote <vigilia>
confecto familiarissimum fuit, ac lectica porta<re>tur, factione Apri
soceri sui, qui invadere conabatur imperium, occisus est. 2 sed cum per
plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque
Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos, a[c] vento
ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita omnes invaserunt
Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere.
tunc habita est ingens contio, factum etiam tribunal.
XIII. 1 et cum qu<a>ereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fieret,
quis daretur rei p. bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu,
cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos
tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei p., amantem suorum
et ad omnia, quac tempus quaesiverat, temperatum, consiIii semper alti,
nonnumquam tamen <ferreae> frontis, sed prudentia e<t> nimia pervicacia
motus inquieti pectoris conprimentis. 2 hic cum tribunal cons<c>endisset
atque Augustus esset appellatus et quaereretur, quem ad modum Numerianus
esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetori ostentans percussit,
addens verbis suis: 'hic est auctor necis Numeriani.' sic Aper foeda vit<a>
et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit. 3 avus
meus ret<t>ulit interfuisse conti[ci]oni, cum Diocletiani manu esset
Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, <cum Aprum> percussisse<t>:
'gloriare, Aper,
XIV. 1 Curiosum [non] puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano
Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii.
--avus meus mihi ret<t>ulit ab ipso Diocletiano compertum--. 2 'cum',
inquit, 'Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur
in minoribus adhuc locis militans et cum Dryade quadam muliere [cu]rationem
convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: 'Diocletiane, nimium
avarus, nimium parcus es', ioco non serio Diocletianus respondisse fertur.
'tunc ero largus, cum fuero imperator.' 3 post quod verbum Dryas dixisse
fertur: 'Diocletian[a]e, iocari noli, nam eris imperator, cum Aprum occideris.'
XV. 1 Semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque
Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Dryad[a]e ipse ret<t>ulerat.
2 denique, ut erat altus, risit et tacuit. apros tamen in venatibus,
ubi fuit facultas, manu sua semper occidit. 3 denique cum Aurelianus imperium
accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit:
'ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento.' 4 iam illud notum
est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praet., dixisse
fertur: 'tandem occidi Aprum fatalem.' 5 ipsum Diocletianum idem avus meus
dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse, nisi
ut impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. 6 non enim tam crudelem
se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas
ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.
XVI. 1 Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest
nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor
iuventutis (pudet dicere, quod in litteras Onesimus ret<t>ulit), ipse
quoque male usus genio sexus sui. 2 hic cum Caesar decretis sibi Galliis
atque Italia[e], Illyrico, Hispani<i>s ac Brittanni<i>s et Africa
relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret,
quae Augusti faciunt, inormibus se vitiis et ingenti foeditate 3 maculavit,
amicos optimos quosque releg<av>it, pessimum quemque elegit aut tenuit,
praef. urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit
aliquando nec dici. 4 praef. praetorii, quem habebat, occidit; 5 in eius
locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex his notariis,
quem stup<ro>rum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat.
6 invito patre consul processit. superbas ad senatum litteras dedit. 7
vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo
ac reiciendo novem duxit pulsis pleri<s>que praegnatibus. mimis, meretricibus,
pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. 8 fastidium suscribendi
tantum habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper meridi[a]e iocabatur,
ad suscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque, quod bene, suam imitaretur
manum.
XVII. 1 Habuit gemmas in calceis; nisi gemmata fibula usus non est,
balteo[m] etiam saepe gemmato[m]. regem denique illum Illyrici plerique
vocitarunt. 2 praef(ectis) numquam, <numquam> consulibus obviam processit.
hominibus inprobis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit.
3 centum libras avium, centum piscium, mill[a]e divers<a>e carnis in
convivio suo frequenter exhibuit. vini plurimum effudit. inter poma et
melones natavit. rosis Mediola<nen>sibus et triclinia et cubicula stravit.
4 balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigidariis
semper nivalibus. 5 cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo
fontana esse<t> pertepi<d>a, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque
in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur: 'aquam mihi muliebrem
praepara<s>tis.' atque hoc eius clarissimum dictum effertur. 6 audiebat
pater eius, quae ille faceret, et clamabat: 'non est meus.' statuerat denique
Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae
administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur,
illum vero, ut Onesimus dicit, occidere. 7 longum est, si de eius luxuria
plura velim dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium
Asprianum usque ad t<a>edium gestorum eius universa dicentem.
XVIII. 1 Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum,
Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia, et <s>celera
edidit, quasi iam liber a frenis domesticae pi[a]etatis suorum mor<t>ibus
absolutus. 2 nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor
mentis. nam contra Diocletianum multis proeIiis conflixit, sed ultima pugna
apud Margum commissa victus occubuit.
XIX. 1 Memorabile[m] maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit
imperium, quod ludos populo R. novis ornatos spectaculis dederunt, quos
in Palatio circa porticum stabuli pictos vidimus. 2 nam et neurobaten,
qui velut in ventis cot<h>urnatus ferretur, exhibuit et toec<h>obaten,
qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum
salpistas uno crepitu concinentes et centum cerataulas, choraulas centum,
etiam pyt<h>aulas centum, pantomimos et gymnicos mille, pegma praeterea,
cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentio
rem reddidit. 3 mimos praeterea undique advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum,
quo duIcius nihil est. exhibuit Cyclope[m]a. do[r]natum est Gr<a>ecis
artificibus et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata
et vestis serica.
XX. 1 Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant,
nullius sunt momenti apud principes bonos. 2 Diocletiani denique dictum
fertur, cum ei quidam largitionalis suus [a]editionem Cari laudaret dicens
multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium:
'ergo', inquit, 'bene risus est in imperio suo Carus.' 3 denique cum omnibus
gentibus advocatis Diocletianus daret, ludos, parcissime [a]usus {est}
libertate, dicens castiores esse oportere ludos specta<n>te censore[m].
4 Legat hunc Iocum Iunius Messala, quem ego Iibere culpare audeo. ille
enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam
dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque
purpureo pro syrmate tragoedus uteretur. 5 inscriptum est adhuc in choraulae
pallio tyriant<h>ino, quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Mes<s>al<a>e
nomen uxoris. iam quid lineas petitas, Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone
tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles?
6 donati sunt <ab> Atrabati[ti]s birri petiti, donati birri Canusini,
Afri[n]cani, opes, in scaena n<on> prius visae.
XXI. 1 Et haec quidem idcirco ego in litteras ret<t>uli, quod futuros
editores pudore tangeret ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus
mimis et balatronibus deputarent.
2 Habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut s<a>ep[a]e dixi, non
eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipu[a]e agens,
ut, si quis eloque<n>s vellet facta principum reserare, materiam non
requireret, habiturus meos libellos ministros eloquii. 3 te quaeso, sis
contentus nosque sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas.
4 quod ego miror de homine militari, quamvis pIurimos plane sciam militares
vel Gr<a>ec[a]e vel Latin[a]e vel comicorum usurpare dicta vel talium
poetarum. 5 ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos
faciant vetera dicta usurpare. nam et 'lepus tute es: pulpamentum quaeris'
Livii Andronici dictum est, multa alia, quae Plautus Cae<ci>liusque
posuerunt.
3 Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos
Diocletianum et Maximianum principes <dii> dederunt, iungentes talibus
viris Galerium atque Constantium, quorum aIter natus est, qui acceptam
ignominiam Valeriani captivitate[m] deleret alter, qui Gallias Romanis
legibus redderet. 4 quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni
et admodum liberales, unum in rem p. se<n>tientes, [s]per<r>everent<es>
Romani senatus, moderati, populi amici, <per>san<c>ti, graves, religiosi
et quales principes semper oravimus. 5 quorum vitam singulis libris Claudius
Eusthenius qui, Diocletiano ab [a]epistulis fuit, scripsit, quod idcirco
dixi, ne quis a me re<m> tan[ta]tam requireret, maxime cum vel vivorum
principum vita non sine repr[a]ehensione dicatur.
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page