DIVUS AURELIANUS FLAVI VOPISCI SYRACUSII



I. 1 Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praef. urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit. 2 Ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum. 3 Cumque ad templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me, quis vitam eius in litteras rettulisset. 4 Cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per haec verba profundit : 5 "ergo Thersiten, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt : divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? Deus avertat hanc amentiam. 6 Et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus. Etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. 7 Quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. Curabo autem, ut tibi ex Ulpia bibliotheca et libri lintei proferantur. 8 Tu velim Aurelianum ita ut est, quatenus potes, in litteras mittas." 9 Parui, mi Piniane, praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea, quae digna erant memoratu, iin unum libellum contuli. 10 Tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi bibliotheca, cum volueris, ministrabit.

II. 1 Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintillium imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano, quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentium, prodente quin etiam, in quo Livius, in quo Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum faciens ac manum porrigens iocando[m] praeterea : 2 "scribe", inquit, "ut libet. Securus, quod velis, dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores."

III. 1 Ac ne multa et frivola pro<o>emiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia ripensi. 2 Ego autem legisse me memini auctorem,qui eum Moesia genitum praedicaret. Et evenit quidem, ut de eorum virorum genitali solo nesciatur, qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale confingunt, ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem. 3 Nec tamen magnorum principum in rebus summa sciendi est, ubi quisque sit genitus, sed qualis in re p. fuerit. 4 An Platonem magis commendat, quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit? 5 Aut eo minores invenientur Aristoteles Stragirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha, quod in niminis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?

IV. 1 Atque ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis. 2 Matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis (i)nvi<cti> in vico eo, in quo habitabant parentes, fuisse dicit. 3 Habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem : "en imperatoris patrem." Ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. 4 Idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse : primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem occidere noluisse. 5 His accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator optulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. 6 Addit etiam illud, quod vinctum fasceola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. 7 Idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet in latere uno "ave" et in alio coronam.

V. 1 Multa superflua in eodem legisse <me> memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano ex[s]isse purpureas, odoris rosei, floris aurei. 2 Fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut res monstravit, imperii. 3 Nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum,quod in honore eius pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret. 4 Et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit. Sed ubi comperit, semet ad suum transtulit. 5 Data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum,in qua insculptus erat Sol eo habitu, quo colebatur ab eo templo, in quo mater eius fuerat sacerdos. 6 Donatus eidem etiam elefantus praecipuus, quem ille imperatori optulit, solusque omnium privatus Aurelianus elefanti dominus fuit.

VI. 1 Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ad gratiam, viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. 2 Nam cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus adposuerat "manu ad ferrum", ut si forte quaereretur, quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur "Aurelianus manu ad ferrum" atque cognosceretur. 3 Privatim huius multa extant egregia facinora. Nam erumpentes Sarmates in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit. 4 Refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas <in> Aurelianum tales {componerent}, quibus diebus festis militariter saltitarent :

5 Mille mille mille decollavimus.
Unus homo! mille decollavimus.
Mille bibat qui mille occidit.
Tantum vini nemo habet, quantum fudit sanguinis.
6 Haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit, tacenda esse non credidi.

VII. 1 Idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit, ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. 2 Unde iterum de eo facta est cantilena :

Mille Sarmates, mille Francos semel et semel occidimus,
mille Persas quaerimus.
3 Hic autem [ut supra] militibus ita timori fuit, ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. 4 Solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet, quae res ingentem timorem omnibus fecit. 5 Huius epistola militaris est ad vicarium suum data huius modi : "si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium habeant. 6 Arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendium in balteo, non in popina habeat. 7 Torquem, brachialem, anulum adponat. Equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. 8 Alter alteri quasi &l;tdom>in<o>, nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit, vapulet."

VIII. 1 Inveni nuper in Ulpia bibliotheca inter linteos libros epistolam divi Valeriani de Aureliani principe scriptam. Ad verbum, ut decebat, inserui. 2 "Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli. Culpa me familiaribus litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus. Ne tu id iustius iudicabis, si bene scieris, quantae sit Aurelianus severitatis : 3 nimius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora. 4 Testor autem omnes deos me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius [si quid] ille fecisset, cum - ut est natura pronus ad ludicra - levius cogitaret." 5 Haec epistula indicat, quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat.

IX. 1 Eiusdem Valeriani alia est epistola, quae laudes illius continet. Quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. Nam illi Romam venienti slaria sui ordinis sunt decreta. Exemplum epistulae : 2 "Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. Vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei p. viris multo maiora defferre compendia, quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendat - debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum -, sed facit rigor publicus, ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. 3 Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re p, communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera. 4 Quid enim in illo non clarum? Quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? Ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni toti[u]s exempli. Et tamen nihil praeterea possum addere tanto viro ad muneris gratiam - <non> patitur sobrie et bene geranda res p. 6 Quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro ad[f]iciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundo sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae ponda triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item [olei sextarium unum] liquaminios sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum quantum sat est. 7 Sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. Reliqua per praefectos aerarii praebebuntur."

X. 1 Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nil recusat. 2 Habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque adeo etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in templo Solis, quem valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limitem restitueret, praedam militibus daret, Thrachias bubus, equis, mancipiis captis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret, 3 tunc cum Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset. Quare eum statuit adrogare.

XI. 1 Interest epistolas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. Epistula Valeriani ad Aurelianum : "Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Ulpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate cinferrem; nunc te cum <non meliorem> requirere potuissem, suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. 2 Fac, quidquid potes. Multa non dico : in tua erit potestate militiae magisterium. 3 Habes sagittarios Ityraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quinquaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos; 4 habes legionem tertiam Felicem et equites catafractarios octingentos. Tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Carioviscus. 5 Commeatus a praefectis necessarius in opmnibus castris est constitutus. 6 Tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere, ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea, ubi carrago sit hostium, et vere scire, quanti qualesque sint, ut non in vanum aut annona consum[m]atur aut tela iaciantur, in quibus res bellica constituta est. 7 Ego de te tantum deo favente spero, quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res p.; neque enim minor est, in cuius locum vicemque te legi. 8 Consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico. 9 Levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re p. viventes pauperes sunt, et nullorum magis." 10 His quoque litteris indicatur, quantus fuerit Aurelianus; et re vera, neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit, qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit.

XII. 1 Litterae de consulatu : "Valeriano, cui consulatum detulimus ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Afra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum. 2 Convivium autem publicum edi iubebis senatoribus equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor." 3 Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum, quae ad tantum principem pertinerent, 4 quaeso, ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholi, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono :

XIII. 1 Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praet., Quinto Ancario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpi[ci]o Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis Valerianus Augustus dixit : 2"gratias tibi agit, Aureliane, res p., quod eam a Gothorum potestate liberasti. Abundamus per te praeda, abundamus gloria et his omnibus, quibus Romana felicitas crescit. 3 Cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. 4 Nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere."

XIV. 1 Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit : 2 "et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias ageret res p. et conscientia mea. 3 At tu plus fecisti. Ago ego gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. Dii faciant et deus Sol lt;in>victus, ut et senatus de me sic iudicet." 4 Agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est : 5 "apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. 6 Hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quos Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quam mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. 7 Iube igitur, ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis."

XV. 1 Longum est cuncta pertexere. Nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta. 2 Memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum esse Crinito a Valeriano, ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum puto. 3 Et quoniam superius epistolam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam, eloquendum putavi : 4 vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in circo editum, ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus. 5 Factum est enim, ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique, si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. 6 Perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. Sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquimus.

XVI. 1 His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintillo quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem. 2 Hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. 3 Sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. 4 Illud tamen constat omne contra Meotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.

XVII. 1 Extat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi : 2 "Flavius Claudius [Valeriano] Aureliano suo salutem. Expetit a te munus solitum nostra res p. : adgredere. Quid moraris? Tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. Eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt. 3 Omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos totumque limitem in tua potestate constituo : solitam en nobis [a]ede virtutem. Tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. 4 Ego aliis occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo. Misi sane equos decem, loricas duas et cetera, quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit." 5 Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem p. in integrum reddidit atque ipse statim, ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.

XVIII. 1 Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit, cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent. 2 Idem Aurelianus contra Suebos et Sarmatas isdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit. 3 Accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem. Nam dum is a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. Postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. 4 In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paventibus cunctis, ne eadem, quae sub Gallieno fuerant, provenirent. 5 Quare etiam libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt inventumque, ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. 6 Facta denique sunt ea, quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. 7 Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas :

XIX. 1 Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit : "Referimus ad vos, p. c., pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur, ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. 2 Scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis extitit motus, eos semper inspectos neque prius mala publica esse finita, quam ex his sacrificiorum processit auctoritas." 3 Tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita loquutus est : "sero nimis, p. c., de rei p. salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius. 4 Meministis enim, p. c., me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis inserviendum deorum immortalium praeceptis, recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem, ut opus non sit deos colat, non de dis inmortalibus speret. 5 Quid plura? Audivimus litteras, quibus rogavit opem [dei] deorum, quae numquam cuiquam turpis est. [ut] Vir fortissimus adiuvetur. 6 Agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite, velatis manibus libros evolvite, fata rei p. quae sunt aeterna perquirite. Patrimis matrimisque pueris carmen indicite. Nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos aras tumultuarias indicemus."

XX. 1 Post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. 2 Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum. 3 Itum deinde ad templum, inspecti libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, amburbnium celebratum, ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. 4 Epistula Aureliani de libris Sibyllinis. Nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum. 5 "Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. 6 Agite igitur et castimonia pontificum caeremoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. 7 Inspiciantur libri; si quae facienda fuerint, celebrentur : quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo, sed libens offero, neque enim indecorum est diis invantibus vincere. Sic apud maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta. 8 Si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi. Est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam repperio esse quam cupio"

XXI. 1 Cum autem Aurelianus vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est, ut Romanum paene solveretur imperium. 2 Et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. 3 Nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente tubarunt. 4 Denique nisi divina ope post inspectionem librorum sacrificiorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis inpliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset. 5 Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. Incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus intermptis cruentius ea, quae mollius fuerant curanda, compescuit. 6 Interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. 7 Quid multa ? Magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum erst infamiae tristioris ictu contaminavit imperium. 8 Timeri coepiunt princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. 9 His actis cum videret posse fieri, ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit. Nec tamen pomerio addidit eo tempore, sed postea. 10 Pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum, qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem p. locupletaverit. 11 Addidit autem Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiaae Romano nomini sunt tributae.

XXII. 1 Transactis igitur, quae saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant, contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit. 2 Multa in itinere ac magna bellorum genera confecit. Nam in Thraciis et in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabauden cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. 3 Atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine optinuit. 4 Multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem pauca libenda sunt. 5 Nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur : "canem in hoc oppido non relinquam." 6 Tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta est.

XXIII. 1 Sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. 2 Nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud T[h]yanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his : "canem", inquit, "negavi in hac urbe me relicturum : canes omnes occidite." 3 Grande principis dictum, grandius militum fac[a]tam, nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur, accepit. 4 Epistula de Heraclammone : "Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. Occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi. Ego vero proditorem amare non potui et libenter tuli, quod eum milites occiderunt, neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit. 5 Solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit. Divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur."

XXIV. 1 Capta autem civitas est miro modo. Nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea clamide intus civibus, foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. 2 Taceri non debet res, quae ad famam venerabilis viri pertinet. 3 Fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum vere deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma, qua videtur, subito adstitisse atque haec Latine, ut homo pannonius intellegeret, verba dixisse : 4 "Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere." 5 Norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis. 6 Denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem redit mentem. 7 Haec et a gravibus viris conperi et in Ulpiae bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi. 8 Quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? Ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit. Quae qui velit nosse, Graecos legat libros, qui de eius vita conscripti sunt. 9 Ipse autem, si vita suppetit atque ipsius viri favor vi[s]guerit, breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea, quae miranda sunt, omnium voce praedicentur.

XXV. 1 Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus inpunitate brevi apud Dafnem certamine optinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. 2 Pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emessam magno certamine. 3 Cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. Fugata est Zenobia cum Zaba et plenissime parta victoria. 4 Recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. 5 Verum illic eam formam numinis repperit, quam in bello sibi faventem vidit. 6 Quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.

XXVI. 1 Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. Sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est. 6 Epistula ipsius extat ad Mucaporem missa, in qua de huius belli difficultate ultra pudorem imperialem fatetur : 3 "Romani me modo dicunt bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus pugnet, atque <non> hostium <tantum> quantum si vir a me oppugnandus esset, <adest, sed sub fem>ina (a) conscientia et timore longe deteriore. 4 Dici non potest, quantum hic sagittarum est, qui belli apparatus, quantum telorum, quantum lapidum, nulla pars muri est, quae non binis et ternis ballistis occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. 5 Quid plura? Timet quasi femina, pugnat quasi <vir> poenam timen[te]s. Sed credo adiuturos Romanam rem p. [vir] deos, qui numquam nostris conatibus defuerunt." 6 Denique fatigatus ac pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens, vitam promittens, quarum exzemplum indidi : 7 "Aurelianus imperator Romani orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisque, quos societas tenet bellica. 8 Sponte facere debuistis id, quod meis litteris nunc iubetur. Deditionem enim praecipio inpunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam, ubi te ex senatus amplissimi sententia conlocavero. 9 Gemmas, aurum, argentum,sericum, equos, camelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur."

XXVII. 1 Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quam eius quoque fortuna poscebat, credo ad terrorem. Nam eius quoque epistulae exemplum indidi : 2 "Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. Nemo adhuc praeter te hoc, quod poscis, litteris petit. Virtute faciendum est quidquid in rebus bellicis est gerendum. 3 Deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet vivere dignitate. 4 Nobis Persarum auxillia non desunt, quae iam speramus, pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii. 5 Latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt. Quid? Si igitur illa venerit manus, quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas." 6 Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. Nam illa superior Aureliani Graeca missa est.

XXVIII. 1 His acceptis litteris Aurelianus non erubuit, sed iratus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit neque quicquam vir fortis reliquit, quod aut inperfectum videretur aut incuratum. 2 Nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armaniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem potentissimam vicit. 3 Victa igitur Zenobia cum fugeret cameliis, quos dromedas vocitant, atque in Aureliani potestatem deducta. 4 Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior atque insolentior egit ea, quae ratio temporis postulabat. 5 Tunc illatae vestes, quas in templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et t[h]iarae, tunc genus purpurae, quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit.

XXIX. 1 De qua pauca saltem libet dicere. Meministis enim fuisse in templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. 2 Hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens : "Sume purpuram, qualis apud nos est." 3 Sed hoc falsum fuit. Nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisiverunt tale genus purpurae nec tamen invenire potuerunt. Dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur.

XXX. 1 Sed [sed] ut ad incepta redeamus : ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. 2 Sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi, occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulieremreservavit, ut populi Romani oculis esset ostentui. 3 Grave inter eos, qui caesi sunt, de Longino filosofo fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur. Quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta. 4 Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus redit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco fertur : "superest, p. c., ut me etiam Carpiaclum vocetis." 5 Carpisclum enim genus calciamenti esse satis notum est. <Quod> cognomen [quod] deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus et Armenicus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur.

XXXI. 1 Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile. Nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non mediocriter rebellarunt. 2 Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium. 3 Verum adeo Aurelianus, ut eras paratus, e Rhodopa revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit. 4 Crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas aetenus extitit, ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans. Cuius hoc exemplum est : 5 "Aurelianus Augustus Cerronio gladios. Iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. Mulieribus non epercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. 6 Cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? Parcendum est his, qui remanserunt. Credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis esse correctos. 7 Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi. 8 Habes trecentas auri libras <de> Zenobiae capsulis, habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum bonis, habes gemmas regias. 9 Ex his omnibus fac cohonestari templum : mihi et diis inmortalibus gratissimum feceris. Ego ad senatum scribam petens, ut mittat pontificem, qui dedicet templum." 10 Haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri.

XXXII. 1 Securior denique iterum in Europam redit atque illic omnes, qui vagabantur, hostes nota illa sua virtute contudit. 2 Interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam extitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit, 3 ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita. Nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias optineret, occidentem petit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, debitas sibi legiones optinuit. 4 Princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente, Gallis atque undique terris [victo eripe me his invicte malis] Romam iter flexit, <ut> de Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet.

XXXIII. 1 Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani triumphus; fuit enim speciosissimus. 2 Currus regit tres fuerunt, in his unus Odenati, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat sperans se urbem Romam cum eo visuram; quod illam non fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. 3 Fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. Quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. 4 Praecesserunt elephanti viginti,ferae mansuetae Libycae, Palestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta - praeter captivos gentium barbararum - Blemmyes, Exomitae, Arabes Eudaemomones, Indi, Bactrani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus, Gothi, Halani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suevi, Vandali, Germani, religatis manibus, captivi utpote. 5 Praecesserunt inter hos etiam Palmyreni, qui superfuerant, principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem.

XXXIV. 1 Ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat : praelati sunt tituli gentium nomina continentes. 2 Inter haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. 3 Incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant. Praeferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis aminentibus proditae. 4 Iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et catafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus - etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant - multum pompae addiderant. 5 Denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium. 6 Sequentibus diebus datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae.

XXXV. 1 Non praetereundum videtur, quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore, quo proficiscebatur ad orientem, bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siligineum suum cotidie toto aevo suo et unusquisque et acciperet et posteris suis dimitteret. 2 Nam idem Aurelianus et porcinam carnem p. R. distribuit, quae hodieque dividitur. 3 Leges plurimas sanxit et quidem salutares. Sacerdotia composuit, templum Solis fundavit et porticibus roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris. 4 His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum redit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore, quo Zenobiam superavit, gloriosissime iam vicerat, bellum indixit. 5 Sed cum iter faceret, apud Caenofrurium mansionem, quae est inter Heracliam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est.

XXXVI. 1 Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. 2 Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps. 3 Hic, cum usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque in satis idonea causa, iam primum in odium suorum venit. 4 Incidit autem, ut se res fataliter agunt, ut Mnesteum quendam, quem pro notario secretorum habuerat, libertum, ut quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod nescio quid de [q]eo suspicatus esset. 5 Mnesteus, qui sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit mixtis his, quibus Aurelianus vere irascebatur, cum his, de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis, quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes occidere, illos vero debere suae vitae, si viri sint, subvenire. 6 Hic cum exarsissent, timore, qui merebantur offensam, dolore innocentes, <quod> beneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra dicto loco iter facientem principem subito adorti interemerunt.

XXXVII. 1 Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. Quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt hi, a quibus interemptus est. 2 Sane Mnesteus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque significant, ubi in columnis divo Aureliano statuae constitutae sunt. 3 Senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen p. R., qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum esse senatorum. 4 Imperavit annis <mensibus> sex minus paucis diebus ac rebus magnis gestis inter divos relatus est. 5 Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est, tacere non debui. Nam multi ferunt Quintillum, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium, 6 verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum; cumque contra eum convenis die vicessimo imperii sui perisse. 7 Quidquid sane scelerum fuit, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit.

XXXVIII. 1 Hoc quoque ad rem pertinere arbitror Vabalti filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. 2 Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore. Quod acerrime severissimeque conpescuit, septem tamen milibus suorum militum interemptis, ut epistola docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat : 3 "Aurelianus Augustus Ulpio patri. Quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella, quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit. Monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. 4 Hi conpressi sunt septem milibus Lembariorum et Riparensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. Unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultate victoriam."

XXXIX. 1 Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. 2 Templum Solis magnificentissimum constituit. Muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant. 3 Idem quadru[m]platores ac delatores ingenti severitate persecutus est. Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in foro Traiani semel iussit. 4 Amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est [te] exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit. 5 Fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus supliciis cruciatibusque puniret. 6 In templo Solis multum auri gemmarumque constituit. 7 Cum vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit appellavitque suam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit. 8 Dicitur praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, <quo> facilius eos posset occidere. 9 Addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem interfectum, plerique autem etiam filium sororis.

XL. 1 Quam difficile sit imperatorem in locum boni principis legere,et senatus sancti ordinis gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas : 2 occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus rettulit ad senatum, idcirco quod nullum de his faciendum putabat, qui tam bonum principem occiderant. 3 Verum senatus hanc eandem electionem in exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores eos, quos senatus elegerit. 4 Denique id tertio factum est, ita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnesque iudices hi permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod pro consule Asiae Faltonius Probus in locumArelli Fusci delegit<ur>.

XLI. 1 Non iniucundum est ipsas inserere litteras, quas ad senatum exercitus misit : "Felices ac fortes exercitus senatui P. Q. R. Aurelianus imperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus est. 2 Hunc inter deos referte, sancti et <venerabiles> domini p. c., et de vobis aliquem, sed dignum vestro iudicio principem mittite. Nos enim de his, qui vel errarunt [qui] vel male fecerunt, imperare nobis neminem patimur." 3 Rescriptum ex senatus consulto. Cum die III. nonarum Februariarum senatus amplissimus in curiam Pompilianam convenisset, Aurelius Gordianus consul dixit : "Referimus ad vos, p. c., litteras exercitus felicissimi." 4 Quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae sententiae senator, ita loquutus est : - hic autem est qui post Aurelianum sententia omnium imperator est appellatus. - 5 "recte atque ordine consuluissent dii immortales, p.c., si boni principes ferro inviolabiles extitissent, ut longiorem ducerent vitam neque contra eos aliqua esset potestas his, qui neces infandas tristissima mente concipiunt. 6 Viveret enim princips Aurelianus, quo <neque fortior> neque utilior fuit quisquam. 7 Respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res p.; at aedem reddita fuerat Aureliano toto penitus orbe vincente. 8 Ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit, ille Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit. Illo vincente Illyricum restitutum est, redditae Romanis legibus Thraciae. 9 Ille, pro pudor[e], orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit. 10 Illum Saraceni, Blemmyes, Exsomitae, Bactrani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. 11 Illius donis, quae a barbaris gentibus meruit, refertum est Capitolium. Quindecim milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana eius micant donis. 12 Quare, p.c., vel deos ipsos ioure convenio, qui talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt. 13 Decerno igitur divinos honores, idque vos omnes aestimo esse facturos. Nam de imperatore diligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum. 14 Etenim in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit et eligentis invidia." 15 Probata sententia est Taciti. Attamen cum iterum atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus factus est imperator.

XLII. 1 Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt. 2 Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus, sui vere iuris vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. 3 Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos extitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint ? Nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. 4 Sed in his optimi ipse Augustus, Fl(avius) Vespasianum, Fl(avius) Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, Alexander Mammaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum, enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. 5 Vides, quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dicxtum sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. 6 At contra quae series malorum ? Ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Filippos atque illam inconditae multitudinis faecem ? Tametsi D[a]ecios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda est.

XLIII. 1 Et quaeritur quidem, quae res malos principes faciat : iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia , amici praeterea inprobi, satellites detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. 2 Sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. 3 Colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt, quid probandum sit. 4 Imperator, qui domi clausus est, vera non novit. Cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur, facit iudices, quos fieri non oportet, amovet a re p., Quos debeat optinere. Quid multa ? Ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus venditur imnperator. 5 Haec Diocletiani verba sunt, quaae idcirco inserui, ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.

XLIV. 1 Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponuntm idcirco quod ei clementia, imperatorum dos prima, defuerit. 2 Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem. Nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. 3 Mirabile fortasse videtur quod conpertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt. 4 Docebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Dryadas sciscitantem, utrum apud eius posteroa imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re p. nomen quam Claudii posterorum futurum. 5 Et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam,quae a Dryadibus pronuntiata sit, pervenire. Quod idcirco ego in Aureliani vita constitui, quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.

XLV. 1 Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae atque anabolicas species aeternas constituit. 2 Thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidio[e}ris copia illic deesset. Forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit. In quo postea praetorium publicum constitutum est. 3 Amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. 4 Vestem holosericam neque ipse in vestiario suo hubuit neque alteri utendam dedit. 5 Et cum ab eo uxor sua peteret, ut tunicopallio blatteo serico uteretur, ille respondit : "absit ut auro fila pensentur." Libra enim auri tunc libra serici fuit.

XLVI. 1 Habuit in animo, ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filiorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere. 2 Idem dederat facultatem, ut aureis, qui vellent, et vasis uterentur et poculis. 3 Dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent. 4 Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent, ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. 5 Ut fibulas aureas gregarii milites haberent, idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. 6 Paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectis purpureis accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.

XLVII. 1 Panibus urbis Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur : 2 "Aurelianus Augustus Fl(avio) Arabiano praefecto annonae. Inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem p. iuvimus, nihil mihi est magnificentius, quam quod additamento unciae omne[m] annonarum urbicarum genus iuvi. 3 Quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberina extruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, diis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. 4 Nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare, ne meae dispositiones in irritum veniant. Neque enim p. R. saturo quicquam potest esse laetius."

XLVIII. 1 Statuerat et vinum gratuitum p. R. dare, ut, quem ad modum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, quod perpetuum hac dispositione conceperat. 2 Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt hique fertiles ac silvosi. Statuerat igitur dominis, locorum incultorum qui tamen vellent, gratis dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum p. R. concederet. Facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum. 3 Sed multi dicunt Aurelianum, ne id faceret, praeventum, alii a praef. Praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur : "si et vinum p. R. damus, superest, ut et pullos et anseres demus". 4 Argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio. 5 Sciendum tamen congiara illum ter dedisse, donasse etiam p. R. tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum primum donasse oraria p. R. quibus uteretur populus ad favorem.

XLIX. 1 Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in hortis Sallusti vel in Domitiae vivere. 2 Miliarensem denique porticum in hortis Sallusti ornavit, in qua cotidie et equos et se fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis. 3 Servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii, studio crudelitatis. 4 Ancillam suam, quae adulterium cum conservo suo fecerat, capite punivit. 5 Multos servos ex familia propria, qui peccaverant, legibus audiendos iudiciis publicis dedit. 6 Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent. 7 Calceos mullos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit. Cursores eo habitu, quo ipse habebat, senatoribus concessit. 8 Concubinas ingenuas haberi vetuit. Eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco quod ad ingentia pretia pervenissent. 9 Vas argenti eius numquam triginta libras transiit. Convivium de assaturis maxime fuit. Vino russo maxime delectatus est.

L. 1 Medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se in[a]edia praecipue curabat. 2 Uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit. 3 Servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et Gillonem, <qui> post eum ex senatus sententia manu missi sunt. 4 Erat quiidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem deleectatus est fagone, qui usque eo multum comedit, ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, berbicem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orca. 5 Habuit tempus praeter sedditiones quasdam domesticas fortunatissimum. Populus eum Romanum amavit, senatus et timuit.



Historia AugustaThe Latin LibraryThe Classics Page