ANTONINUS PIUS IULI CAPITOLINI



I. 1 Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio paternum genuse Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, 2 avus Titus Aurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis pervenit, 3 pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuit consul, homo tristis et integer, 4 avia materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus et qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset, 5 soror uterina Iulia Fadilla, 6 vitricus Iulius Lupus consularis, socer Annius Verus, uxor Annia Faustina, 7 filii mares duo, duae feminae, gener per maiorem filiam Lamia Silvanus, per minorem Marcus Antoninus fuere. 8 Ipse Antoninus Pius natus est XIII. kl. Oct. FL. Domitiano XII et Cornelio Dolabella conss. In villa Lanuvina. Educatus Lori in Aurelia, ubi postea palatium extruxit, cuius hodieque reliquiae manent. 9 Pueritiam egit cum avo paterno, mox cum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est.

II. 1 Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, 2 in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia conparatur. 3 Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessiiam aetatem manu praesente senatu levaret ((quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis, qui ista non faciat, quam pius qui debitum reddat)) 4 vel quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit, 5 vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem infinitos atque inmensos honores decrevit, 6 vel quod, cum se Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere, 7 vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. 8 Idem fenus trientarium, hoc est minimis usuris exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. 9 Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. 10 Hic in omni vita sua privata in agris frrequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus fuit. 11 Ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam, in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.

III. 1 Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum. nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est "Auguste, dii te servent". 2 Proconsulatum Asiae sic egit, ut solus avum vinceret. 3 In proconsulatu etiam sic imperii omen accepit : nam cum sacerdos femina Trallis ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non dixit "ave pro consule", sed "ave imperator". 4 Cysici etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata est. 5 Et post consulatum in virdiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est, et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta suntet statuas eius in omni Etruria examen apium replevitet somnio saepe monitus est penatibus suis Hadriani simulacrum inserere. 6 Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem amisit. 7 De huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. 8 Post proconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens dixit de omnibus, quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens.

IV. 1 Genus sane adoptionis tale fertur : mortuo Aelio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus habebatur; 2 eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab Hadriano dicitur adoptatus. 3 Quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset. 4 Ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab Hadriano vellet. 5 Adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur, ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Aelii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus est dictus. 6 Adoptatus est V. kl. Mart. die in senatu gratias agens, quodde se ita sensisset Hadrianus. 7 Factusque est patri et in imperio proconsulari et in tribunicia potestate collega. 8 Huius primum hoc fertur, quod, cum ab uxore argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit : "stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et illud, quod habuimus ante, perdidimus." 9 Congiarium militibus populo de proprio dedit et ea, quae pater promiserat. 10 Et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit.

V. 1 Et patri, cum advixerit, religiosissime paruit. Sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit. 2 Uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit. Patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit. Circenses natalisuo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. Clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. 3 Factus imperator nulli eorum, quos Hadrianus provexerat, successorem dedit fuitque ea constantia, ut septenis et novenis annis in provinciis bonos praesides detineret. 4 Per legatos suos plurima bella gessit. nam et Brittanos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro cespiticio summotis barbaris ducto et Mauros ad pacem postulandam coegit et Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos rebellantes contudit per praesides ac legatos. 5 In Achaia etiam atque <apud> Aegyptum rebelliones repressit. Alanos molientis saepe refrenavit.

VI. 1 Procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes modum rationem factorum suorum reddere praecepit nec umquam ullo laetus est lucro, quo provincialis oppressus est. 2 Contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. 3 His, quos Hadrianus damnaverat, in senatu indulgentias petit dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum. 4 Imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit ; unde plus crevit recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea, quae occulta non erant, vendere. 5 Senatui tantum detulit imperator, quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab alio principe optavit. 6 Patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti gratiarum actione suscepit. 7 Tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis, cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. 8 Statuam auream delatam a senatu positam suscepit. 9 M. Antoninum quaestorem consulem petente senatu creavit. 10 Annium Verum, qui postea dictus est Antoninus, ante tempus quaestorem designavit. 11 Neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit, atque ex eorum sententia formas composuit. 12 Visus est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens.

VII. 1 Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omniaet omnes, quasi sua essent, curaret. Provinciae sub eo cunctae floruerunt. 2 Quadruplatores extincti sunt. 3 Publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur affectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. 4 Perit et Priscianus reus affectatae tyrannidis, sed morte voluntaria. de qua coniuratione quaeri vetuit. 5 Victus Antonini Pii talis fuit, ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, proprios aucupes, piscatores ac venatores instrueretur. 6 Balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit. 7 Salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem p. is adroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. 8 Unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime scivit et vectigalium. 9 Patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus reipublicae donavit. 10 Species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. 11 Nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectusest et ad Campaniam dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci. 12 Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere.

VIII. 1 Congiarium populo dedit, militibus donativum addidit. Puellas alimentarias in honorem Faustinae Faustinianas constituit. 2 Opera eius haec extant : Romae templum Hadriani honori patris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum amphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum Agrippae, pons Sublicius; 3 Fari restitutio, Caietae portus, Terracinensis portus restitutio, lavacrum Ostiense, Antiatium aquae ductus, templa Lanuviana. 4 Multas etiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova facerent vel vetera restituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis ad functiones suas. 5 Hereditates eorum, qui filios habebant, repudiavit. primus constituit, ne poena causa legatum relictum maneret. 6 Successorem viventi bono iudici nulli dedit nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti. 7 Nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenit, vir severissimus, cui Tatius Maximus successit. 8 In cuius demortui locum duos praefectos substituit Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum. 9 Sed Repentinus <fabula> famosa percussus est, quod per concubinam principis ad praefecturam venisset. 10 Usque adeo sub eo nullus percussus est senator, ut etiam parricida confessus in insula deserta poneretur, quia vivere illi naturae legibus non licebat. 11 Vini, olei et tritici penuriam per aerarii sui damna emendo et gratis populo dando sedavit.

IX. 1. Adversa eius temporibus haec provenerunt : fames, de qua diximus, circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit. 2 Et Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginense forum arsit. 3 Fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus estet biceps puer, et uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. 4 Visus est in Arabiam iubatus anguis maior solitis, qui se acauda medium comedit. Lues etiam in Arabia fuit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est. 5 Quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praeberunt. 6 Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Lazis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus sola auctoritate deduxit. 7 Causas regales terminavit. Sellam regiam Parthorum regi repetenti quam Traianus ceperat, pernegavit. 8 Rhoemetalcen in regnum Bosforanum audito inter ipsum et Eupatorem negotio remisit. 9 Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque addandos Olbiopolitis obsides vicit. 10 Tantum sane auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere.

X. 1 Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id Antoninus respuit. 2 Nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militum celeberrimas fecit. 3 Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit. 4 Cum Apollonium, quem e Calchide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset "non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum", risit eum dicens : "facilius fuit Apollonio a Calchide Romam venire quam a domo sua in palatium." cuius avaritiam etiam in mercedibus notavit. 5 Inter argumenta pietatis eius et hoc habetur, quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit : "permittite", inquit, "illi, ut homo sit. Neque enim vel philosophia vel imperium tollit affectus." 6 Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus donavit. 7 Si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege, ut illi provincialibus redderent, quod parentes acceperant. 8 Ad indulgentias pronissimus fuit. 9 Edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocero(n)tes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum cum tigridibus exhibuit. centum etiam leones una missione edidit.

XI. 1. Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt ; si quidem libertis suis severissime usus est. 2 Amavit histrionum artes. Piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicis atque sermone. Vindemias privati modo cum amicis agebat. 3 Rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit. Orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius proprias fuisse dicit. 4 Convivia cum amicis et privata communicavit et publica 5 nec ullum sacrificium per vicarium fecit, nisi cum aeger fuit. 6 Cum sibi et filiis honores peteret, omnia quasi privatus fecit. 7 Frequentavit et ipse amicorum suorum convivia. 8 Inter alia etiam hoc civilitatis eius praecipuum argumentum est, quod, cum domum Homulli visens miransque columnas porphyreticas requisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset : "cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto", patienter tulit. Cuius Homulli multa ioca semper patienter accepit.

XII. 1 Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio, Valente, Volusio Maeciano, Ulpio Marcello et Diaboleno. 2 Seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit. 3 Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Sumptum muneribus gladiatoriis instituit. Vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. Omnium, qua gessit, et in senatu et per edicta rationem reddidit. 4 Perit anno septuagesimo, sed quasi adulescens desideratus est. Mors autem eius talis fuisse narratur : cum Alpinum caseum incena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus est. 5 Tertia die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamque auream, quae in cubiculo principum poni solebat, tansferri ad eum iussit, 6 signum tum tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium. 7 Alienatus in febri nihil aliud quam de re p. et de his regibus, quibus irascebatur, loquutus est. 8 Privatum patrimonium filiae reliquit. Testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.

XIII. 1 Fuit statura elevata decorus. Sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. 2 Senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires. Fuit voce rauca et sonoracum iocundidate. 3 A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem, clementiam, ingenium, sanctimoniam laudarent. Decreti etiam sunt omnes honores, qui optimis principibus ante delati sunt. 4 Meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus [sine] civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem cerimoniasque semper obtinuit.



Historia AugustaThe Latin LibraryThe Classics Page