I. 1 Interfecto
Varia Heliogabalo - sic enim malumus dicere quam Antoninus, quia et nihil
Antoninorum pestis illa ostendit 2 et hoc nomen ex annalibus senatus
auctoritate erasum est - ad remedium generis humani Aurelius Alexander,
urbe Arcona genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius
Gabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus,
mortuo scilicet Macrino, 3 Augustumque nomen idem recepit addito eo, ut et
patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius
quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. 4 Et ne praeceps
ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus
coactus est facere et ille perpeti. 5 Non enim aut gravitati senatus
congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul
dignitates. 6 Milites iam insueverant sibi facile mutare, adserentes
nonnumquam addefensionem se idcirco fecisse, quod nescissent senatum
principem appellasse. 7 Nam et Pescennium Nigrum et Clodium [Nigrum]
Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium et
ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores
fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit
militem contra hostem paratum parricidaliter perire. II. 1 Hac igitur
causa festinatum est, ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imp[erator]
acciperet. 2 Huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post
illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit, sed etiam
Romanum dehonestavit imperium. 3 Certatim denique omnia decreta sunt et
nominum genera et potestatum. 4 Primus denique et omnium cuncta insignia
et honorificentiae genera simul recepit suffragante sibimet Caesaris
nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et
moribus, cumilli magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere
conatus est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. 5
Atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit, quem senatus
servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia
principem diceret. III. 1 Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit -
nam et ita dicitur aplerisque - a prima pueritia artibus bonis inbutus tam
civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus
est, quose non et ad litteras et ad militam exerceret. 2 Nam in prima
pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium
Philippum libertum patris, qui vitam eius postea litteras misit, 3
grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, filosophum
Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem
celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium
Granianum, cuuis hodieque declamatae feruntur. 4 Sed in Latinis non
multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas &;tin> senatu
habuit, vel contionibus, quas apud milites vel apud populum. Nec valde
amavit Latinam facundiam, sed amavit litteratos homines vehementer, eos
etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. 5 Denique eos,
<quos> dignos [ad desce] videbat, singula quaeque, quae publice privatim
agebat, se ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent,
esque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.
Historia Augusta The Latin Library The Classics Page