Diocletiano Augusto Aelius Spartianus suus sal.
I. 1 In animo mihi
est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos, qui
principum locum in hac statione, quam temperas, retentarunt, ut usque ad
divum Hadrianum feci, sed illos etiam, qui vel Caesarum nomine appellati
sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in
famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis tui sternere.
2 Quorum praecipue de Aelio Vero dicendum est, qui primus tantum Caesaris
nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus. 3 Et
quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior esse quam
fabula, de ipso iam loquar.
II. 1 Ceionius Commodus, qui et Aelius
Verus appelatus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis
tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in
sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, 2 non
testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus,
sed eo prope genere, quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus
atque Constantius Caesares dicti sunt, quasi quidam principum fili, visi
et designati augustae maiestatis heredes. 3 Et quoniam de Caesarum nomine
in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen
indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai
dicitur, in proelio caeso eum, qui primus sic appellatus est, doctissimi
viri et eruditissimi putant dictum, 4 vel quia mortua matre, sed ventre
caeso, sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus,
vel quod oculis caesiis et ultra humanum morem viguerit. 5 Certe
quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum
aeternitate mundi nomen effloruit. 6 Hic ergo, de quo sermo est, primum
Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano ascitus in Aeliorum
familiam, hoc est in Hadriani, transscriptus et appellatus est Caesar. 7
Huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium,
multi Annium prodiderunt. 8 Maiores omnes nobilissimi, quorum origo
pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. 9 Et de huius quidem familia
plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii
huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus est, disseremus. 10 Is enim
liber debet omnia, quae ad stemma generis pertinent, continere, qui habet
principem, de quo plura dicenda sunt.
III. 1 Adoptatus autem Aelius
Verus ab Hadriano eo tempore, quo iam, ut superius diximus, parum vigebat
et de successore necessario cogitabat, 2 statimque praetor factus et
Pannonis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat
deputatus imperio, iterum consul designatus est. 3 Datum etiam populo
congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter
milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum, quod posset
laetitiam publicam frequentare. 4 Tantumque apud Hadrianum principem
valuit, ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus
omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret. 5 Nec provinciae
quidem, cui praepositus erat, defuit. 6 Nam bene gestis rebus vel potius
feliciter etiamsi non summi, medii tamen optinuit ducis famam. 7 Hic
tamen valetudinis adeo miserae fuit, ut Hadrianum statim adoptionis
paenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de
aliis cogitaret, si forte vixisset. 8 Fertur denique ab his, qui Hadriani
vitam diligentius in litteras rettulerunt, Hadrianum Veri scisse genituram
et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum
adoptasse, ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri
iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis conditionibus
ferebatur. 9 Fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque
adeo demonstrat, ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum
usque ad horam mortis futuros actus ante perscripserit.
IV. 1 Satis
praeterea constat eum de Vero saepe dixisse:
V. 1 Fuit hic vitae
laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malivoli locuntur,
acceptior forma quam moribus. 2 In aula diu non fuit, in vita privata
etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus ac memor familiae suae,
comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae
celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis. 3 Huius
voluptates ab his, qui vitam eius scripserunt, multae feruntur, et quidem
non infames sed aliquatenus diffluentes. 4 Nam tetrafarmacum, seu potius
pentefarmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur
repperisse, hoc est sumen, fasianum, pavonem, pernam crustulatam et
aprunam. 5 De quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non
pentefarmacum sed tetrafarmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita
persecuti sumus. 6 Fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus
invenerat. 7 Nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto
reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptumesset album,
replebat iacensque cum concubinis vel amine de liliis facto se tegebat
unctus odoribus Persicis. 8 Iam illa frequentantur a nonnullis, quod et
accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis.
quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta sunt. 9
Atque idem Ovidii libros Amorum ad verbum memoriter scisse fertur, idem
Apicii, ut ab aliis relatum, in lecto semper habuisse, idem Martialem
epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse. 10 Iam illa leviora quod
cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum
nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut
Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter
faciens cursitare. 11 Idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus
dixisse fertur : "Patere me per alias exercere cupiditates meas: uxor enim
dignitatis nomen est, non voluptatis." 12 Eius est filius Antoninus
Verus, qui adoptatus est a Marco, -vel certe cum Marco- et cum eodem
aequale gessit imperium. 13 Nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati
sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur, ut dicantur
nonduo Antonini set duo Augusti. 14 Tantumque huius rei et novitas et
dignitas valuit, ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem
consulum.
VI. 1 Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et
militibus Hadrianus dedit. 2 Sed cum eum videret homo paulo argutior,
miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius iactare non posset, dixisse
fertur: 3 "Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si
quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui non ipsam rem publicam,
sed nos ipsos sustentare vix possit." 4 Et haec quidem Hadrianus cum
praefecto suo locutus est. 5 Quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc
Aelius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati
hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat,
successorem dedit volens videri, quod verba tristia temperasset. 6 Sed
nihil profuit. nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Aelius
Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) perit sepultusque est
imperatorio funere, neque quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem.
7 Doluit ergo illius mortem, ut bonus pater, non, ut bonus princeps. nam
cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse
fertur his : "Etiam vivente adhuc Vero decreveram." 8 Ex quo ostendit aut
iudicium suum aut scientiam futurorum. 9 Post hunc denique Hadrianus diu
anceps, quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum. Cui
conditionem addidit, utipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret
filiamque suam Vero, non Marco daret. 10 Nec diutius vixit gravatus
languore ac diverso genere morborum saepe dicens sanum principem mori
debere, non debilem.
VII. 1 Statuas sane Aelio Vero per totum orbem
colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri. 2 Denique
illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum, qui pereunte Aelio
in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco,
ut iamdiximus, dedit saepe dicens : "Habeat res publica quodcumque de
Vero." 3 Quod quidem contrarium his, quae de adoptionis paenitentia per
auctores plurimos intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter
clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret.
4 Haec sunt, quae de Vero Caesare mandanda litteris fuerunt. 5 De quo
idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui [vel] post
Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel
principes appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum
filii aut parentes Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris
exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla sit
necessitas talia requirendi.
Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
2 Quos versus cum
aliquando in hortulo spatians cantitaret, atque adesset unus ex
litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere:
esse sinent.Nimium vobis Romana propago
3 Hadrianus dixisse fertur "Hos Versus vita non capit Veri", illud addens:
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.manibus date lilia plenis;
4 Cum quidem etiam
illud dicitur cum risione dixisse : "Ego mihi divum adoptavi, non filium."
5 Nunc tamen cum eum consolaretur unus de litteratis, qui aderat, ac
diceret : "Quid? si non recte constellatio eius collecta est, quem
credimus esse victurum?", Hadrianus dixisse fertur : "Facile ista dicis
tu, qui patrimonii tui, non rei p. quaeris heredem." 6 Unde apparet eum
habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re
publica summovere. 7 Sed eius consiliis iuvit eventus. nam cum de
provincia Aelius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque
legitur, sive per se seu per sciniorum aut dicendi magistros parasset, qua
kalendis ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se
aestimaret invari, kalendis ipsis Ianuariis perit. 8 Iussusque ab
Hadriano, quia Vota interveniebant, non lugeri.
purpureos spargam flores animamque nepotis
his saltim accumulem donis et fungar inani
munere.Historia Augusta The Latin Library The Classics Page