TYRANNI TRIGINTA TREBELLI POLLIONIS



I. 1 Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus seriem, in qua per annos, quibus Gallienus et Valerianus rem p. tenuerunt, triginta tyranni occupato Valeriano magnis belli Persici necessitatibus extiterunt, cum Gallienum non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberent, ut suis locis probabitur. 2 Sed quoniam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut non multa de his vel dici possint a doctioribus vel requiri, deinde ab omnibus historicis, qui Graece ac Latine scripserunt, ita nonulli praetereantur, uti eorum <nec> nomina frequententur, postremo cum tam varie a plerisque super his nonnulla sint prodita: in unum eos libellum contuli et quidem brevem, maxime cum vel in Valeriani vel in Gallieni vita pleraque de his dicta nec repetenda tamen satis constet.

CYRIADES

II. 1 Hic patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum luxuria sua et moribus perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argenti etiam infinito pondere Persas petit. 2 Atque inde Sapori regi coniunctus atque sociatus, cum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomastem primum, deinde Saporem ad Romanum solumtraxit; Antiochia etiam capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit. 3 Atque inde vocatus Augustus, cum omnem orientem vel virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero interemisset - quod alii historici negant factum - ipse per insidias suorum, cum Valerianus iam ad bellum Persicum veniret, occisus est. 3 Neque plus de hoc historiae quicquam mandatum est, quod dignum memoratu esse videatur, quem clarum perfugium et parricidium et aspera tyrannis et summa luxuria litteris dederunt.

POSTUMUS

III. 1 His vir in bello fortissimus, in pace constantissimus, in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia positum crederet quasi custodi vitae et morum et actuum imperialium institutori. 2 Sed, quantum plerique adserunt - quod eius non convenit moribus -, postea fidem fregit et occiso Salonino sumpsit imperium. 3 Ut autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odissent, puerum autem apud se [ferre] imperare <ferre> non possent, eum, qui commissum regebat imperium, imperatorem appellarunt missisque militibus adulescentem interfecerunt. 4 Quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus Gallis Postumus gratanter acceptus talem se praebuit per annos septem, ut Gallias instauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis vacaret et amore barbarae mulieris consenesceret. 5 Gestum est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc, cum sagitta Gallienus est vulneratus; si quidem nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mente populorum, quod summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset imperium. 7 Sed cum se gravissime gereret, more illo, quo Galli novarum rerum semper sunt cupidi, Lolliano agente interemptus est. 8 Si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos misit, intelleget: 9 "Transcrenani limitis ducem et Galliae praesidem Postumum fecimus, virum dignissimum severitate Gallorum, praesente quo non miles in castris, non iura in foro, non in tribunalibus lites, non in curia dignitas pereat, qui unicuique proprium et suum servet, virumquem ego prae ceteris stupeo, et qui locum principis mereantur iure, de quo spero quod mihi gratias agetis. 10 Quod si me fefellerit opinio, quam de illo habeo, sciatis nusquam gentium repperiri, qui possit penitus adprobari. 11 Huius filio Postumo nomine tribunatum Vocontiorum dedi, adulescenti, qui se dignum patris moribus reddet."

POSTUMUS IUNIOR

IV. 1 De hoc prope nihil est quod dicatur, nisi quos a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a Gallis sumpsisset imperium. 2 Fuit autem - quod solum memoratu dignum est - ita in declamationibus disertus, ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat.

LOLLIANUS

V. 1 Huius rebellione in Gallia Post[h]umus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset imperium. 2 Fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuiti minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus tenuit. 3 Interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque filium contulisset imperia. 4 Et Lollianus quidem nonnihilum rei p. profuit. Nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae Postumus per septem annos in solo barbasico aedificaverat, quaeque interfecto Post[h]umo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et incensa, in statum veterem reformavit. Deinde a suis militibus, quod in labore nimius esset, occisus est. 5 Ita Gallieno perdente rem p. in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, - nam de Mario nihil dicimus - adsertores Romani nominis extiterunt. 6 Quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas. 7 Qui si eo genere tunc evasissent, quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium. 8 Lolliani autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata: virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt.

VICTORINUS

VI. 1 Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victorinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit. 2 Cumque adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. 3 Tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem strupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus. 4 De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem optimus imperator, a multis multa sunt dicta. 5 Sed satis credimus Iuli Atheriani partem libri cuiusdam ponere, in quo de Victorino sic loquitur: 6 "Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem vel Severum. 7 Sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit, ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium iudicio meruisse puniri." 8 Ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus.

VICTORINUS IUNIOR

VII. 1 De hoc nihil amplius in litteras est relatum quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a matre vel ab avia sub eadem hora, qua Victorinus interemptus, Caesar est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus. 2 Extant denique sepulchra circa Agrippinam brevi marmore inpressa humilia, in quibus ulus est inscriptus: "Hic duo Victorini tyranni siti sunt."

MARIUS

VIII. 1 Victorino et Lolliano, Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum imperavit. 2 De hoc quid amplius requiratur, ignoro, nisi quod eum insignorum brevissimum fecit imperium. Nam ut ille consul, qui sex meridianis horris consulatum seffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco: "Consulem habuimus tam severum tamque censorium, ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit", de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visis est imperare, tertia interemptus est. 3 Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Marmurium, nonnulli Veterium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt. 4 Sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis est nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum fortiores fuisse, cum in digitis nervos videretur habuisse non venas. 5 Nam et carra venienta digito salutari reppulisse dicitur et fortissimo quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. Multa duorum digitorum allisione contrivit. 6 Occisus est a quodam militer, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux esset vel cum imperium cepisset. Addidisse vero dicitur interemptor: 7 "Hic est gladius quem ipse fecisti." Huius contio prima talis fuisse dicitur: 8 "Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius mihi omnes testes estis. 9 Sed dicat quisque quod vult. Utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate, depeream. 10 Ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant. 11 Enitar denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum ceteris, quae adiacent, gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut specialiter in nobis ferrum timeant. 12 Vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam scierit tractare nisi ferrum. 13 Quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim."

INGENUUS

IX. 1 Tusco et Basso conss. cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuroiae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei p. a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator, qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset. 2 Causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei p. necessarius et militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptissimus. 3 Sed Gallienus, ut erat nequam perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos tam milites <quam> cives asperrime saevit. Nec quemquam suae crudelitatis exortem reliquit, usque adeo asper et truculentus, ut plerasque civitates vacuas a virili sexu relinqueret. 4 Fertur sane idem Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret. 5 Extat sane epistola Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. Quam ego idcirco interposui, ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet: 6 "Gallienus Veriano. Non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere potuisset. 7 Perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque inpuberes sine reprehensione nostra occidi possent. 8 Occidendus est quicum<que> male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum patrem fratrem. 9 Ingenuus factus est imperator. Lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi."

REGILIANUS

X. 1 Fati publici fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium prosiliret. Regilianus denique in Illyrico ducatum gerens imperator est factus auctoribus iomperii Moesis, qui cum Ingenuo fuerant ante superati, in quorum parentes graviter Gallienus saevierat. 2 Hic tamen multa fortiter contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibusque militibus et timore provincialium, ne iterum Gallienus graviora faceret, interemptus est. 3 Mirabile fortasse videatur, si, quae origo imperii eius fuerit, declaretur. Capitali enim ioco regna promeruit. 4 Nam cum milites cum eo quidam c[a]enarent, extitit vicarius tribuni qui diceret: "Regiliani nomen unde credimus dictum?". Alius continuo: "Credimus quod a regno". 5 Tum is qui aderat scolasticus, coepit quasi grammaticaliter declinare et dicere: "Rex regis regi Regilianus". 6 Milites, ut est hominum genus pronum ad ea, quae cogitant: "Ergo potest rex esse?" Item alius: "Deus tibi regis nomen inposuit." 7 Quid multa? His dictis cum alia die mane processisset, a principiis imperator est salutatus. Ita quod aliis vel audacia vel iudicium, huic detulit iocularis astutia. 8 Fuit, quod negari non potest, vir in <re> militari semper probatus et Gallieno iam ante suspectus, quod dignus videretur imperio, gemtis Daciae, Decibali ipsius, ut fertur, adfinis. 9 Extat epistola divi Claudii tunc privati,qua Regiliano, Illyrici duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum omnia Gallieni segnitia deperirent. Quam ego repertam in authenticis inserendam putavit, fuit enim publica. 10 "Claudius Regiliano multam salutem. Felicem rem p., quae te talem virum habere in castris belloicis meruit, felicem Gallienum, etiamsi ei vera nemo nec de bonis nec de malis nuntiat. 11 Pertulerunt ad me Bonitus et Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. Dignus eras triumpho, si antiqua tempora exstarent. 12 Sed quid multa? Memor cuiusdam hominis cautius velim vincas. Arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittas, sed fiblatoria, cum ipse misi de nostris." 13 Hac epistola ostenditur, quid de Regiliano senserit Claudius, cuius gravissimum iudicium suis temporibus fuisse non dubium est. 14 Nec a Gallieno quidem vir iste promotus est, sed a patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus et Ingenuus et Postumus et Aureolus, qui omnes in imperio interempti sunt, cum mererentur imperium. 15 Mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe, quod omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in diligendis rei p. ducibus talem fuisse, qualem Romana delicitas, si continuari fataliter potuisset sub bono principe, requirebat. 16 Et utinam vel illi, qui arripuerant imperia, regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non fuisset, utlibet se in suo statu res p. nostra tenuisset. 17 Sed nimis sibi Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit et Gallienum diutius quam oportebat rei p. reservavit.

AUREOLUS

XI. 1 Hic quoque [in] Illyricianos exercitus regns in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium. 2 Et cum Macrianus cum filio suo Macrino contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. 3 Et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem frustra temptasset, pacem cum eo {fecit} contra Post[h]umum pugnaturus. Quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. 4 Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit, qui nunc pons Aureoli nincupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit. Extat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam:

Dono sepulchrorum victor post multa tyranni
proelia iam felix Claudius Aureolum
munere prosequitur mortali et iure superstes,
vivere quem vellet, si pateretur amor
militis egregii, vitam qui iure negavit
omnibus indignis et magis Aureolo.
Ille tamen clemens, qui corporis ultima servans
et pontem Aureoli dedicat et tumulum.
6 Hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui, ut fidem servarem, non quo <non> melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. 7 Rem enim vobis proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.

MACRIANUS

XII. 1 Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperatore, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem unum in locum concesserunt quaerentes, quid faciendum esset. 2 Tuncque constitit Gallieno longe posito, Aureolo usurpante imperium debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, ne quispiam tyrannus existeret. 3 Verba igitur Ballistae - quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit - haec fuerunt: 4 "Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero. 5 Sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, probatus in re p. et, quod maxime ad imperium pertinet, dives? 6 Arripe igitur locum meritis tuis debitum. Me praefecto, quamdiu voles, uteris. Tu cum re p. tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum principem gaudeat." 7 Ad haec Macrianus: "Fateor, Ballista, imperium prundenti non frustra est. Volo enim rei p. subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovare, sed non hoc in me aetatis est: senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum ad usu militiae retraxerunt. 8 Iuvenes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus orbis humani rem p. restituant, quam Valerianus fa[c]to, Gallienus vitae suae genere perdiderunt." 9 Post haec intellexit eum Ballista sic agere, ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus est: 10 "Prudentiae tuae rem p. tradimus. Da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, salvi esse non possunt." 11 Tunc ille ubi intellectum se esse comperit: "Do", inquit, "Manus de meo stipendium militi duplex daturus. Tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe. Iam ego faxim, ut Gallienus, sordissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat." 12 Factus est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. 13 Sed cum quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus est. 14 Triginta denique milia militum in Areoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano trahere atque a Domitilla. 15 De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit. Inter cetera ex oratione divi Valeriani: 16 "Ego, p. c., bellum Persicum gerens Macriano totam rem p. credidi <et> quidem a parte militari. Ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et amat et timet miles, ille utcumque res exegerit, cum exercitibus agit. 17 Nec, p. c., nova vel inopina nobis sunt: pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia conprobata est, cum in diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret. 18 Huc accedit quod habet iuvenes filios Romano dignus collegio, nostra dignus amicitia" et reliqua.

MACRIANUS IUNIOR

XIII. 1 Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur. 2 De hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis. Sed <quid> ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? 3 Hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta, <ut> dixi superius, milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forte et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatus splendore sublimi.

QUIETUS

XIV. 1 Hic, ut diximus, Macrini filius fuit. Cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus. Sed ubi comperit Odenatus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. 2 Idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem p. gerere, videretur. 3 Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere, quod speciale semper habuerunt. 4 Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. 5 Vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum caenam in templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu[m] omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit. 6 Quod idcirco posui, quia dicuntur iuvari in omni actu suo, qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.

ODENATUS

XV. 1 Nisi Odenatus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei p. viribus sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. 2 Quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et [a] Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. 3 Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in postestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. 4 Postremo Ctesifonta usque Saporem et eius liberos persedutus captis consubinis, capta etiam magna praeda d orientem vertit, sperans, quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum, eo interempto filium <eius> Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum, usurpante, ne et ipse posset occidi. 5 Composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus. 6 Iratos fuisse rei p. deos credo, qui interfecto Valeriano noluerint Odenatum reservare. 7 Ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semperinclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis inpendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala, quae in se continent venatoriae voluptates. 8 Quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.

HERODES

XVI. 1 Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graec[i]ae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aurati papiliones et omnia Persica. 2 Denique ingenio eius usus Odenatus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. 3 Et erat circa illum Zenobia novercali animo,qua re commendabiliorem patri eum fecerat. Neque plura sunt quae de Herode dicantur.

MAEONIUS

XVII. 1 Hic consobrinus Odenati fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatoremoptimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filii Herodis <luxuriem>. 2 Dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non opterat, ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur. 3 Sed hic quoque spurcissimus fuit. Quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.

BALLISTA

XVIII. 1 De hoc, utrumimperavit,scriptores inter se ambigunt. Multi enim dicunt Quieto per Odenatum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec [a] Gallieno nec Aureolo nec Odenato se crederet. Alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Dafnidem sibi compararat, interemptum. 3 Multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos, quos Aureolus miserat ad conprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat. 4 Fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem p., in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus, ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit: 5 "Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum. Si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. 6 His rem p. informa. Videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat, ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet, ubi sunt frumenta, ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta, ubi non habet, dare, illic equum, ubi non potest, pascere? 7 Nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis aut sumptibus rem p. gravent. 8 Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum: illic pedites conlocentur, quamquam in Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint. Multum enim ex campis feni colligitur. 9 Iam vinum, laridum, iam ceterae species in his dandae sunt locis, in quibus adfatim redundant. 10 Quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. Id quod publicitus est decretum." 11 Est et alia eius epistola, qua gratias Ballistae agit, in qua docet sibi praecepta gubernandae rei p. ab eodem data, gaudens, quod eius consilio nullum adscripticium - id est vacantem - haberet et tribunum, nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret. 12 Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odenati et Gallieni gratiam dicitur interemptus. 13 De quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.

VALENS

XIX. 1 Hic vir militaris, simul etiam civilium virtutumgloria pollens proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat. 2 Quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit. 3 Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est.

VALENS SUPERIOR

XX. 1 Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente, qui superiorum principum temporibus interemptus est, aliquid diceremus. 2 Nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus fuisse perhibetur; alii tantum avunculum dicunt. 3 Sed par in ambobus fuit fortuna. Nam et ille, <cum> paucis diebus Illyrico imperasset, occisus est.

PISO

XXI. 1 Hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus [vi] interemptus est, vir summae sanctitatis et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur, cui se Cicero nobilitandi causa sociaverat. 2 Hic omnibus principibus acceptissimus fuit. Ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod quamvis hostem suum Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res p. non haberet. 3 Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani successerat, ait: "Consul, consule." 4 Cumque consultus esset "Divinos" inquit "Honores Pisoni decerno, p. c., Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros id probaturos esse confido. Neque enim melior vir quisquam fuit neque constantior." 5 Post quem ceteri consulti statuam inter triumphales et currus quadriiugos Pisoni decreverunt. 6 Sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium <locum> positae sunt nec adhuc redditae. 7 Nam in his locis fuerunt, in quibus thermae Diocletianae sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati.

AEMILIANUS

XXII. 1 Est hoc familiare populi Aegyptiorum, ut velut furiosi ac dementes de levissimis quibus usque ad summa rei p. pericula perducantur: 2 saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calciamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei p. periculum <in> seditiones, ita ut armarentur contra eos exercitus, pervenerunt. 3 Familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset, quod crepidas suas meliore esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est: ictus est lapidus, petitus est ferro, nec defuit ullum seditionis telum. 4 Qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque pereundum. 5 Consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium. 6 Nec eius ad regendam rem p. vigor defuit, nam Thebaidem totamque Aegyptum peragravit et, quaternus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate summovit. 7 Alexander denique vel Alexandrinus - nam incertum id quoque habetur - virtutum merito vocatus est. 8 Et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, set quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. 9 Tacendum esse non credo, quod, cum de Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni factum. 10 Qui cum [e] Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere; 11 cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus. Denique nunc extat memoria rei frequentatae. 12 Quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. 13 Fertur enim apud Memfim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore, cum in eam venissent Romani faces et praetexta Romanorum. 14 Quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur.

SATURNINUS

XXIII. 1 Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano dilectus Saturninus fuit. 2 Hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui, sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. 3 Hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: "Commilitiones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis." 4 Denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus, ab isdem ipsis, a quibus factus fuerat, interemptus est. 5 Huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora nudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.

TETRICUS SENIOR

XXIV. 1 Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem p. R. praesidatum in Gallia regentem ad imperium hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. 2 Et cum multa Tetricus feliciterque gessi<sse>t et diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum militum suorum inpudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit. 3 Versus denique illius fertur, quem statim ad Aurelianum scripserat: "Eripe me his, invicte, malis". 4 Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillium facile cogitarete, senatorem p. R. eundemque consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odenati uxorem cum filiis minoribus Odenati, Herenniano et Timolao. 5 Pudore tamen victus vir nimium severus eum, quem triumphaverat, conrectorem totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samni, Lucaniae Brittiorum, Apuliae Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam commilitionem, aliquando etiam imperatorem appellaret.

TETRICUS IUNIOR

XXV. 1 Hic puerulus a Victoria Caesar est appellatus, cum illa mater castrorum ab exercitu nuncupata esset. 2 Qui et ipse cum patre per triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibato patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit, ut Arellius Fuscus dicit, semper insignis. 3 Narrabat avus meus hunc sibi familairem fuisse neque quemquam [quam] illi ab Aureliano aut postea ab aliis principibus esse praelatum. 4 Tetricorum domus hodieque extat in monte Caelio inter duos lucos contra Isium Metellinum pulcherrrima, in qua Aurelianus pictus est utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cycladem - pictura est de museo; - quam cum dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio.

TREBELLIANUS

XXVI. 1 Pudet iam persequi, quanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestis illius, si quidem erat in eo ea luxuria, ut rebelles plurimos mereretur, et ea crudelitas, ut iure timeretur. Quare et in Trebellianum <bellatum>, factum in Isauria principem ipsis Isauris sibi ducem quaerentibus. Quem cum alii archipiratam vocassent, ipse se imperatorem appellavit. Monetam etiam cudi iussit. 3 Palatium in arce Isauria constituit. Qui quidem cum se intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus contulisset, aliquandiu apud Cilicas imperavit. 4 Sed per Gallieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum deductus victus est et occisus. 5 Neque tamen postea Isauri timore, ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalitem perduci quavis principum humanitate potuerunt. 6 Denique post Trebellianum pro barbaris habentur; etenim in medio Romani nominis solo regio eorum novo genere custodiarum quasi limes includitur, locis defensa, non hominibus; 7 nam sunt non satura decori, non virtute graves, non instructi armis, non consiliis prudentes, sed hoc solo securi, quod in editis positi adiri nequeunt. Quos quidem divus Claudius paene ad hoc perduxerat, ut a suis semotos locis in Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum possessionem, ne quid ex ea postea rebellionis oreretur.

HERENNIANUS

XXVII. 1 Odenatus moriens duos parvulos reliquit, Herrenianum et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam decuit rem p. obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens purpuratos eosdemque adhibens contionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et Samiramidem et Cleopatram sui generis principem inter cetera praedicans. Sed <de> horum exitu incertum est; 2 multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte suo esse consumptos, si quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent.

TIMOLAUS

XXVIII. 1 De hoc ea putamus digna notione, quae de fratre sunt dicta. 2 Unum tamen est quod eum a fratre separat, quod tanti fuit ardoris ad studia Romana, ut brevi consecutus, quae insinuaverat grammaticus, esse dicatur, potuisse quin etiam summum Latinorum rhetorem facere.

CELSUS

XXIX. 1 Occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin etiam Ponti, Thraciarum et Illyrici, dum Gallienus popinatur et balneis ac leonibus deputat vitam, Afri quoque auctore Vibio Passieno, proconsule Africae, et Fabio Pomponiano, duce limitis Libycis, Celsum imperatorem appellaverunt peplo deae Caelestis ornatum. 2 Hic privatus ex tribunis in Africa positus in agris suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine, ut dignus videretur imperio. 3 Quare cratus per quandam mulierem, Gallienam nomine, consobrinam Gallieni, septimo imperii die interemptus est atque adeo etiam inter obscuros principes vix relatus est. 4 Corpus eius a canibus consumptum est Siccensibus, qui Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo iniuriae genere imago in crucem sublata persultante vulgo, quasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus.

ZENOBIA

XXX. 1 Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fatigata re p. eo usque perventum est, ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres imperarent, et quidem peregrinae. 2 <peregrina> enim, nomine Zenobia, de qua multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorumque gente iactaret, post Odenatum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu Didonis ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani et Timolai diutius, quam femineus sexus patiebatur, imperavit. 3 Si quidem Gallieno adhuc regente rem p. regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit in iura Romana. 4 Extat epistola Aureliani, quae captivae mulieri testimonium fert. Nam cum a quibusdam reprehenderetur, quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimus triumphasset, missis ad senatum populumque Romanum litteris hac se adtestatione defendit: 5 "Audio, p. c., mihi obici, quod non virile munus impleverim Zenobiam triumphando. Ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent, quae illa sit mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam erga milites gravis, quam larga, cum necessitas postulet, quam tristis, cum severitas poscat. 6 Possum dicere illius esse, quiod Odenatus Persas vicit ac fugato Sapore Ctesifonta usque pervenit. 7 Possum adserere tanto apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent. 8 Nec ego illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum sibi vel liberis suis orientis servaret imperium. 9 Sibi ergo habeant propriarum venena linguarum hi, quibus nihil placet. 10 Nam si vicisse ac triumphasse feminam non est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius contemptu haec bene rexit imperium? 11 Quid de divo Claudio, sancto ac venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothicis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur imperare? Idque consulte ac prudenter, ut illa servante orientalis finis imperii ipse securius, quae instituerat, perpetraret." 12 Haec oratio indicat, quid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. Cuius ea castitas fuisse dicitur, ut ne virum suum quidem scierit nisi temptandis conceptionibus. Nam cum semel concubuisset, exspectatis menstruis continebat se, si praegnans esset, sin minus, iterum potestatem quaerendis liberis dabat. 13 Vixit regali pompa. More magis Persico adorata est. 14 Regum more Persarum convicata est. Imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriam, media etiam coclide veluti fibula muliebri adstricta, brachio saepe nudo. 15 Fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra modum vigentibus nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. Tantus candor in dentibus, ut margaritas eam plerique putarent habere, nmon dentes. 16 Vox clara et virilis. Severitas, ubi necessitas postulabat, tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. Larga prudenter, conservatrix thensaurorum ultra femineum modum, 17 usa vehiculo carpentario, raro pilento, aequo saepius. Fertur autem vel tria vel quattuor milia frequenter cum peditibus ambulasse. 18 Venata est Hispanorum cupiditate. Bibit saepe cum ducibus, cum esset alias sobria; bibit et cum Persis atque Armeniis, ut eos vinceret. 19 Usa est vasis aureis gemmatis ad convivia, usa Cleopatranis. In ministerio eunuchos gravioris aetatis habuit, puellas nimis raras. 20 Filios Latine loqui iusserat, ita ut Graece vel difficile vel raro loquerentur. 21 Ipsa Latini sermoni[bu]s non usque quaque gnara, sed ut loqueretur pudore cohibita; loquebatur et Aegyptiace ad perfectum modum. 22 Historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita, ut eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat. 23 Cum illam Aurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellasset: "Quid est, Zenobia? Ausa es insultare Romanis imperatoribus?" Illa dixisse fertur: "Imperatorem te esse cognosco, qui vincis, Gallienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni venire, si facultas locorum pateretur, optavi." 24 Ducta est igitur per triumphum ea species, ut nihil pompabilius p. R. videretur iam primum ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere laboraret. 25 Fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum diceret se gemmarum onera ferre non posse. 26 Vincti erant praetera pedes auro, manus etiam catenis aureis, nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Persicus praeferebat. 27 Huic ab Aureliano concessa est, ferturque vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibi possessione in Tiburti, quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatioatque ab eo loco, cui nomen est Concae.

VICTORIA

XXXI. 1 Non tam digna res erat, ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent, ut memoria dignae etiam mulieres censerentur. 2 Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet. Insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem. 3 Cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma extat apud Treviros. 4 Quae quidem non diutius vixit. Nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta. 5 Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur. Quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis singula quaeque narrarem, nasceretur indigna fastidia et ea, quae ferre lector non posset. 6 Nunc ad Claudium principem redeo. De quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singuli viro, ita ut de familia tam snacta et tam nobili saltim pauca referantur. 7 Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res p., duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta viri hoc volumine tenerentur. 8 Quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consultas atque hos volumini tuo volens addas, quos ergo, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aureliam his qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt, addere destinaveram. 9 Sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis avertit. 10 Habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas inplevit. Nemo in templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos [cum risu et ioco], tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent <cum risu et ioco> iactitare, posuisse. 11 Habent integrum numerum ex arcanis historiae in meas litteras datum. 12 Titus enim et Censorinus <inseruntur>, quorum unus, ut dixi, sub Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab isdem militibus, a quibus purpura velati fuerant, interempti sunt.

TITUS

XXXII. 1 Docet Dexippus nec Herodianus tacet omnesque, qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi dicunt, invitum vero et a militibis coactum, ut plerique adserunt, imperasse atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum; imperasse autem dicitur mensibus sex. 2 Fuit hic vir de primis erga rem p. domi forisque laudabilis, sed in imperio parum felix. 3 Alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat, principem factum. 4 Nec mireris tantam esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur. 5 Huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in templo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. 6 Haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. 7 Longius mihi videor processisse quam res postulabat. Sed quid faciam? Scientia naturae facilitate verbosa est. 8 Quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei p. septem diebus dicitur imperasse.

CENSORINUS

XXXIII. 1 Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. 2 Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est. 3 Cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab his ipsis, a quibus fuactus fuerat, interemptus est. 4 Extat eius selpulchrum <circa Bononiam>:, in quo grandibus litteris [circa Bononiam] incisi sunt omnes eius honores; ultimo tamen versu adscriptum est: 5 "felix omnia, infelicissimus imperator". Extat eius familia Censorinorum nomine frequantata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam petit; 6 extat etiam domus pulcherrima adiuncta gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibetur. 7 Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. 8 Da nunc cuivis libellum non tam diserte quam fideliter scriptum. Neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurgueo, ut respirandi non habeam facultatem.



Historia AugustaThe Latin LibraryThe Classics Page