FRAGMENTA AD LIBROS VT VIDETUR CONTROVERSIARVM SPECTANTIA
1. Quint. 9,2,42: Novi vero et praecipue declamatores audacius nec
mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controversia, cuius
summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in
adulterio deprensos occidit: duc, sequor. accipe hanc senilem manum et
quocumque vis imprimeí. et post paulo: aspiceí inquit quod diu non
credidisti. ego vero non video: nox oboritur et crassa caligo.í
2. 98 Nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum
convenit, et est a Seneca dictum eleganter non patronorum hoc esse sed
testium.
3. Donati vita Vergiliana 29 Seneca tradidit Iulium Montanum poetam
solitum dicere involaturum se Vergilio quaedam, si et vocem posset et os
et hypocrisin; eosdem enim versus ipso pronuntiante bene sonare, sine
illo inanes esse mutosque.
FRAGMENTA HISTORIARVM
4. Lact. inst. 7,15: Non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit
in aetates. primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et
genita et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub ceteris regibus,
a quibus et aucta sit et disciplinis pluribus institutisque formata. at
vero Tarquinio regnante cum iam quasi adulta esse coepisset, servitium
non tulisse et reiecto superbae dominationis iugo maluisse legibus
obtemperare quam regibus; cumque esset adulescentia eius fine Punici
belli terminata, tum denique confirmatis viribus coepisse iuvenescere.
sublata enim Carthagine, quae diu aemula imperii fuit, manus suas in
totum orbem terra marique porrexit, donec regibus cunctis et nationibus
imperio subiugatis, cum iam bellorum materia deficeret, viribus suis
male uteretur, quibus se ipsa confecit. haec fuit prima eius senectus,
cum bellis lacerata civilibus atque intestino malo pressa rursus ad
regimen singularis imperii recidit quasi ad alteram infantiam revoluta.
amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita
consenuit, tamquam sustentare se ipsa non valeret, nisi adminiculo
regentium uteretur.
5. Suet. Tib. 73 Seneca eum scribit intellecta defectione exemptum
anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse
digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito vocatis
ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectula
deficientibus viribus concidisse.
Seneca the Elder The Latin Library The Classics Homepage