EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER NONUS
LXXV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. Quis enim accurate
loquitur nisi qui vult putide loqui? Qualis sermo meus esset si una desideremus
aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo,
quae nihil habent accersitum nec fictum. [2] Si fieri posset, quid sentiam
ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem
nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissem,
contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.
[3] Hoc unum plane tibi adprobare vellem, omnia me illa sentire quae dicerem,
nec tantum sentire sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur;
tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus.
Non mehercules ieiuna esse et arida volo quae de rebus tam magnis dicentur
(neque enim philosophia ingenio renuntiat), multum tamen operae inpendi
verbis non oportet. [4] Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus
loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promissum
suum implevit qui et cum videas illum et cum audias idem est. Videbimus
qualis sit, quantus sit: unus est. [5] Non delectent verba nostra sed prosint.
Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est
aut parvo constat, adsit et res pulcherrimas prosequatur: sit talis ut
res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic
animi negotium agitur. [6] Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed si
ita competit ut idem ille qui sanare potest compte de iis quae facienda
sunt disserat, boni consulet. Non tamen erit quare gratuletur sibi quod
inciderit in medicum etiam disertum; hoc enim tale est quale si peritus
gubernator etiam formosus est. [7] Quid aures meas scabis? quid oblectas?
aliud agitur: urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es;
curare debes morbum veterem, gravem, publicum; tantum negotii habes quantum
in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? iamdudum gaude si sufficis
rebus. Quando tam multa disces? quando quae didiceris adfiges tibi ita
ut excidere non possint? quando illa experieris? Non enim, ut cetera, memoriae
tradidisse satis est: in opere temptanda sunt; non est beatus qui scit
illa, sed <qui> facit.
[8] 'Quid ergo? infra illum nulli gradus sunt? statim a sapientia praeceps
est?' Non, ut existimo; nam qui proficit in numero quidem stultorum est,
magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes
sunt magna discrimina: in tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur.
[9] Primi sunt qui sapientiam nondum habent sed iam in vicinia eius
constiterunt; tamen etiam quod prope est extra est. Qui sint hi quaeris?
qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant conplectenda didicerunt,
sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent,
iam tamen in illa quae fugerunt decidere non possunt; iam ibi sunt unde
non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet: quod in quadam
epistula scripsisse me memini, 'scire se nesciunt'. Iam contigit illis
bono suo frui, nondum confidere. [10] Quidam hoc proficientium genus de
quo locutus sum ita conplectuntur ut illos dicant iam effugisse morbos
animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra
periculum malitiae nisi qui totam eam excussit; nemo autem illam excussit
nisi qui pro illa sapientiam adsumpsit. [11] Quid inter morbos animi intersit
et adfectus saepe iam dixi. Nunc quoque te admonebo: morbi sunt inveterata
vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio; nimio artius haec animum inplicuerunt
et perpetua eius mala esse coeperunt. Ut breviter finiam, morbus est iudicium
in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint quae leviter expetenda
sunt; vel, si mavis, ita finiamus: nimis inminere leviter petendis vel
ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel
in nullo. [12] Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati,
qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc
in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus pthisin. Itaque qui plurimum
profecere extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.
[13] Secundum genus est eorum qui et maxima animi mala et adfectus
deposuerunt, sed ita ut non sit illis securitatis suae certa possessio;
possunt enim in eadem relabi.
[14] Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non extra
omnia. Effugit avaritiam sed iram adhuc sentit; iam non sollicitatur libidine,
etiamnunc ambitione; iam non concupiscit, sed adhuc timet, et in ipso metu
ad quaedam satis firmus est, quibusdam cedit: mortem contemnit, dolorem
reformidat.
[15] De hoc loco aliquid cogitemus: bene nobiscum agetur, si in hunc
admittimur numerum. Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione
studii secundus occupatur gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color
tertius. Cogita quantum circa te videas malorum; aspice quam nullum sit
nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice
privatimque peccetur: intelleges satis nos consequi, si inter pessimos
non sumus. [16] 'Ego vero' inquis 'spero me posse et amplioris ordinis
fieri.' Optaverim hoc nobis magis quam promiserim: praeoccupati sumus,
ad virtutem contendimus inter vitia districti. Pudet dicere: honesta colimus
quantum vacat. At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras
et mala tenacissima abrumpimus! [17] Non cupiditas nos, non timor pellet;
inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus, nec mortem horrebimus nec
deos; sciemus mortem malum non esse, deos malo non esse. Tam inbecillum
est quod nocet quam cui nocetur: optima vi noxia carent. [18] Expectant
nos, <si> ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum,
tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. Quaeris quae
sit ista? Non homines timere, non deos; nec turpia velle nec nimia; in
se ipsum habere maximam potestatem: inaestimabile bonum est suum fieri.
Vale.
LXXVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Inimicitias mihi denuntias si quicquam ex iis quae cotidie facio
ignoraveris. Vide quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam.
Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo ex quo in scholam eo
et ab octava disputantem audio. 'Bona' inquis 'aetate.' Quidni bona? quid
autem stultius est quam quia diu non didiceris non discere? [2] 'Quid ergo?
idem faciam quod trossuli et iuvenes?' Bene mecum agitur si hoc unum senectutem
meam dedecet: omnis aetatis homines haec schola admittit. 'In hoc senescamus,
ut iuvenes sequamur?' In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum
par sine me depugnabit: ad philosophum ire erubescam? [3] Tamdiu discendum
est quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc
rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est quemadmodum vivas quamdiu
vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris quid doceam? etiam seni
esse discendum. [4] Pudet autem me generis humani quotiens scholam intravi.
Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis
petenti domum. Illud quidem fartum est, et ingenti studio quis sit pythaules
bonus iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum: at in
illo loco in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi
sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant;
inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus: aequo animo audienda
sunt inperitorum convicia et ad honesta vadenti contemnendus est ipse contemptus.
[5] Perge, Lucili, et propera, ne tibi accidat quod mihi, ut senex
discas; immo ideo magis propera quoniam id nunc adgressus es quod perdiscere
vix senex possis. 'Quantum' inquis 'proficiam?' Quantum temptaveris. [6]
Quid expectas? nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur,
gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi: virtus in te non incidet.
Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare
omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum quod honestum: in illis
nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent. [7] Quare autem
unum sit bonum quod honestum dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula
iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum
quae dicta sunt contraham.
[8] Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini,
velocitas cervum; quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus
est usus, sarcinam ferre; in cane sagacitas prima est, si investigare debet
feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere: id in quoque
optimum esse debet cui nascitur, quo censetur. [9] In homine quid est optimum?
ratio: hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium
bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet: et
leones. Formonsus est: et pavones. Velox est: et equi. Non dico, in his
omnibus vincitur; non quaero quid in se maximum habeat, sed quid suum.
Corpus habet: et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium: et bestiae
et vermes. Habet vocem: sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae,
graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii? [10] Quid est in homine
proprium? ratio: haec recta et consummata felicitatem hominis implevit.
Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem
naturae suae pervenit, homini autem suum bonum ratio est, si hanc perfecit
laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus
vocatur eademque honestum est. [11] Id itaque unum bonum est in homine
quod unum hominis est; nunc enim non quaerimus quid sit bonum, sed quid
sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum
eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto inprobabitur;
si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est quo et
probatur et inprobatur.
[12] Non dubitas an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit. Si quis
omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium,
sed malus ex confesso sit, inprobabis illum; item si quis nihil quidem
eorum quae rettuli habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate
et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum.
Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur,
laudandus est, quod qui non habet in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur.
[13] Quae condicio rerum, eadem hominum est: navis bona dicitur non quae
pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est
nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis
pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa,
ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens
ventum; [14] gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius
vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et
mucro munimentum omne rupturus; regula non quam formosa, sed quam recta
sit quaeritur: eo quidque laudatur cui comparatur, quod illi proprium est.
[15] Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet quantum aret, quantum
feneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido
poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est si ratio eius explicita
et recta est et ad naturae suae voluntatem accommodata. [16] Haec vocatur
virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat
hominem, sola ratio perfecte beatum facit; hoc autem unum bonum est quo
uno beatus efficitur. Dicimus et illa bona esse quae a virtute profecta
contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est
quia nullum sine illa est. [17] Si omne in animo bonum est, quidquid illum
confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et
excelsiorem et ampliorem facit virtus. Nam cetera quae cupiditates nostras
inritant deprimunt quoque animum et labefaciunt et cum videntur attollere
inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo id unum bonum est quo melior animus
efficitur. [18] Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu
temperantur; ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit
hoc dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit faciet etiam [sine
pecunia] si laboriosum erit, faciet etiam si damnosum erit, faciet etiam
si periculosum erit; rursus quod turpe erit non faciet, etiam si pecuniam
adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam; ab honesto nulla re deterrebitur,
ad turpia nulla invitabitur. [19] Ergo si honestum utique secuturus est,
turpe utique vitaturus, et in omni actu vitae spectaturus haec duo, <nec
aliud bonum quam honestum> nec aliud malum quam turpe, si una indepravata
virtus est et sola permanet tenoris sui, unum est bonum virtus, cui iam
accidere ne sit bonum non potest. Mutationis periculum effugit: stultitia
ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.
[20] Dixi, si forte meministi, et concupita vulgo et formidata inconsulto
impetu plerosque calcasse: inventus est qui divitias proiceret, inventus
est qui flammis manum inponeret, cuius risum non interrumperet tortor,
qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret;
amor enim, ira, cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest brevis obstinatio
animi, aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu
nec subito sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est? [21] Sequitur
ut quae ab inconsultis saepe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec
bona sint nec mala. Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc fortunam
et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.
[22] Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum,
nulla non virtus laborabit; nulla enim obtineri poterit si quicquam extra
se respexerit. Quod si est, rationi repugnat, ex qua virtutes sunt, et
veritati, quae sine ratione non est; quaecumque autem opinio veritati repugnat
falsa est. [23] Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos
esse. Itaque quidquid illi accidit aequo animo sustinebit; sciet enim id
accidisse lege divina qua universa procedunt. Quod si est, unum illi bonum
erit quod honestum; in hoc enim positum <est> et parere diis nec excandescere
ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere
imperata. [24] Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas
vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum,
vagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est.
[25] Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona
sunt quorum nullus diis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc
quod, si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat
quam est dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt quibus per corpora
utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis
et in universum datis clusas et obsessas. [26] Illud quoque dixeram, si
bona sunt ea quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta
animalia beatam vitam actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto
patienda sunt; quod non erat faciendum si esset ullum aliud bonum quam
honestum.
Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et
breviter percucurri. [27] Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur,
nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit ut pro patria
moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem
non tantum patienter sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud
bonum est; omnia enim relinquis ut hoc habeas. Vide quanta vis honesti
sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris cum scieris
tibi esse faciendum. [28] Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam
exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus
ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio
futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante
se posuit, libertatem patriae, salutem omnium pro quibus dependit animam,
in summa voluptate est et periculo suo fruitur. [29] Sed ille quoque cui
etiam hoc gaudium eripitur quod tractatio operis maximi et ultimi praestat,
nihil cunctatus desiliet in mortem, facere recte pieque contentus. Oppone
etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic, 'factum tuum matura sequetur
oblivio et parum grata existimatio civium'. Respondebit tibi, 'ista omnia
extra opus meum sunt, ego ipsum contemplor; hoc esse honestum scio; itaque
quocumque ducit ac vocat venio'.
[30] Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus sed
generosus quoque et indolis bonae sentit: cetera levia sunt, mutabilia.
Itaque sollicite possidentur; etiam si favente fortuna in unum congesta
sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et
inludunt. [31] Nemo ex istis quos purpuratos vides felix est, non magis
quam ex illis quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant:
cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur
et ad staturam suam redeunt. Nemo istorum quos divitiae honoresque in altiore
fastigio ponunt magnus est. Quare ergo magnus videtur? cum basi illum sua
metiris. Non est magnus pumilio licet in monte constiterit; colossus magnitudinem
suam servabit etiam si steterit in puteo. [32] Hoc laboramus errore, sic
nobis inponitur, quod neminem aestimamus eo quod est, sed adicimus illi
et ea quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem
inire et scire qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores
et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat: animum intuere, qualis quantusque
sit, alieno an suo magnus. [33] Si rectis oculis gladios micantes videt
et si scit sua nihil interesse utrum anima per os an per iugulum exeat,
beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu
veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum
formidines mentium securus audit et dicit:
LXXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti
solent et nuntiare secuturae classis adventum: tabellarias vocant. Gratus
illarum Campaniae aspectus est: omnis in pilis Puteolorum turba consistit
et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit;
solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves. [2]
Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime
navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit,
antemna summittitur: minus habet virium flatus ex humili. Cum intravere
Capreas et promunturium ex quo
[3] In hoc omnium discursu properantium ad litus magnam ex pigritia
mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire
quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent: olim iam nec perit
quicquam mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum,
nunc vero multo magis: quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset
viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus ingressi quam peragere
non est necesse. [4] Iter inperfectum erit si in media parte aut citra
petitum locum steteris: vita non est inperfecta si honesta est; ubicumque
desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et fortiter desinendum
est et non ex maximis causis; nam nec eae maximae sunt quae nos tenent.
[5] Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et
cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa
imperante, coepit deliberare de morte. Convocavit complures amicos. Unusquisque
aut, quia timidus erat, id illi suadebat quod sibi suasisset, aut, quia
adulator et blandus, id consilium dabat quod deliberanti gratius fore suspicabatur.
[6] Amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum quibus laudari
dignus est laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.
Sic enim coepit: 'noli, mi Marcelline, torqueri tamquam de re magna deliberes.
Non est res magna vivere: omnes servi tui vivunt, omnia animalia: magnum
est honeste mori, prudenter, fortiter. Cogita quamdiu iam idem facias:
cibus, somnus, libido -- per hunc circulum curritur; mori velle non tantum
prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest.' [7] Non opus erat
suasore illi sed adiutore: servi parere nolebant. Primum detraxit illis
metum et indicavit tunc familiam periculum adire cum incertum esset an
mors domini voluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere
dominum quam prohibere. [8] Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse
inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur,
sic peracta vita aliquid porrigi iis qui totius vitae ministri fuissent.
Erat Marcellinus facilis animi et liberalis etiam cum de suo fieret; minutas
itaque summulas distribuit flentibus servis et illos ultro consolatus est.
[9] Non fuit illi opus ferro, non sanguine: triduo abstinuit et in ipso
cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu
iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam
voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos
aliquando liquit animus.
[10] In fabellam excessi non ingratam tibi; exitum enim amici tui cognosces
non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen
mollissime excessit et vita elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella
fuerit; saepe enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori
nec volumus, morimur nec volumus. [11] Nemo tam inperitus est ut nesciat
quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat.
Nonne tibi videtur stultissimus omnium qui flevit quod ante annos mille
non vixerat? aeque stultus est qui flet quod post annos mille non vivet.
Haec paria sunt: non eris nec fuisti; utrumque tempus alienum est. [12]
In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quousque extendes? Quid
fles? quid optas? perdis operam.
[14] Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum? puerorum
referam. Lacon ille memoriae traditur, inpubis adhuc, qui captus clamabat
'non serviam' sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit: ut primum
iussus est fungi servili et contumelioso ministerio (adferre enim vas obscenum
iubebatur), inlisum parieti caput rupit. [15] Tam prope libertas est: et
servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam
senem fieri? Quid ergo est cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile
est? Puta nolle te sequi: duceris. Fac tui iuris quod alieni est. Non sumes
pueri spiritum, ut dicas 'non servio'? Infelix, servis hominibus, servis
rebus, servis vitae; nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.
[16] Ecquid habes propter quod expectes? voluptates ipsas quae te morantur
ac retinent consumpsisti: nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa
satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor scis: nihil interest centum
per vesicam tuam an mille amphorae transeant: saccus es. Quid sapiat ostreum,
quid mullus optime nosti: nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum
reservavit. Atqui haec sunt a quibus invitus divelleris. [17] Quid est
aliud quod tibi eripi doleas? Amicos? Scis enim amicus esse? Patriam? tanti
enim illam putas ut tardius cenes? Solem? quem, si posses, extingueres:
quid enim umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non fori,
non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri: invitus
relinquis macellum, in quo nihil reliquisti. [18] Mortem times: at quomodo
illam media boletatione contemnis! Vivere vis: scis enim? Mori times: quid
porro? ista vita non mors est? C. Caesar, cum illum transeuntem per Latinam
viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret
mortem, 'nunc enim' inquit 'vivis?' Hoc istis respondendum est quibus succursura
mors est: 'mori times: nunc enim vivis?' [19] 'Sed ego' inquit 'vivere
volo, qui multa honeste facio; invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter
et industrie fungor.' Quid? tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori?
Nullum officium relinquis; non enim certus numerus quem debeas explere
finitur. [20] Nulla vita est non brevis; nam si ad naturam rerum respexeris,
etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit
annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa:
quis illam ferre potuisset si contigisset centesimum implere? Quomodo fabula,
sic vita: non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet
quo loco desinas. Quocumque voles desine: tantum bonam clausulam inpone.
Vale.
LXXVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes
et in consuetudinem adductas sequuntur, eo molestius mihi est quia expertus
sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi -- poterat adhuc
adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere --
deinde succubui et eo perductus sum ut ipse destillarem, ad summam maciem
deductus. [2] Saepe impetum cepi abrumpendae vitae: patris me indulgentissimi
senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed
quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi ut viverem;
aliquando enim et vivere fortiter facere est.
[3] Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec
ipsa quibus adquiescebam medicinae vim habuisse; in remedium cedunt honesta
solacia, et quidquid animum erexit etiam corpori prodest. Studia mihi nostra
saluti fuerunt; philosophiae acceptum fero quod surrexi, quod convalui;
illi vitam debeo et nihil illi minus debeo. [4] Multum autem mihi contulerunt
ad bonam valetudinem <et> amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus
adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat
quam amicorum adfectus, nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit:
non iudicabam me, cum illos superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam,
me victurum non cum illis, sed per illos; non effundere mihi spiritum videbar,
sed tradere. Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne
tormentum; alioqui miserrimum est, cum animum moriendi proieceris, non
habere vivendi.
[5] Ad haec ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum ambules, quantum
exercearis monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo;
ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas;
ut naviges et viscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris,
vinum quando virium causa advoces, quando intermittas ne inritet et exasperet
tussim. Ego tibi illud praecipio quod non tantum huius morbi sed totius
vitae remedium est: contemne mortem. Nihil triste est cum huius metum effugimus.
[6] Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis,
intermissio voluptatum. De morte satis dictum est: hoc unum dicam, non
morbi hunc esse sed naturae metum. Multorum mortem distulit morbus et saluti
illis fuit videri perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis.
Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem sed valetudinem
effugeris.
[7] Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus
habet morbus, sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris
intentio invenit finem; nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima
nostri natura disposuit ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.
[8] Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus: nervi articulique
et quidquid aliud exile est acerrime saevit cum in arto vitia concepit.
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt,
sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam
qua viget admonetque nos perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere
quo confluat, ipse se elidit et iis quae nimis implevit excutit sensum.
[9] Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque interquiescit
cum illa quae torquebat hebetavit; omnium istorum prima verminatio vexat,
impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum,
aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est quod inter angusta corporis nascitur,
non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem
soporemque convertitur. [10] Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod
necesse est desinas illum sentire si nimis senseris. Illud autem est quod
inperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse
contenti; multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum
diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac
querula et fragili quantum necesse est. [11] 'Sed molestum est' inquit
'carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire.' Haec prima
abstinentia gravia sunt, deinde cupiditas relanguescit ipsis per [se] quae
cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde quibus
fuit aviditas cibi odium est. Desideria ipsa moriuntur; non est autem acerbum
carere eo quod cupere desieris. [12] Adice quod nullus non intermittitur
dolor aut certe remittitur. Adice quod licet cavere venturum et obsistere
inminenti remediis; nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito
revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum
minatur.
[13] Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querelis onerare:
levis est dolor si nihil illi opinio adiecerit. Contra si exhortari te
coeperis ac dicere 'nihil est aut certe exiguum est; duremus; iam desinet',
levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio
tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia: ad opinionem dolemus.
[14] Tam miser est quisque quam credidit. Detrahendas praeteritorum dolorum
conquestiones puto et illa verba: 'nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus,
quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum
a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.'
Etiam si sunt vera ista, transierunt: quid iuvat praeteritos dolores retractare
et miserum esse quia fueris? Quid quod nemo non multum malis suis adicit
et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, tulisse iucundum
est: naturale est mali sui fine gaudere. Circumcidenda ergo duo sunt, et
futuri timor et veteris incommodi memoria: hoc ad me iam non pertinet,
illud nondum. [15] In ipsis positus difficultatibus dicat,
[18] Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et
a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes
tecum ipse tracta; memoriam in ea quae maxime miratus es sparge; tunc tibi
fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille qui dum varices exsecandas
praeberet legere librum perseveravit, ille qui non desiit ridere cum hoc
ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur.
Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu? [19] Quidquid vis nunc
licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum
partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum
articulis exeuntibus tortos: plus est flamma et eculeus et lamina et vulneribus
ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgueret inpressum.
Inter haec tamen aliquis non gemuit. Parum est: non rogavit. Parum est:
non respondit. Parum est: risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem
deridere?
[20] 'Sed nihil' inquit 'agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit
officiis.' Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur
pedes, sutoris aut fabri manus inpedit: si animus tibi esse in usu solet,
suadebis docebis, audies disces, quaeres recordaberis. Quid porro? nihil
agere te credis si temperans aeger sis? ostendes morbum posse superari
vel certe sustineri. [21] Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus.
Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus:
et in vestimentis vir fortis apparet. Habes quod agas: bene luctare cum
morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum.
O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! ipse te specta,
ipse te lauda.
[22] Praeterea duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus inhibet,
non tamen tollit; immo, si verum aestimes, incitat. Magis iuvat bibere
sitientem, gratior est esurienti cibus; quidquid ex abstinentia contingit
avidius excipitur. Illas vero animi voluptates, quae maiores certioresque
sunt, nemo medicus aegro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit
omnia sensuum blandimenta contemnit. [23] 'O infelicem aegrum!' Quare?
quia non vino nivem diluit? quia non rigorem potionis suae, quam capaci
scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie? quia non ostrea illi Lucrina
in ipsa mensa aperiuntur? quia non circa cenationem eius tumultus cocorum
est ipsos cum opsoniis focos transferentium? Hoc enim iam luxuria commenta
est: ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferveat,
cenam culina prosequitur. [24] 'O infelicem aegrum!' Edet quantum concoquat;
non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio
eius pectora avium (totas enim videre fastidium est) congesta ponentur.
Quid tibi mali factum est? cenabis tamquam aeger, immo aliquando tamquam
sanus.
[25] Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam,
et quidquid aliud intolerabile videtur delicatis et luxu fluentibus magisque
animo quam corpore morbidis: tantum mortem desinamus horrere. Desinemus
autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec vita taedio
erit nec mors timori. [26] Vitam enim occupare satietas sui non potest
tot res varias, magnas, divinas percensentem: in odium illam sui adducere
solet iners otium. Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas
veniet: falsa satiabunt. [27] Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura
sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae fructus est.
Cognita est illi ex magna parte natura; scit tempore honesta non crescere:
iis necesse est videri omnem vitam brevem qui illam voluptatibus vanis
et ideo infinitis metiuntur.
[28] His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca.
Veniet aliquando tempus quod nos iterum iungat ac misceat; quantulumlibet
sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait, 'unus
dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas'. [29]
Interim hoc tene, hoc morde: adversis non succumbere, laetis non credere,
omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quidquid potest facere
factura sit. Quidquid expectatum est diu, levius accedit. Vale.
LXXIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Expecto epistulas tuas quibus mihi indices circuitus Siciliae totius
quid tibi novi ostenderit, et omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam
saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio: Charybdis
an respondeat fabulis perscribi mihi desidero et, si forte observaveris
(dignum est autem quod observes), fac nos certiores utrum uno tantum vento
agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et
an verum sit quidquid illo freti turbine abreptum est per multa milia trahi
conditum et circa Tauromenitanum litus emergere. [2] Si haec mihi perscripseris,
tunc tibi audebo mandare ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam
consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquanto longius
navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere non quia montis altitudo
descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur,
ob eandem causam fumo quoque per diem segniore. Neutrum autem incredibile
est, nec montem qui devoretur cotidie minui, nec manere eundem, quia non
ipsum <ignis> exest sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat
et aliis pascitur, in ipso monte non alimentum habet sed viam. [3] In Lycia
regio notissima est (Hephaestion incolae vocant), foratum pluribus locis
solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque
regio est et herbida, nihil flammis adurentibus sed tantum vi remissa ac
languida refulgentibus.
[4] Sed reservemus ista, tunc quaesituri cum tu mihi scripseris quantum
ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae
sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam inputes mihi; morbo
enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret. [5] Quid tibi do ne Aetnam
describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas?
Quem quominus Ovidius tractaret, nihil obstitit quod iam Vergilius impleverat;
ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter
hic locus se dedit, et qui praecesserant non praeripuisse mihi videntur
quae dici poterant, sed aperuisse. [6] [Sed] Multum interest utrum ad consumptam
materiam an ad subactam accedas: crescit in dies, et inventuris inventa
non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi: parata verba invenit,
quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam
alienis; sunt enim publica. [Iurisconsulti negant quicquam publicum usu
capi.] [7] Aut ego te non novi aut Aetna tibi salivam movet; iam cupis
grande aliquid et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi
tua non permittit, quae tanta in te est ut videaris mihi retracturus ingenii
tui vires, si vincendi periculum sit: tanta tibi priorum reverentia est.
[8] Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci
nisi dum ascenditur. Cum ad summum perveneris, paria sunt; non est incremento
locus, statur. Numquid sol magnitudini suae adicit? numquid ultra quam
solet luna procedit? Maria non crescunt; mundus eundem habitum ac modum
servat. [9] Extollere se quae iustam magnitudinem implevere non possunt:
quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales. Habebit unusquisque
ex iis proprias dotes: alius erit affabilior, alius expeditior, alius promptior
in eloquendo, alius facundior: illud de quo agitur, quod beatum facit,
aequalest in omnibus. [10] An Aetna tua possit sublabi et in se ruere,
an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua
vis ignium, nescio: virtutem non flamma, non ruina inferius adducet; haec
una maiestas deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest; sic
huius, ut caelestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos conemur educere.
[11] Iam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum.
Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem: quis oculis glorietur qui
suspicetur diem? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim
sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis. [12] Tunc animus
noster habebit quod gratuletur sibi cum emissus his tenebris in quibus
volutatur non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et
redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum quem occupavit sorte nascendi.
Sursum illum vocant initia sua; erit autem illic etiam antequam hac custodia
exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas
emicuerit.
[13] Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet
pauci sciant, licet nemo, iuvat. Gloria umbra virtutis est: etiam invitam
comitabitur. Sed quemadmodum aliquando umbra antecedit, aliquando sequitur
vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet,
aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit. [14]
Quamdiu videbatur furere Democritus! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu
Catonem civitas ignoravit! respuit nec intellexit nisi cum perdidit. Rutili
innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam: dum violatur, effulsit.
Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his
loquor quos inlustravit fortuna dum vexat: quam multorum profectus in notitiam
evasere post ipsos! quam multos fama non excepit sed eruit! [15] Vides
Epicurum quantopere non tantum eruditiores sed haec quoque inperitorum
turba miretur: hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis
itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam
suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit,
nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse quod ipsos illa nobilis
Graecia non ignotos solum habuisset sed paene inauditos. [16] Numquid ergo
non postea quam esse desierat inventus est? numquid non opinio eius enituit?
Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non
satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros
qui voluissent per eadem ire vestigia. [17] Nulla virtus latet, et latuisse
non ipsius est damnum: veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam
dies publicet. Paucis natus est qui populum aetatis suae cogitat. Multa
annorum milia, multa populorum supervenient: ad illa respice. Etiam si
omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa,
sine gratia iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit.
Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes
colet ac frequentabit. [18] Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit
gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit,
sed idem fuit sive ex denuntiato videbatur sive inparatus ac subito. Nihil
simulatio proficit; paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies:
veritas in omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt nihil habent solidi.
Tenue est mendacium: perlucet si diligenter inspexeris. Vale.
LXXX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco sed spectaculi,
quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem
meam inpediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepabit subinde
ostium, non adlevabitur velum: licebit tuto vadere, quod magis necessarium
est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores? facio,
sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere; non servio
illis, sed assentior.
[2] Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine
interpellatore secretum: ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non
excutit mihi, sed in huius ipsius rei contemplationem transfert. Cogito
mecum quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum
non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo;
quam inbecilli animo sint quorum lacertos umerosque miramur. [3] Illud
maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam
potest qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem
ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo
madens diem ducat, quanto facilius animus conroborari possit ut fortunae
ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat. Corpus
enim multis eget rebus ut valeat: animus ex se crescit, se ipse alit, se
exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique
opera: tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quidquid facere
te potest bonum tecum est. [4] Quid tibi opus est ut sis bonus? velle.
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti quae omnes
premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata
omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod comparaverunt ventre fraudato,
pro capite numerant: tu non concupisces quanticumque ad libertatem pervenire,
qui te in illa putas natum? [5] Quid ad arcam tuam respicis? emi non potest.
Itaque in tabellas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt
habent nec qui vendiderunt: tibi des oportet istud bonum, a te petas. Libera
te primum metu mortis (illa nobis iugum inponit), deinde metu paupertatis.
[6] Si vis scire quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum
et divitum vultus: saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo
in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit: horum
qui felices vocantur hilaritas ficta est aut gravis et suppurata tristitia,
eo quidem gravior quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter
aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem. [7] Saepius hoc
exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae
vitae mimus, qui nobis partes quas male agamus adsignat. Ille qui in scaena
latus incedit et haec resupinus dicit,
Tu hodie ista denuntias: ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad
humana.' [34] Praecogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunae
credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars
est apud inperitos mali novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera
fortius, cum adsuevere, patiuntur. [35] Ideo sapiens adsuescit futuris
malis, et quae alii diu patiendo levia faciunt hic levia facit diu cogitando.
Audimus aliquando voces inperitorum dicentium 'sciebam hoc mihi restare':
sapiens scit sibi omnia restare; quidquid factum est, dicit 'sciebam'.
Vale.
ceterae velo iubentur esse contentae: siparum Alexandrinarum insigne [indicium]
est.
Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur: eo ibis
quo omnia eunt. Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es; hoc patri tuo
accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post
te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta. [13]
Quantus te populus moriturorum sequetur, quantus comitabitur! Fortior,
ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia
et hominum et animalium hoc ipso momento quo tu mori dubitas animam variis
generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id perventurum
ad quod semper ibas? Nullum sine exitu iter est.
Toto contra ille pugnet animo; vincetur si cesserit, vincet si se contra
dolorem suum intenderit: nunc hoc plerique faciunt, adtrahunt in se ruinam
cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urguet, si subducere
te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti
volueris, repelletur. [16] Athletae quantum plagarum ore, quantum toto
corpore excipiunt! ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum
quia pugnant ista patiuntur, sed ut pugnent: exercitatio ipsa tormentum
est. Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est
nec tubicen praedicationi nominis nostri silentium faciens, sed virtus
et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine
debellata fortuna est. 'Dolorem gravem sentio.' [17] Quid ergo? non sentis
si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus,
sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. 'Sed grave
est.' Quid? nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus? Utrum vis longum
esse morbum an concitatum et brevem? Si longus est, habet intercapedinem,
dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exsurgat,
et desinat: brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet, aut extinguetur
aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim? in utroque finis
dolendi est.
servus est, quinque modios accipit et quinque denarios. [8] Ille qui superbus
atque inpotens et fiducia virium tumidus ait,
diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet omnibus dicas
quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit:
omnium istorum personata felicitas est. Contemnes illos si despoliaveris.
[9] Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus ne
qua vitia corporis lateant: hominem involutum aestimas? Mangones quidquid
est quod displiceat, id aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta
ipsa suspecta sunt: sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari
iuberes et ipsum tibi corpus ostendi. [10] Vides illum Scythiae Sarmatiaeve
regem insigni capitis decorum? Si vis illum aestimare totumque scire qualis
sit, fasciam solve: multum mali sub illa latet. Quid de aliis loquor? si
perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse
considera: nunc qualis sis aliis credis. Vale.
Seneca | The Latin Library | The Classics Homepage |