EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER OCTAVUS
LXX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Post longum intervallum Pompeios tuos vidi. In conspectum adulescentiae
meae reductus sum; quidquid illic iuvenis feceram videbar mihi facere adhuc
posse et paulo ante fecisse. [2] Praenavigavimus, Lucili, vitam et
quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster,
terraeque urbesque recedunt,
sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde
adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in
utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos;
novissime incipit ostendi publicus finis generis humani. [3] Scopulum esse
illum putamus dementissimi: portus est, aliquando petendus, numquam
recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri
debet quam qui cito navigavit. Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac
detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax
flatus celerrime perfert. [4] Idem evenire nobis puta: alios vita
velocissime adduxit quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit
et coxit. Quae, ut scis, non semper retinenda est; non enim vivere bonum
est, sed bene vivere.
Itaque sapiens vivet quantum debet, non quantum potest. [5] Videbit ubi
victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper qualia vita,
non quanta sit. [sit] Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem
turbantia, emittit se; nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum
primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit numquid
illic desinendum sit. Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat,
tardius fiat an citius: non tamquam de magno detrimento timet; nemo multum
ex stilicidio potest perdere. [6] Citius mori aut tardius ad rem non
pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet; bene autem mori est effugere
male vivendi periculum. Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii
existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum
aliquod animal aleretur, suadenti cuidam ut abstineret cibo, 'omnia' inquit
'homini, dum vivit, speranda sunt'. [7] Ut sit hoc verum, non omni pretio
vita emenda est. Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi
infirmitatis confessione non veniam: ego cogitem in eo qui vivit omnia posse
fortunam, potius quam cogitem in eo qui scit mori nil posse fortunam?
[8] Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi
supplicium sciet, non commodabit poenae suae manum: sibi commodaret.
Stultitia est timore mortis mori: venit qui occidat, exspecta. Quid occupas?
quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? utrum invides carnifici
tuo an parcis? [9] Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius
quam veneno mori; triginta tamen dies in carcere et in exspectatione mortis
exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam
longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis
extremum Socraten daret. Quid erat stultius quam mortem contemnere, venenum
timere? [10] Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit,
adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo
quisquam sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica
relatus esset non sane frequentibus exsequis - omnes enim necessarii
deseruerant impie iam non reum sed funus -, habere coepit consilium utrum
conscisceret mortem an exspectaret. Cui Scribonia 'quid te' inquit 'delectat
alienum negotium agere?' Non persuasit illi: manus sibi attulit, nec sine
causa. Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si
vivit, alienum negotium agit.
[11] Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis
externa denuntiat, occupanda sit an exspectanda; multa enim sunt quae in
utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex
et facilis est, quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum navem eligam
navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita. [12] Praeterea
quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique mors
longior. In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat
qua impetum cepit: sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem
venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat. Vitam et aliis
approbare quisque debet, mortem sibi: optima est quae placet. [13] Stulte
haec cogitantur: 'aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis
temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius'. Vis tu cogitare id
in manibus esse consilium ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te
fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt qui de facto tuo male
existiment.
[14] Invenies etiam professos sapientiam qui vim afferendam vitae suae
negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri: exspectandum esse
exitum quem natura decrevit. Hoc qui dicit non videt se libertatis viam
cludere: nihil melius aeterna lex fecit quam quod unum introitum nobis ad
vitam dedit, exitus multos. [15] Ego exspectem vel morbi crudelitatem vel
hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere ? Hoc est
unum cur de vita non possimus queri: neminem tenet. Bono loco res humanae
sunt, quod nemo nisi vitio suo miser est. Placet? vive: non placet? licet eo
reverti unde venisti. [16] Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe
misisti; ad extenuandum corpus vena percutitur. Non opus est vasto vulnere
dividere praecordia: scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et
puncto securitas constat. Quid ergo est quod nos facit pigros inertesque?
Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic veteres
inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet. [17]
Vis adversus hoc corpus liber esse? tamquam migraturus habita. Propone tibi
quandoque hoc contubernio carendum: fortior eris ad necessitatem exeundi.
Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fine
concupiscentibus? [18] Nullius rei meditatio tam necessaria est; alia enim
fortasse exercentur in supervacuum. Adversus paupertatem praeparatus est
animus: permansere divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus: numquam a
nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis.
Ut fortiter amissorum desideria pateremur praecepimus nobis: omnis quos
amabamus superstites fortuna servavit. [19] Huius unius rei usum qui exigat
dies veniet. Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse quo
servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri
nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit:
vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e
commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere,
obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia vi sua tela fecerunt.
[20] Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula
pararetur, secessit ad exonerandum corpus - nullum aliud illi dabatur sine
custode secretum; ibi lignum id quod ad emundanda obscena adhaerente spongia
positum est totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit.
Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus, parum munde et parum
decenter: quid est stultius quam fastidiose mori? [21] O virum fortem, o
dignum cui fati daretur electio! Quam fortiter ille gladio usus esset, quam
animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis immisisset!
Undique destitutus invenit quemadmodum et mortem sibi deberet et telum, ut
scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle. Existimetur de facto
hominis acerrimi ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam esse
spurcissimam mortem servituti mundissimae.
[22] Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo; plus enim a se
quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni.
Catones Scipionesque et alios quos audire cum admiratione consuevimus supra
imitationem positos putamus: iam ego istam virtutem habere tam multa exempla
in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam. [23] Cum
adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus,
tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit donec radiis
insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit donec cervicem circumactu rotae
frangeret; eodem vehiculo quo ad poenam ferebatur effugit. [24] Nihil obstat
erumpere et exire cupienti: in aperto nos natura custodit. Cui permittit
necessitas sua, circumspiciat exitum mollem; cui ad manum plura sunt per
quae sese asserat, is dilectum agat et qua potissimum liberetur consideret:
cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit
licet inaudita, sit nova. Non deerit ad mortem ingenium cui non defuerit
animus. [25] Vides quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos
adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille vir magnus
est qui mortem sibi non tantum imperavit sed invenit. Ex eodem tibi munere
plura exempla promisi. [26] Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris
lanceam quam in adversarios acceperat totam iugulo suo mersit. 'Quare,
quare' inquit 'non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio? quare
ego mortem armatus exspecto?' Tanto hoc speciosius spectaculum fuit quanto
honestius mori discunt homines quam occidere. [27] Quid ergo? quod animi
perditi quoque noxiosi habent non habebunt illi quos adversus hos casus
instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio? Illa nos docet
fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse unde incipiat
quod venit. [28] Eadem illa ratio monet ut si licet moriaris <quemadmodum
placet, si minus> quemadmodum potes, et quidquid obvenerit ad vim afferendam
tibi invadas. Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori
rapto. Vale.
LXXI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Subinde me de rebus singulis consulis, oblitus vasto nos mari dividi.
Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire ut de quibusdam
rebus tunc ad te perferatur sententia mea cum iam contraria potior est.
Consilia enim rebus aptantur; res nostrae feruntur, immo volvuntur; ergo
consilium nasci sub diem debet. Et hoc quoque nimis tardum est: sub manu,
quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur ostendam. [2] Quotiens
quid fugiendum sit aut quid petendum voles scire, ad summum bonum,
propositum totius vitae tuae, respice. Illi enim consentire debet quidquid
agimus: non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita est.
Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat
quid velit pingere. Ideo peccamus quia de partibus vitae omnes deliberamus,
de tota nemo deliberat. [3] Scire debet quid petat ille qui sagittam vult
mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum: errant consilia nostra,
quia non habent quo derigantur; ignoranti quem portum petat nullus suus
ventus est. Necesse est multum in vita nostra casus possit, quia vivimus
casu. [4] Quibusdam autem evenit ut quaedam scire se nesciant; quemadmodum
quaerimus saepe eos cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni
ignoramus appositum. Nec multis verbis nec circumitu longo quod sit summum
bonum colliges: digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa
spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere? cum
possis dicere 'summum bonum est quod honestum est' et, quod magis admireris,
'unum bonum est quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt'.
[5] Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris - amare enim parum est -,
quidquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum
felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et
aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia
denique quae ceteris videntur mala et mansuescent et in bonum abibunt, si
super illa eminueris. Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum: et omnia
incommoda suo iure bona vocabuntur quae modo virtus honestaverit. [6] Multis
videmur maiora promittere quam recipit humana condicio, non immerito; ad
corpus enim respiciunt. Revertantur ad animum: iam hominem deo metientur.
Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum litterarium
philosophorum qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum
minuta docendo demittunt et conterunt: fies similis illis qui invenerunt
ista, non qui docent et id agunt ut philosophia potius difficilis quam magna
videatur. [7] Socrates, qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc
summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, 'sequere' inquit
'illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui
stultum videri sine. Quisquis volet tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu
tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis inquit 'beatus esse,
si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis.' Hoc nemo praestabit nisi
qui omnia prior ipse contempserit, nisi qui omnia bona exaequaverit, quia
nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est.
[8] 'Quid ergo? nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam? nihil
interest utrum Pharsalica acie Cato vincatur an vincat? hoc eius bonum, quo
victis partibus non potest vinci, par erat illi bono quo victor rediret in
patriam et componeret pacem?' Quidni par sit? eadem enim virtute et mala
fortuna vincitur et ordinatur bona; virtus autem non potest maior aut minor
fieri: unius staturae est. [9] 'Sed Cn. Pompeius amittet exercitum, sed
illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies
Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam
magni ruina imperii in totum dissiliet orbem: aliqua pars eius in Aegypto,
aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. Ne hoc quidem miserae rei
publicae continget, semel ruere.' [10] Omnia licet fiant: Iubam in regno suo
non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus
obstinatissima, Uticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem
in Africa nominis sui fortuna destituat: olim provisum est ne quid Cato
detrimenti caperet. [11] 'Victus est tamen.' Et hoc numera inter repulsas
Catonis: tam magno animo feret aliquid sibi ad victoriam quam ad praeturam
obstitisse. Quo die repulsus est lusit, qua nocte periturus fuit legit;
eodem loco habuit praetura et vita excidere; omnia quae acciderent ferenda
esse persuaserat sibi.
[12] Quidni ille mutationem rei publicae forti et aequo pateretur animo?
quid enim mutationis periculo exceptum? non terra, non caelum, non totus hic
rerum omnium contextus, quamvis deo agente ducatur; non semper tenebit hunc
ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet. [13] Certis eunt
cuncta temporibus: nasci debent, crescere, exstingui. Quaecumque supra nos
vides currere et haec quibus innixi atque impositi sumus veluti solidissimis
carpentur ac desinent; nulli non senectus sua est. Inaequalibus ista spatiis
eodem natura dimittit: quidquid est non erit, nec peribit sed resolvetur.
[14] Nobis solvi perire est; proxima enim intuemur, ad ulteriora non
prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit; alioqui fortius finem sui
suorumque pateretur, si speraret, <ut> omnia illa, sic vitam mortemque per
vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam
artem cuncta temperantis dei verti. [15] Itaque ut M. Cato, cum aevum animo
percucurrerit, dicet, 'omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte
damnatum est; omnes quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum
imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint aliquando quaeretur et vario
exitii genere tollentur: alias destruent bella, alias desidia paxque ad
inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus. Omnes hos
fertiles campos repentini maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam
considentis soli lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, si
exiguo momento publica fata praecedo?' [16] Magnus animus deo pareat et
quidquid lex universi iubet sine cunctatione patiatur: aut in meliorem
emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe
sine ullo futurus incommodo, si naturae remiscebitur et revertetur in totum.
Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta vita quam mors honesta, quoniam
non intenditur virtus. Idem esse dicebat Socrates veritatem et virtutem.
Quomodo illa non crescit, sic ne virtus quidem: habet numeros suos, plena
est.
[17] Non est itaque quod mireris paria esse bona, et quae ex proposito
sumenda sunt et quae si ita res tulit. Nam si hanc inaequalitatem receperis
ut fortiter torqueri in minoribus bonis numeres, numerabis etiam in malis,
et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem vulnera sua
animosius quam fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei
poenas etiam hostibus servatae pendentem. Atqui nemo hoc dicere, ne ex
mollissimis quidem, ausus est; negant enim illum esse beatum, sed tamen
negant miserum. [18] Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos
cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum, quod nullo modo
potest recipi: nisi beatus est, in summo bono non est. Quod summum bonum est
supra se gradum non habet, si modo illi virtus inest, si illam adversa non
minuunt, si manet etiam comminuto corpore incolumis: manet autem. Virtutem
enim intellego animosam et excelsam, quam incitat quidquid infestat. [19]
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes quos alicuius
honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto
sapientia [non] infundet et tradet; persuadebit unum bonum esse quod
honestum, hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam qua
rectum probari solet flectes. Quidquid ex illa mutaveris iniuria est recti.
[20] Idem ergo de virtute dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit;
[rigidari quidem amplius intendi potest]. Haec de omnibus rebus iudicat, de
hac nulla. Si rectior ipsa non potest fieri, ne quae ab illa quidem fiunt
alia aliis rectiora sunt; huic enim necesse est respondeant; ita paria sunt.
[21] 'Quid ergo?' inquis 'iacere in convivio et torqueri paria sunt?' Hoc
mirum videtur tibi? illud licet magis admireris: iacere in convivio malum
est, iacere in eculeo bonum est, si illud turpiter, hoc honeste fit. Bona
ista aut mala non efficit materia sed virtus; haec ubicumque apparuit, omnia
eiusdem mensurae ac pretii sunt. [22] In oculos nunc mihi manus intentat
ille qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste
iudicantis <et honeste periclitantis,> quod dicam paria bona esse eius qui
triumphat et eius qui ante currum vehitur invictus animo. Non putant enim
fieri quidquid facere non possunt; ex infirmitate sua ferunt de virtute
sententiam. [23] Quid miraris si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat,
aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco
labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est:
eodem modo haec ad quae omnes imbecilli sumus dura atque intoleranda
credimus, obliti quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce
excitari. Non ista difficilia sunt natura, sed nos fluvidi et enerves. [24]
Magno animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui videbitur illarum vitium
esse quod nostrum est. Sic quaedam rectissima, cum in aquam demissa sunt,
speciem curvi praefractique visentibus reddunt. Non tantum quid videas, sed
quemadmodum, refert: animus noster ad vera perspicienda caligat. [25] Da
mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum: dicet fortunatiorem sibi
videri qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra
fortunam exstet. Non est mirum in tranquillitate non concuti: illud mirare,
ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent. [26]
Quid est in tormentis, quid est in aliis quae adversa appellamus mali? hoc,
ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere. Quorum nihil
sapienti viro potest evenire: stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum
res minorem facit; nihil illi eorum quae ferenda sunt displicet. Nam
quidquid cadere in hominem potest in se cecidisse non queritur. Vires suas
novit; scit se esse oneri ferendo. [27] Non educo sapientem ex hominum
numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente
summoveo. Memini ex duabus illum partibus esse compositum: altera est
irrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; altera rationalis, haec
inconcussas opiniones habet, intrepida est et indomita. In hac positum est
summum illud hominis bonum. Antequam impleatur, incerta mentis volutatio
est; cum vero perfectum est, immota illi stabilitas est. [28] Itaque
inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si appropinquat
perfecto bono sed ei nondum summam manum imposuit, ibit interim cessim et
remittet aliquid ex intentione mentis; nondum enim incerta transgressus est,
etiam nunc versatur in lubrico. Beatus vero et virtutis exactae tunc se
maxime amat cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius
honesti officii pretia sunt, non tantum fert sed amplexatur multoque audire
mavult 'tanto melior' quam 'tanto felicior'.
[29] Venio nunc illo quo me vocat exspectatio tua. Ne extra rerum naturam
vagari virtus nostra videatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet;
hi enim omnes corporis sensus sunt. Ubi ergo calamitas, ubi illud malum
verum est? illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem
servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt. [30] Sapiens quidem
vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam
minis exterriti sunt. Hoc loco nostrum vitium est, qui idem a sapiente
exigimus et a proficiente. Suadeo adhuc mihi ista quae laudo, nondum
persuadeo; etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam
exercitata ut ad omnes casus procurrerent. [31] Quemadmodum lana quosdam
colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit,
sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant: haec, nisi
alte descendit et diu sedit et animum non coloravit sed infecit, nihil ex
iis quae promiserat praestat. [32] Cito hoc potest tradi et paucissimis
verbis: unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, et ipsam
virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam. Quid erit haec
virtus? iudicium verum et immotum; ab hoc enim impetus venient mentis, ab
hoc omnis species quae impetum movet redigetur ad liquidum. [33] Huic
iudicio consentaneum erit omnia quae virtute contacta sunt et bona iudicare
et inter se paria. Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in
totum non sunt bona; his pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non
erit; magnis inter se intervallis distabunt: alia minora, alia maiora erunt.
[34] Et in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur
necesse est: alius iam in tantum profecit ut contra fortunam audeat
attollere oculos, sed non pertinaciter - cadunt enim nimio splendore
praestricti -, alius in tantum ut possit cum illa conferre vultum, nisi iam
pervenit ad summum et fiduciae plenus est. [35] Imperfecta necesse est
labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem,
nisi ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli intentione
laxaverint, retro eundum est. Nemo profectum ibi invenit ubi reliquerat.
[36] Instemus itaque et perseveremus; plus quam profligavimus restat, sed
magna pars est profectus velle proficere. Huius rei conscius mihi sum: volo
et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima
properare impetu video. Properemus: ita demum vita beneficium erit; alioquin
mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus ut nostrum
omne tempus sit; non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus. [37]
Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus
oppressis affectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere
'vici'? Quem vicerim quaeris? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid
ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum
mortis, qui victores gentium vicit. Vale.
LXXII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Quod quaeris a me liquebat mihi - sic rem edidiceram - per se; sed diu
non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod evenit
libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio: explicandus est animus
et quaecumque apud illum deposita sunt subinde excuti debent, ut parata sint
quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim
operae, multum diligentiae poscit. Cum primum longiorem eodem loco speravero
moram, tunc istud in manus sumam. [2] Quaedam enim sunt quae possis et in
cisio scribere, quaedam lectum et otium et secretum desiderant. Nihilominus
his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis. Numquam enim non
succedent occupationes novae: serimus illas, itaque ex una exeunt plures.
Deinde ipsi nobis dilationem damus: 'cum hoc peregero, toto animo incumbam'
et 'si hanc rem molestam composuero, studio me dabo'. [3] Non cum vacaveris
philosophandum est, sed ut philosopheris vacandum est; omnia alia neglegenda
ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est, etiam si a pueritia
usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur. Non multum refert
utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est
manet, sed eorum more quae intenta dissiliunt usque ad initia sua recurrit,
quod a continuatione discessit. Resistendum est occupationibus, nec
explicandae sed summovendae sunt. Tempus quidem nullum est parum idoneum
studio salutari; atqui multi inter illa non student propter quae studendum
est. [4] 'Incidet aliquid quod impediat.' Non quidem eum cuius animus in
omni negotio laetus atque alacer est: imperfectis adhuc interscinditur
laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla
fortuna; semper et ubique tranquillus est. Non enim ex alieno pendet nec
favorem fortunae aut hominis exspectat. Domestica illi felicitas est; exiret
ex animo si intraret: ibi nascitur. [5] Aliquando extrinsecus quo admoneatur
mortalitatis intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat. Aliquo,
inquam, incommodo afflatur; maximum autem illud bonum fixum est. Ita dico,
extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto
solidoque eruptiones quaedam pustularum et ulcuscula, nullum in alto malum
est. [6] Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium
procedentis quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui
sanitatis loco est levior accessio: hic nisi attendit, subinde gravatur et
in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem
amplius. Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si
reddidit, non praestat - saepe ad eundem qui advocaverat excitatur: <animus>
semel in totum sanatur. [7] Dicam quomodo intellegas sanum: si se ipse
contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia
beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum. Nam
cui aliquid accedere potest, id imperfectum est; cui aliquid abscedere
potest, id imperpetuum est: cuius perpetua futura laetitia est, is suo
gaudeat. Omnia autem quibus vulgus inhiat ultro citroque fluunt: nihil dat
fortuna mancipio. Sed haec quoque fortuita tunc delectant cum illa ratio
temperavit ac miscuit haec est quae etiam externa commendet, quorum avidis
usus ingratus est. [8] Solebat Attalus hac imagine uti: 'vidisti aliquando
canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem? quidquid
excepit protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat. Idem
evenit nobis: quidquid exspectantibus fortuna proiecit, id sine ulla
voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et attoniti.' Hoc
sapienti non evenit: plenus est; etiam si quid obvenit, secure excipit ac
reponit; laetitia fruitur maxima, continua, sua. [9] Habet aliquis bonam
voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo: hic deprimitur
alternis et extollitur ac modo in caelum allevatur, modo defertur ad terram.
Imperitis ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud
chaos decidunt, inane sine termino. [10] Est adhuc genus tertium eorum qui
sapientiae alludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut
ita dicam, sub ictu habent: hi non concutiuntur, ne defluunt quidem; nondum
in sicco, iam in portu sunt. [11] Ergo cum tam magna sint inter summos
imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens
periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere.
Excludendae sunt: si semel intraverint, in locum suum alias substituent.
Principiis illarum obstemus: melius non incipient quam desinent. Vale.
LXXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Errare mihi videntur qui existimant philosophiae fideliter deditos
contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve
per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli adversus illos
gratiores sunt, nec immerito; nullis enim plus praestant quam quibus frui
tranquillo otio licet. [2] Itaque ii quibus multum ad propositum bene
vivendi confert securitas publica necesse est auctorem huius boni ut
parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi,
qui multa principibus debent sed multa et imputant, quibus numquam tam plene
occurrere ulla liberalitas potest ut cupiditates illorum, quae crescunt dum
implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo cogitat oblitus accepti
est, nec ullum habet malum cupiditas maius quam quod ingrata est. [3] Adice
nunc quod nemo eorum qui in re publica versantur quot vincat, sed a quibus
vincatur, aspicit; et illis non tam iucundum est multos post se videre quam
grave aliquem ante se. Habet hoc vitium omnis ambitio: non respicit. Nec
ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a
fine. [4] At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et
omnem administrationem rei publicae ut ad ampliora secederet, diligit eos
per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium
reddit et magnam rem nescientibus debet. Quemadmodum praeceptores suos
veneratur ac suspicit quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos sub
quorum tutela positus exercet artes bonas.
[5] 'Verum alios quoque rex viribus suis protegit.' Quis negat? Sed
quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex iis qui eadem tranquillitate
usi sunt qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore
quam a vectore solvitur votum et ex ipsis mercatoribus effusius ratus est
qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque
et saburrae loco futura congesserat, sic huius pacis beneficium ad omnis
pertinentis altius ad eos pervenit qui illa bene utuntur. [6] Multi enim
sunt ex his togatis quibus pax operosior bello est: an idem existimas pro
pace debere eos qui illam ebrietati aut libidini impendunt aut aliis vitiis
quae vel bello rumpenda sunt? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem ut
nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum
debeo, et non uni mihi oriuntur; anno temperantique annum deo privatim
obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem *** discripta sint. [7] Stulta
avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum
credit esse quod publicum est; at ille sapiens nihil magis suum iudicat quam
cuius illi cum humano genere consortium est. Nec enim essent ista communia,
nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex
minima portione commune est.
[8] Adice nunc quod magna et vera bona non sic dividuntur ut exiguum in
singulos cadat: ad unumquemque tota perveniunt. E congiario tantum ferunt
homines quantum in capita promissum est; epulum et visceratio et quidquid
aliud manu capitur discedit in partes: at haec individua bona, pax et
libertas, ea tam omnium tota quam singulorum sunt. [9] Cogitat itaque per
quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad
servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica
necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet philosophia
praecipue, bene debere beneficia, bene solvere; interdum autem solutio est
ipsa confessio. [10] Confitebitur ergo multum se debere ei cuius
administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui
temporis et imperturbata publicis occupationibus quies.
O Meliboee, deus nobis haec otia fecit;
[11] Si illa quoque otia multum auctori suo debent quorum munus hoc maximum
est,
ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
quanti aestimamus hoc otium quod inter deos agitur, quod deos facit?
[12] Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco. Solebat Sextius
dicere Iovem plus non posse quam bonum virum. Plura Iuppiter habet quae
praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior qui locupletior, non
magis quam inter duos quibus par scientia regendi gubernaculum est meliorem
dixeris cui maius speciosiusque navigium est. [13] Iuppiter quo antecedit
virum bonum? diutius bonus est: sapiens nihilo se minoris aestimat quod
virtutes eius spatio breviore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus
qui senior decessit non est beatior eo cuius intra pauciores annos terminata
virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit
aetate; non est virtus maior quae longior. [14] Iuppiter omnia habet, sed
nempe aliis tradidit habenda: ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi
omnibus causa est: sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt
contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit quod Iuppiter uti illis
non potest, sapiens non vult. [15] Credamus itaque Sextio monstranti
pulcherrimum iter et clamanti 'hac
itur ad astra,
hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum
fortitudinem'. Non sunt dii fastidiosi, non invidi: admittunt et
ascendentibus manum porrigunt. [16] Miraris hominem ad deos ire? Deus ad
homines venit, immo quod est propius, in homines venit: nulla sine deo mens
bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus
cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis ex quibus orta sunt
surgunt: si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac
deinde creat purgamenta pro frugibus. Vale.
LXXIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit; memoriam quoque meam,
quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit. Quidni tu, mi Lucili, maximum
putes instrumentum vitae beatae hanc persuasionem unum bonum esse quod
honestum est? Nam qui alia bona iudicat in fortunae venit potestatem, alieni
arbitrii fit: qui omne bonum honesto circumscripsit intra se felix <est>.
[2] Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et
aliqua sparsis infamia tristis; illum videbis alienae uxoris amore cruciari,
illum suae; non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor
vexet. [3] Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum quam
exspectatio mortis exagitat undique impendens; nihil enim est unde non
subeat. Itaque, ut in hostili regione versantibus, huc et illuc
circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic
timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur. [4]
Occurrent acti in exsilium et evoluti bonis; occurrent, quod genus egestatis
gravissimum est, in divitis inopes; occurrent naufragi similiave naufragis
passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum,
inopinantis securosque disiecit procellae more quae in ipsa sereni fiducia
solet emergere, aut fulminis subiti ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit percusso similis obstipuit, sic
in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus,
paremque passis tristitiam facit pati posse. [5] Omnium animos mala aliena
ac repentina sollicitant. Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus
territat, ita nos non ad ictum tantum exagitamur sed ad crepitum. Non potest
ergo quisquam beatus esse qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est
nisi quod intrepidum; inter suspecta male vivitur. [6] Quisquis se multum
fortuitis dedit ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem
fecit: una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto esse
contentum. Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam
bonum, ad haec quae a fortuna sparguntur sinum expandit et sollicitus
missilia eius exspectat. [7] Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos
facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam
excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida
societate divisa, alia magno detrimento eorum in quos devenerant prensa. Ex
quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur,
amissa et dum avide rapiuntur expulsa sunt: nulli vero, etiam cui rapina
feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum. Itaque prudentissimus
quisque, cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno
parva constare. Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit:
circa praemium rixa est. [8] Idem in his evenit quae fortuna desuper iactat:
aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc
partem, modo in illam respicimus; nimis tarde nobis mitti videntur quae
cupiditates nostras irritant, ad paucos perventura, exspectata omnibus; [9]
ire obviam cadentibus cupimus; gaudemus si quid invasimus invadendique
aliquos spes vana delusit; vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut
[de] fallimur. Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum;
illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant.
[10] Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet quod honestum
est; nam si ullum aliud existimat, primum male de providentia iudicat, quia
multa incommoda iustis viris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breve
est et exiguum si compares mundi totius aevo. [11] Ex hac deploratione
nascitur ut ingrati divinorum interpretes simus: querimur quod non semper,
quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est quod nec
vivere nec mori volumus: vitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne
consilium nec implere nos ulla felicitas potest. Causa autem est quod non
pervenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi necesse est resistat
voluntas nostra quia ultra summum non est locus. [12] Quaeris quare virtus
nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi
magnum est quod satis. Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, non
fides, multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis quae mala
vocantur, multa impendenda ex iis quibus indulgemus tamquam bonis. [13]
Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae
non potest eminere nisi omnia velut minuta contempsit quae pro maximis
vulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si
quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.
[14] Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt quae vocantur aut homo
felicior deo est, quoniam quidem quae cara nobis sunt non habet in usu deus;
nec enim libido ad illum nec epularum lautitia nec opes nec quicquam ex his
hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet. Ergo aut
credibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse,
quod deo desunt. [15] Adice quod multa quae bona videri volunt animalibus
quam homini pleniora contingunt. Illa cibo avidius utuntur, venere non aeque
fatigantur; virium illis maior est et aequabilior firmitas: sequitur ut
multo feliciora sint homine. Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt;
fruuntur voluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili, sine ullo pudoris
aut paenitentiae metu. [16] Considera tu itaque an id bonum vocandum sit quo
deus ab homine, <homo ab animalibus> vincitur. Summum bonum in animo
contineamus: obsolescit si ab optima nostri parte ad pessimam transit et
transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. Non est summa
felicitatis nostrae in carne ponenda: bona illa sunt vera quae ratio dat,
solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem ac
minui. [17] Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum
veris, proprietas [quidem] in illis boni non est; itaque commoda vocentur
et, ut nostra lingua loquar, producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse,
non partes, et sint apud nos, sed ita ut meminerimus extra nos esse; etiam
si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se
attollere debeat. Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere quod ipse
non fecit? [18] Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur,
sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et
utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine
ratione possedit non diu tenuit; ipsa enim se felicitas, nisi temperatur,
premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur, et, ut deseratur,
affligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit: ceteri cum iis
inter quae eminuere labuntur, et illos degravant ipsa quae extulerant. [19]
Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis ac parsimoniam imponat, quoniam
quidem licentia opes suas praecipitat atque urget, nec umquam immodica
durarunt nisi illa moderatrix ratio compescuit. Hoc multarum tibi urbium
ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt, et
quidquid virtute partum erat intemperantia corruit. Adversus hos casus
muniendi sumus. Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est: intus
instruamur; si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest.
Quod sit hoc instrumentum scire desideras? [20] Nihil indignetur sibi
accidere sciatque illa ipsa quibus laedi videtur ad conservationem universi
pertinere et ex iis esse quae cursum mundi officiumque consummant; placeat
homini quidquid deo placuit; ob hoc ipsum <se> suaque miretur, quod non
potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil
est, casum doloremque et iniuriam subigit. [21] Ama rationem! huius te amor
contra durissima armabit. Feras catulorum amor in venabula impingit
feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnumquam
ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species
quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit: quanto his
omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus
ipsos et pericula exibit.
[22] 'Nihil agitis' inquit 'quod negatis ullum esse aliud honesto bonum. non
faciet vos haec munitio tutos a fortuna et immunes. Dicitis enim inter bona
esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos. Horum pericula
non potestis spectare securi: perturbabit vos obsidio patriae, liberorum
mors, parentum servitus.'
[23] Quid adversus hos pro nobis responderi soleat ponam; deinde tunc
adiciam quid praeterea respondendum putem. Alia condicio est in iis quae
ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt: tamquam bona valetudo
vitiata in malam transfert; acies oculorum exstincta caecitate nos afficit;
non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit.
Hoc non est periculum in iis quae paulo ante rettulimus. Quare? si amicum
bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos
extuli, in illorum locum impietas succedit. [24] Deinde non amicorum illic
aut liberorum interitus sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in
malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne
virtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si
probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum.
Quid sit quaeris? quod illos quoque bonos fecerat, virtus. [25] Haec nihil
vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit, sola
satis est; omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. Quid refert an aqua
decurrens intercipiatur atque abeat, si fons ex quo fluxerat salvus est? Non
dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec
prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adiectio
amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio; ergo nec beatiorem
aut miseriorem. Quamdiu virtus salva fuerit, non senties quidquid
abscesserit.
[26] 'Quid ergo? non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?'
Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo
permanet, utcumque fortuna se gessit. Sive illi senectus longa contigit sive
citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis
diversa sit. [27] Utrum maiorem an minorem circulum scribas ad spatium eius
pertinet, non ad formam: licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris
et in eum in quo scriptus est pulverem solveris, in eadem uterque forma
fuit. Quod rectum est nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non
magis produci quam contrahi potest. Honestam vitam ex centum annorum numero
in quantum voles corripe et in unum diem coge: aeque honesta est. [28] Modo
latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit
amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine
circumdatur paupertatis exsilii orbitatis; non tamen minor est si ex altiore
fastigio in humile subducitur, in privatum ex regio, ex publico et spatioso
iure in angustias domus vel anguli coit. [29] Aeque magna est, etiam si in
se recessit undique exclusa; nihilominus enim magni spiritus est et erecti,
exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est; beatum
enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, stabile, grande,
tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.
[30] Sequitur illud quod me responsurum esse dicebam. Non affligitur sapiens
liberorum amissione, non amicorum; eodem enim animo fert illorum mortem quo
suam exspectat; non magis hanc timet quam illam dolet. Virtus enim
convenientia constat: omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt.
Haec concordia perit si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut
desiderio summittitur. Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in
ullo actu pigritia; honestum enim securum et expeditum est, interritum est,
in procinctu stat. [31] 'Quid ergo? non aliquid perturbationi simile
patietur? non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus
refrigescent? et quidquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulto quodam
naturae impetu geritur?' Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil
illorum malum esse nec dignum ad quod mens sana deficiat. [32] Omnia quae
facienda erunt audaciter faciet et prompte. Hoc enim stultitiae proprium
quis dixerit, ignave et contumaciter facere quae faciat, et alio corpus
impellere, alio animum, distrahique inter diversissimos motus. Nam propter
illa ipsa quibus extollit se miraturque contempta est, et ne illa quidem
quibus gloriatur libenter facit. Si vero aliquod timetur malum, eo proinde,
dum exspectat, quasi venisset urguetur, et quidquid ne patiatur timet iam
metu patitur. [33] Quemadmodum in corporibus infirmis languorem signa
praecurrunt - quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo
lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens - sic infirmus animus
multo ante quam opprimatur malis quatitur; praesumit illa et ante tempus
cadit. Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed
arcessere sibi miserias et admovere? quas optimum est differre, si discutere
non possis. [34] Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicumque
audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatur
nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram
sollicitudinem immiserit: eodem modo fit ut animos libenter aegros et
captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent. Et quae
praeterierunt et quae futura sunt absunt: neutra sentimus. Non est autem
nisi ex eo quod sentias dolor. Vale.
namque erit ille mihi semper deus.
ludere quae vellem calamo permisit agresti,
Seneca | The Latin Library | The Classics Homepage |