EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER VICENSIMVS SECVNDVS
EXCERPTA GELLII
Gel. N.A. 12.2.3 is dictust ollis popularibus olim qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatuspopuli Suadaeque medulla. Gel. N.A. 12.2.4 admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe interbonos eius versus et hos refert. Gel. N.A. 12.2.5 non miror fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui laudaret; nisi forte Cicero, summusorator, agebat causam suam et volebat suos versus videri bonos. Gel. N.A. 12.2.6 apud ipsum quoque Ciceronem invenies etiam in prosa oratione quaedam ex quibus intellegasillum non perdidisse operam quod Ennium legit. Gel. N.A. 12.2.7 'ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas' . . . 'breviloquentiam in dicendo colat'. Gel. N.A. 12.2.8 non fuit Ciceronis hoc vitium sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur. Gel. N.A. 12.2.10 Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supramensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquidantiquitatis. Gel. N.A. 12.2.11 quidam sunt tam magni sensus Q. Ennii ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen interunguentatos placere. Gel. N.A. 12.2.11 qui huiuscemodi versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos. Gel. N.A. 12.2.13 quid enim refert quantum habeas? Multo illud plus est quod non habes.
fr. 1.1
fr. 2.1
fr. 3.1
fr. 4.1
fr. 5.1
fr. 6.1
fr. 7.1
fr. 8.1
fr. 9.1
fr. 10.1
Seneca | The Latin Library | The Classics Homepage |