EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER NONVS DECIMVS
CX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est
propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes quisquis sibi se
propitiavit. Sepone in praesentia quae quibusdam placent, unicuique nostrum
paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae
ex eorum numero quos Ovidius ait 'de plebe deos'. Ita tamen hoc seponas
volo ut memineris maiores nostros qui crediderunt Stoicos fuisse; singulis
enim et Genium et Iunonem dederunt. [2] Postea videbimus an tantum dis
vacet ut privatorum negotia procurent: interim illud scito, sive adsignati
sumus sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam
gravius quam si inprecatus fueris ut se habeat iratum. Sed non est quare
cuiquam quem poena putaveris dignum optes ut infestos deos habeat: habet,
inquam, etiam si videtur eorum favore produci. [3] Adhibe diligentiam tuam
et intuere quid sint res nostrae, non quid vocentur, et scies plura mala
contingere nobis quam accidere. Quotiens enim felicitatis et causa et initium
fuit quod calamitas vocabatur! quotiens magna gratulatione excepta res
gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc,
tamquam adhuc ibi staret unde tuto cadunt! [4] Sed ipsum illud cadere non
habet in se mali quicquam si exitum spectes, ultra quem natura neminem
deiecit. Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, et illud unde
felix eicitur et illud unde infelix emittitur: nos utraque extendimus et
longa spe ac metu facimus. Sed, si sapis, omnia humana condicione metire;
simul et quod gaudes et quod times contrahe. Est autem tanti nihil diu
gaudere ne quid diu timeas.
[5] Sed quare istuc malum adstringo? Non est quod quicquam timendum
putes: vana sunt ista quae nos movent, quae attonitos habent. Nemo nostrum
quid veri esset excussit, sed metum alter alteri tradidit; nemo ausus est
ad id quo perturbabatur accedere et naturam ac bonum timoris sui nosse.
Itaque res falsa et inanis habet adhuc fidem quia non coarguitur. [6] Tanti
putemus oculos intendere: iam apparebit quam brevia, quam incerta, quam
tuta timeantur. Talis est animorum nostrorum confusio qualis Lucretio visa
est:
[11] Quid ergo nunc te hortor ut facias? nihil novi -- nec enim novis
malis remedia quaeruntur - sed hoc primum, ut tecum ipse dispicias quid
sit necessarium, quid supervacuum. Necessaria tibi ubique occurrent: supervacua
et semper et toto animo quaerenda sunt. [12] Non est autem quod te nimis
laudes si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem; quae est
enim virtus supervacua contemnere? Tunc te admirare cum contempseris necessaria.
Non magnam rem facis quod vivere sine regio apparatu potes, quod non desideras
milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae
iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis: tunc
te admirabor si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris
herbam, ubi necesse est, non pecori tantum sed homini nasci, si scieris
cacumina arborum explementum esse ventris in quem sic pretiosa congerimus
tamquam recepta servantem. Sine fastidio implendus est; quid enim ad rem
pertinet quid accipiat, perditurus quidquid acceperit? [13] Delectant te
disposita quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora si recentia perferuntur
ad mensam, alia si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam
continent suam; delectat te nitor horum arte quaesitus. At mehercules ista
sollicite scrutata varieque condita, cum subierint ventrem, una atque eadem
foeditas occupabit. Vis ciborum voluptatem contemnere? exitum specta.
[14] Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere: 'diu'
inquit 'mihi inposuere divitiae. Stupebam ubi aliquid ex illis alio atque
alio loco fulserat; existimabam similia esse quae laterent his quae ostenderentur.
Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis, caelata et auro et argento
et iis quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes
ultra non tantum nostrum sed ultra finem hostium advectas; hinc puerorum
perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et alia quae res suas
recognoscens summi imperii fortuna protulerat. [15] "Quid hoc est" inquam
"aliud inritare cupiditates hominum per se incitatas? quid sibi vult ista
pecuniae pompa? ad discendam avaritiam convenimus?" At mehercules minus
cupiditatis istinc effero quam adtuleram. Contempsi divitias, non quia
supervacuae sed quia pusillae sunt. [16] Vidistine quam intra paucas horas
ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit? Hoc totam vitam nostram
occupabit quod totum diem occupare non potuit? Accessit illud quoque: tam
supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus. [17]
Hoc itaque ipse mihi dico quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos,
quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis
inposita calonibus: "quid miraris? quid stupes? pompa est. Ostenduntur
istae res, non possidentur, et dum placent transeunt". [18] Ad veras potius
te converte divitias; disce parvo esse contentus et illam vocem magnus
atque animosus exclama: habemus aquam, habemus polentam; Iovi ipsi controversiam
de felicitate faciamus. Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint; turpe
est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.
"Quid ergo faciam si ista non fuerint?" [19] Quaeris quod sit remedium
inopiae? Famem fames finit: alioquin quid interest magna sint an exigua
quae servire te cogant? quid refert quantulum sit quod tibi possit negare
fortuna? [20] Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit; liber
est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Ita est:
nihil desideres oportet si vis Iovem provocare nihil desiderantem.'
Haec nobis Attalus dixit, natura omnibus dixit; quae si voles frequenter
cogitare, id ages ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non
aliis. Vale.
CXI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Quid vocentur Latine sophismata quaesisti a me. Multi temptaverunt
illis nomen inponere, nullum haesit; videlicet, quia res ipsa non recipiebatur
a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est. Aptissimum tamen
videtur mihi quo Cicero usus est: 'cavillationes' vocat. [2] Quibus quisquis
se tradidit quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil
proficit: neque fortior fit neque temperantior neque elatior. At ille qui
philosophiam in remedium suum exercuit ingens fit animo, plenus fiduciae,
inexsuperabilis et maior adeunti. [3] Quod in magnis evenit montibus, quorum
proceritas minus apparet longe intuentibus: cum accesseris, tunc manifestum
fit quam in arduo summa sint. Talis est, mi Lucili, verus et rebus, non
artificiis philosophus. In edito stat, admirabilis, celsus, magnitudinis
verae; non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more qui
mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt videri volunt; contentus
est magnitudine sua. [4] Quidni contentus sit eo usque crevisse quo manus
fortuna non porrigit? Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu
rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur et <it> per
adversa ac difficilia: hanc constantiam cavillationes istae de quibus paulo
ante loquebar praestare non possunt. Ludit istis animus, non proficit,
et philosophiam a fastigio suo deducit in planum. [5] Nec te prohibuerim
aliquando ista agere, sed tunc cum voles nihil agere. Hoc tamen habent
in se pessimum: dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis
inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota
vita sufficiat ut hoc unum discas, vitam contemnere. 'Quid regere?' inquis.
Secundum opus est; nam nemo illam bene rexit nisi qui contempserat. Vale.
CXII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Cupio mehercules amicum tuum formari ut desideras etinstitui, sed
valde durus capitur; immo, quod est molestius, valde mollis capitur et
consuetudine mala ac diutina fractus. Volo tibi ex nostro artificio exemplum
referre. [2] Non quaelibet insitionem vitis patitur: si vetus et exesa
est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec
adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit. Itaque solemus
supra terram praecidere ut, si non respondit, temptari possit secunda fortuna
et iterum repetita infra terram inseratur. [3] Hic de quo scribis et mandas
non habet vires: indulsit vitiis. Simul et emarcuit et induruit; non potest
recipere rationem, non potest nutrire. 'At cupit ipse.' Noli credere. Non
dico illum mentiri tibi: putat se cupere. Stomachum illi fecit luxuria:
cito cum illa redibit in gratiam. [4] 'Sed dicit se offendi vita sua.'
Non negaverim; quis enim non offenditur? Homines vitia sua et amant simul
et oderunt. Tunc itaque de illo feremus sententiam cum fidem nobis fecerit
invisam iam sibi esse luxuriam: nunc illis male convenit. Vale.
CXIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Desideras tibi scribi a me quid sentiam de hac quaestione iactata
apud nostros, an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia
sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium
inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium terere.
Faciam quod desideras et quid nostris videatur exponam; sed me in alia
esse sententia profiteor: puto quaedam esse quae deceant phaecasiatum palliatumque.
Quae sint ergo quae antiquos moverint vel quae sint quae antiqui moverint
dicam.
[2] Animum constat animal esse, cum ipse efficiat ut simus animalia,
cum ab illo animalia nomen hoc traxerint; virtus autem nihil aliud est
quam animus quodam modo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit
aliquid; agi autem nihil sine impetu potest; si impetum habet, qui nulli
est nisi animali, animal est. [3] 'Si animal est' inquit 'virtus, habet
ipsa virtutem.' Quidni habeat se ipsam? quomodo sapiens omnia per virtutem
gerit, sic virtus per se. 'Ergo' inquit 'et omnes artes animalia sunt et
omnia quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur ut multa millia
animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia
aut multa habeamus animalia.' Quaeris quid adversus istud respondeatur?
Unaquaeque ex istis res animal erit: multa animalia non erunt. Quare? dicam,
si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam. [4] Singula animalia
singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque
singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo,
non tamen duos esse nos dices. Quare? quia separati debent esse. Ita dico:
alter ab altero debet esse diductus ut duo sint. Quidquid in uno multiplex
est sub unam naturam cadit; itaque unum est. [5] Et animus meus animal
est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare? quia animus mei pars
est. Tunc aliquid per se numerabitur cum per se stabit; ubi vero alterius
membrum erit, non poterit videri aliud. Quare? dicam: quia quod aliud est
suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.
[6] Ego in alia esse me sententia professus sum; non enim tantum virtutes
animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et adfectus,
tamquam ira, timor, luctus, suspicio. Ultra res ista procedet: omnes sententiae,
omnes cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum est; non
enim quidquid ab homine fit homo est. [7] 'Iustitia quid est?' inquit.
Animus quodam modo se habens. 'Itaque si animus animal est, et iustitia.'
Minime; haec enim habitus animi est et quaedam vis. Idem animus in varias
figuras convertitur et non totiens animal aliud est quotiens aliud facit;
nec illud quod fit ab animo animal est. [8] <Si> iustitia animal est,
<si> fortitudo, si ceterae virtutes, utrum desinunt esse animalia subinde
aut rursus incipiunt, an semper sunt? desinere virtutes non possunt. Ergo
multa animalia, immo innumerabilia, in hoc animo versantur. [9] 'Non sunt'
inquit 'multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt.'
Talem ergo faciem animi nobis proponimus qualis est hydrae multa habentis
capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex
illis capitibus animal est, sed animalis caput: ceterum ipsa unum animal
est. Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem: hae partes
erant eius; partes autem non sunt animalia. [10] Quid est quo colligas
iustitiam animal esse? 'Agit' inquit 'aliquid et prodest; quod autem agit
et prodest impetum habet; <quod autem impetum habet> animal est.' Verum
est si suum impetum habet; <suum autem non habet> sed animi. [11] Omne
animal donec moriatur id est quod coepit: homo donec moriatur homo est,
equus equus, canis canis; transire in aliud non potest. Iustitia, id est
animus quodam modo se habens, animal est. Credamus: deinde animal est fortitudo,
id est animus quodam modo se habens. Quis animus? ille qui modo iustitia
erat? Tenetur in priore animali, in aliud animal transire ei non licet;
in eo illi in quo primum esse coepit perseverandum est. [12] Praeterea
unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium. Si iustitia,
fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quomodo unum
animum habebunt? singulos habeant oportet, aut non sunt animalia. [13]
Non potest unum corpus plurium animalium esse. Hoc et ipsi fatentur. Iustitiae
quod est corpus? 'Animus'. Quid? fortitudinis quod est corpus? 'Idem animus'.
Atqui unum corpus esse duorum animalium non potest. [14] 'Sed idem animus'
inquit 'iustitiae habitum induit et fortitudinis et temperantiae.' Hoc
fieri posset si quo tempore iustitia esset fortitudo non esset, quo tempore
fortitudo esset temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt.
Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam
unum animal non potest facere? [15] Denique nullum animal pars est alterius
animalis; iustitia autem pars est animi; non est ergo animal.
Videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim indignandum de
isto quam disputandum est. Nullum animal alteri par est. Circumspice omnium
corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo. [16]
Inter cetera propter quae mirabile divini artificis ingenium est hoc quoque
existimo esse, quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam
quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt. Tot fecit genera foliorum:
nullum non sua proprietate signatum; tot animalia: nullius magnitudo cum
altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se ut quae alia erant
et dissimilia essent et inparia. Virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt;
ergo non sunt animalia. [17] Nullum non animal per se agit; virtus autem
per se nihil agit, sed cum homine. Omnia animalia aut rationalia sunt,
ut homines, ut dii, <aut inrationalia, ut ferae, ut pecora>; virtutes
utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec dii; ergo non sunt animalia.
[18] Omne rationale animal nihil agit nisi primum specie alicuius rei inritatum
est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid
sit adsensio dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo cum hoc mihi
dixi et adprobavi hanc opinionem meam; oportet me sedere: tunc demum sedeo.
Haec adsensio in virtute non est. [19] Puta enim prudentiam esse: quomodo
adsentietur 'oportet me ambulare'? Hoc natura non recipit. Prudentia enim
ei cuius est prospicit, non sibi; nam nec ambulare potest nec sedere. Ergo
adsensionem non habet; quod adsensionem non habet rationale animal non
est. Virtus si animal est, rationale est; rationale autem non est; ergo
nec animal. [20] Si virtus animal est, virtus autem bonum omnest, omne
bonum animal est. Hoc nostri fatentur. Patrem servare bonum est, et sententiam
prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est; ergo
et patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est.
Eo usque res ~exegit~ ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum
est, <* * * cenare bonum est>; ita et tacere et cenare animal
est.
[21] Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus
ineptiis facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria
sunt; omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget,
fortitudo esurit, clementia sitit. [22] Quid porro? non interrogabo illos
quam figuram habeant ista animalia? hominis an equi an ferae? Si rotundam
illis qualem deo dederint, quaeram an et avaritia et luxuria et dementia
aeque rotundae sint; sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque conrotundaverint,
etiamnunc interrogabo an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur,
deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.
[23] Ne putes autem primum <me> ex nostris non ex praescripto loqui
sed meae sententiae esse, inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum
non convenit quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali
usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale. Quid est ergo cur
non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia
quot mundus ipse non potest capere derideat?
[24] 'Non sunt' inquit 'virtutes multa animalia, et tamen animalia
sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic
virtutes istae animalia sunt sed multa non sunt. Idem est animus et animus
et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodam modo se habens.'
[25] Sublata * * * convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum
animal esse, postea visurus quam de ista re sententiam feram: actiones
eius animalia esse nego. Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes
versus. Nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, <sermo
animal est>. Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus
ergo animal est. Ita
Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tractamus et quaerimus
quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad illas via adducat?
[27] Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse
sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus antequam
exciperet meditando praedomuit. Quid est fortitudo? Munimentum humanae
imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi securus in hac
vitae obsidione perdurat; utitur enim suis viribus, suis telis. [28] Hoc
loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: 'non est quod umquam
fortunae armis putes esse te tutum: tuis pugna. Contra ipsam fortuna non
armat; itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt.' [29]
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quidquid gentium usque
in oceanum extendit oriens vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico,
modo amisso, iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens,
victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens; id enim
egerat ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus. [30] O quam
magnis homines tenentur erroribus qui ius dominandi trans maria cupiunt
permittere felicissimosque se iudicant si multas [pro] milite provincias
obtinent et novas veteribus adiungunt, ignari quod sit illud ingens parque
dis regnum: imperare sibi maximum imperium est. [31] Doceat me quam sacra
res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui.
Nihil sit illi cum ambitione famaque: sibi placeat. Hoc ante omnia sibi
quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est. Adhuc illud
persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere
iuvet; tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non
est quod spectes quod sit iustae rei praemium: maius in iusto est. [32]
Illud adhuc tibi adfige quod paulo ante dicebam, nihil ad rem pertinere
quam multi aequitatem tuam noverint. Qui virtutem suam publicari vult non
virtuti laborat sed gloriae. Non vis esse iustus sine gloria? at mehercules
saepe iustus esse debebis cum infamia, et tunc, si sapis, mala opinio bene
parta delectet. Vale.
CXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris
et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando
inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta;
quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae
sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum;
quare aliqua aetas fuerit quae translationis iure uteretur inverecunde.
Hoc quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: talis
hominibus fuit oratio qualis vita. [2] Quemadmodum autem uniuscuiusque
actio ~dicendi~ similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos
mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit. Argumentum
est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno aut in altero
fuit, sed adprobata est et recepta. [3] Non potest alius esse ingenio,
alius animo color. Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans,
ingenium quoque siccum ac sobrium est: illo vitiato hoc quoque adflatur.
Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre moveri pedes? si ille
effeminatus est, in ipso incessu apparere mollitiam? si ille acer est et
ferox, concitari gradum? si furit aut, quod furori simile est, irascitur,
turbatum esse corporis motum nec ire sed ferri? Quanto hoc magis accidere
ingenio putas, quod totum animo permixtum est, ab illo fingitur, illi paret,
inde legem petit?
[4] Quomodo Maecenas vixerit notius est quam ut narrari nunc debeat
quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam
vitia sua latere noluerit. Quid ergo? non oratio eius aeque soluta est
quam ipse discinctus? non tam insignita illius verba sunt quam cultus,
quam comitatus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat si illud
egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam in oratione
difflueret. Videbis itaque eloquentiam ebrii hominis involutam et errantem
et licentiae plenam. [Maecenas de cultu suo.] [5] Quid turpius 'amne silvisque
ripa comantibus'? Vide ut 'alveum lyntribus arent versoque vado remittant
hortos'. Quid? si quis 'feminae cinno crispat et labris columbatur incipitque
suspirans, ut cervice lassa
fanantur nemoris tyranni'. 'Inremediabilis
factio rimantur epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt.'
'Genium festo vix suo testem.' 'Tenuisve cerei fila et crepacem molam.'
'Focum mater aut uxor investiunt.' [6] Non statim cum haec legeris hoc
tibi occurret, hunc esse qui solutis tunicis in urbe semper incesserit
(nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto
petebatur); hunc esse qui <in> tribunali, in rostris, in omni publico
coetu sic apparuerit ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus,
non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent; hunc esse cui tunc maxime
civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic
fuerit in publico, spadones duo, magis tamen viri quam ipse; hunc esse
qui uxorem milliens duxit, cum unam habuerit? [7] Haec verba tam inprobe
structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita
ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis: pepercit gladio, sanguine abstinuit,
nec ulla alia re quid posset quam licentia ostendit. Hanc ipsam laudem
suam corrupit istis orationis portentosissimae delicis; apparet enim mollem
fuisse, non mitem. [8] Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa,
hoc sensus miri, magni quidem saepe sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum
facient: motum illi felicitate nimia caput. Quod vitium hominis esse interdum,
interdum temporis solet. [9] Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus
primum corporum esse diligentior incipit; deinde supellectili laboratur;
deinde in ipsas domos inpenditur cura ut in laxitatem ruris excurrant,
ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur
auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor; deinde ad cenas lautitia
transfertur et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione
captatur, ut ea quae includere solent cenam prima ponantur, ut quae advenientibus
dabantur exeuntibus dentur. [10] Cum adsuevit animus fastidire quae ex
more sunt et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione quod novum
est quaerit et modo antiqua verba atque exoleta revocat ac profert, modo
fingit ~et ignota ac~ deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu
habetur audax translatio ac frequens. [11] Sunt qui sensus praecidant et
hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et audienti suspicionem sui
fecerit; sunt qui illos detineant et porrigant; sunt qui non usque ad vitium
accedant (necesse est enim hoc facere aliquid grande temptanti) sed qui
ipsum vitium ament.
Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque
a recto descivisse non erit dubium. Quomodo conviviorum luxuria, quomodo
vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo
frequens est, ostendit animos quoque a quibus verba exeunt procidisse.
[12] Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a corona sordidiore
sed ab hac quoque turba cultiore; togis enim inter se isti, non iudicis
distant. Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa sed vitia laudentur.
Nam illud semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. Da mihi
quemcumque vis magni nominis virum: dicam quid illi aetas sua ignoverit,
quid in illo sciens dissimulaverit. Multos tibi dabo quibus vitia non nocuerint,
quosdam quibus profuerint. Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda
propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtutibus inmixta
sunt ut illas secum tractura sint.
[13] Adice nunc quod oratio certam regulam non habet: consuetudo illam
civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, versat. Multi ex alieno saeculo
petunt verba, duodecim tabulas loquuntur; Gracchus illis et Crassus et
Curio nimis culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium redeunt.
Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt.
[14] Utrumque diverso genere corruptum est, tam mehercules quam nolle nisi
splendidis uti ac sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita
vitare. Tam hunc dicam peccare quam illum: alter se plus iusto colit, alter
plus iusto neglegit; ille et crura, hic ne alas quidem vellit.
[15] Ad compositionem transeamus. Quot genera tibi in hac dabo quibus
peccetur? Quidam praefractam et asperam probant; disturbant de industria
si quid placidius effluxit; nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem
putant et fortem quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est
compositio, modulatio est; adeo blanditur et molliter labitur. [16] Quid
de illa loquar in qua verba differuntur et diu expectata vix ad clausulas
redeunt? Quid illa in exitu lenta, qualis Ciceronis est, devexa et molliter
detinens nec aliter quam solet ad morem suum pedemque respondens?
Non tantum * * * in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae
sunt et pueriles aut inprobae et plus ausae quam pudore salvo licet, si
floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil
amplius quam sonant.
[17] Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est,
ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio vigente anputatae
sententiae et verba ante expectatum cadentia et obscura brevitas fuere
pro cultu. L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici
scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium
'exercitum argento fecit', id est, pecunia paravit. Hoc Arruntius amare
coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco 'fugam nostris
fecere', alio loco 'Hiero rex Syracusanorum bellum fecit', et alio loco
'quae audita Panhormitanos dedere Romanis fecere'. [18] Gustum tibi dare
volui: totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt apud
hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille enim in haec incidebat,
at hic illa quaerebat. Vides autem quid sequatur ubi alicui vitium pro
exemplo est. [19] Dixit Sallustius 'aquis hiemantibus'. Arruntius in primo
libro belli Punici ait 'repente hiemavit tempestas', et alio loco cum dicere
vellet frigidum annum fuisse ait 'totus hiemavit annus', et alio loco 'inde
sexaginta onerarias leves praeter militem et necessarios nautarum hiemante
aquilone misit'. Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam
loco dicit Sallustius 'dum inter arma civilia aequi bonique famas petit'.
Arruntius non temperavit quominus primo statim libro poneret ingentes esse
'famas' de Regulo. [20] Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit
imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse
debent et ex ipso nata ex quibus tu aestimes alicuius adfectus: iracundi
hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et
fluxa. [21] Quod vides istos sequi qui aut vellunt barbam aut intervellunt,
qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte,
qui lacernas coloris inprobi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt
facere quicquam quod hominum oculis transire liceat: inritant illos et
in se avertunt, volunt vel reprehendi dum conspici. Talis est oratio Maecenatis
omniumque aliorum qui non casu errant sed scientes volentesque. [22] Hoc
a magno animi malo oritur: quomodo in vino non ante lingua titubat quam
mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista orationis quid
aliud quam ebrietas nulli molesta est nisi animus labat. Ideo ille curetur:
ab illo sensus, ab illo verba exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus,
incessus. Illo sano ac valente oratio quoque robusta, fortis, virilis est:
si ille procubuit, et cetera ruinam sequuntur.
[23]
[24] Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo. Animus noster
modo rex est, modo tyrannus: rex cum honesta intuetur, salutem commissi
sibi corporis curat et illi nihil imperat turpe, nihil sordidum; ubi vero
inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum
et fit tyrannus. Tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant; qui
initio quidem gaudet, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus
et quae non potest haurire contrectans; [25] cum vero magis ac magis vires
morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum
quibus se nimia aviditate inutilem reddidit laetus, pro suis voluptatibus
habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum testisque, quarum
usum sibi ingerendo abstulit. Nec illi tam gratum est abundare iucundis
quam acerbum quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit,
quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque
quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat. [26]
Numquid enim, mi Lucili, <non> in hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem
se cogitat, quod nemo inbecillum? immo quod nemo nostrum unum esse se cogitat?
Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos: unum videri
putas ventrem cui tanto tumultu comparatur cibus? Aspice veteraria nostra
et plena multorum saeculorum vindemiis horrea: unum putas videri ventrem
cui tot consulum regionumque vina cluduntur? Aspice quot locis terra vertatur,
quot millia colonorum arent, fodiant: unum videri putas ventrem cui et
in Sicilia et in Africa seritur? [27] Sani erimus et modica concupiscemus
si unusquisque se numeret, metiatur simul corpus, sciat quam nec multum
capere nec diu possit. Nihil tamen aeque tibi profuerit ad temperantiam
omnium rerum quam frequens cogitatio brevis aevi et huius incerti: quidquid
facies, respice ad mortem. Vale.
CXV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo:
habeo maiora quae cures. Quaere quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum
non ut scribas sed ut sentias, ut illa quae senseris magis adplices tibi
et velut signes. [2] Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam,
scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum. Magnus ille remissius
loquitur et securius; quaecumque dicit plus habent fiduciae quam curae.
Nosti comptulos iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos: nihil
ab illis speraveris forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa
est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et
habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile concinnitas. [3] Si nobis
animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam,
quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc
fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus! Praeter has frugalitas
et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et (quis credat?)
in homine rarum humanitas bonum splendorem illi suum adfunderent. Tunc
providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum,
di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent! quanta
esset cum gratia auctoritas! Nemo illam amabilem qui non simul venerabilem
diceret. [4] Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam
cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus
resistat et ut fas sit vidisse tacitus precetur, tum evocante ipsa vultus
benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem
superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam
sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri
vocem verens atque attonitus emittat?
[5]
[13]
CXVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos saepe quaesitum
est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant. Ego non video quomodo
salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi. Noli timere: nihil
eorum quae tibi non vis negari eripio. Facilem me indulgentemque praebebo
rebus ad quas tendis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas
putas: detraham vitium. Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam,
ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas
magis sentias: quidni ad te magis perventurae sint si illis imperabis quam
si servies? [2] 'Sed naturale est' inquis 'ut desiderio amici torquear:
da ius lacrimis tam iuste cadentibus. Naturale est opinionibus hominum
tangi et adversis contristari: quare mihi non permittas hunc tam honestum
malae opinionis metum?' Nullum est vitium sine patrocinio; nulli non initium
verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur. Non obtinebis
ut desinat si incipere permiseris. [3] Inbecillus est primo omnis adfectus;
deinde ipse se concitat et vires dum procedit parat: excluditur facilius
quam expellitur. Quis negat omnis adfectus a quodam quasi naturali fluere
principio? Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris,
vitium est. Voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam
peteremus, sed ut ea sine quibus non possumus vivere gratiora nobis illius
faceret accessio: suo veniat iure, luxuria est. Ergo intrantibus resistamus,
quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt. [4] 'Aliquatenus'
inquis 'dolere, aliquatenus timere permitte.' Sed illud 'aliquatenus' longe
producitur nec ubi vis accipit finem. Sapienti non sollicite custodire
se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet: nobis, quia
non est regredi facile, optimum est omnino non progredi. [5] Eleganter
mihi videtur Panaetius respondisse adulescentulo cuidam quaerenti an sapiens
amaturus esset. 'De sapiente' inquit 'videbimus: mihi et tibi, qui adhuc
a sapiente longe absumus, non est committendum ut incidamus in rem commotam,
inpotentem, alteri emancupatam, vilem sibi. Sive enim nos respicit, humanitate
eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur. Aeque facilitas amoris
quam difficultas nocet: facilitate capimur, cum difficultate certamus.
Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiescamus; nec vino infirmum
animum committamus nec formae nec adulationi nec ullis rebus blande trahentibus.'
[6] Quod Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus adfectibus
dico: quantum possumus nos a lubrico recedamus; in sicco quoque parum fortiter
stamus.
[7] Occurres hoc loco mihi illa publica contra Stoicos voce: 'nimis
magna promittitis, nimis dura praecipitis. Nos homunciones sumus; omnia
nobis negare non possumus. Dolebimus, sed parum; concupiscemus, sed temperate;
irascemur, sed placabimur.' [8] Scis quare non possimus ista? quia nos
posse non credimus. Immo mehercules aliud est in re: vitia nostra quia
amamus defendimus et malumus excusare illa quam excutere. Satis natura
homini dedit roboris si illo utamur, si vires nostras colligamus ac totas
pro nobis, certe non contra nos concitemus. Nolle in causa est, non posse
praetenditur. Vale.
CXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem
ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego
nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia
possum. Quaeris an verum sit quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse,
sapere bonum non esse. Primum exponam quid Stoicis videatur; deinde tunc
dicere sententiam audebo.
[2] Placet nostris quod bonum est corpus esse, quia quod bonum est
facit, quidquid facit corpus est. Quod bonum est prodest; faciat autem
aliquid oportet ut prosit; si facit, corpus est. Sapientiam bonum esse
dicunt; sequitur ut necesse sit illam corporalem quoque dicere. [3] At
sapere non putant eiusdem condicionis esse. Incorporale est et accidens
alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quicquam nec prodest. 'Quid
ergo?' inquit 'non dicimus: bonum est sapere?' Dicimus referentes ad id
ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam.
[4] Adversus hos quid ab aliis respondeatur audi, antequam ego incipio
secedere et in alia parte considere. 'Isto modo' inquiunt 'nec beate vivere
bonum est. Velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate
vivere bonum non esse.' [5] Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: 'vultis
sapere; ergo expetenda res est sapere; si expetenda res est, bona est'.
Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere quam
sermo noster inseri non sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. 'Expetendum
est' inquiunt 'quod bonum est, expetibile quod nobis contingit cum bonum
consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit.'
[6] Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere quia iam
primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare
solemus praesumptioni omnium hominum et apud nos veritatis argumentum est
aliquid omnibus videri; tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod
omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges
moresque proiecta ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate
disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium
inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies qui
non putet et sapientiam bonum et sapere.
[7] Non faciam quod victi solent, ut provocem ad populum: nostris incipiamus
armis confligere. Quod accidit alicui, utrum extra id cui accidit est an
in eo cui accidit? Si in eo est cui accidit, tam corpus est quam illud
cui accidit. Nihil enim accidere sine tactu potest; quod tangit corpus
est: nihil accidere sine actu potest; quod agit corpus est. Si extra est,
postea quam acciderat recessit; quod recessit motum habet; quod motum habet
corpus est. [8] Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere,
nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere: concedo
ista alia esse, sed non sortis alterius. Si valetudo indifferens est, <et>
bene valere indifferens est; si forma indifferens est, et formonsum esse.
Si iustitia bonum est, et iustum esse; si turpitudo malum est, et turpem
esse malum est, tam mehercules quam si lippitudo malum est, lippire quoque
malum est. Hoc ut scias, neutrum esse sine altero potest: qui sapit sapiens
est; qui sapiens est sapit. Adeo non potest dubitari an quale illud sit,
tale hoc sit, ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem. [9] Sed illud
libenter quaesierim, cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia,
sapere in quo numero sit? Bonum negant esse; malum utique non est; sequitur
ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus quod tam malo
contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut
sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui
ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod
nisi bonus non habet bonum est; sapere non nisi bonus habet; ergo bonum
est. [10] Accidens est' inquit 'sapientiae.' Hoc ergo quod vocas sapere,
utrum facit sapientiam an patitur? Sive facit illud sive patitur, utroque
modo corpus est; nam et quod fit et quod facit corpus est. Si corpus est,
bonum est; unum enim illi deerat quominus bonum esset, quod incorporale
erat.
[11] Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere,
cum in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid enim quemquam existimas
sapere nisi qui sapientiam habet? numquid quemquam qui sapit non putas
habere sapientiam? [12] Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio
usque ad Stoicos venit. Qualis sit haec dicam. Aliud est ager, aliud agrum
habere, quidni? cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat. Sic
aliud est sapientia, aliud sapere. Puto, concedes duo esse haec, id quod
habetur et eum qui habet: habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia
est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta; ars enim vitae est.
Sapere quid est? non possum dicere 'mens perfecta', sed id quod contingit
perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere
mentem bonam.
[13] 'Sunt' inquit 'naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus;
has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum. Hi habent proprium
quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem: hoc
sensus ostendit, animus credidit. Corpus est quod video, cui et oculos
intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus' inquit 'est quod
nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant,
alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus "sapientiam", corporale quiddam
intellegimus; cum dicimus "sapit", de corpore loquimur. Plurimum autem
interest utrum illud dicas an de illo.'
[14] Putemus in praesentia ista duo esse (nondum enim quid mihi videatur
pronuntio): quid prohibet quominus aliud quidem <sit> sed nihilominus
bonum? Dicebam paulo ante aliud esse agrum, aliud habere agrum. Quidni?
in alia enim natura est qui habet, in alia quod habetur: illa terra est,
hic homo est. At in hoc de quo agitur eiusdem naturae sunt utraque, et
qui habet sapientiam et ipsa. [15] Praeterea illic aliud est quod habetur,
alius qui habet: hic in eodem est et quod habetur et qui habet. Ager iure
possidetur, sapientia natura; ille abalienari potest et alteri tradi, haec
non discedit a domino. Non est itaque quod compares inter se dissimilia.
Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona esse, tamquam
sapientia et sapiens duo sunt et utrumque bonum esse concedis. Quomodo
nihil obstat quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic
nihil obstat quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est
sapere. [16] Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam. Quid ergo? non est
id bonum sine quo nec illud bonum est? Vos certe dicitis sapientiam, si
sine usu detur, accipiendam non esse. Quid est usus sapientiae? sapere:
hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit. Si tormenta
mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem ut illa non sint mala si quod
sequitur detraxeris. Sapientia habitus perfectae mentis est, sapere usus
perfectae mentis: quomodo potest usus eius bonum non esse quae sine usu
bonum non est? [17] Interrogo te an sapientia expetenda sit: fateris. Interrogo
an usus sapientiae expetendus sit: fateris. Negas enim te illam recepturum
si uti ea prohibearis. Quod expetendum est bonum est. Sapere sapientiae
usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre. Ergo sapere
sapientiae usus est, usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo
expetendum est; si expetendum est, bonum est.
[18] Olim ipse me damno qui illos imitor dum accuso et verba apertae
rei inpendo. Cui enim dubium potest esse quin, si aestus malum est, et
aestuare malum sit? si algor malum est, malum sit algere? si vita bonum
est, et vivere bonum sit? Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt;
at nobis in ipsa commorandum est. [19] Etiam si quid evagari libet, amplos
habet illa spatiososque secessus: de deorum natura quaeramus, de siderum
alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus
nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat,
an et haec quae fortuita dicuntur certa lege constricta sint nihilque in
hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur. Ista iam a formatione
morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum quas tractat rerum magnitudinem
attollunt; haec vero de quibus paulo ante dicebam minuunt et deprimunt
nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant. [20] Obsecro vos, tam necessariam
curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili
terimus? Quid mihi profuturum est scire an aliud sit sapientia, aliud sapere?
Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, <hoc non esse>? Temere
me geram, subibo huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat.
Pares erimus. [21] Potius id age ut mihi viam monstres qua ad ista perveniam.
Dic quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem,
quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque procul a me repellam,
quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam quae
ad me inruperunt, quomodo illas ad quas ego inrupi. Doce quomodo feram
aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium
non expectem sed ipsemet, cum visum erit, profugiam. [22] Nihil mihi videtur
turpius quam optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori? sive non
vis, quid deos rogas quod tibi nascenti dederunt? Nam ut quandoque moriaris
etiam invito positum est, ut cum voles in tua manu est; alterum tibi necesse
est, alterum licet. [23] Turpissimum his diebus principium diserti mehercules
viri legi: 'ita[que]' inquit 'quam primum moriar'. Homo demens, optas rem
tuam. 'Ita quam primum moriar.' Fortasse inter has voces senex factus es;
alioqui quid in mora est? Nemo te tenet: evade qua visum est; elige quamlibet
rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt
et elementa quibus hic mundus administratur; aqua, terra, spiritus, omnia
ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. [24] 'Ita quam primum moriar':
'quam primum' istud quid esse vis? quem illi diem ponis? citius fieri quam
optas potest. Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione misericordiam
captantis: non vult mori qui optat. Deos vitam et salutem roga: si mori
placuit, hic mortis est fructus, optare desinere.
[25] Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Hoc est sapientia,
hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare.
Tot quaestiones fortuna tibi posuit, nondum illas solvisti: iam cavillaris?
Quam stultum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare. Remove ista lusoria
arma: decretoriis opus est. Dic qua ratione nulla animum tristitia, nulla
formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam.
Agatur aliquid. [26] 'Sapientia bonum est, sapere non est bonum': sic fit
<ut> negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam operatum
supervacuis.
Quid si scires etiam illud quaeri, an bonum sit futura sapientia? Quid
enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram
adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat? Aegro interim
nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post
multos secuturum menses otium reficit. [27] Quis nescit hoc ipso non esse
bonum id quod futurum est, quia futurum est? Nam quod bonum est utique
prodest; nisi praesentia prodesse non possunt. Si non prodest, bonum non
est; si prodest, iam est. Futurus sum sapiens; hoc bonum erit cum fuero:
interim non est. Prius aliquid esse debet, deinde quale esse. [28] Quomodo,
oro te, quod adhuc nihil est iam bonum est? Quomodo autem tibi magis vis
probari non esse aliquid quam si dixero 'futurum est'? nondum enim venisse
apparet quod veniet. Ver secuturum est: scio nunc hiemem esse. Aestas secutura
est: scio aestatem non esse. Maximum argumentum habeo nondum praesentis
futurum esse. [29] Sapiam, spero, sed interim non sapio; si illud bonum
haberem, iam hoc carerem malo. Futurum est ut sapiam: ex hoc licet nondum
sapere me intellegas. Non possum simul et in illo bono et in hoc malo esse;
duo ista non coeunt nec apud eundem sunt una malum et bonum.
[30] Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa quae nobis aliquam
opem sunt latura properemus. Nemo qui obstetricem parturienti filiae sollicitus
accersit edictum et ludorum ordinem perlegit; nemo qui ad incendium domus
suae currit tabulam latrunculariam prospicit ut sciat quomodo alligatus
exeat calculus. [31] At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium
domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio; adice
isto naufragia motusque terrarum et quidquid aliud timeri potest: inter
ista districtus rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas? Quid
inter sapientiam et sapere intersit inquiris? nodos nectis ac solvis tanta
mole inpendente capiti tuo? [32] Non tam benignum ac liberale tempus natura
nobis dedit ut aliquid ex illo vacet perdere. Et vide quam multa etiam
diligentissimis pereant: aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum;
aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobiscum dividit
somnus. Ex hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat
maiorem partem mittere in vanum? [33] Adice nunc quod adsuescit animus
delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere cum
remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio: scio mea
non interesse sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam
et sapere intersit didicero, sapiam? Cur ergo potius inter vocabula me
sapientiae detines quam inter opera? Fac me fortiorem, fac securiorem,
fac fortunae parem, fac superiorem. Possum autem superior esse si derexero
<eo> omne quod disco. Vale.
Quid ergo? non omni puero stultiores sumus qui in luce timemus? [7] Sed
falsum est, Lucreti, non timemus in luce: omnia nobis fecimus tenebras.
Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat; tota vita incursitamus
nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus. Vides autem quam
sit furiosa res in tenebris impetus. At mehercules id agimus ut longius
revocandi simus, et cum ignoremus quo feramur, velociter tamen illo quo
intendimus perseveramus. [8] Sed lucescere, si velimus, potest. Uno autem
modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam [scientia] acceperit,
si illa se non perfuderit sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit
et ad se saepe rettulerit, si quaesierit quae sint bona, quae mala, quibus
hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus,
de providentia. [9] Nec intra haec humani ingenii sagacitas sistitur: prospicere
et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta
rerum velocitas properet. Ab hac divina contemplatione abductum animum
in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo
terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret
quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis. [10] Quidquid nobis
bono futurum erat deus et parens noster in proximo posuit; non expectavit
inquisitionem nostram et ultro dedit: nocitura altissime pressit. Nihil
nisi de nobis queri possumus: ea quibus periremus nolente rerum natura
et abscondente protulimus. Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium
omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis
et inanibus.
animal est, quod non possunt rotundum dicere cum sex pedes habeat. [26]
'Textorium' inquis 'totum mehercules istud quod cum maxime agitur.' Dissilio
risu cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et syllogismum
et aptas illis facies tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis
superciliis, fronte rugosa? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum:
'o tristes ineptias!' Ridiculae sunt.
Rex noster est animus; hoc incolumi cetera manent in officio, parent, obtemperant:
cum ille paulum vacillavit, simul dubitant. Cum vero cessit voluptati,
artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus
est.
Aderit levabitque, si colere eam voluerimus. Colitur autem non taurorum
opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros
stipe infusa, sed pia et recta voluntate. [6] Nemo, inquam, non amore eius
arderet si nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigillant
et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuritate retinent.
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et
repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus
perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam
humilitate et infamia obiacentibus; cernemus, inquam, pulchritudinem illam
quamvis sordido obtectam. [7] Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi
veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor
inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux
verberet. [8] Tunc intellegere nobis licebit quam contemnenda miremur,
simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe
nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia. Quid ergo inter
nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas
insanimus, carius inepti? Illos reperti in litore calculi leves et aliquid
habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex
Aegyptiis harenis sive ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam
vel capacem populi cenationem ferunt. [9] Miramur parietes tenui marmore
inductos, cum sciamus quale sit quod absconditur. Oculis nostris inponimus,
et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus? Scimus
enim sub illo auro foeda ligna latitare. Nec tantum parietibus aut lacunaribus
ornamentum tenue praetenditur: omnium istorum quos incedere altos vides
bratteata felicitas est. Inspice, et scies sub ista tenui membrana dignitatis
quantum mali iaceat. [10] Haec ipsa res quae tot magistratus, tot iudices
detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore
esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem
facti quaerimus non quale sit quidque sed quanti; ad mercedem pii sumus,
ad mercedem impii, et honesta quamdiu aliqua illis spes inest sequimur,
in contrarium transituri si plus scelera promittent. [11] Admirationem
nobis parentes auri argentique fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius
sedit crevitque nobiscum. Deinde totus populus in alia discors in hoc convenit:
hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum,
cum grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti sunt ut paupertas
maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus. [12] Accedunt
deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus
divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis
melius nec dare videntur di inmortales posse nec habere.
Eiusdem currum aspice:
Denique quod optimum videri volunt saeculum aureum appellant. [14] Nec
apud Graecos tragicos desunt qui lucro innocentiam, salutem, opinionem
bonam mutent.
[15] Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent,
totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu,
donec Euripides in medium ipse prosilivit petens ut expectarent viderentque
quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes
quas in sua quisque dat. [16] Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis
satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit!
quam misera desideratis, quam misera partis est! Adice cotidianas sollicitudines
quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur
quam quaeritur. Quantum damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur
maiora. Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur
damnum est. [17] 'At felicem illum homines et divitem vocant et consequi
optant quantum ille possidet.' Fateor. Quid ergo? tu ullos esse condicionis
peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias
optaturi essent cum divitibus deliberarent; utinam honores petituri cum
ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum! Profecto vota mutassent,
cum interim illi nova suscipiunt cum priora damnaverint. Nemo enim est
cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat; queruntur et de
consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt. [18]
Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo:
numquam te paenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas
nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens
leniter: eant ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus
et opinionum securus et ob ipsa quae aliis displicent sibi placens, qui
profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet quantum non cupit,
quantum non timet. Vale.
Seneca | The Latin Library | The Classics Homepage |