EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER QUARTUS DECIMUS ET QUINTUS DECIMUS
LXXXIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, dividi
philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi; facilius enim per
partes in cognitionem totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa
mundi facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere,
simillimum mundo spectaculum! Profecto enim omnes mortales in admirationem
sui raperet, relictis iis quae nunc magna magnorum ignorantia credimus.
Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda quemadmodum
mundi secreta cernuntur. [2] Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur
nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus
perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque
ostendi facilius possunt, universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis
et philosophiam in partes, non in frusta dividam. Dividi enim illam, non
concidi, utile est; nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile
est. [3] Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus; quidquid
in maius crevit facilius agnoscitur si discessit in partes, quas, ut dixi,
innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia
quod nulla divisio: simile confuso est quidquid usque in pulverem sectum
est.
[4] Primum itaque, si [ut] videtur tibi, dicam inter sapientiam et
philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae;
philosophia sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit quo illa
pervenit. Philosophia unde dicta sit apparet; ipso enim nomine fatetur
quid amet. [5] Sapientiam quidam ita finierunt ut dicerent divinorum et
humanorum scientiam; quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et
horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum
humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter
atque aliter finirent: alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii
studium corrigendae mentis; a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.
[6] Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse;
neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo
multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur,
sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium
est; illa venit, ad hanc itur. [7] Sapientia est quam Graeci sophian vocant.
Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur;
quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento
titulus:
[9] Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores:
moralem, naturalem, rationalem. Prima componit animum; secunda rerum naturam
scrutatur; tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes,
ne pro vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam
et qui in plura diducerent. [10] Quidam ex Peripateticis quartam partem
adiecerunt civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa
aliam materiam occupata sit; quidam adiecerunt his partem quam oikonomiken
vocant, administrandae familiaris rei scientiam; quidam et de generibus
vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non in illa parte morali reperietur.
[11] Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque
moralem: rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua
secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum
quem 'de iudicio et regula' appellant -- alio nomine rationalem -- induxerunt,
sed eum accessionem esse naturalis partis existimant. [12] Cyrenaici naturalia
cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt moralibus, sed hi quoque
quae removent aliter inducunt; in quinque enim partes moralia dividunt,
ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus,
quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte
sunt, argumenta ex rationali. [13] Ariston Chius non tantum supervacuas
esse dixit naturalem et rationalem sed etiam contrarias; moralem quoque,
quam solam reliquerat, circumcidit. Nam eum locum qui monitiones continet
sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud
sit sapiens quam generis humani paedagogus.
[14] Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum
incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset
inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit,
maxime utilis -- quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere?
-- secunda de impetu, de actionibus tertia. Primum enim est ut quanti quidque
sit iudices, secundum ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque,
tertium ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis
tibi ipse consentias. [15] Quidquid ex tribus defuit turbat et cetera.
Quid enim prodest inter <se> aestimata habere omnia, si sis in impetu
nimius? quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in sua potestate,
si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi
et quemadmodum agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse,
aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc
ergo vita concors sibi est ubi actio non destituit impetum, impetus ex
dignitate rei cuiusque concipitur, proinde remissus <aut> acrior prout
illa digna est peti.
[16] Naturalis pars philosophiae in duo scinditur, corporalia et incorporalia;
utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos
primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur -- gignuntur autem
elementa. Ipse <de> elementis locus, ut quidam putant, simplex est,
ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.
[17] Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis oratio
aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa; hanc
dialektiken, illam rhetoriken placuit vocari. Rhetorike verba curat et
sensus et ordinem; dialektike in duas partes dividitur, in verba et significationes,
id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde
sequitur utriusque divisio. Itaque hoc loco finem faciam et
[18] Haec, Lucili virorum optime, quominus legas non deterreo, dummodo
quidquid legeris ad mores statim referas. Illos conpesce, marcentia in
te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque
quantum potes vexa; et istis dicentibus 'quousque eadem?' responde:
[19] 'Ego debebam dicere "quousque eadem peccabitis?" Remedia ante
vultis quam vitia desinere? Ego vero eo magis dicam, et quia recusatis
perseverabo; tunc incipit medicina proficere ubi in corpore alienato dolorem
tactus expressit. Dicam etiam invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos
non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice
audite.
[20] 'Quousque fines possessionum propagabitis? Ager uni domino qui
populum cepit angustus est? Quousque arationes vestras porrigetis, ne provinciarum
quidem spatio contenti circumscribere praediorum modum? Inlustrium fluminum
per privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque
ad ostium a fonte vestri sunt. Hoc quoque parum est nisi latifundiis vestris
maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus
regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur.
Quam vultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium vocabatur,
facite vestrum quidquid potestis, dum plus sit alieni.
[21] 'Nunc vobiscum loquor quorum aeque spatiose luxuria quam illorum
avaritia diffunditur. Vobis dico: quousque nullus erit lacus cui non villarum
vestrarum fastigia inmineant? nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra
praetexant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria
luxuriae excitabuntur. Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos
protinus fundamenta iacietis, nec contenti solo nisi quod manu feceritis,
mare agetis introrsus. Omnibus licet locis tecta vestra resplendeant, aliubi
inposita montibus in vastum terrarum marisque prospectum, aliubi ex plano
in altitudinem montium educta, cum multa aedificaveritis, cum ingentia,
tamen et singula corpora estis et parvola. Quid prosunt multa cubicula?
in uno iacetis. Non est vestrum ubicumque non estis.
[22] 'Ad vos deinde transeo quorum profunda et insatiabilis gula hinc
maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis
generibus cum magno labore persequitur: nullis animalibus nisi ex fastidio
pax est. Quantulum [est] ex istis epulis [quae] per tot comparatis manus
fesso voluptatibus ore libatis? quantulum ex ista fera periculose capta
dominus crudus ac nauseans gustat? quantulum ex tot conchyliis tam longe
advectis per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid intellegitis
maiorem vos famem habere quam ventrem?'
[23] Haec aliis dic, ut dum dicis audias ipse, scribe, ut dum scribis
legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude,
non ut plus aliquid scias, sed ut melius. Vale.
XC. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Quis dubitare, mi Lucili, potest quin deorum inmortalium munus sit
quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus? Itaque tanto plus huic nos
debere quam dis quanto maius beneficium est bona vita quam vita pro certo
haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent; cuius scientiam nulli
dederunt, facultatem omnibus. [2] Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent
et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet perdidisset,
inter fortuita non esse. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum
est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio
petitur. Quid haberes quod in philosophia suspiceres si beneficiaria res
esset? [3] Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire; ab
hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus
virtutum consertarum et inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina,
humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium.
Quod aliquamdiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit
et paupertatis causa etiam iis quos fecit locupletissimos fuit; desierunt
enim omnia possidere, dum volunt propria. [4] Sed primi mortalium quique
ex his geniti naturam incorrupti sequebantur eundem habebant et ducem et
legem, commissi melioris arbitrio; natura est enim potioribus deteriora
summittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut vehementissima:
non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros
mares vicit; elephantorum gregem excelsissimus ducit: inter homines pro
maximo est optimum. Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas
erat gentium in quibus non poterat potentior esse nisi melior; tuto enim
quantum vult potest qui se nisi quod debet non putat posse.
[5] Illo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes fuisse
regnum Posidonius iudicat. Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus
tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant;
horum prudentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat,
beneficentia augebat ornabatque subiectos. Officium erat imperare, non
regnum. Nemo quantum posset adversus eos experiebatur per quos coeperat
posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti
bene pareretur, nihilque rex maius minari male parentibus posset quam ut
abiret e regno. [6] Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna
conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere
sapientes. Solon, qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia
notos; Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset
octavus. Zaleuci leges Charondaeque laudantur; hi non in foro nec in consultorum
atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura
quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
[7] Hactenus Posidonio adsentior: artes quidem a philosophia inventas
quibus in cotidiano vita utitur non concesserim, nec illi fabricae adseram
gloriam. 'Illa' inquit 'sparsos et aut casis tectos aut aliqua rupe suffossa
aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.' Ego vero philosophiam iudico
non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium
et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa ut tempestatum
periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet
luxuria portus suos in quibus distinctos piscium greges saginaret. [8]
Quid ais? philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid aliud
erat avaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo
inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte
et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. [9] Mihi
crede, felix illud saeculum ante architectos fuit, ante tectores. Ista
nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per
designata currente certa manu trabem scindere;
[11] In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia
excogitata a sapientibus viris iudicat; isto enim modo dicat licet sapientes
fuisse per quos
[16] Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes quibus expedita
erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria: in delicias laboratur.
Non desiderabis artifices: sequere naturam. Illa noluit esse districtos;
ad quaecumque nos cogebat instruxit. 'Frigus intolerabilest corpori nudo.'
Quid ergo? non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque
defendere queunt? non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora?
non avium plumae in usum vestis conseruntur? non hodieque magna Scytharum
pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia
ventis sunt? Quid ergo? non quilibet virgeam cratem texuerunt manu et vili
obliverunt luto, deinde [de] stipula aliisque silvestribus operuere fastigium
et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi? [17] 'Opus est
tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere.' Quid ergo? non
vetustas multa abdidit loca quae vel iniuria temporis vel alio quolibet
casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? non in defosso latent Syrticae
gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis
caloribus solidum est nisi ipsa arens humus? [18] Non fuit tam iniqua natura
ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus
non posset sine tot artibus vivere; nihil durum ab illa nobis imperatum
est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati sumus:
nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque
et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt obvia
erant et gratuita et opera levi parabilia; modus enim omnium prout necessitas
erat: nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus
fecimus. [19] Sufficit ad id natura quod poscit. A natura luxuria descivit,
quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat
vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime
animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit. Omnes istae
artes quibus aut circitatur civitas aut strepit corpori negotium gerunt,
cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur.
Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium,
hinc molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit
enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis
et miseriae est velle quantum sat est.
[20] Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo
orationis abducat a vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex iis qui
plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum quemadmodum
alia torqueantur fila, alia ex molli solutoque ducantur, deinde quemadmodum
tela suspensis ponderibus rectum stamen extendat, quemadmodum subtemen
insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha
coire cogatur et iungi, textrini quoque artem a sapientibus dixit inventam,
oblitus postea repertum hoc subtilius genus in quo
[24] Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis
enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia quibus amnes
quibusque maria transimus, aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis
et additis a tergo gubernaculis quae huc atque illuc cursum navigii torqueant.
Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque
momento velocitatem suam flectunt. [25] 'Omnia' inquit 'haec sapiens quidem
invenit, sed minora quam ut ipse tractaret sordidioribus ministris dedit.'
Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam
nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente
testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos
parietibus tubos per quos circumfunderetur calor qui ima simul ac summa
foveret aequaliter. Quid loquar marmora quibus templa, quibus domus fulgent?
quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas quibus porticus et capacia
populorum tecta suscipimus? quid verborum notas quibus quamvis citata excipitur
oratio et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum
ista commenta sunt: [26] sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum
magistra est. Vis scire quid illa eruerit, quid effecerit? Non decoros
corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus
aut in exitu aut in transitu formatur in vocem. Non arma nec muros nec
bello utilia molitur: paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.
[27] Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi
tam parvola adsignas? artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio
habet; nam cui vita, illi vitae quoque ornantia serviunt: ceterum ad beatum
statum tendit, illo ducit, illo vias aperit. [28] Quae sint mala, quae
videantur ostendit; vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam,
inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter
magna quid intersit et tumida; totius naturae notitiam ac sui tradit. Quid
sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam
numinum formam animae perpetitae, ubi consistant, quid agant, quid possint,
quid velint. Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum
sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse, reseratur, cuius vera simulacra
verasque facies cernendas mentibus protulit; nam ad spectacula tam magna
hebes visus est. [29] Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem
toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo
coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus. Deinde
a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius
excussit; post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua;
in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
[30] Non abduxit, inquam, se (ut Posidonio videtur) ab istis artibus
sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset
quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus; ponenda non sumeret. [31]
'Anacharsis' inquit 'invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur.'
Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, maluit videri versus falsos
esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo
et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut
multa sapientes faciunt qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum
esse sapientem: cursu omnis anteibit qua velox est, non qua sapiens. Cuperem
Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos
format qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt postquam
sapientem invenire desimus. [32] 'Democritus' inquit 'invenisse dicitur
fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur.'
Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas
fuisse, quarum fere summa curvantur. [33] Excidit porro vobis eundem Democritum
invenisse quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in
zmaragdum converteretur, qua hodieque coctura inventi lapides <in> hoc
utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat invenit;
multa enim facit quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus aut peritius
atque exercitatius.
[34] Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit quaeris?
Primum verum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est,
tardis ad divina; deinde vitae legem, quam universa derexit, nec nosse
tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata.
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset vera aestimatione
perpendit; damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitura
laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est,
potentissimum esse qui se habet in potestate. [35] Non de ea philosophia
loquor quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem
donavit voluptati, sed <de> illa quae nullum bonum putat nisi quod honestum
est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc
pretium est, non posse pretio capi.
Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo quo adhuc artificia deerant
et ipso usu discebantur utilia non credo. [36] ~Sicut aut~ fortunata tempora,
cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia
atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio <docuere>
discurrere: non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda
sapientibus. [37] Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit
magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores,
aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur apud quos
[44] Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere
sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. Non tamen negaverim
fuisse alti spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes; neque enim
dubium est quin meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem
omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia
omnibus consummata. Non enim dat natura virtutem: ars est bonum fieri.
[45] Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos <lapides in>
ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus:
tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus
occideret. Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc
nec eruebatur. [46] Quid ergo <est>? Ignorantia rerum innocentes erant;
multum autem interest utrum peccare aliquis nolit an nesciat. Deerat illis
iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his
virtutibus habebat similia quaedam rudis vita: virtus non contingit animo
nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad
hoc quidem, sed sine hoc nascimur, et in optimis quoque, antequam erudias,
virtutis materia, non virtus est. Vale.
XCI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio quo Lugdunensis
colonia exusta est; movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae
suae amantissimum. Quae res effecit ut firmitatem animi sui quaerat, quam
videlicet ad ea quae timeri posse putabat exercuit. Hoc vero tam inopinatum
malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo;
multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi
hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quamvis
subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur ut nihil ferro relinquat.
Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus ut tota
oppida everteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium ut
nihil alteri superesset incendio. [2] Tot pulcherrima opera, quae singula
inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum
ne bello quidem timeri potest accidit. Quis hoc credat? ubique armis quiescentibus,
cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur
in Gallia, quaeritur. Omnibus fortuna quos publice adflixit quod passuri
erant timere permisit; nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium:
in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius
illam tibi perisse quam perit narro.
[3] Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant, adversus sua firmum
et erectum. Nec sine causa concussus est: inexpectata plus adgravant; novitas
adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam
miratus est doluit. [4] Ideo nihil nobis inprovisum esse debet; in omnia
praemittendus animus cogitandumque non quidquid solet sed quidquid potest
fieri. Quid enim est quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat?
quod non eo magis adgrediatur et quatiat quo speciosius fulget? Quid illi
arduum quidve difficile est? [5] Non una via semper, ne trita quidem incurrit:
modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula
sine auctore. Nullum tempus exceptum est: in ipsis voluptatibus causae
doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis
in metum transeunt: ex amico <fit> inimicus, hostis ex socio. In subitas
tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas. Sine hoste
patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas
invenit. Invadit temperantissimos morbus, validissimos pthisis, innocentissimos
poena, secretissimos tumultus; eligit aliquid novi casus per quod velut
oblitis vires suas ingerat. [6] Quidquid longa series multis laboribus,
multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam
moram dedit malis properantibus qui diem dixit: hora momentumque temporis
evertendis imperis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium
rerumque nostrarum si tam tarde perirent cuncta quam fiunt: nunc incrementa
lente exeunt, festinatur in damnum. [7] Nihil privatim, nihil publice stabile
est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror
existit nihilque extra tumultuantibus causis mala unde minime expectabantur
erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente
nullo ruunt: quota quaeque felicitatem civitas pertulit! Cogitanda ergo
sunt omnia et animus adversus ea quae possunt evenire firmandus. [8] Exilia,
tormenta [morbi], bella, naufragia meditare. Potest te patriae, potest
patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc
ipsum in quo turba suffocatur fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae
condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit sed quantum plurimum potest
evenire praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut
novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est. [9] Quotiens Asiae,
quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt! Quot oppida in Syria, quot
in Macedonia devorata sunt! Cypron quotiens vastavit haec clades! Quotiens
in se Paphus corruit! Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus,
et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus!
Consurgamus itaque adversus fortuita et quidquid inciderit sciamus non
esse tam magnum quam rumore iactetur. [10] Civitas arsit opulenta ornamentumque
provinciarum quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic
non latissimo monti: omnium istarum civitatium quas nunc magnificas ac
nobiles audis vestigia quoque tempus eradet. Non vides quemadmodum in Achaia
clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet ex
quo appareat illas saltem fuisse? [11] Non tantum manu facta labuntur,
nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies: iuga montium
diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a
conspectu maris stabant; vasta vis ignium colles per quos relucebat erosit
et quondam altissimos vertices, solacia navigantium ac speculas, ad humile
deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus
urbium excidia. [12] Casurae stant; omnis hic exitus manet, sive <ventorum>
interna vis flatusque per clusa violenti pondus sub quo tenentur excusserint,
sive torrentium <impetus> in abdito vastior obstantia effregerit, sive
flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil
tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos
et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc
unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura
vivimus.
[13] Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili
quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est ut in
melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria: multa ceciderunt
ut altius surgerent. Timagenes, felicitati urbis inimicus, aiebat Romae
sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam
arsissent. [14] In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes ut
maiora celsioraque quam amisere restituant. Sint utinam diuturna et melioribus
auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus
annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam
loci opportunitate convaluit: quot tamen gravissimos casus intra spatium
humanae <pertulit> senectutis! [15] Itaque formetur animus ad intellectum
patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus
imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantis, adversus urbes
idem posse quod adversus homines. Nihil horum indignandum est: in eum intravimus
mundum in quo his legibus vivitur. Placet: pare. Non placet: quacumque
vis exi. Indignare si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si
haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere,
a quo omnia resolvuntur. [16] Non est quod nos tumulis metiaris et his
monumentis quae viam disparia praetexunt: aequat omnis cinis. Inpares nascimur,
pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta
quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum
claritate distinxit, nisi dum sumus: ubi vero ad finem mortalium ventum
est, 'discede' inquit 'ambitio: omnium quae terram premunt siremps lex
esto'. Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in
crastinum sui certior.
[17] Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix,
sciturus quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico:
'infelix' ob hoc quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen: quis
enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa quae tradebantur subtilia
et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans
oceanum cogitationes suas mittens. 'Facilia' inquit 'me doce'. Cui praeceptor
'ista' inquit 'omnibus eadem sunt, aeque difficilia'. [18] Hoc puta rerum
naturam dicere: 'ista de quibus quereris omnibus eadem sunt; nulli dare
faciliora possum, sed quisquis volet sibi ipse illa reddet faciliora'.
Quomodo? aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas
(si tibi longior contigerit inter homines mora) et aegrotes et perdas aliquid
et pereas. [19] Non est tamen quod istis qui te circumstrepunt credas:
nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis
metus est. Sic mortem times quomodo famam: quid autem stultius homine verba
metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse
voces inperitorum quo ventre redditos crepitus. 'Quid enim' inquit 'mea,
susum isti an deosum sonent?' [20] Quanta dementia est vereri ne infameris
ab infamibus! Quemadmodum famam extimuisti sine causa, sic et illa quae
numquam timeres nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus
iniquis rumoribus sparsus? [21] Ne morti quidem hoc apud nos noceat: et
haec malam opinionem habet. Nemo eorum qui illam accusat expertus est:
interim temeritas est damnare quod nescias. At illud scis, quam multis
utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, supplicis,
taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit.
Vale.
XCII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in
honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque,
propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale,
est et rationale; illud huic servit, hoc unum est quod alio non refertur
sed omnia ad se refert. Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita
est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quae ex illa est.
[2] Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat,
in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec
enim sola non summittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum
habitu ~servitus~ servat. Id autem unum bonum est quod numquam defringitur.
Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne
ulli quidem nisi sibi innixus; nam qui aliquo auxilio sustinetur potest
cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis
autem vult constare fortuna aut quis se prudens ob aliena miratur? [3]
Quid est beata vita? securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi
magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur?
si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus,
decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa
recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam
scribam, talis animus esse sapientis viri debet qualis deum deceat. [4]
Quid potest desiderare is cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt
aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita
sine quibus non est. Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi
ex inrationalibus nectere?
[5] Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit
fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores
aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale
sit die non esse contentum nisi aliquis igniculus adluxerit: quod potest
in hac claritate solis habere scintilla momentum? [6] Si non es sola honestate
contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam Graeci aochlesian
vocant, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest; vacat enim
animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione
naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est: adicimus rationali
inrationale, honesto inhonestum, magno * * * vitam facit titillatio
corporis? [7] Quid ergo dubitatis dicere bene esse homini, si palato bene
est? Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius
summum bonum saporibus et coloribus et sonis constat? Excedat ex hoc animalium
numero pulcherrimo ac dis secundo; mutis adgregetur animal pabulo laetum.
[8] Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam,
inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus
deditam: illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem
viro, reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et
abiectam. [9] Huic rationem servire iusserunt, et fecerunt animalis generosissimi
summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex
diversis ac male congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in
Scylla,
[11] 'Quid ergo?' inquit 'si virtutem nihil inpeditura sit bona valetudo
et quies et dolorum vacatio, non petes illas?' Quidni petam? non quia bona
sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur.
Quid erit tunc in illis bonum? hoc unum, bene eligi. Nam cum vestem qualem
decet sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena
aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis
in quaque re rationi convenientem modum. [12] Etiamnunc adiciam: mundae
vestis electio adpetenda est homini; natura enim homo mundum et elegans
animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis sed mundae vestis
electio, quia non in re bonum est sed in electione quali; actiones nostrae
honestae sunt, non ipsa quae aguntur. [13] Quod de veste dixi, idem me
dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo
circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit
arcula? nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque
idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem
et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.
[14] 'Est quidem' inquit 'sapiens beatus; summum tamen illud bonum
non consequitur nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser
quidem esse qui virtutem habet non potest, beatissimus autem non est qui
naturalibus bonis destituitur, ut valetudine, ut membrorum integritate.'
[15] Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis
doloribus non esse miserum, esse etiam beatum: quod levius est negas, beatissimum
esse. Atqui si potest virtus efficere ne miser aliquis sit, facilius efficiet
ut beatissimus sit; minus enim intervalli a beato ad beatissimum restat
quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet ut ereptum calamitatibus
inter beatos locet non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat?
in summo deficit clivo? [16] Commoda sunt in vita et incommoda, utraque
extra nos. Si non est miser vir bonus quamvis omnibus prematur incommodis,
quomodo non est beatissimus si aliquibus commodis deficitur? Nam quemadmodum
incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia
non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est quam
non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest
minui. [17] Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis; claritate
enim eius quidquid sine illo luceret absconditur. 'Sed quaedam' inquit
'soli quoque opstant.' At sol integer est etiam inter opposita, et quamvis
aliquid interiacet quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu
suo fertur; quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior
quidem, quoniam multum interest utrum aliquid obstet tantum an inpediat.
[18] Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt: non est minor, sed minus
fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more
solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem
possunt calamitates et damna et iniuriae quod adversus solem potest nebula.
[19] Invenitur qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec
miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur; exaequat enim fortuita virtutibus
et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem
foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis? Veneranda
enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia: e contrario vilia
sunt quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus
et dentes et horum sanitas firmitasque. [20] Deinde si sapiens cui corpus
molestum est nec miser habebitur nec beatus, sed <in> medio relinquetur,
vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum
quam sapientis vitam adpetendam non esse? aut quid tam extra fidem quam
esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis
miserum non faciunt, beatum esse patiuntur; nam quibus potentia non est
in peiorem transferendi statum, ne interpellandi quidem optimum.
[21] 'Frigidum' inquit 'aliquid et calidum novimus, inter utrumque
tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus
nec miser.' Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi
plus frigidi ingessero, fiet frigidum; si plus calidi adfudero, fiet novissime
calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero,
miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est. [22]
Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem:
non fit miser; adicio debilitatem: non fit miser; adicio dolores continuos
et graves: miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt
ne ex beata quidem educunt. [23] Si non potest, ut dicitis, sapiens ex
beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi
coepit alicubi subsistat? quae res illum non patitur ad imum devolvi retinet
in summo. Quidni non possit beata vita rescindi? ne remitti quidem potest,
et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.
[24] 'Quid ergo?' inquit 'sapiens non est beatior qui diutius vixit,
quem nullus avocavit dolor, quam ille qui cum mala fortuna semper luctatus
est?' Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt,
ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet ut beatius vivat: si rectius
non potest, ne beatius quidem. Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem
vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est ut istas accessiones
minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones;
nam voluptas non est digna ad quam respiciat. [25] Quid est in virtute
praecipuum? futuro non indigere nec dies suos conputare. In quantulo libet
tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra
humanam naturam excurrentia; maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate
metimur et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro? non aeque
incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere 'beatus
sum'? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. 'Beatissimum'
inquit 'hunc et ultimum diem ago' Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas
torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris. [26] Quare ergo incredibilia
ista sint apud eos qui virtutem colunt, cum apud eos quoque reperiantur
apud quos voluptas imperavit? Hi quoque degeneres et humillimae mentis
aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum
futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibilius;
non video enim quomodo non in imum agatur e fastigio suo deiecta virtus.
Aut beatum praestare debet aut, si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri
miserum. Stans non potest mitti: aut vincatur oportet aut vincat.
[27] 'Dis' inquit 'inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit,
nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo; accedimus ad illa, non
pervenimus.' Ratio vero dis hominibusque communis est: haec in illis consummata
est, in nobis consummabilis. [28] Sed ad desperationem nos vitia nostra
perducunt. Nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda
optima, cuius iudicium labat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum
atque aurium sensum, bonam valetudinem et non foedum aspectum corporis
et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium. [29] Per haec
potest non paenitenda agi vita, at inperfecto viro huic malitiae vis quaedam
inest, quia animum habet mobilem ad prava, illa ~aitarens malitia et ea
agitata~ abest [de bono]. Non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur; cuicumque
autem deest aliquid ad bonum, malus est. [30] Sed
XCIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] In epistula qua de morte Metronactis philosophi querebaris, tamquam
et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae
tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua
omnibus: multos inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem.
Obiurgamus cotidie fatum: 'quare ille in medio cursu raptus est? quare
ille non rapitur? quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit?' [2]
Utrum, obsecro te, aequius iudicas, te naturae an tibi parere naturam?
quid autem interest quam cito exeas unde utique exeundum est? Non ut diu
vivamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas fato opus est, ut
satis, animo. Longa est vita si plena est; impletur autem cum animus sibi
bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit. [3] Quid illum
octoginta anni iuvant per inertiam exacti? non vixit iste sed in vita moratus
est, nec sero mortuus est, sed diu. 'Octoginta annis vixit.' Interest mortem
eius ex quo die numeres. 'At ille obiit viridis.' [4] Sed officia boni
civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessavit; licet
aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. 'Octoginta annis vixit.'
Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis quomodo dicuntur
arbores vivere. Obsecro te, Lucili, hoc agamus ut quemadmodum pretiosa
rerum sic vita nostra non multum pateat sed multum pendeat; actu illam
metiamur, non tempore. Vis scire quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque
fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum
eius evectum et illum cui multi anni transmissi sunt? alter post mortem
quoque est, alter ante mortem perit. [5] Laudemus itaque et in numero felicium
reponamus eum cui quantulumcumque temporis contigit bene conlocatum est.
Vidit enim veram lucem; non fuit unus e multis; et vixit et viguit. Aliquando
sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila
emicuit. Quid quaeris quamdiu vixerit? vivit: ad posteros usque transiluit
et se in memoriam dedit. [6] Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim;
nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam si spatium eius inciditur;
non enim ad eum diem me aptavi quem ultimum mihi spes avida promiserat,
sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas quando natus
sim, an inter iuniores adhuc censear? habeo meum. [7] Quemadmodum in minore
corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo
potest vita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim alienum
est: quamdiu ero, <vere> ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut
per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar.
[8] Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium? usque ad sapientiam vivere;
qui ad illam pervenit attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille
vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum
naturae inputet quod fuit. Merito enim inputabit: meliorem illi vitam reddidit
quam accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset ostendit;
si quid adiecisset, fuisset simile praeterito. [9] Et tamen quousque vivimus?
Omnium rerum cognitione fruiti sumus: scimus a quibus principiis natura
se attollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet,
quemadmodum omnia quae usquam erunt cluserit et se ipsam finem sui fecerit;
scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua
velocitate decurrere; scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior
velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa
inducat noctem, quae reducat diem: illuc eundum est ubi ista propius aspicias.
[10] 'Nec hac spe' inquit sapiens ille 'fortius exeo, quod patere mihi
ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque
illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta
et post mortem nihil ex homine restare: aeque magnum animum habeo, etiam
si nusquam transiturus excedo.' Non tam multis vixit annis quam potuit.
[11] Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis: annales
Tanusii scis quam ponderosi sint et quid vocentur. Hoc est vita quorundam
longa, et quod Tanusii sequitur annales. [12] Numquid feliciorem iudicas
eum qui summo die muneris quam eum qui medio occiditur? numquid aliquem
tam stulte cupidum esse vitae putas ut iugulari in spoliario quam in harena
malit? Non maiore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnis it;
qui occidit consequitur occisum. Minimum est de quo sollicitissime agitur.
Quid autem ad rem pertinet quam diu vites quod evitare non possis? Vale.
XCIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Eam partem philosophiae quae dat propria cuique personae praecepta
nec in universum componit hominem sed marito suadet quomodo se gerat adversus
uxorem, patri quomodo educet liberos, domino quomodo servos regat, quidam
solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantis reliquerunt,
tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae
conplexus esset. [2] Ariston Stoicus e contrario hanc partem levem existimat
et quae non descendat in pectus usque, anilia habentem praecepta; plurimum
ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni; 'quam
qui bene intellexit ac didicit quid in quaque re faciendum sit sibi ipse
praecipit.' [3] Quemadmodum qui iaculari discit destinatum locum captat
et manum format ad derigenda quae mittit, cum hanc vim ex disciplina et
exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur (didicit enim non hoc
aut illud ferire sed quodcumque voluerit), sic qui se ad totam vitam instruxit
non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo
cum uxore aut cum filio viveret sed quomodo bene viveret: in hoc est et
quomodo cum uxore ac liberis vivat. [4] Cleanthes utilem quidem iudicat
et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa
philosophiae et capita cognovit.
In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: utrum utilis an inutilis
sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum supervacuus
sit an omnis faciat supervacuos. [5] Qui hanc partem videri volunt supervacuam
hoc aiunt: si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est; illo
quidem obiecto operam perdit qui praecipit 'sic ambulabis, illo manum porriges'.
Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum
ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit 'sic vives cum patre, sic cum
uxore'. Nihil enim proficient praecepta quamdiu menti error offusus est:
si ille discutitur, apparebit quid cuique debeatur officio. Alioqui doces
illum quid sano faciendum sit, non efficis sanum. [6] Pauperi ut agat divitem
monstras: hoc quomodo
manente paupertate fieri potest? Ostendis esurienti
quid tamquam satur faciat: fixam potius medullis famem detrahe. Idem tibi
de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri
illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas quibus laboramus expuleris,
nec avarus quomodo pecunia utendum sit exaudiet nec timidus quomodo periculosa
contemnat. [7] Efficias oportet ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse;
ostendas illi miserrimos divites; efficias ut quidquid publice expavimus
sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec <diu> dolere quemquam
nec mori saepe: in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium quod
ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui
levius sibi facit quidquid contumaciter passus est; optimam doloris esse
naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus
extendi; omnia fortiter excipienda quae nobis mundi necessitas imperat.
[8] His decretis cum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et
cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est sed secundum
naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum
malum fugerit, reliqua omnia -- divitias, honores, bonam valetudinem, vires,
imperia -- scierit esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis,
monitorem non desiderabit ad singula qui dicat 'sic incede, sic cena; hoc
viro, hoc feminae, hoc marito, hoc caelibi convenit'. [9] Ista enim qui
diligentissime monent ipsi facere non possunt; haec paedagogus puero, haec
avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat.
Si ludum litterarium intraveris, scies ista quae ingenti supercilio philosophi
iactant in puerili esse praescripto.
[10] Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta
monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere.
Id adeo sic disce: si id mones quod obscurum est et ambiguum, probationibus
adiuvandum erit; si probaturus es, illa per quae probas plus valent satisque
per se sunt. [11] 'Sic amico utere, sic cive, sic socio.' 'Quare?' 'Quia
iustum est.' Omnia ista mihi de iustitia locus tradit: illic invenio aequitatem
per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non
esse iustum cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi
mihi et perbibi, quid ista praecepta proficiunt quae eruditum docent? praecepta
dare scienti supervacuum est, nescienti parum; audire enim debet non tantum
quid sibi praecipiatur sed etiam quare. [12] Utrum, inquam, veras opiniones
habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? Qui non habet
nihil a te adiuvabitur, aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit;
qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque scit <quid> sibi
faciendum sit etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri
potest.
[13] Duo sunt propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus
malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis
est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus
aut percurare mentem aegram et vitiis liberare aut vacantem quidem sed
ad peiora pronam praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo
tale praecipiendi genus nil agit. [14] Praeterea si praecepta singulis
damus, inconprehensibile opus est; alia enim dare debemus feneranti, alia
colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares,
alia inferiores amaturo. [15] In matrimonio praecipies quomodo vivat cum
uxore aliquis quam virginem duxit, quomodo cum ea quae alicuius ante matrimonium
experta est, quemadmodum cum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non
putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter provectiorem
et puellam, inter matrem et novercam? Omnis species conplecti non possumus:
atqui singulae propria exigunt, leges autem philosophiae breves sunt et
omnia alligant. [16] Adice nunc quod sapientiae praecepta finita debent
esse et certa; si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia
rerum terminos novit. Ergo ista praeceptiva pars summovenda est, quia quod
paucis promittit praestare omnibus non potest; sapientia autem omnis tenet.
[17] Inter insaniam publicam et hanc quae medicis traditur nihil interest
nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis; altera causas furoris
traxit ex valetudine, altera animi mala valetudo est. Si quis furioso praecepta
det quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere,
quomodo in privato, erit ipso quem monebit insanior: [si] bilis nigra curanda
est et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum
est: ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba.
[18] Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum
adversus illud quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere
removeri, fateor huic non opus esse praeceptis ad videndum, sed remedio
quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat; natura enim videmus,
cui usum sui reddit qui removit obstantia; quid autem cuique debeatur officio
natura non docet. [19] Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus
cum visum recepit aliis quoque potest reddere: malitia liberatus et liberat.
Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates
oculus intellegat; a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis
contra praeceptis eget animus ut videat quid agendum sit in vita. Quamquam
oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet. [20] 'Non
est' inquit 'quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a
tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram
lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis
oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis
evita' -- alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit
remediis medicina consilium.
[21] 'Error' inquit 'est causa peccandi: hunc nobis praecepta non detrahunt
nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas.' Concedo per se efficacia
praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo
<non> aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renovant; deinde
quae in universo confusius videbantur in partes divisa diligentius considerantur.
Aut [in] isto modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes:
atqui non sunt supervacuae; ergo ne monitiones quidem. [22] 'Stultum est'
inquit 'praecipere aegro quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda
sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta.' Quid quod habent aegri quaedam
sanique communia de quibus admonendi sunt? tamquam ne avide cibos adpetant,
ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives.
[23] 'Sana' inquit 'avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem
aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.' Quid quod aliud est non
concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? cuius avari modum ignorant,
etiam non avari usum. 'Tolle' inquit 'errores: supervacua praecepta sunt.'
Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam,
temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar: etiam remotis vitiis,
quid et quemadmodum debeamus facere discendum est. [24] 'Nihil' inquit
'efficient monitiones admotae gravibus vitiis.' Ne medicina quidem morbos
insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum.
Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas
advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem; sed non ideo nihil
sanat quia non omnia.
[25] 'Quid prodest' inquit 'aperta monstrare?' Plurimum; interdum enim
scimus nec adtendimus. Non docet admonitio sed advertit, sed excitat, sed
memoriam continet nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus:
admonere genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda
est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calvi
repetenda sententia est: 'factum esse ambitum scitis, et hoc vos scire
omnes sciunt'. [26] Scis amicitias sancte colendas esse, sed non facis.
Scis inprobum esse qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor
uxorum; scis ut illi nil cum adultero, sic tibi nil esse debere cum paelice,
et non facis. Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita
illa esse oportet sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt saepe agitari
debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis sed etiam parata.
Adice nunc quod aperta quoque apertiora fieri solent.
[27] 'Si dubia sunt' inquit 'quae praecipis, probationes adicere debebis;
ergo illae, non praecepta proficient.' Quid quod etiam sine probationibus
ipsa monentis auctoritas prodest? sic quomodo iurisconsultorum valent responsa,
etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa quae praecipiuntur per se multum
habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione
in sententiam coartata, sicut illa Catoniana: 'emas non quod opus est,
sed quod necesse est; quod non opus est asse carum est', qualia sunt illa
aut reddita oraculo aut similia: [28] 'tempori parce', 'te nosce'. Numquid
rationem exiges cum tibi aliquis hos dixerit versus?
[31] 'Si quis' inquit 'non habet recta decreta, quid illum admonitiones
iuvabunt vitiosis obligatum?' Hoc scilicet, ut illis liberetur; non enim
extincta in illo indoles naturalis est sed obscurata et oppressa. Sic quoque
temptat resurgere et contra prava nititur, nacta vero praesidium et adiuta
praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit;
hanc enim ne disciplina quidem philosophiae toto impetu suo conisa restituet.
Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta nisi quod illa
generalia praecepta sunt, haec specialia? Utraque res praecipit, sed altera
in totum, particulatim altera.
[32] 'Si quis' inquit 'recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo
monetur.' Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed
haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur quominus
probanda faciamus sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus
interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam
officiorum viam, quam admonitio demonstrat.
[33] 'Expelle' inquit 'falsas opiniones de bonis et malis, in locum
autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio quod agat.' Ordinatur
sine dubio ista ratione animus, sed non ista tantum; nam quamvis argumentis
collectum sit quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes
suas. Et prudentia et iustitia officiis constat: officia praeceptis disponuntur.
[34] Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum
exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt:
nec illa possunt praecedere ut non haec sequantur, et haec ordinem sequuntur
suum; unde apparet illa praecedere.
[35] 'Infinita' inquit 'praecepta sunt.' Falsum est; nam de maximis
ac necessariis rebus non sunt infinita; tenues autem differentias habent
quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia.
[36] 'Nemo', inquit, 'praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem.'
Dissimile est; nam si insaniam sustuleris, sanitas reddita est; si falsas
opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum; ut
sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam.
Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum
sola non prosunt, sic curationem adiuvant; et denuntiatio et castigatio
insanos coercuit -- de illis nunc insanis loquor quibus mens mota est,
non erepta.
[37] 'Leges' inquit 'ut faciamus quod oportet non efficiunt, et quid
aliud sunt quam minis mixta praecepta?' Primum omnium ob hoc illae non
persuadent quia minantur, at haec non cogunt sed exorant; deinde leges
a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur. His adice quod
leges quoque proficiunt ad bonos mores, utique si non tantum imperant sed
docent. [38] In hac re dissentio a Posidonio, qui <'improbo' inquit>
'quod Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim brevem esse oportet,
quo facilius ab inperitis teneatur. Velut emissa divinitus vox sit: iubeat,
non disputet. Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum
prologo. Mone, dic quid me velis fecisse: non disco sed pareo.' Proficiunt
vero; itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus. [39]
'At non apud omnis proficiunt.' Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis
et formandis animis inefficax est. Quid autem? philosophia non vitae lex
est? Sed putemus non proficere leges: non ideo sequitur ut ne monitiones
quidem proficiant. Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque
et adhortationes et obiurgationes et laudationes. Omnia ista monitionum
genera sunt; per ista ad perfectum animi statum pervenitur. [40] Nulla
res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum inclinabiles revocat
ad rectum quam bonorum virorum conversatio; paulatim enim descendit in
pectora et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
Occursus mehercules ipse sapientium iuvat, et est aliquid quod ex magno
viro vel tacente proficias. [41] Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit,
sicut illud intellegam profuisse. 'Minuta quaedam' ut ait Phaedon 'animalia
cum mordent non sentiuntur, adeo tenuis illis et fallens in periculum vis
est; tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet.' Idem
tibi in conversatione virorum sapientium eveniet: non deprehendes quemadmodum
aut quando tibi prosit, profuisse deprendes.
[42] 'Quorsus' inquis 'hoc pertinet?' Aeque praecepta bona, si saepe
tecum sint, profutura quam bona exempla. Pythagoras ait alium animum fieri
intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius
oraculi opperientibus vocem. [43] Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis
efficaciter etiam inperitissimos? velut his brevissimis vocibus, sed multum
habentibus ponderis:
[48] 'Philosophia' inquit 'dividitur in haec, scientiam et habitum
animi; nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit nondum sapiens est
nisi in ea quae didicit animus eius transfiguratus est. Tertia ista pars
praecipiendi ex utroque est, et ex decretis et ex habitu; itaque supervacua
est ad implendam virtutem, cui duo illa sufficiunt.' [49] Isto ergo modo
et consolatio supervacua est (nam haec quoque ex utroque est) et adhortatio
et suasio et ipsa argumentatio; nam et haec ab habitu animi compositi validique
proficiscitur. Sed quamvis ista ex optimo habitu animi veniant, optimus
animi habitus ex his est; et facit illa et ex illis ipse fit. [50] Deinde
istud quod dicis iam perfecti viri est ac summam consecuti felicitatis
humanae. Ad haec autem tarde pervenitur; interim etiam inperfecto sed proficienti
demonstranda est in rebus agendis via. Hanc forsitan etiam sine admonitione
dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum ut moveri nequeat
nisi in rectum. Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem
praeire: 'hoc vitabis, hoc facies'. [51] Praeterea si expectat tempus quo
per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et errando inpedietur
quominus ad illud perveniat quo possit se esse contentus; regi ergo debet
dum incipit posse se regere. Pueri ad praescriptum discunt; digiti illorum
tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari
iubentur proposita et ad illa reformare chirographum: sic animus noster,
dum eruditur ad praescriptum, iuvatur.
[52] Haec sunt per quae probatur hanc philosophiae partem supervacuam
non esse. Quaeritur deinde an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic
quaestioni suum diem dabimus: interim omissis argumentis nonne apparet
opus esse nobis aliquo advocato qui contra populi praecepta praecipiat?
[53] Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur: nocent qui optant, nocent
qui execrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum
amor male docet bene optando; mittit enim nos ad longinqua bona et incerta
et errantia, cum possimus felicitatem domo promere. [54] Non licet, inquam,
ire recta via; trahunt in pravum parentes, trahunt servi. Nemo errat uni
sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. Et ideo in
singulis vitia populorum sunt quia illa populus dedit. Dum facit quisque
peiorem, factus est; didicit deteriora, dein docuit, effectaque est ingens
illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. [55] Sit ergo
aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet
populis laudantibus. Erras enim si existimas nobiscum vitia nasci: supervenerunt,
ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones quae nos circumsonant
repellantur. [56] Nulli nos vitio natura conciliat: illa integros ac liberos
genuit. Nihil quo avaritiam nostram inritaret posuit in aperto: pedibus
aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est
propter quod calcamur ac premimur. Illa vultus nostros erexit ad caelum
et quidquid magnificum mirumque fecerat videri a suspicientibus voluit:
ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena
aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si compares toti,
citatissimos autem si cogites quanta spatia numquam intermissa velocitate
circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna
miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut
nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis
columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum. [57] Haec supra nos
natura disposuit, aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem
agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit. Nos in lucem
propter quae pugnaremus extulimus, nos et causas periculorum nostrorum
et instrumenta disiecto terrarum pondere eruimus, nos fortunae mala nostra
tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi quae fuerant ima terrarum.
[58] Vis scire quam falsus oculos tuos deceperit fulgor? nihil est istis
quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent foedius, nihil obscurius, quidni?
quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur; nihil est illis
dum fiunt et a faece sua separantur informius. Denique ipsos opifices intuere
per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur: videbis
quanta fuligine oblinantur. [59] Atqui ista magis inquinant animos quam
corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est. Necessarium
itaque admoneri est, habere aliquem advocatum bonae mentis et in tanto
fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem. Quae erit illa vox?
ea scilicet quae tibi tantis clamoribus ambitionis exsurdato salubria insusurret
verba, quae dicat: [60] non est quod invideas istis quos magnos felicesque
populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem
plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat
ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod feliciorem eum iudices
cui summovetur quam te quem lictor semita deicit. Si vis exercere tibi
utile, nulli autem grave imperium, summove vitia. [61] Multi inveniuntur
qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot
aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros
in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent. Multi sunt
qui ante se agant agmina et tergis hostium [et] graves instent et ad mare
magnum perfusi caede gentium veniant, sed hi quoque, ut vincerent hostem,
cupiditate victi sunt. Nemo illis venientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni
crudelitatique restiterant; tunc cum agere alios visi sunt, agebantur.
[62] Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat.
An tu putas sanum qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est,
incipit? qui quod cuique optimum est eripit, Lacedaemona servire iubet,
Athenas tacere? Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus
aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert; nec subsistit
usquam lassa crudelitas inmanium ferarum modo quae plus quam exigit fames
mordent. [63] Iam in unum regnum multa regna coniecit, iam Graeci Persaeque
eundem timent, iam etiam a Dareo liberae nationes iugum accipiunt; it tamen
ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam
flectere, ipsi naturae vim parat. Non ille ire vult, sed non potest stare,
non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse.
[64] Ne Gnaeo quidem Pompeio externa bella ac domestica virtus aut ratio
suadebat, sed insanus amor magnitudinis falsae. Modo in Hispaniam et Sertoriana
arma, modo ad colligandos piratas ac maria pacanda vadebat: hae praetexebantur
causae ad continuandam potentiam. [65] Quid illum in Africam, quid in septentrionem,
quid in Mithridaten et Armeniam et omnis Asiae angulos traxit? infinita
scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus videretur. Quid C.
Caesarem in sua fata pariter ac publica inmisit? gloria et ambitio et nullus
supra ceteros eminendi modus. Unum ante se ferre non potuit, cum res publica
supra se duos ferret. [66] Quid, tu C. Marium semel consulem (unum enim
consulatum accepit, ceteros rapuit), cum Teutonos Cimbrosque concideret,
cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse
virtutis instinctu? Marius exercitus, Marium ambitio ducebat. [67] Isti
cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt
sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt quia nullum illis
sui regimen est, ideoque, cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim
qua plerisque nocuerunt ipsi quoque sentiunt. Non est quod credas quemquam
fieri aliena infelicitate felicem.
[68] Omnia ista exempla quae oculis atque auribus nostris ingeruntur
retexenda sunt, et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum; inducenda
in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet,
quae nos a populo cui nimis credimus separet ac sinceris opinionibus reddat.
Hoc est enim sapientia, in naturam converti et eo restitui unde publicus
error expulerit. [69] Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse
et ex isto coitu invicem noxio procul abisse. Hoc ut esse verum scias,
aspice quanto aliter unusquisque populo vivat, aliter sibi. Non est per
se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi
testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici
fructus est. [70] Quis eam quam nulli ostenderet induit purpuram? quis
posuit secretam in auro dapem? quis sub alicuius arboris rusticae proiectus
umbra luxuriae suae pompam solus explicuit? Nemo oculis suis lautus est,
ne paucorum quidem aut familiarium, sed apparatum vitiorum suorum pro modo
turbae spectantis expandit. [71] Ita est: inritamentum est omnium in quae
insanimus admirator et conscius. Ne concupiscamus efficies si ne ostendamus
effeceris. Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant: sanabis
ista si absconderis. [72] Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus,
stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet
parvo divitem et usu opes metientem. Contra illos qui gratiam ac potentiam
attollunt otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis
ad sua reversum. [73] Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso
fastigio suo trementis et attonitos longeque aliam de se opinionem habentis
quam ab aliis habetur; nam quae aliis excelsa videntur ipsis praerupta
sunt. Itaque exanimantur et trepidant quotiens despexerunt in illud magnitudinis
suae praeceps; cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.
[74] Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit gravior
ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est
fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum videas philosophantis
metu et aegrae fortunae sana consilia. Nam quasi ista inter se contraria
sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus: secunda rectum
auferunt. Vale.
XCV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Petis a me ut id quod in diem suum dixeram debere differri repraesentem
et scribam tibi an haec pars philosophiae quam Graeci paraeneticen vocant,
nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam sapientiam. Scio te
in bonam partem accepturum si negavero. Eo magis promitto et verbum publicum
perire non patior: 'postea noli rogare quod inpetrare nolueris'. [2] Interdum
enim enixe petimus id quod recusaremus si quis offerret. Haec sive levitas
est sive vernilitas punienda est promittendi facilitate. Multa videri volumus
velle sed nolumus. Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam,
artissime plictam, et magna parte perlecta 'desinam' inquit 'si vultis':
adclamatur 'recita, recita' ab iis qui illum ommutescere illic cupiunt.
Saepe aliud volumus, aliud optamus, et verum ne dis quidem dicimus, sed
dii aut non exaudiunt aut miserentur. [3] Ego me omissa misericordia vindicabo
et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito 'ego
mihi hoc contraxi', teque inter illos numera quos uxor magno ducta ambitu
torquet, inter illos quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent,
inter illos quos honores nulla non arte atque opera petiti discruciant,
et ceteros malorum suorum compotes.
[4] Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, 'beata' inquiunt 'vita
constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo
ad beatam vitam praecepta sufficiunt'. Non semper ad actiones rectas praecepta
perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur,
si animum opiniones obsident pravae. [5] Deinde etiam si recte faciunt,
nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus
et tota ratione compositus omnis exsequi numeros ut sciat quando oporteat
et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo
ad honesta conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed
haesitabit.
[6] 'Si honesta' inquit 'actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam
praecepta abunde sunt: atqui est illud, ergo et hoc.' His respondebimus
actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.
[7] 'Si aliae' inquit 'artes contentae sunt praeceptis, contenta erit
et sapientia; nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille
qui praecipit "sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento
utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica". Alios
quoque artifices praecepta conformant; ergo in hoc idem poterunt artifice
vivendi.' [8] Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt,
non circa totam vitam; itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt,
spes, cupiditas, timor. At haec quae artem vitae professa est nulla re
quominus se exerceat vetari potest; discutit enim inpedimenta et iactat
obstantia. Vis scire quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius?
in illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa
est sponte delinquere. [9] Quod dico tale est. Grammaticus non erubescet
soloecismo si sciens fecit, erubescet si nesciens; medicus si deficere
aegrum non intellegit, quantum ad artem magis peccat quam si se intellegere
dissimulat: at in hac arte vivendi turpior volentium culpa est. Adice nunc
quod artes quoque pleraeque -- immo ex omnibus liberalissimae -- habent
decreta sua, non tantum praecepta, sicut medicina; itaque alia est Hippocratis
secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis. [10] Praeterea nulla ars contemplativa
sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet
appellare vel scita vel placita; quae et in geometria et in astronomia
invenies. Philosophia autem et contemplativa est et activa: spectat simul
agitque. Erras enim si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere:
altius spirat. 'Totum' inquit 'mundum scrutor nec me intra contubernium
mortale contineo, suadere vobis aut dissuadere contenta: magna me vocant
supraque vos posita.
[11]
[13] 'Antiqua' inquit 'sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda
praecepit, et tunc longe meliores erant viri: postquam docti prodierunt,
boni desunt; simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem
scientiam versa est docemurque disputare, non vivere.' [14] Fuit sine dubio,
ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam
ceterae artes quarum in processu subtilitas crevit. Sed ne opus quidem
adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat
nec tam late se sparserat: poterant vitiis simplicibus obstare remedia
simplicia. Nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta quanto vehementiora
sunt quibus petimur.
[15] Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum quibus sisteretur
fluens sanguis, vulnera coirent; paulatim deinde in hanc pervenit tam multiplicem
varietatem. Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc
solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto:
qui postquam coepit non ad tollendam sed ad inritandam famem quaeri et
inventae sunt mille conditurae quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus
alimenta erant onera sunt plenis. [16] Inde pallor et nervorum vino madentium
tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies; inde incerti
labantium pedes et semper qualis in ipsa ebrietate titubatio; inde in totam
cutem umor admissus distentusque venter dum male adsuescit plus capere
quam poterat; inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque ~in
se~ putrescentium et retorridi digiti articulis obrigescentibus nervorumque
sine sensu iacentium torpor aut palpitatio [corporum] sine intermissione
vibrantium. [17] Quid capitis vertigines dicam? quid oculorum auriumque
tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia per quae exoneramur
internis ulceribus adfecta? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum
impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum cum horrore
et multa membrorum quassatione venientium? [18] Quid alios referam innumerabiles
morbos, supplicia luxuriae? Immunes erant ab istis malis qui nondum se
delicis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere
ac vero labore durabant, aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda;
excipiebat illos cibus qui nisi esurientibus placere non posset. Itaque
nihil opus erat tam magna medicorum supellectile nec tot ferramentis atque
puxidibus. Simplex erat ex causa simplici valetudo: multos morbos multa
fericula fecerunt. [19] Vide quantum rerum per unam gulam transiturarum
permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix. Necesse est itaque inter
se tam diversa dissideant et hausta male digerantur aliis alio nitentibus.
Nec mirum quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est et illa
ex contrariis naturae partibus in eundem conpulsa <ventrem> redundant.
Inde tam novo aegrotamus genere quam vivimus.
[20] Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec
capillos defluere dixit nec pedes laborare: atqui et capillis destituuntur
et pedibus aegrae sunt. Non mutata feminarum natura sed victa est; nam
cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium incommoda aequarunt.
[21] Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant;
aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne vomitu remetiuntur;
aeque nivem rodunt, solacium stomachi aestuantis. Libidine vero ne maribus
quidem cedunt: pati natae (di illas deaeque male perdant!) adeo perversum
commentae genus inpudicitiae viros ineunt. Quid ergo mirandum est maximum
medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae
calvaeque sint? Beneficium sexus sui vitiis perdiderunt et, quia feminam
exuerant, damnatae sunt morbis virilibus.
[22] Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas
cadentis, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo
sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim
et in medio sedentem ad extrema revocare. Non erat necesse circumspicere
multa auxiliorum genera, cum essent periculorum paucissima. [23] Nunc vero
quam longe processerunt mala valetudinis! Has usuras voluptatium pendimus
ultra modum fasque concupitarum. Innumerabiles esse morbos non miraberis:
cocos numera. Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia
desertis angulis praesident; in rhetorum ac philosophorum scholis solitudo
est: at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos <se>
iuventus premit! [24] Transeo puerorum infelicium greges quos post transacta
convivia aliae cubiculi contumeliae expectant; transeo agmina exoletorum
per nationes coloresque discripta ut eadem omnibus levitas sit, eadem primae
mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis cui rectior est coma
crispulis misceatur; transeo pistorum turbam, transeo ministratorum per
quos signo dato ad inferendam cenam discurritur. Di boni, quantum hominum
unus venter exercet! [25] Quid? tu illos boletos, voluptarium venenum,
nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt?
Quid? tu illam aestivam nivem non putas callum iocineribus obducere? Quid?
illa ostrea, inertissimam carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae
gravitatis inferre? Quid? illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium
saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Quid? illa purulenta et
quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur iudicas sine noxa in ipsis
visceribus extingui? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum
fastidium sui exhalantibus crapulam veterem! scias putrescere sumpta, non
concoqui. [26] Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam in quam
quidquid apud lautos solet diem ducere properans in damnum suum popina
congesserat: veneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa qua eduntur
intervenientibus distinguebantur ~echini totam destructique~ sine ullis
ossibus mulli constraverant. [27] Piget esse iam singula: coguntur in unum
sapores. In cena fit quod fieri debebat in ventre: expecto iam ut manducata
ponantur. Quantulo autem hoc minus est, testas excerpere atque ossa et
dentium opera cocum fungi? 'Gravest luxuriari per singula: omnia semel
et in eundem saporem versa ponantur. Quare ego ad unam rem manum porrigam?
plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
[28] Sciant protinus hi qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant
non ostendi ista sed conscientiae dari. Pariter sint quae disponi solent,
uno iure perfusa; nihil intersit; ostrea, echini, spondyli, mulli perturbati
concoctique ponantur.' Non esset confusior vomentium cibus. [29] Quomodo
ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur sed inexplicabiles,
diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis
generibus, multis observationibus.
Idem tibi de philosophia dico. Fuit aliquando simplicior inter minora
peccantis et levi quoque cura remediabiles: adversus tantam morum eversionem
omnia conanda sunt. Et utinam sic denique lues ista vincatur! [30] Non
privatim solum sed publice furimus. Homicidia conpescimus et singulas caedes:
quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudelitas
modum novit. Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt minus noxia minusque
monstrosa sunt: ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur
et publice iubentur vetata privatim. [31] Quae clam commissa capite luerent,
tum quia paludati fecere laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus,
gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum
inter se etiam mutis ac feris pax sit. [32] Adversus tam potentem explicitumque
late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit
quantum iis adversus quae parabatur accesserat. Expeditum erat obiurgare
indulgentis mero et petentis delicatiorem cibum, non erat animus ad frugalitatem
magna vi reducendus a qua paullum discesserat:
[33]
[36] 'Quid ergo? non quidam sine institutione subtili evaserunt probi
magnosque profectus adsecuti sunt dum nudis tantum praeceptis obsequuntur?'
Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit.
Nam ut dii immortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae
eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem
in ea quae tradi solent perveniunt sine longo magisterio et honesta conplexi
sunt cum primum audiere; unde ista tam rapacia virtutis ingenia vel ex
se fertilia. At illis aut hebetibus et obtusis aut mala consuetudine obsessis
diu robigo animorum effricanda est. [37] Ceterum, ut illos in bonum pronos
citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus
extrahet qui illis philosophiae placita tradiderit; quae quam sint necessaria
sic licet videas. Quaedam insident nobis quae nos ad alia pigros, ad alia
temerarios faciunt; nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari
nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido. Haec nos
quamdiu possident, dicas licet 'hoc patri praestare debes, hoc liberis,
hoc amicis, hoc hospitibus': temptantem avaritia retinebit. Sciet pro patria
pugnandum esse, dissuadebit timor; sciet pro amicis desudandum esse ad
extremum usque sudorem, sed deliciae vetabunt; sciet in uxore gravissimum
esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget. [38]
Nihil ergo proderit dare praecepta nisi prius amoveris obstatura praeceptis,
non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse
nisi usurae manus expediuntur. Ut ad praecepta quae damus possit animus
ire, solvendus est. [39] Putemus aliquem facere quod oportet: non faciet
adsidue, non faciet aequaliter; nesciet enim quare faciat. Aliqua vel casu
vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula ad quam exigantur,
cui credat recta esse quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum qui
bonus casu est.
[40] Deinde praestabunt tibi fortasse praecepta ut quod oportet faciat,
non praestabunt ut quemadmodum oportet; si hoc non praestant, ad virtutem
non perducunt. Faciet quod oportet monitus, concedo; sed id parum est,
quoniam quidem non in facto laus est sed in eo quemadmodum fiat. [41] Quid
est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente? quid tam
dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et
genio suo praestet? et deciens tamen sestertio aditiales cenae frugalissimis
viris constiterunt. Eadem res, si gulae datur, turpis est, si honori, reprensionem
effugit; non enim luxuria sed inpensa sollemnis est. [42] Mullum ingentis
formae -- quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito? quattuor
pondo et selibram fuisse aiebant -- Tiberius Caesar missum sibi cum in
macellum deferri et venire iussisset, 'amici,' inquit 'omnia me fallunt
nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P. Octavius'. Ultra spem illi
coniectura processit: liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus
est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem quem Caesar
vendiderat, ne Apicius quidem emerat. Numerare tantum Octavio fuit turpe,
non illi qui emerat ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim:
admiratus est rem qua putavit Caesarem dignum. Amico aliquis aegro adsidet:
probamus. [43] At hoc hereditatis causa facit: vultur est, cadaver expectat.
Eadem aut turpia sunt aut honesta: refert quare aut quemadmodum fiant.
Omnia autem honeste fient si honesto nos addixerimus idque unum in rebus
humanis bonum iudicarimus quaeque ex eo sunt; cetera in diem bona sunt.
[44] Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens vitam: hoc est quod
decretum voco. Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt quae agentur,
quae cogitabuntur; qualia autem haec fuerint, talis vita erit. In particulas
suasisse totum ordinanti parum est. [45] M. Brutus in eo libro quem peri
kathekontos inscripsit dat multa praecepta et parentibus et liberis et
fratribus: haec nemo faciet quemadmodum debet nisi habuerit quo referat.
Proponamus oportet finem summi boni ad quem nitamur, ad quem omne factum
nostrum dictumque respiciat; veluti navigantibus ad aliquod sidus derigendus
est cursus. [46] Vita sine proposito vaga est; quod si utique proponendum
est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedes, nihil
esse turpius dubio et incerto ac timide pedem referente. Hoc in omnibus
rebus accidet nobis nisi eximuntur quae reprendunt animos et detinent et
ire conarique totos vetant.
[47] Quomodo sint dii colendi solet praecipi. Accendere aliquem lucernas
sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine dii egent et ne homines quidem
delectantur fuligine. Vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus
adsidere templorum: humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui
novit. Vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni:
non quaerit ministros deus. Quidni? ipse humano generi ministrat, ubique
et omnibus praesto est. [48] Audiat licet quem modum servare in sacrificiis
debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis
profectum erit nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem,
omnia tribuentem, beneficum gratis. [49] Quae causa est dis bene faciendi?
natura. Errat si quis illos putat nocere nolle: non possunt. Nec accipere
iniuriam queunt nec facere; laedere etenim laedique coniunctum est. Summa
illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit ne periculosos quidem
fecit. [50] Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis
maiestatem suam, reddere bonitatem sine qua nulla maiestas est; scire illos
esse qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis
tutelam gerunt interdum incuriosi singulorum. Hi nec dant malum nec habent;
ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie
boni puniunt. Vis deos propitiare? bonus esto. Satis illos coluit quisquis
imitatus est.
[51] Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus?
quae damus praecepta? Ut parcamus sanguini humano? quantulum est ei non
nocere cui debeas prodesse! Magna scilicet laus est si homo mansuetus homini
est. Praecipiemus ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum
esuriente panem suum dividat? Quare omnia quae praestanda ac vitanda sunt
dicam? cum possim breviter hanc illi formulam humani offici tradere: [52]
omne hoc quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra
sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem
gigneret; haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum
iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi;
ex illius imperio paratae sint iuvandis manus. [53] Ille versus et in pectore
et in ore sit:
[54] Post deos hominesque dispiciamus quomodo rebus sit utendum. In
supervacuum praecepta iactabimus nisi illud praecesserit, qualem de quacumque
re habere debeamus opinionem, de paupertate, de divitiis, de gloria, de
ignominia, de patria, de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus
quid sint, non quid vocentur.
[55] Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis ut prudentiam magni
aestimemus, ut fortitudinem conplectamur, iustitiam, si fieri potest, propius
etiam quam ceteras nobis adplicemus; sed nil aget si ignoramus quid sit
virtus, una sit an plures, separatae an innexae, an qui unam habet et ceteras
habeat, quo inter se differant. [56] Non est necesse fabro de fabrica quaerere
quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi:
omnes istae artes se sciunt, nihil deest; non enim ad totam pertinent vitam.
Virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est ut ipsa discatur.
[57] Actio recta non erit nisi recta fuerit voluntas; ab hac enim est actio.
Rursus voluntas non erit recta nisi habitus animi rectus fuerit; ab hoc
enim est voluntas. Habitus porro animi non erit in optimo nisi totius vitae
leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit exegerit, nisi res ad
verum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque
iudicium adeptis: ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa
adpetitaque alternis fluctuantur. [58] Causa his quae iactationis est?
quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si vis eadem semper
velle, vera oportet velis. Ad verum sine decretis non pervenitur: continent
vitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia,
virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas,
valetudo, vires, forma, sagacitas sensuum -- haec omnia aestimatorem desiderant.
Scire liceat quanti quidque in censum deferendum sit. [59] Falleris enim
et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris ut quae maxima inter
nos habentur -- divitiae, gratia, potentia -- sestertio nummo aestimanda
sint. Hoc nescies nisi constitutionem ipsam qua ista inter se aestimantur
inspexeris. Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant
cui inhaereant, ex quo trahant sucum, sic ista praecepta, si sola sunt,
marcent; infigi volunt sectae.
[60] Praeterea non intellegunt hi qui decreta tollunt eo ipso confirmari
illa quo tolluntur. Quid enim dicunt? praeceptis vitam satis explicari,
supervacua esse decreta sapientiae [id est dogmata]. Atqui hoc ipsum quod
dicunt decretum est tam mehercules quam si nunc ego dicerem recedendum
a praeceptis velut supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium
conferendum; hoc ipso quo negarem curanda esse praecepta praeciperem. [61]
Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et
quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate
aperiuntur. Si probationes <necessariae sunt>, necessaria sunt et decreta
quae veritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura:
aperta quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura quae extra haec
sunt. Ratio autem non impletur manifestis: maior eius pars pulchriorque
in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis
est; necessaria ergo decreta sunt. [62] Quae res communem sensum facit,
eadem perfectum, certa rerum persuasio; sine qua si omnia in animo natant,
necessaria sunt decreta quae dant animis inflexibile iudicium. [63] Denique
cum monemus aliquem ut amicum eodem habeat loco quo se, ut ex inimico cogitet
fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus
'iustum est, honestum'. Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet
ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt. [64] Sed utrumque
iungamus; namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis
quae genuere adiuvantur. Quantum utilitatis manus habeant nescire nulli
licet, aperte iuvant: cor illud, quo manus vivunt, ex quo impetum sumunt,
quo moventur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta
vero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt,
ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur;
at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.
[65] Posidonius non tantum praeceptionem (nihil enim nos hoc verbo
uti prohibet) sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam
iudicat; his adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos
dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure
ita appellent, non video. Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque
virtutis; hanc Posidonius 'ethologian' vocat, quidam 'characterismon' appellant,
signa cuiusque virtutis ac vitii et notas reddentem, quibus inter se similia
discriminentur. [66] Haec res eandem vim habet quam praecipere; nam qui
praecipit dicit 'illa facies si voles temperans esse', qui describit ait
'temperans est qui illa facit, qui illis abstinet'. Quaeris quid intersit?
alter praecepta virtutis dat, alter exemplar. Descriptiones has et, ut
publicanorum utar verbo, iconismos ex usu esse confiteor: proponamus laudanda,
invenietur imitator. [67] Putas utile dari tibi argumenta per quae intellegas
nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo? Quanto
hoc utilius est excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre
permittitur.
[68]
[72] Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque
eorum et liniamenta deducere sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis
illud ultimum ac fortissimum vulnus per quod libertas emisit animam, Laeli
sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque
egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sterneret, haedinasque
pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa
fictilia. Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare? Ut nullum aliud
factum eius habeam quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus? censura
fuit illa, non cena. [73] O quam ignorant homines cupidi gloriae quid illa
sit aut quemadmodum petenda! Illo die populus Romanus multorum supellectilem
spectavit, unius miratus est. Omnium illorum aurum argentumque fractum
est et [in] milliens conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia
durabunt. Vale.
[8] Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec
peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse; nam
nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia
studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine
studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum
in iis qui aliquid ex distanti loco ferire conantur alibi est qui petit,
alibi quod petitur; nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt <extra
urbes sunt, sic viae ad virtutem> extra ipsam: ad virtutem venitur per
ipsam, cohaerent inter se philosophia virtusque.
alioqui, si voluero facere partium partes, quaestionum liber fiet.
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum
pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus,
ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. [10] Furcae utrimque suspensae
fulciebant casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive
disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere
[sed] securi: culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit. [12] In hoc quoque
dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum
incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefacta fudisset:
ista tales inveniunt quales colunt. [13] Ne illa quidem tam subtilis mihi
quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes
coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec
elati, et quidquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum
est. Sapiens facilis victu fuit. Quidni? cum hoc quoque saeculo esse quam
expeditissimus cupiat. [14] Quomodo, oro te, convenit ut et Diogenen mireris
et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi videtur? qui serram commentus est,
an ille qui, cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus
exemptum e perula calicem <cum> hac obiurgatione sui: 'quamdiu homo
stultus supervacuas sarcinas habui!', qui se conplicuit in dolio et in
eo cubitavit? [15] Hodie utrum tandem sapientiorem putas qui invenit quemadmodum
in immensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos
subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia
ita coagmentat ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta
quotiens fericula mutentur, an eum qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam
nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine
marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum,
posse nos habere usibus nostris necessaria si contenti fuerimus iis quae
terra posuit in summo? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum
sciet sibi cocum esse quam militem.
Quid si contigisset illi videre has nostri temporis telas, in quibus vestis
nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed
nullum pudori est? [21] Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit
proscissum aratro solum et iteratum quo solutior terra facilius pateat
radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas ne quid fortuitum
et agreste succrescat quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium,
tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant per quae
fertilitas augeatur. [22] Deinde non est contentus his artibus, sed in
pistrinum sapientem summittit; narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus
panem coeperit facere. 'Receptas' inquit 'in os fruges concurrens inter
se duritia dentium frangit, et quidquid excidit ad eosdem dentes lingua
refertur; tunc umore miscetur ut facilius per fauces lubricas transeat;
cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur; tunc demum corpori
accedit. [23] Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit
ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius expectat;
deinde utriusque adtritu grana franguntur et saepius regeruntur donec ad
minutiam frequenter trita redigantur; tum farinam aqua sparsit et adsidua
tractatione perdomuit finxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens
testa percoxit, deinde furni paulatim reperti et alia genera quorum fervor
serviret arbitrio.' Non multum afuit quin sutrinum quoque inventum a sapientibus
diceret.
[38] Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur;
sufficiebat illa ut parens in tutelam omnium; haec erat publicarum opum
secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim
in quo pauperem invenire non posses? Inrupit in res optime positas avaritia
et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena
et in angustum se ex inmenso redegit. Avaritia paupertatem intulit et multa
concupiscendo omnia amisit. [39] Licet itaque nunc conetur reparare quod
perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria,
licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua
longam peregrinationem: nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
Cum omnia fecerimus, multum habebimus: universum habebamus. [40] Terra
ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga.
Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare
alteri voluptas erat; nec ulli aut superesse poterat aut deesse: inter
concordes dividebatur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum
avarus abscondendo quod sibi iaceret alium necessariis quoque excluserat:
par erat alterius ac sui cura. [41] Arma cessabant incruentaeque humano
sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi quos aliquod nemus densum
a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo
tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo
nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis: at quam mollem
somnum illis dura tellus dabat! [42] Non inpendebant caelata laquearia,
sed in aperto iacentis sidera superlabebantur et, insigne spectaculum noctium,
mundus in praeceps agebatur, silentio tantum opus ducens. Tam interdiu
illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus; libebat
intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.
[43] Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos ad omnem
tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis
attoniti. Non habebant domos instar urbium: spiritus ac liber inter aperta
perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique
non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti sed sponte currentes
et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum
manu -- haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam
nec pro ipsa timentem: nunc magna pars nostri metus tecta sunt.
Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia: at isti
sapientiam ex quibus composuere portentis? [10] Prima pars hominis est
ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum
cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit
et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners
ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat
animo, sed inpedimenta removebat: voluptas ultro dissolvit et omne robur
emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae
rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans
usque ad incesta.
hic deos aequat, illo tendit originis suae memor. Nemo inprobe eo conatur
ascendere unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo divini
aliquid existere qui dei pars est? Totum hoc quo continemur et unum est
et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur
illo si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur
et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in
hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet; et si utatur suis
viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via ad summa nititur.
[31] Magnus erat labor ire in caelum: redit. Cum hoc iter nactus est, vadit
audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum,
illis in quibus iacuere tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore
quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno ex quo illa secrevit
cupiditas nostra et effodit. Scit, inquam, aliubi positas esse divitias
quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam. [32] Hunc inponere
dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere,
ut sua orientis occidentisque terminis finiat, deorumque ritu cuncta possideat,
cum opibus suis divites superne despiciat, quorum nemo tam suo laetus est
quam tristis alieno. [33] Cum se in hanc sublimitatem tulit, corporis quoque
ut oneris necessarii non amator sed procurator est, nec se illi cui inpositus
est subicit. Nemo liber est qui corpori servit; nam ut alios dominos quos
nimia pro illo sollicitudo invenit transeas, ipsius morosum imperium delicatumque
est. [34] Ab hoc modo aequo animo exit, modo magno prosilit, nec quis deinde
relicti eius futurus sit exitus quaerit; sed ut ex barba capilloque tonsa
neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem, quo receptaculum
suum conferatur, ignis illud ~excludat~ an terra contegat an ferae distrahant,
non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum infantem. Utrum
proiectum aves differant an consumatur
quid ad illum qui nullus <est>? [35] Sed tunc quoque cum inter homines
est, <non> timet ullas post mortem minas eorum quibus usque ad mortem
timeri parum est. 'Non conterret' inquit 'me nec uncus nec proiecti ad
contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio
rogo, nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset rerum natura
prospexit: quem saevitia proiecerit dies condet.' Diserte Maecenas ait,
Alte cinctum putes dixisse; habuit enim ingenium et grande et virile, nisi
illud secunda discinxissent. Vale.
Advocatum ista non quaerunt: adfectus ipsos tangunt et natura vim suam
exercente proficiunt. [29] Omnium honestarum rerum semina animi gerunt,
quae admonitione excitantur non aliter quam scintilla flatu levi adiuta
ignem suum explicat; erigitur virtus cum tacta est et inpulsa. Praeterea
quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito
esse cum dicta sunt; quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere
inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda,
ut plus valeant animumque magis adlevent. [30] Aut si praecepta nihil adiuvant,
omnis institutio tollenda est; ipsa natura contenti esse debemus. Hoc qui
dicunt non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et
hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii vis praeceptis alitur
et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit.
Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli licet dubitare aut interrogare 'quare?';
adeo etiam sine ratione ipsa veritas lucet. [44] Si reverentia frenat animos
ac vitia conpescit, cur non et admonitio idem possit? Si inponit pudorem
castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur?
Illa vero efficacior est et altius penetrat quae adiuvat ratione quod praecipit,
quae adicit quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque
praeceptis fructus expectet. Si imperio proficitur, et admonitione; atqui
proficitur imperio; ergo et admonitione. [45] In duas partes virtus dividitur,
in contemplationem veri et actionem: contemplationem institutio tradit,
actionem admonitio. Virtutem et exercet et ostendit recta actio. Acturo
autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit. Ergo si recta actio
virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et
admonitio necessaria est. [46] Duae res plurimum roboris animo dant, fides
veri et fiducia: utramque admonitio facit. Nam et creditur illi et, cum
creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur; ergo
admonitio non est supervacua. M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus
ex iis quos civilia bella claros potentesque fecerunt felix in publicum
fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: 'nam concordia parvae
res crescunt, discordia maximae dilabuntur'. [47] Hac se aiebat et fratrem
et amicum optimum factum. Si eiusmodi sententiae familiariter in animum
receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae quae talibus sententiis
constat idem possit? Pars virtutis disciplina constat, pars exercitatione;
et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes. Quod si est, non
tantum scita sapientiae prosunt sed etiam praecepta, quae adfectus nostros
velut edicto coercent et ablegant.
ut ait Lucretius.' Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta
sua. [12] Quid quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is cui ratio
erit tradita qua in quaque re omnis officiorum numeros exsequi possit?
quos non servabit qui in rem praecepta acceperit, non in omne. Inbecilla
sunt per se et, ut ita dicam, sine radice quae partibus dantur. Decreta
sunt quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur,
quae totam vitam totamque rerum naturam simul contineant. Hoc interest
inter decreta philosophiae et praecepta quod inter elementa et membra:
haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
Voluptas ex omni quaeritur. Nullum intra se manet vitium: in avaritiam
luxuria praeceps est. Honesti oblivio invasit; nihil turpest cuius placet
pretium. Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem
erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque
producitur satisque spectaculi ex homine mors est. [34] In hac ergo morum
perversitate desideratur solito vehementius aliquid quod mala inveterata
discutiat: decretis agendum est ut revellatur penitus falsorum recepta
persuasio. His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes,
poterunt valere: per se inefficaces sunt. [35] Si volumus habere obligatos
et malis quibus iam tenentur avellere, discant quid malum, quid bonum sit,
sciant omnia praeter virtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona.
Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi
nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis,
ita in iis quos velis ad beatam vitam perducere prima fundamenta iacienda
sunt et insinuanda virtus. Huius quadam superstitione teneantur, hanc ament;
cum hac vivere velint, sine hac nolint.
Habeamus in commune: <in commune> nati sumus. Societas nostra lapidum
fornicationi simillima est, quae, casura nisi in vicem obstarent, hoc ipso
sustinetur.
[69] Dum aliud agit, Vergilius noster descripsit virum fortem: ego certe
non aliam imaginem magno viro dederim. Si mihi M. Cato exprimendus <sit>
inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos
iam exercitus Alpibus civilique se bello ferens obvium, non alium illi
adsignaverim vultum, non alium habitum. [70] Altius certe nemo ingredi
potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis
Caesareanas opes, aliis Pompeianas [tibi] foventibus utrumque provocavit
ostenditque aliquas esse et rei publicae partes. Nam parum est in Catone
dicere 'nec vanos horret strepitus'. Quidni? cum veros vicinosque non horreat,
cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus
vocem liberam mittat et rem publicam hortetur ne pro libertate decidat,
sed omnia experiatur, honestius in servitutem casura quam itura. [71] Quantum
in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiduciaest!
Scit se unum esse de cuius statu non agatur; non enim quaeri an liber Cato,
sed an inter liberos sit: inde periculorum gladiorumque contemptus. Libet
admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis
dicere 'luxuriatque toris animosum pectus'.
Seneca | The Latin Library | The Classics Homepage |