EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER UNDECIMUS - TERTIUS DECIMUS
LXXXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Itinera ista quae segnitiam mihi excutiunt et valetudini meae prodesse
iudico et studiis. Quare valetudinem adiuvent vides: cum pigrum me et neglegentem
corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor. Studio quare prosint
indicabo: a lectionibus <non> recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae,
primum ne sim me uno contentus, deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero,
tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium
et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit. [2] Nec scribere tantum
nec tantum legere debemus: altera res contristabit vires et exhauriet (de
stilo dico), altera solvet ac diluet. Invicem hoc et illo commeandum est
et alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est stilus
redigat in corpus. [3] Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et
flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quidquid attulere disponunt
ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait,
[5] Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoquehas apes
debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus separare
(melius enim distincta servantur), deinde adhibita ingenii nostri cura
et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam
si apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est
appareat. Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere
naturam [6] (alimenta quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant
et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo quod erant mutata
sunt, tunc demum in vires et in sanguinem transeunt), idem in his quibus
aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra
esse, ne aliena sint. [7] Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt,
non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum
quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis cum minores
summas et dissidentes conputatio una conprendit. Hoc faciat animus noster:
omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tantum ostendat quod effecit.
[8] Etiam si cuius in te comparebit similitudo quem admiratio tibi altius
fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem: imago
res mortua est. 'Quid ergo? non intellegetur cuius imiteris orationem?
cuius argumentationem? cuius sententias?' Puto aliquando ne intellegi quidem
posse, si magni vir ingenii omnibus quae ex quo voluit exemplari traxit
formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant. [9] Non vides quam
multorum vocibus chorus constet? unus tamen ex omnibus redditur. Aliqua
illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media; accedunt viris feminae, interponuntur
tibiae: singulorum illic latent voces, omnium apparent. [10] De choro dico
quem veteres philosophi noverant: in commissionibus nostris plus cantorum
est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium
implevit et cavea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus
organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis. Talem animum esse nostrum
volo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla,
sed in unum conspirata.
[11] 'Quomodo' inquis 'hoc effici poterit?' Adsidua intentione:si nihil
egerimus nisi ratione suadente, nihil vitaverimus nisi ratione suadente.
Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum ad quae discurritur;
relinque divitias, aut periculum possidentium aut onus; relinque corporis
atque animi voluptates, molliunt et enervant; relinque ambitum, tumida
res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est ne quem
ante se videat quam ne secum, laborat invidia et quidem duplici. Vides
autem quam miser sit si is cui invidetur et invidet. [12] Intueris illas
potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? multum habent
contumeliarum ut intres, plus cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum
et magno adgestu suspensa vestibula: non in praerupto tantum istic stabis
sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige, tranquillissimasque
res eius et simul amplissimas pete. [13] Quaecumque videntur eminere in
rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum exstent,
per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium
dignitatis via est; at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna
summisit, omnia quidem sub te quae pro excelsissimis habentur aspicies,
sed tamen venies ad summa per planum. Vale.
LXXXV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Peperceram tibi et quidquid nodosi adhuc supererat praeterieram,
contentus quasi gustum tibi dare eorum quae a nostris dicuntur ut probetur
virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes me quidquid
est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum
conprendere: quod si facere voluero, non erit epistula sed liber. Illud
totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari; pudet in aciem
descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.
[2] 'Qui prudens est et temperans est; qui temperans est, et constans;
qui constans est inperturbatus est; qui inperturbatus est sine tristitia
est; qui sine tristitia est beatus est; ergo prudens beatus est, et prudentia
ad beatam vitam satis est.'
[3] Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum
et constantem et sine tristitia sic interpretentur tamquam inperturbatus
dicatur qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia
eum dici aiunt qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in
hoc vitio; illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse
tristitia; sapientem non vinci maerore, ceterum tangi; et cetera in hunc
modum sectae suae respondentia. Non his tollunt adfectus sed temperant.
[4] Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis
laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior! Quid si miretur
velocitatem suam Ladas ad claudos debilesque respiciens?
Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda quo
si quis diceret modice insaniendum, modiceaegrotandum. [10] Sola virtus
habet, non recipiunt animi mala temperamentum; facilius sustuleris illa
quam rexeris. Numquid dubium est quin vitia mentis humanae inveterata et
dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas,
ut inpotentia [impietas]? Ergo inmoderati sunt et adfectus; ab his enim
ad illa transitur. [11] Deinde, si das aliquid iuris tristitiae, timori,
cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate. Quare?
quia extra nos sunt quibus inritantur; itaque crescent prout magnas habuerint
minoresve causas quibus concitentur. Maior erit timor, si plus quo exterreatur
aut propius aspexerit, acrior cupiditas quo illam amplioris rei spes evocaverit.
[12] Si in nostra potestate non est an sint adfectus, ne illud quidem est,
quanti sint: si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tantique
erunt quanti fient. Adice nunc quod ista, quamvis exigua sint, in maius
excedunt; numquam perniciosa servant modum; quamvis levia initia morborum
serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio. [13] Illud vero
cuius dementiae est, credere quarum rerum extra nostrum arbitrium posita
principia sunt, earum nostri esse arbitri terminos! Quomodo ad id finiendum
satis valeo ad quod prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere
quam admissa conprimere?
[14] Quidam ita distinxerunt ut dicerent, 'temperans ac prudens positione
quidem mentis et habitu tranquillus est, eventu non est. Nam, quantum ad
habitum mentis suae, non perturbatur nec contristatur nec timet, sed multae
extrinsecus causae incidunt quae illi perturbationem adferant.' [15] Tale
est quod volunt dicere: iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando;
et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando, id est vitio timoris
carere, adfectu non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit
in vitium, et ira in animum admissa habitum illum ira carentis animi retexet.
[16] Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid
timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria, legibus,
libertate, cunctanter exibit et animo recedente. Non cadit autem in sapientem
haec diversitas mentis. [17] Illud praeterea iudico observandum, ne duo
quae separatim probanda sunt misceamus; per se enim colligitur unum bonum
esse quod honestum, per se rursus ad vitam beatam satis esse virtutem.
Si unum bonum est quod honestum, omnes concedunt ad beate vivendum sufficere
virtutem; e contrario non remittetur, si beatum sola virtus facit, unum
bonum esse quod honestum est. [18] Xenocrates et Speusippus putant beatum
vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse quod honestum est.
Epicurus quoque iudicat, cum virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem
non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas quae ex virtute
est, non ipsa virtus. Inepta distinctio: idem enim negat umquam virtutem
esse sine voluptate. Ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et
sola satis est; habet enim secum voluptatem, sine qua non est etiam cum
sola est. [19] Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum
vel sola virtute, non futurum autem perfecte beatum; quod quemadmodum fieri
possit non reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile;
quod si est, perfecte beata est. Si deorum vita nihil habet maius aut melius,
beata autem vita divina est, nihil habet in quod amplius possit attolli.
[20] Praeterea, si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta
est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas quin beata vita
summum bonum sit? ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum
summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit?), ita
ne beata quidem vita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem 'magis'
beatum induxeris, induces et 'multo magis'; innumerabilia discrimina summi
boni facies, cum summum bonum intellegam quod supra se gradum non habet.
[21] Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur ut hic alterius vitam
beatioris magis concupiscat quam suam; beatus autem nihil suae praefert.
Utrumlibet ex his incredibile est, aut aliquid beato restare quod esse
quam quod est malit, aut id illum non malle quod illo melius est. Utique
enim quo prudentior est, hoc magis se ad id quod est optimum extendet et
id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est qui cupere etiamnunc
potest, immo qui debet?
[22] Dicam quid sit ex quo veniat hic error: nesciunt beatam vitam
unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo; itaque
in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque
partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura
et partibus, id illi quod habet eximium eripit. Quid autem est in beata
vita eximium? quod plena est. [23] Finis, ut puto, edendi bibendique satietas
est. Hic plus edit, ille minus: quid refert? uterque iam satur est. Hic
plus bibit, ille minus: quid refert? uterque non sitit. Hic pluribus annis
vixit, hic paucioribus: nihil interest si tam illum multi anni beatum fecerunt
quam hunc pauci. Ille quem tu minus beatum vocas non est beatus: non potest
hoc nomen inminui.
[24] 'Qui fortis est sine timore est; qui sine timore est sine tristitia
est; qui sine tristitia est beatus est.'
Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur:
falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum qui fortis
est sine timore esse. 'Quid ergo?' inquit 'fortis inminentia mala non timebit?
istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero' inquit 'moderatissime
timet, sed in totum extra metum non est.' [25] Qui hoc dicunt rursus in
idem revolvuntur, ut illis virtutum loco sint minora vitia; nam qui timet
quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur. 'At
enim dementem puto qui mala inminentia non extimescit.' Verum est quod
dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem
malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere.
Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est,
hoc timebit magis. [26] 'Ut vobis' inquit 'videtur, praebebit se periculis
fortis.' Minime: non timebit illa sed vitabit; cautio illum decet, timor
non decet. 'Quid ergo?' inquit 'mortem, vincula, ignes, alia tela fortunae
non timebit?' Non; scit enim illa non esse mala sed videri; omnia ista
humanae vitae formidines putat. [27] Describe captivitatem, verbera, catenas,
egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et
quidquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda
sunt. An id existimas malum ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum
est? [28] Quaeris quid sit malum?cedere iis quae mala vocantur et illis
libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt: perit libertas nisi
illa contemnimus quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent quid conveniret
forti viro si scirent quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas
nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio: scientia est distinguendi
quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui fortitudo
est et eadem patientissima eorum quibus falsa species malorum est. [29]
'Quid ergo? si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde
alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo,
quo magis tormenta sentiat, repetitur et per adsiccata vulnera recens demittitur
sanguis, non timet? istum tu dices nec dolere?' Iste vero dolet (sensum
enim hominis nulla exuit virtus), sed non timet: invictus ex alto dolores
suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit? qui aegrum amicum adhortantibus.
[30] 'Quod malum est nocet; quod nocet deteriorem facit; dolor et paupertas
deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt.'
'Falsum est' inquit 'quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam
deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum
deteriorem facit.' [31] Quidam e Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem
fieri gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id quod proposuit
efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri,
in opere fieri. Quibus Peripateticus 'ergo' inquit 'et sapientem deteriorem
faciet paupertas, dolor, et quidquid aliud tale fuerit; virtutem enim illi
non eripiet, sed opera eius inpediet'. [32] Hoc recte diceretur nisi dissimilis
esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in vita
agenda non utique quod temptat efficere, sed omnia recte facere: gubernatori
propositum est utique navem in portum perducere. Artes ministrae sunt,
praestare debent quod promittunt, sapientia domina rectrixque est; artes
serviunt vitae, sapientia imperat.
[33] Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem
ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator tibi
non felicitatem promisit sed utilem operam et navis regendae scientiam;
haec eo magis apparet quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit. Qui
hoc potuit dicere, 'Neptune, numquam hanc navem nisi rectam', arti satis
fecit: tempestas non opus gubernatoris inpedit sed successum. [34] 'Quid
ergo?' inquit 'non nocet gubernatori ea res quae illum tenere portum vetat,
quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et
exarmat?' Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet: alioqui
<gubernator ille non est.> Gubernatoris artem adeo non inpedit ut ostendat;
tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista obsunt,
non rectori eius, qua rector est. [35] Duas personas habet gubernator,
alteram communem cum omnibus qui eandem conscenderunt navem: ipse quoque
vector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam vectori
nocet, non tamquam gubernatori. [36] Deinde gubernatoris ars alienum bonum
est: ad eos quos vehit pertinet, quomodo medici ad eos quos curat: <sapientis>
commune bonum est: <est> et eorum cum quibus vivit et proprium ipsius.
Itaque gubernatori fortasse noceatur cuius ministerium aliis promissum
tempestate inpeditur: [37] sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore,
non ab aliis tempestatibus vitae. Non enim prohibentur opera eius omnia,
sed tantum ad alios pertinentia: ipse semper in actu est, in effectu tunc
maximus cum illi fortuna se opposuit; tunc enim ipsius sapientiae negotium
agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.
[38] Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur cum illum aliquae
necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere quemadmodum
tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas.
Per totam vitam opus eius extenditur. Ita nulla fortuna, nulla res actus
sapientis excludit; id enim ipsum agit quo alia agere prohibetur. Ad utrosque
casus aptatus est: bonorum rector est, malorum victor. [39] Sic, inquam,
se exercuit ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec
materiam eius sed ipsam intueretur; itaque nec paupertas illum nec dolor
nec quidquid aliud inperitos avertit et praecipites agit prohibet. [40]
Tu illum premi putas malis? utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat
facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam
obtulisses, fecisset quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens virtutem,
si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit,
in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles;
si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit,
aliquid ex illa memorabile efficiet. [41] Certi sunt domitores ferarum
qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt
nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant: leonis
faucibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum
minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens
artifex est domandi mala: dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique
horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. Vale.
LXXXVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo,
adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor.
Animum quidem eius in caelum ex quo erat redisse persuadeo mihi, non quia
magnos exercitus duxit (hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter
usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo
admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum defendit. Aut Scipio Romae
esse debebat aut Roma in libertate. [2] 'Nihil' inquit 'volo derogare legibus,
nihil institutis; aequum inter omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio
meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si plus
quam tibi expedit crevi.' [3] Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi,
qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit? Eo perducta
res erat ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam.
Neutrum fas erat; itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam
suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
[4] Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatum silvae,
turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis
ac viridibus subditam quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum
angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: non videbatur maioribus
nostris caldum nisi obscurum. [5] Magna ergo me voluptas subiit contemplantem
mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo ille 'Carthaginis horror', cui
Roma debet quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis
fessum. Exercebat enim opere se terramque (ut mos fuit priscis) ipse subigebat.
Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit:
at nunc quis est qui sic lavari sustineat? [6] Pauper sibi videtur ac sordidus
nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina
marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et
in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur
camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo,
piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exsaniata
demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt. [7] Et adhuc plebeias
fistulas loquor: quid cum ad balnea libertinorum pervenero? Quantum statuarum,
quantum columnarum est nihil sustinentium sed in ornamentum positarum impensae
causa! quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum
pervenimus ut nisi gemmas calcare nolimus.
[8] In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae
muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at
nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt ut totius diei
solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur,
nisi ex solio agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admirationem
habuerant cum dedicarentur, ea in antiquorum numerum reiciuntur cum aliquid
novi luxuria commenta est quo ipsa se obrueret. [9] At olim et pauca erant
balnea nec ullo cultu exornata: cur enim exornaretur res quadrantaria et
in usum, non in oblectamentum reperta? Non suffundebatur aqua nec recens
semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant in quam perlucida
sordes deponerent. [10] Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura
et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium
Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse! Nam hoc quoque nobilissimi
aediles fungebantur officio intrandi ea loca quae populum receptabant exigendique
munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc quae nuper inventa
est similis incendio, adeo quidem ut convictum in aliquo scelere servum
vivum lavari oporteat. Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum
an caleat. [11] Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem quod
non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa
luce decoquebatur et expectabat ut in balneo concoqueret! O hominem calamitosum!
nesciit vivere. Non saccata aqua lavabatur sed saepe turbida et, cum plueret
vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat an sic lavaretur;
veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum. [12] Quas nunc
quorundam voces futuras credis? 'Non invideo Scipioni: vere in exilio vixit
qui sic lavabatur.' Immo, si scias, non cotidie lavabatur; nam, ut aiunt
qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant,
quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
Hoc loco dicet aliquis: 'liquet mihi inmundissimos fuisse'. Quid putas
illos oluisse? militiam, laborem, virum. Postquam munda balnea inventa
sunt, spurciores sunt. [13] Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis
Horatius Flaccus quid ait?
[14] Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua
didici ab Aegialo, diligentissimo patre familiae (is enim nunc huius agri
possessor est) quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus
discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit, ~quod vidi
illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.~ [15]
Te quoque proteget illa quae
[17] Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis positum: magnarum
arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo
transtulit, amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso ex quo illae
pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit
tantum, sed calcavit et pressit. [18] Negat quicquam esse hac, ut ait,
pisatione efficacius. Videlicet frigus excludit et ventum; minus praeterea
movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere,
quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat
agitatio. Rapum autem arboris antequam obruat radit; ex omni enim materia
quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non plures autem super terram
eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes; statim enim ab imo
vestietur nec magna pars eius quemadmodum in olivetis veteribus arida et
retorrida erit. [19] Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis
duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit. Hi
paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent
in se abhorridum aut triste. [20] Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto
suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda
sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat.
Et vidi non tantum mense Februario positas sed etiam Martio exacto; tenent
et conplexae sunt non suas ulmos. [21] Omnes autem istas arbores quae,
ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina; quae
si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium
paravit, sic ego parem te mihi. Vale.
LXXXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] Naufragium antequam navem ascenderem feci: quomodo acciderit non
adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse
falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo,
immo etiam si nolueris.
Interim hoc me iter docuit quam multa haberemus supervacua et quam
facile iudicio possemus deponere quae, si quando necessitas abstulit, non
sentimus ablata. [2] Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum
potuit, sine ullis rebus nisi quae corpore nostro continebantur, ego et
Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego
in culcita; ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta
est. [3] De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit ~non magis hora~,
nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus; illae, si panem habeo,
pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum
faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi
magnitudine, qui numquam maior est quam ubi aliena seposuit et fecit sibi
pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo. [4] Vehiculum
in quod inpositus sum rusticum est; mulae vivere se ambulando testantur;
mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo ut hoc vehiculum
velim videri meum: durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in
aliquem comitatum lautiorem incidimus invitus erubesco, quod argumentum
est ista quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et immobilem.
Qui sordido vehiculo erubescit pretioso gloriabitur. [5] Parum adhuc profeci:
nondum audeo frugalitatem palam ferre; etiamnunc curo opiniones viatorum.
Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: 'insanitis,
erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium
ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum
quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia (nam haec quoque iam
expensa fertis): [6] late possidet, sed multum debet; habet domum formosam,
sed alienis nummis paratam; familiam nemo cito speciosiorem producet, sed
nominibus non respondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit.
Idem in reliquis quoque facere debebitis et excutere quantum proprii quisque
habeat.' [7] Divitem illum putas quia aurea supellex etiam in via sequitur,
quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur,
quia tantum suburbani agri possidet quantum invidiose in desertis Apuliae
possideret: cum omnia dixeris, pauper est. Quare? quia debet. 'Quantum?'
inquis. Omnia; nisi forte iudicas interesse utrum aliquis ab homine an
a fortuna mutuum sumpserit. [8] Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius
omnes coloris? quid ista vehicula caelata?
[11] Video non futurum finem in ista materia ullum nisi quem ipse mihi
fecero. Hic itaque conticiscam, quantum ad ista quae sine dubio talia divinavit
futura qualia nunc sunt qui primus appellavit 'inpedimenta'. Nunc volo
paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes,
quam satisfacere vitae beatae contendimus.
[12] 'Quod bonum est bonos facit (nam et in arte musica quod bonum
est facit musicum); fortuita bonum non faciunt; ergo non sunt bona.'
Adversus hoc sic respondent Peripatetici ut quod primum proponimus
falsum esse dicant. 'Ab eo' inquiunt 'quod est bonum non utique fiunt boni.
In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod
aptatum ad usus canendi; nihil tamen horum facit musicum.' [13] His respondebimus,
'non intellegitis quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim
id dicimus quod instruit musicum, sed quod facit: tu ad supellectilem artis,
non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique
musicum faciet.' [14] Etiamnunc facere istuc planius volo. Bonum in arte
musica duobus modis dicitur, alterum quo effectus musici adiuvatur, alterum
quo ars: ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae,
ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis: uti forsitan
non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum
et hominis et vitae.
[15] 'Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest bonum
non est; opes autem et lenoni et lanistae contingunt; ergo non sunt bona.'
'Falsum est' inquiunt 'quod proponitis; nam et in grammatice et in
arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere.'
[16] Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt
in altum nec fortuita fastidiunt: virtus extollit hominem et super cara
mortalibus conlocat; nec ea quae bona nec ea quae mala vocantur aut cupit
nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, atrimonium
grande possedit. Nuper Natalis, tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius
ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes.
Quid ergo? utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit?
quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit. [17] Virtus
super ista consistit; suo aere censetur; nihil ex istis quolibet incurrentibus
bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interdicit sibi ac suis admiratione
talium rerum; qui non est vir bonus potest nihilominus medicus esse, potest
gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit
habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet,
talis est. [18] Fiscus tanti est quantum habet; immo in accessionem eius
venit quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae
in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum:
accessiones illorum et appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus est?
quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit
bonum non esse. [19] Itaque indolentiam numquam bonum dicam:habet illam
cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam:
quid est otiosius verme? Quaeris quae res sapientem faciat? quae deum.
Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum: non in omnes bonum
cadit nec quemlibet possessorem patitur. [20] Vide
[22] 'Bonum ex malo non fit; divitiae [autem fiunt] fiunt autem ex
avaritia; divitiae ergo non sunt bonum.'
[26] Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: 'putemus pecuniam
bonum esse undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est,
etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege. In eadem urna et aurum
est et vipera: si aurum ex urna sustuleris, non ideo sustuleris quia illic
et vipera est; non ideo, inquam, mihi urna aurum dat quia viperam habet,
sed aurum dat, cum et viperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit,
non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet.
Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum quod cum vipera iacet,
sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum.' [27] A quibus <dissentio>;
dissimillima enim utriusquerei condicio est. Illic aurum possum sine vipera
tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum; lucrum istud non
est adpositum sceleri sed inmixtum.
[28] 'Quod dum consequi volumus in multa mala incidimus, id bonum non
est; dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo
divitiae bonum non sunt.'
'Duas' inquit 'significationes habet propositio vestra: unam, dum divitias
consequi volumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala incidimus
et dum virtutem consequi volumus: aliquis dum navigat studii causa, naufragium
fecit, aliquis captus est. [29] Altera significatio talis est: per quod
in mala incidimus bonum non est. Huic propositioni non erit consequens
per divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias
in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae sed malum sunt;
vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea' inquit 'conceditis
divitias habere aliquid usus: inter commoda illas numeratis. Atqui eadem
ratione <ne> commodum quidem erunt; per illas enim multa nobis incommoda
eveniunt.' [30] His quidam hoc respondent: 'erratis, qui incommoda divitis
inputatis. Illae neminem laedunt: aut sua nocet cuique stultitia aut aliena
nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit: occidentis telum est.
Non ideo divitiae tibi nocent si propter divitias tibi nocetur.' [31] Posidonius,
ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia
ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa
efficiens, quae protinus necessest noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem
causam divitiae habent: inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt,
et usque eo mentem alienant ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
[32] Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos,
non sollicitant; extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona
sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam; quae bona sunt magnitudinem animi
dant, divitiae insolentiam. Nihil autem aliud est insolentia quam species
magnitudinis falsa. [33] 'Isto modo' inquit 'etiam malum sunt divitiae,
non tantum bonum non sunt.' Essent malum si ipsae nocerent, si, ut dixi,
haberent efficientem causam: nunc praecedentem habent et quidem non inritantem
tantum animos sed adtrahentem; speciem enim boni offundunt veri similem
ac plerisque credibilem. [34] Habet virtus quoque praecedentem causam ad
invidiam; multis enim propter sapientiam, multis propter iustitiam invidetur.
Sed nec ex se hanc causam habet nec veri similem; contra enim veri similior
illa species hominum animis obicitur a virtute, quae illos in amorem et
admirationem vocet.
[35] Posidonius sic interrogandum ait: 'quae neque magnitudinem animo
dant nec fiduciam nec securitatem non sunt bona; divitiae autem et bona
valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona'. Hanc
interrogationem magis etiamnunc hoc modo intendit: 'quae neque magnitudinem
animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem,
arrogantiam creant, mala sunt; a fortuitis autem in haec inpellimur; ergo
non sunt bona'.
[36] 'Hac' inquit 'ratione ne commoda quidem ista erunt.' Alia est
commodorum condicio, alia bonorum: commodum est quod plus usus habet quam
molestiae; bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est
id bonum quod plus prodest, sed quod tantum prodest. [37] Praeterea commodumet
ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest
ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum:
bonum ad unum sapientem pertinet; inviolatum esse oportet.
[38] Bonum animum habe: unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: 'ex
malis bonum non fit; ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae
bonum non sunt'.
Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt
illam et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum
scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: [39] 'paupertas non per possessionem
dicitur, sed per detractionem' (vel, ut antiqui dixerunt, orbationem; Graeci
kata steresin dicunt); 'non quod habeat dicit, sed quod non habeat. Itaque
ex multis inanibus nihil impleri potest: divitias multae res faciunt, non
multae inopiae. Aliter' inquit 'quam debes paupertatem intellegis. Paupertas
enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non
ab eo dicitur quod habet, sed ab eo quod ei deest.'
[40] Facilius quod volo exprimerem, si Latinum verbum esset quo anuparxia
significaretur. Hanc paupertati Antipater adsignat: ego non video quid
aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando
valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc
quoque considerabimus numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis
demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum
sit. [41] Putemus nos ad contionem vocatos: lex de abolendis divitis fertur.
His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? his effecturi ut populus
Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet,
divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc
ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam temperatissimam
inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus
eripuerit omnibus facilius ab omnibus uni eripi posse? Haec satius est
suadere, et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius
loquamur; si minus, apertius. Vale.
LXXXVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
[1] De liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum suspicio,
nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus
utilia si praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim istis inmorandum
est quamdiu nihil animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non
opera. [2] Quare liberalia studia dicta sint vides: quia homine libero
digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est quod liberum facit,
hoc est sapientiae, sublime, forte, magnanimum: cetera pusilla et puerilia
sunt. An tu quicquam in istis esse credis boni quorum professores turpissimos
omnium ac flagitiosissimos cernis? Non discere debemus ista, sed didicisse.
Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudicaverunt, an virum
bonum facerent: ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant.
[3] Grammatice circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult,
circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina.
Quid horum ad virtutem viam sternit? Syllabarum enarratio et verborum diligentia
et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio -- quid ex his metum
demit, cupiditatem eximit, libidinem frenat? [4] Ad geometriam transeamus
et ad musicen: nihil apud illas invenies quod vetet timere, vetet cupere.
Quae quisquis ignorat, alia frustra scit.
* * * utrum doceant isti virtutem an non: si non docent, ne
tradunt quidem; si docent, philosophi sunt. Vis scire quam non ad docendam
virtutem consederint? aspice quam dissimilia inter se omnium studia sint:
atqui similitudo esset idem docentium. [5] Nisi forte tibi Homerum philosophum
fuisse persuadent, cum his ipsis quibus colligunt negent; nam modo Stoicum
illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab
honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem
statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo
Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo Academicum, omnia incerta
dicentem. Apparet nihil horum esse in illo, quia omnia sunt; ista enim
inter se dissident. Demus illis Homerum philosophum fuisse: nempe sapiens
factus est antequam carmina ulla cognosceret; ergo illa discamus quae Homerum
fecere sapientem. [6] Hoc quidem me quaerere, uter maioraetate fuerit,
Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba
fuerit quam Helena, quare tam male tulerit aetatem. Quid, inquam, annos
Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere? [7] Quaeris
Ulixes ubi erraverit potius quam efficias ne nos semper erremus? Non vacat
audire utrum inter Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis
orbem (neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus): tempestates
nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Ulixis mala inpellit. Non
deest forma quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera et
humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia
et tot varietates malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem,
quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem. [8]
Quid inquiris an Penelopa inpudica fuerit, an verba saeculo suo dederit?
an Ulixem illum esse quem videbat, antequam sciret, suspicata sit? Doce
me quid sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in animo posita
sit.
[9] Ad musicum transeo. Doces me quomodo inter se acutae ac graves
consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia: fac
potius quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent.
Monstras mihi qui sint modi flebiles: monstra potius quomodo inter adversa
non emittam flebilem vocem.
[10] Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat quomodo
metiar quantum homini satis sit; numerare docet me et avaritiae commodat
digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes,
non esse feliciorem cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua
possideat qui infelicissimus futurus est si quantum habeat per se conputare
cogetur. [11] Quid mihi prodest scire agellum in partes dividere, si nescio
cum fratre dividere? Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et
conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus
inpotens et aliquid ex meo abradens? Docet quomodo nihil perdam ex finibus
meis: at ego discere volo quomodo totos hilaris amittam. 'Paterno agro
et avito' inquit 'expellor.' [12] Quid? ante avum tuum quis istum agrum
tenuit? cuius, non dico hominis, sed populi fuerit potes expedire? Non
dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus es? si bene tecum agitur,
heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi publicum: hoc quod tenes,
quod tuum dicis, publicum est et quidem generis humani. [13] O egregiam
artem! scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam,
intervalla siderum dicis, nihil est quod in mensuram tuam non cadat: si
artifex es, metire hominis animum, dic quam magnus sit, dic quam pusillus
sit. Scis quae recta sit linea: quid tibi prodest, si quid in vita rectum
sit ignoras?
[14] Venio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur:
[16]
[18] In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem; non
enim adducor ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis
quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores
et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus;
aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia
accommodantes sua. [19] Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni
vomitores, quorum corpora in sagina, animi in macie et veterno sunt? An
liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri
rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma
tractare? Nihil liberos suos docebant quod discendum esset iacentibus.
Sed nec hae nec illae docent aluntve virtutem; quid enim prodest equum
regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi?
quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci?
[20] 'Quid ergo? nihil nobis liberalia conferunt studia?' Ad alia multum,
ad virtutem nihil; nam et hae viles ex professo artes quae manu constant
ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent.
'Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus?' Non quia virtutem dare
possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem praeparant. Quemadmodum
prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa
traduntur, non docet liberales artes sed mox percipiendis locum parat,
sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem sed expediunt.
[21] Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt vulgares et sordidae,
sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Vulgares opificum, quae manu
constant et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris,
nulla honesti simulatio est. [22] Ludicrae sunt quae ad voluptatem oculorum
atque aurium tendunt; his adnumeres licet machinatores qui pegmata per
se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias
ex inopinato varietates, aut dehiscentibus quae cohaerebant aut his quae
distabant sua sponte coeuntibus aut his quae eminebant paulatim in se residentibus.
His inperitorum feriuntur oculi, omnia subita quia causas non novere mirantium.
[23] Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes quas
egkuklious Graeci, nostri autem liberales vocant. Solae autem liberales
sunt, immo, ut dicam verius, liberae, quibus curae virtus est.
[24] 'Quemadmodum' inquit 'est aliqua pars philosophiae naturalis,
est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium
artium turba locum sibi in philosophia vindicat. Cum ventum est ad naturales
quaestiones, geometriae testimonio statur; ergo eius quam adiuvat pars
est.' [25] Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri sunt; immo si partes
essent, non adiuvarent. Cibus adiutorium corporis nec tamen pars est. Aliquod
nobis praestat geometria ministerium: sic philosophiae necessaria est quomodo
ipsi faber, sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae. [26]
Praeterea utraque fines suos habet; sapiens enim causas naturalium et quaerit
et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et supputat.
Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura sapiens
scit: cursus et recursus et quasdam obversationes per quas descendunt et
adlevantur ac speciem interdum stantium praebent, cum caelestibus stare
non liceat, colligit mathematicus. [27] Quae causa in speculo imagines
exprimat sciet sapiens: illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse
debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat.
Magnum esse solem philosophus probabit, quantus sit mathematicus, qui usu
quodam et exercitatione procedit. Sed ut procedat, inpetranda illi quaedam
principia sunt; non est autem ars sui iuris cui precarium fundamentum est.
[28] Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat: mathematice,
ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat; accipit prima, quorum
beneficio ad ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si totius mundi
naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris,
quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto.
Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili;
nihil autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit. Singulas lubet circumire
virtutes. [29] Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub
iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit: numquid
ergo hanc liberalia studia corroborant? Fides sanctissimum humani pectoris
bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio:
'ure', inquit 'caede, occide: non prodam, sed quo magis secreta quaeret
dolor, hoc illa altius condam'. Numquid liberalia studia hos animos facere
possunt? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias
dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit;
scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas
sumere. [30] Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat amarum;
verbis, rebus, adfectibus comem se facilemque omnibus praestat; nullum
alienum malum putat, bonum autem suum ideo maxime quod alicui bono futurum
est amat. Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt? non magis quam
simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem
ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam
suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
[31] 'Cum dicatis' inquit 'sine liberalibus studiis ad virtutem non
perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?' Quia nec sine
cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet; ligna
navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis: non est, inquam,
cur aliquid putes eius adiutorio fieri sine quo non potest fieri. [32]
Potest quidem etiam illud dici, sine liberalibus studiis veniri ad sapientiam
posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur. Quid
est autem quare existimem non futurum sapientem eum qui litteras nescit,
cum sapientia non sit in litteris? Res tradit, non verba, et nescio an
certior memoria sit quae nullum extra se subsidium habet. [33] Magna et
spatiosa res est sapientia; vacuo illi loco opus est; de divinis humanisque
discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore.
De quo uno vide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde
an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam ante
mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus. [34] Innumerabiles quaestiones
sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu
sit, aliunde alio transeat et domicilia mutet in alias animalium formas
aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur
in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus cum per nos aliquid
facere desierit, quomodo libertate sua usurus cum ex hac effugerit cavea;
an obliviscatur priorum et illinc nosse se incipiat unde corpori abductus
in sublime secessit. [35] Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque
conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum fatigaberis. Haec
tam multa, tam magna ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex
animo tollenda sunt. Non dabit se in has angustias virtus; laxum spatium
res magna desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.
[36] 'At enim delectat artium notitia multarum.' Tantum itaque ex illis
retineamus quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum qui supervacua
usibus comparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas
eum qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile? Plus scire
velle quam sit satis intemperantiae genus est. [37] Quid quod ista liberalium
artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit
et ideo non discentes necessaria quia supervacua didicerunt? Quattuor milia
librorum Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa supervacua
legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre
vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho
publica fuerit, et alia quae erant dediscenda si scires. I nunc et longam
esse vitam nega!
[38] Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus
recidenda. Magno inpendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio
haec constat: 'o hominem litteratum!' Simus hoc titulo rusticiore contenti:
'o virum bonum!' [39] Itane est? annales evolvam omnium gentium et quis
primus carmina scripserit quaeram? quantum temporis inter Orphea intersit
et Homerum, cum fastos non habeam, conputabo? et Aristarchi notas quibus
aliena carmina conpunxit recognoscam, et aetatem in syllabis conteram?
Itane in geometriae pulvere haerebo? adeo mihi praeceptum illud salutare
excidit: 'tempori parce'? Haec sciam? et quid ignorem? [40] Apion grammaticus,
qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus
civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia
et Iliade, principium adiecisse operi suo quo bellum Troianum conplexus
est. Huius rei argumentum adferebat quod duas litteras in primo versu posuisset
ex industria librorum suorum numerum continentes. [41] Talia sciat oportet
qui multa vult scire.
[4] De illis non satis constat utrum sucum ex floribus ducant qui protinus
mel sit, an quae collegerunt in hunc saporem mixtura quadam et proprietate
spiritus sui mutent. Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam
esse illis sed colligendi. Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis,
quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior
gignat; in nostris quoque herbis vim eandem sed minus manifestam et notabilem
poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant
conditura et dispositione in hanc qualitatem verti quae ex tenerrimis virentium
florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo
in unum diversa coalescunt.
Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione
laudatur. Quid si sanum voces leviter febricitantem? non est bona valetudo
mediocritas morbi. [5] 'Sic' inquit 'sapiens inperturbatus dicitur quomodo
apyrina dicuntur non quibus nulla inest duritia granorum sed quibus minor.'
Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego sed vacationem;
nulla debent esse, non parva; nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient.
Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.
[6] Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente
quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des cum quo conluctetur
sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni
violentia. [7] Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam; habet ambitionem,
sed non concitatam; habet iracundiam, sed placabilem; habet inconstantiam,
sed minus vagam ac mobilem; habet libidinem, sed non insanam. Melius cum
illo ageretur qui unum vitium integrum haberet quam cum eo qui leviora
quidem, sed omnia. [8] Deinde nihil interest quam magnus sit adfectus:
quantuscumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi
nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite (natura enim
illorum est surda suadenti), sic non sequuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque
sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt,
et cum minime expectaveris exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona
fide vitia mansuescunt. [9] Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem
adfectus; si invita ratione coeperint, invita perseverabunt. Facilius est
enim initia illorum prohibere quam impetum regere.
Dares nunc Buccillum: proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco
esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere unguentum
nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore. Quid quod hoc odore
tamquam suo gloriantur?
ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime sed quid decentissime diceretur
aspexit, nec agricolas docere voluit sed legentes delectare. [16] Nam,
ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere,
adscribam:
An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc
aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium:
eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam. [9] M. Cato Censorius,
quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem (alter enim cum hostibus
nostris bellum, alter cum moribus gessit), cantherio vehebatur et hippoperis
quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere
aliquem ex his trossulis, in via divitibus, cursores et Numidas et multum
ante se pulveris agentem! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M.
Cato videretur, hic qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat
utrum se ad gladium locet an ad cultrum. [10] O quantum erat saeculi decus,
imperatorem, triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem,
uno caballo esse contentum et ne toto quidem; partem enim sarcinae ab utroque
latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus
et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum?
[21] Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter
ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud
bonum habet et ipsum suam sedem; non nascitur ubi ebur, nec ubi ferrum.
Quis sit summi boni locus quaeris? animus. Hic nisi purus ac sanctus est,
deum non capit.
'Non est' inquit 'verum, bonum ex malo non nasci; ex sacrilegio enim
et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegium et furtum,
sed ideo quia plura mala facit quam bona; dat enim lucrum, sed cum metu,
sollicitudine, tormentis et animi et corporis.' [23] Quisquis hoc dicit,
necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit quia multa mala facit,
ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit: quo quid
fieri portentuosius potest? Quamquam sacrilegium, furtum, adulterium inter
bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam
multi adulterio gloriantur! nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis
feruntur. [24] Adice nunc quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum
est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur, ~nostra enim actio
est~ quod nullius mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo
non possunt. Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia
multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis,
ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est. [25]
Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs: statim puniuntur
cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non
magis quam ficus ex olea: ad semen nata respondent, bona degenerare non
possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem
bonum; nam idem est honestum et bonum.
Hoc scire quid proderit? ut sollicitus sim cum Saturnus et Mars ex contrario
stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius
quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse nec posse mutari? [15]
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus; per statas vices
remeant et effectus rerum omnium aut movent aut notant. Sed sive quidquid
evenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet? sive significant,
quid refert providere quod effugere non possis? Scias ista, nescias: fient.
Satis abundeque provisum est ut ab insidiis tutus essem. [17] 'Numquid
me crastina non fallit hora? fallit enim quod nescienti evenit.' Ego quid
futurum sit nescio: quid fieri possit scio. Ex hoc nihil deprecabor, totum
expecto: si quid remittitur, boni consulo. Fallit me hora si parcit, sed
ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere posse, sic scio
et non utique casura; itaque secunda expecto, malis paratus sum.
Non vis cogitare quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum
occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana,
quantum somnus? Metire aetatem tuam: tam multa non capit. [42] De liberalibus
studiis loquor: philosophi quantum habent supervacui, quantum ab usu recedentis!
Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum
proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris;
quidquid in illorum artibus supervacuum erat transtulere in suam. Sic effectum
est ut diligentius loqui scirent quam vivere. [43] Audi quantum mali faciat
nimia subtilitas et quam infesta veritati sit. Protagoras ait de omni re
in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res
in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his quae videntur
esse nihil magis esse quam non esse. [44] Parmenides ait ex his quae videntur
nihil esse ~universo~. Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit:
ait nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici
et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire. [45] Haec omnia
in illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi non profuturam
scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt. Satius est supervacua
scire quam nihil. Illi non praeferunt lumen per quod acies derigatur ad
verum, hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura
est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi;
si Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem. [46] Quid
ergo nos sumus? quid ista quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota
rerum natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim utris
magis irascar, illis qui nos nihil scire voluerunt, an illis qui ne hoc
quidem nobis reliquerunt, nihil scire. Vale.
Seneca | The Latin Library | The Classics Homepage |