EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER PRIMUS
I. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut
auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva. Persuade tibi
hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam
subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per
neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male
agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. [2] Quem mihi
dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat
se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars
eius iam praeterît; quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi
Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere; sic fiet ut minus
ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. [3] Dum differtur vita
transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius
rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit
quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et vilissima
sunt, certe reparabilia, imputari sibi cum impetravere patiantur, nemo se
iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne
gratus quidem potest reddere.
[4] Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio. Fatebor
ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat
impensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et
quemadmodum dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod
plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo
succurrit. [5] Quid ergo est? non puto pauperem cui quantulumcumque superest
sat est; tu tamen malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum
est maioribus nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum
minimum in imo sed pessimum remanet. Vale.
II. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Ex iis quae mihi scribis et ex iis quae audio bonam spem de te concipio:
non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. Aegri animi ista
iactatio est: primum argumentum compositae mentis existimo posse consistere
et secum morari. [2] Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et
omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis
immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere quod in animo
fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione
exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem
accidat necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter applicant sed
omnia cursim et properantes transmittunt. [3] Non prodest cibus nec corpori
accedit qui statim sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem impedit quam
remediorum crebra mutatio; non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta
temptantur; non convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile
est ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo; itaque cum legere
non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. [4] 'Sed modo'
inquis 'hunc librum evolvere volo, modo illum.' Fastidientis stomachi est
multa degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquinant non alunt.
Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad
priores redi. Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem
auxili compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum multa percurreris,
unum excerpe quod illo die concoquas. [5] Hoc ipse quoque facio; ex pluribus
quae legi aliquid apprehendo. Hodiernum hoc est quod apud Epicurum nanctus
sum - soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed
tamquam explorator -: 'honesta' inquit 'res est laeta paupertas'. [6] Illa
vero non est paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus
cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis
iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non acquisita sed
acquirenda computat? Quis sit divitiarum modus quaeris? primus habere quod
necesse est, proximus quod sat est. Vale.
III. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde
admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne
ipse quidem id facere: ita eadem epistula illum et dixisti amicum et
negasti. Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum
amicum vocasti quomodo omnes candidatos 'bonos viros' dicimus, quomodo
obvios, si nomen non succurrit, 'dominos' salutamus, hac abierit. [2] Sed si
aliquem amicum existimas cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer
erras et non satis nosti vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico
delibera, sed de ipso prius: post amicitiam credendum est, ante amicitiam
iudicandum. Isti vero praepostero officia permiscent qui, contra praecepta
Theophrasti, cum amaverunt iudicant, et non amant cum iudicaverunt. Diu
cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri,
toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum. [3]
Tu quidem ita vive ut nihil tibi committas nisi quod committere etiam
inimico tuo possis; sed quia interveniunt quaedam quae consuetudo fecit
arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si
putaveris, facies; nam quidam fallere docuerunt dum timent falli, et illi
ius peccandi suspicando fecerunt. Quid est quare ego ulla verba coram amico
meo retraham? quid est quare me coram illo non putem solum? [4] Quidam quae
tantum amicis committenda sunt obviis narrant, et in quaslibet aures
quidquid illos urit exonerant; quidam rursus etiam carissimorum conscientiam
reformidant et, si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne
secretum. Neutrum faciendum est; utrumque enim vitium est, et omnibus
credere et nulli, sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius. [5]
Sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper
quiescunt. Nam illa tumultu gaudens non est industria sed exagitatae mentis
concursatio, et haec non est quies quae motum omnem molestiam iudicat, sed
dissolutio et languor. [6] Itaque hoc quod apud Pomponium legi animo
mandabitur: 'quidam adeo in latebras refugerunt ut putent in turbido esse
quidquid in luce est'. Inter se ista miscenda sunt: et quiescenti agendum et
agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera: illa dicet tibi et diem
fecisse se et noctem. Vale.
IV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui
emendato animo et composito possis. Frueris quidem etiam dum emendas, etiam
dum componis: alia tamen illa voluptas est quae percipitur ex contemplatione
mentis ab omni labe purae et splendidae. [2] Tenes utique memoria quantum
senseris gaudium cum praetexta posita sumpsisti virilem togam et in forum
deductus es: maius expecta cum puerilem animum deposueris et te in viros
philosophia transscripserit. Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius,
puerilitas remanet; et hoc quidem peior est, quod auctoritatem habemus
senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum: illi levia, hi
falsa formidant, nos utraque. [3] Profice modo: intelleges quaedam ideo
minus timenda quia multum metus afferunt. Nullum malum magnum quod extremum
est. Mors ad te venit: timenda erat si tecum esse posset: necesse est aut
non perveniat aut transeat. [4] 'Difficile est' inquis 'animum perducere ad
contemptionem animae.' Non vides quam ex frivolis causis contemnatur? Alius
ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto ne dominum
stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga ferrum adegit in
viscera: non putas virtutem hoc effecturam quod efficit nimia formido? Nulli
potest secura vita contingere qui de producenda nimis cogitat, qui inter
magna bona multos consules numerat. [5] Hoc cotidie meditare, ut possis
aequo animo vitam relinquere, quam multi sic complectuntur et tenent quomodo
qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera. Plerique inter mortis metum et
vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt. [6] Fac
itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo. Nullum
bonum adiuvat habentem nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus;
nullius autem rei facilior amissio est quam quae desiderari amissa non
potest. Ergo adversus haec quae incidere possunt etiam potentissimis
adhortare te et indura. [7] De Pompei capite pupillus et spado tulere
sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus; Gaius Caesar iussit
Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit; neminem
eo fortuna provexit ut non tantum illi minaretur quantum permiserat. Noli
huic tranquillitati confidere: momento mare evertitur; eodem die ubi
luserunt navigia sorbentur. [8] Cogita posse et latronem et hostem admovere
iugulo tuo gladium; ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te
vitae necisque arbitrium. Ita dico: quisquis vitam suam contempsit tuae
dominus est. Recognosce exempla eorum qui domesticis insidiis perierunt, aut
aperta vi aut dolo: intelleges non pauciores servorum ira cecidisse quam
regum. Quid ad te itaque quam potens sit quem times, cum id propter quod
times nemo non possit? [9] At si forte in manus hostium incideris, victor te
duci iubebit - eo nempe quo duceris. Quid te ipse decipis et hoc nunc primum
quod olim patiebaris intellegis? Ita dico: ex quo natus es, duceris. Haec et
eiusmodi versanda in animo sunt si volumus ultimam illam horam placidi
exspectare cuius metus omnes alias inquietas facit.
[10] Sed ut finem epistulae imponam, accipe quod mihi hodierno die placuit -
et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est: 'magnae divitiae sunt lege
naturae composita paupertas'. Lex autem illa naturae scis quos nobis
terminos statuat? Non esurire, non sitire, non algere. Ut famem sitimque
depellas non est necesse superbis assidere liminibus nec supercilium grave
et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec
sequi castra: parabile est quod natura desiderat et appositum. [11] Ad
supervacua sudatur; illa sunt quae togam conterunt, quae nos senescere sub
tentorio cogunt, quae in aliena litora impingunt: ad manum est quod sat est.
Cui cum paupertate bene convenit dives est. Vale.
V. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te
meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseveres
sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed
conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia
sint; [2] asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et
indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitionem
perversa via sequitur evita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si
modeste tractetur, invidiosum est: quid si nos hominum consuetudini
coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra
conveniat. [3] Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum
in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis
indicium auro argentoque caruisse. Id agamus ut meliorem vitam sequamur quam
vulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendari volumus fugamus a nobis et
avertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum
timent ne imitanda sint omnia. [4] Hoc primum philosophia promittit, sensum
communem, humanitatem et congregationem; a qua professione dissimilitudo nos
separabit. Videamus ne ista per quae admirationem parare volumus ridicula et
odiosa sint. Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc
contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et
squalorem appetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
[5] Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non
magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non
poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet:
temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes vitam
nostram sed agnoscant. [6] 'Quid ergo? eadem faciemus quae ceteri? nihil
inter nos et illos intererit?' Plurimum: dissimiles esse nos vulgo sciat qui
inspexerit propius; qui domum intraverit nos potius miretur quam
supellectilem nostram. Magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum
argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus;
infirmi animi est pati non posse divitias.
[7] Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem
nostrum inveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere.
'Desines' inquit 'timere, si sperare desieris.' Dices, 'quomodo ista tam
diversa pariter sunt?' Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere,
coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat,
sic ista quae tam dissimilia sunt pariter incedunt: spem metus sequitur. [8]
Nec miror ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri
exspectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa est quod non ad
praesentia aptamur sed cogitationes in longinqua praemittimus; itaque
providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est. [9]
Ferae pericula quae vident fugiunt, cum effugere, securae sunt: nos et
venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent; timoris
enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat; nemo tantum
praesentibus miser est. Vale.
VI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari; nec hoc
promitto iam aut spero, nihil in me superesse quod mutandum sit. Quidni
multa habeam quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc
ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua quae adhuc
ignorabat videt; quibusdam aegris gratulatio fit cum ipsi aegros se esse
senserunt. [2] Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei;
tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae
quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius cum qua
homines moriuntur, pro qua moriuntur. [3] Multos tibi dabo qui non amico sed
amicitia caruerint: hoc non potest accidere cum animos in societatem honesta
cupiendi par voluntas trahit. Quidni non possit? sciunt enim ipsos omnia
habere communia, et quidem magis adversa.
[4] Concipere animo non potes quantum momenti afferri mihi singulos dies
videam. 'Mitte' inquis 'et nobis ista quae tam efficacia expertus es.' Ego
vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut
doceam; nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi
uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam
teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni sine socio iucunda possessio est.
[5] Mittam itaque ipsos tibi libros, et ne multum operae impendas dum passim
profutura sectaris, imponam notas, ut ad ipsa protinus quae probo et miror
accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit; in
rem praesentem venias oportet, primum quia homines amplius oculis quam
auribus credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax
per exempla. [6] Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset:
vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua
viveret. Platon et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba
plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et
Polyaenum magnos viros non schola Epicuri sed contubernium fecit. Nec in hoc
te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum enim alter alteri
conferemus.
[7] Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud
Hecatonem delectaverit dicam. 'Quaeris' inquit 'quid profecerim? amicus esse
mihi coepi.' Multum profecit: numquam erit solus. Scito esse hunc amicum
omnibus. Vale.
VII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam. Nondum illi tuto
committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores quos
extuli refero; aliquid ex eo quod composui turbatur, aliquid ex iis quae
fugavi redit. Quod aegris evenit quos longa imbecillitas usque eo affecit ut
nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis quorum animi ex longo
morbo reficiuntur. [2] Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod
nobis vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus allinit. Utique quo
maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam
damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per
voluptatem facilius vitia subrepunt. [3] Quid me existimas dicere? avarior
redeo, ambitiosior, luxuriosior? immo vero crudelior et inhumanior, quia
inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans
et sales et aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano cruore
acquiescant. Contra est: quidquid ante pugnatum est misericordia fuit; nunc
omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis
corporibus ex positi numquam frustra manum mittunt. [4] Hoc plerique
ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant? non
galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? quo artes? omnia ista
mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus
suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in
aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne res
geritur. [5] Haec fiunt dum vacat harena. 'Sed latrocinium fecit aliquis,
occidit hominem.' Quid ergo? quia occidit, ille meruit ut hoc pateretur: tu
quid meruisti miser ut hoc spectes? 'Occide, verbera, ure! Quare tam timide
incurrit in ferrum? quare parum audacter occidit? quare parum libenter
moritur? Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus
excipiant.' Intermissum est spectaculum: 'interim iugulentur homines, ne
nihil agatur'. Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos
redundare qui faciunt? Agite dis immortalibus gratias quod eum docetis esse
crudelem qui non potest discere.
[6] Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: facile
transitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum
dissimilis multitudo potuisset: adeo nemo nostrum, qui cum maxime
concinnamus ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium
potest. [7] Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit:
convictor delicatus paulatim enervat et mollit, vicinus dives cupiditatem
irritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam
affricuit: quid tu accidere his moribus credis in quos publice factus est
impetus? [8] Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum
est: neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia
dissimiles sunt. Recede in te ipse quantum potes; cum his versare qui te
meliorem facturi sunt, illos admitte quos tu potes facere meliores. Mutuo
ista fiunt, et homines dum docent discunt. [9] Non est quod te gloria
publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut
disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem:
nemo est qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter
incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui.
'Cui ergo ista didici?' Non est quod timeas ne operam perdideris, si tibi
didicisti.
[10] Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum quae occurrunt mihi
egregie dicta circa eundem fere sensum tria, ex quibus unum haec epistula in
debitum solvet, duo in antecessum accipe. Democritus ait, 'unus mihi pro
populo est, et populus pro uno'. [11] Bene et ille, quisquis fuit -
ambigitur enim de auctore -, cum quaereretur ab illo quo tanta diligentia
artis spectaret ad paucissimos perventurae, 'satis sunt' inquit 'mihi pauci,
satis est unus, satis est nullus'. Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex
consortibus studiorum suorum scriberet: 'haec' inquit 'ego non multis, sed
tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus'. [12] Ista, mi Lucili,
condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium assensione
venientem. Multi te laudant: ecquid habes cur placeas tibi, si is es quem
intellegant multi ? introrsus bona tua spectent. Vale.
VIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] 'Tu me' inquis 'vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse
contentum? ubi illa praecepta vestra quae imperant in actu mori?' Quid? ego
tibi videor inertiam suadere? In hoc me recondidi et fores clusi, ut
prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit; partem noctium
studiis vindico; non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos
cadentesque in opere detineo. [2] Secessi non tantum ab hominibus sed a
rebus, et in primis a meis rebus: posterorum negotium ago. Illis aliqua quae
possint prodesse conscribo; salutares admonitiones,velut medicamentorum
utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis
ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt. [3]
Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo:
'vitate quaecumque vulgo placent, quae casus attribuit; ad omne fortuitum
bonum suspiciosi pavidique subsistite: et fera et piscis spe aliqua
oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? insidiae sunt. Quisquis
vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest ista viscata
beneficia devitet in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos
putamus, haeremus. [4] In praecipitia cursus iste deducit; huius eminentis
vitae exitus cadere est. Deinde ne resistere quidem licet, cum coepit
transversos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere: non vertit
fortuna sed cernulat et allidit. [5] Hanc ergo sanam ac salubrem formam
vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis quantum bonae valetudini satis
est. Durius tractandum est ne animo male pareat: cibus famem sedet, potio
sitim exstinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus
infesta temporis. Hanc utrum caespes erexerit an varius lapis gentis
alienae, nihil interest: scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
Contemnite omnia quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit;
cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est.'
[6] Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus
prodesse quam cum ad vadimonium advocatus descenderem aut tabulis testamenti
anulum imprimerem aut in senatu candidato vocem et manum commodarem? Mihi
crede, qui nihil agere videntur maiora agunt: humana divinaque simul
tractant.
[7] Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula
dependendum. Id non de meo fiet: adhuc Epicurum compilamus, cuius hanc vocem
hodierno die legi: 'philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera
libertas'. Non differtur in diem qui se illi subiecit et tradidit: statim
circumagitur; hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est. [8] Potest
fieri ut me interroges quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius
quam nostrorum: quid est tamen quare tu istas Epicuri voces putes esse, non
publicas? Quam multi poetae dicunt quae philosophis aut dicta sunt aut
dicenda! Non attingam tragicos nec togatas nostras - habent enim hae quoque
aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae -: quantum
disertissimorum versuum inter mimos iacet! quam multa Publilii non
excalceatis sed coturnatis dicenda sunt! [9] Unum versum eius, qui ad
philosophiam pertinet et ad hanc partem quae modo fuit in manibus, referam,
quo negat fortuita in nostro habenda:
alienum est omne quidquid optando evenit.
[10] Hunc sensum a te dici non paulo melius et adstrictius memini:
non est tuum fortuna quod fecit tuum.
Illud etiam nunc melius dictum a te non praeteribo:
dari bonum quod potuit auferri potest.
Hoc non imputo in solutum: de tuo tibi. Vale.
IX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos qui dicunt
sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere,
desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum
visum est animus in patiens. [2] In ambiguitatem incidendum est, si
exprimere 'apátheian´ uno verbo cito voluerimus et impatientiam dicere;
poterit enim contrarium ei quod significare volumus intellegi. Nos eum
volumus dicere qui respuat omnis mali sensum: accipietur is qui nullum ferre
possit malum. Vide ergo num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut
animum extra omnem patientiam positum. [3] Hoc inter nos et illos interest:
noster sapiens vincit quidem incommodum omne sed sentit, illorum ne sentit
quidem. Illud nobis et illis commune est, sapientem se ipso esse contentum.
Sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi
ipse sufficiat. [4] Vide quam sit se contentus: aliquando sui parte
contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum
vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient et erit
imminuto corpore et amputato tam laetus quam [in] integro fuit; sed <si>
quae sibi desunt non desiderat, non deesse mavult. [5] Ita sapiens se
contentus est, non ut velit esse sine amico sed ut possit; et hoc quod dico
'possit' tale est: amissum aequo animo fert. Sine amico quidem numquam erit:
in sua potestate habet quam cito reparet. Quomodo si perdiderit Phidias
statuam protinus alteram faciet, sic hic faciendarum amicitiarum artifex
substituet alium in locum amissi. [6] Quaeris quomodo amicum cito facturus
sit? Dicam, si illud mihi tecum convenerit, ut statim tibi solvam quod debeo
et quantum ad hanc epistulam paria faciamus. Hecaton ait, 'ego tibi
monstrabo amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius veneficae
carmine: si vis amari, ama'. Habet autem non tantum usus amicitiae veteris
et certae magnam voluptatem sed etiam initium et comparatio novae. [7] Quod
interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum qui amicum
paravit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat iucundius esse
amicum facere quam habere, 'quomodo artifici iucundius pingere est quam
pinxisse'. Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet
in ipsa occupatione: non aeque delectatur qui ab opere perfecto removit
manum. Iam fructu artis suae fruitur: ipsa fruebatur arte cum pingeret.
Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
[8] Nunc ad propositum revertamur. Sapiens etiam si contentus est se, tamen
habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna
virtus iaceat, non ad hoc quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, 'ut
habeat qui sibi aegro assideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi',
sed ut habeat aliquem cui ipse aegro assideat, quem ipse circumventum
hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit
male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum adversum
vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet. [9] Hae sunt
amicitiae quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa assumptus
est tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba
circumsedet, circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi
probantur; hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium,
aliorum metu prodentium. Necesse est initia inter se et exitus congruant:
qui amicus esse coepit quia expedit <et desinet quia expedit>; placebit
aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam.
[10] 'In quid amicum paras?' Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem
in exsilium sequar, cuius me morti et opponam et impendam: ista quam tu
describis negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid
consecutura sit spectat. [11] Non dubie habet aliquid simile amicitiae
affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo
quisquam amat lucri causa? numquid ambitionis aut gloriae? Ipse per se amor,
omnium aliarum rerum neglegens, animos in cupiditatem formae non sine spe
mutuae caritatis accendit. Quid ergo? ex honestiore causa coit turpis
affectus? [12] 'Non agitur' inquis 'nunc de hoc, an amicitia propter se
ipsam appetenda sit.' Immo vero nihil magis probandum est; nam si propter se
ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est.
'Quomodo ergo ad illam accedit?' Quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro
captus nec varietate fortunae perterritus; detrahit amicitiae maiestatem
suam qui illam parat ad bonos casus.
[13] 'Se contentus est sapiens.' Hoc, mi Lucili, plerique perperam
interpretantur: sapientem undique submovent et intra cutem suam cogunt.
Distinguendum autem est quid et quatenus vox ista promittat: se contentus
est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum; ad hoc enim multis illi
rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente
fortunam. [14] Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait
sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse: 'contra
stulto nulla re opus est - nulla enim re uti scit - sed omnibus eget'.
Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus
est, eget nulla re; egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est.
[15] Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est; hos cupit
habere quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim etiam sine amicis
beate. Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit; domi colitur, ex se
totum est; incipit fortunae esse subiectum si quam partem sui foris quaerit.
[16] 'Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in
custodiam coniectus vel in aliqua gente aliena destitutus vel in navigatione
longa retentus aut in desertum litus eiectus?' Qualis est Iovis, cum
resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura acquiescit
sibi cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit: in se
reconditur, secum est. [17] Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas
ordinare, se contentus est et ducit uxorem; se contentus <est> et liberos
tollit; se contentus est et tamen non viveret si foret sine homine victurus.
Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis irritatio; nam ut
aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis
odium est et appetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat,
sic inest huic quoque rei stimulus qui nos amicitiarum appetentes faciat.
[18] Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet,
saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet quod Stilbon ille
dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur. Hic enim capta patria,
amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus
exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes
fuit, num quid perdidisset, 'omnia' inquit 'bona mea mecum sunt'. [19] Ecce
vir fortis ac strenuus! ipsam hostis sui victoriam vicit. 'Nihil' inquit
'perdidi': dubitare illum coegit an vicisset. 'Omnia mea mecum sunt':
iustitia, virtus, prudentia, hoc ipsum, nihil bonum putare quod eripi
possit. Miramur animalia quaedam quae per medios ignes sine noxa corporum
transeunt: quanto hic mirabilior vir qui per ferrum et ruinas et ignes
inlaesus et indemnis evasit! Vides quanto facilius sit totam gentem quam
unum virum vincere? Haec vox illi communis est cum Stoico: aeque et hic
intacta bona per concrematas urbes fert; se enim ipse contentus est; hoc
felicitatem suam fine designat. [20] Ne existimes nos solos generosa verba
iactare, et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit,
quam tu boni consule, etiam si hunc diem iam expunxi. 'Si cui' inquit 'sua
non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est.'
Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur - id enim agendum est ut non
verbis serviamus sed sensibus -, 'miser est qui se non beatissimum iudicat,
licet imperet mundo'. [21] Ut scias autem hos sensus esse communes, natura
scilicet dictante, apud poetam comicum invenies:
non est beatus, esse se qui non putat.
Quid enim refert qualis status tuus sit, si tibi videtur malus ' [22] 'Quid
ergo?' inquis 'si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum
dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet?' Non quid dicat sed
quid sentiat refert, nec quid uno die sentiat, sed quid assidue. Non est
autem quod verearis ne ad indignum res tanta perveniat: nisi sapienti sua
non placent; omnis stultitia laborat fastidio sui. Vale.
X. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge
etiam unum. Non habeo cum quo te communicatum velim. Et vide quod iudicium
meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis
auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum
secreto ambulantem, interrogavit quid illic solus faceret. 'Mecum' inquit
'loquor.' Cui Crates 'cave' inquit 'rogo et diligenter attende: cum homine
malo loqueris'. [2] Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine
male utatur. Nemo est ex imprudentibus qui relinqui sibi debeat; tunc mala
consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt, tunc
cupiditates improbas ordinant; tunc quidquid aut metu aut pudore celabat
animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem irritat, iracundiam instigat.
Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere
indicem, perît stulto: ipse se prodit. Vide itaque quid de te sperem, immo
quid spondeam mihi - spes enim incerti boni nomen est -: non invenio cum quo
te malim esse quam tecum. [3] Repeto memoria quam magno animo quaedam verba
proieceris, quanti roboris plena: gratulatus sum protinus mihi et dixi, 'non
a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum; iste homo non
est unus e populo, ad salutem spectat'. [4] Sic loquere, sic vive; vide ne
te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum licet deis gratiam facias, alia
de integro suscipe: roga bonam mentem, bonam valetudinem animi, deinde tunc
corporis. Quidni tu ista vota saepe facias? Audacter deum roga: nihil illum
de alieno rogaturus es.
[5] Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est quod
apud Athenodorum inveni: 'tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum,
cum eo perveneris ut nihil deum roges nisi quod rogare possis palam'. Nunc
enim quanta dementia est hominum! turpissima vota dis insusurrant; si quis
admoverit aurem, conticiscent, et quod scire hominem nolunt deo narrant.
Vide ergo ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive cum hominibus tamquam
deus videat, sic loquere cum deo tamquam homines audiant. Vale.
XI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi,
quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit
nobis gustum, ad quem respondebit; non enim ex praeparato locutus est, sed
subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adulescente
signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic
illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis
exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis
aut animi vitia ponuntur: quidquid infixum et ingenitum est lenitur arte,
non vincitur. [2] Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor
erumpit non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt
genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra
concurrunt: haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura vim suam
exercet et illo vitio sui etiam robustissimos admonet. [3] Inter haec esse
et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus affunditur. Magis
quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons;
nihilominus et veteranos et senes tangit. Quidam numquam magis quam cum
erubuerint timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuderint; [4] Sulla tunc
erat violentissimus cum faciem eius sanguis invaserat. Nihil erat mollius
ore Pompei; numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus.
Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic
illum mire pudor decuit. [5] Non accidit hoc ab infirmitate mentis sed a
novitate rei, quae inexercitatos, etiam si non concutit, movet naturali in
hoc facilitate corporis pronos; nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita
quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis. [6] Haec, ut dixi,
nulla sapientia abigit: alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia
eraderet vitia. Quaecumque attribuit condicio nascendi et corporis
temperatura, cum multum se diuque animus composuerit, haerebunt; nihil horum
vetari potest, non magis quam accersi. [7] Artifices scaenici, qui imitantur
affectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam
repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam. Deiciunt enim vultum,
verba summittunt, figunt in terram oculos et deprimunt: ruborem sibi
exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec
sapientia promittit, nihil proficit: sui iuris sunt, iniussa veniunt,
iniussa discedunt.
[8] Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem utilem ac salutarem,
quam te affigere animo volo: 'aliquis vir bonus nobis diligendus est ac
semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus et omnia
tamquam illo vidente faciamus'. [9] Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit;
custodem nobis et paedagogum dedit, nec immerito: magna pars peccatorum
tollitur, si peccaturis testis assistit. Aliquem habeat animus quem
vereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem
illum qui non praesens tantum sed etiam cogitatus emendat! O felicem qui sic
aliquem vereri potest ut ad memoriam quoque eius se componat atque ordinet!
Qui sic aliquem vereri potest cito erit verendus. [10] Elige itaque Catonem;
si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Laelium.
Elige eum cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens
vultus; illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est,
inquam, aliquo ad quem mores nostri se ipsi exigant: nisi ad regulam prava
non corriges. Vale.
XII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
[1] Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. Veneram in
suburbanum meum et querebar de impensis aedificii dilabentis. Ait vilicus
mihi non esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem
esse. Haec villa inter manus meas crevit: quid mihi futurum est, si tam
putria sunt aetatis meae saxa? [2] Iratus illi proximam occasionem
stomachandi arripio. 'Apparet' inquam 'has platanos neglegi: nullas habent
frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi
trunci! Hoc non accideret si quis has circumfoderet, si irrigaret.' Iurat
per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas
vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum
videram folium. [3] Conversus ad ianuam 'quis est iste?' inquam 'iste
decrepitus et merito ad ostium admotus? foras enim spectat. Unde istunc
nanctus es ? quid te delectavit: alienum mortuum tollere?' At ille 'non
cognoscis me?' inquit: 'ego sum Felicio, cui solebas sigillaria afferre; ego
sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum'. 'Perfecte' inquam 'iste
delirat: pupulus, etiam delicium meum factus est? Prorsus potest fieri:
dentes illi cum maxime cadunt.'
[4] Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea quocumque adverteram
apparuit. Complectamur illam et amemus; plena <est> voluptatis, si illa
scias uti. Gratissima sunt poma cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu
decor est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae
ebrietati summam manum imponit; [5] quod in se iucundissimum omnis voluptas
habet in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen
praeceps, et illam quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas
voluptates; aut hoc ipsum succedit in locum voluptatium, nullis egere. Quam
dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse! [6] 'Molestum est' inquis
'mortem ante oculos habere.' Primum ista tam seni ante oculos debet esse
quam iuveni - non enim citamur ex censu -; deinde nemo tam sene est ut
improbe unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est. Tota aetas
partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus: est aliquis
qui omnis complectatur et cingat - hic pertinet a natali ad diem extremum -;
est alter qui annos adulescentiae excludit; est qui totam pueritiam ambitu
suo adstringit; est deinde per se annus in se omnia continens tempora,
quorum multiplicatione vita componitur; mensis artiore praecingitur circulo;
angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum venit, ab
ortu ad occasum. [7] Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis
obscuritas, 'unus' inquit 'dies par omni est'. Hoc alius aliter excepit.
Dixit enim *** parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus
viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse,
quia nox habet quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus
similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium quod non ct in
uno die invenias, lucem et noctem, et in alternas mundi vices plura facit
ista, non <alia>: *** alias contractior, alias productior. [8] Itaque sic
ordinandus est dies omnis tamquam cogat agmen et consummet atque expleat
vitam. Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus
epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena ut inter plausus
exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: 'bebíôtai, bebíôtai´. [9] Nullo non
se die extulit. Hoc quod ille ex mala conscientia faciebat nos ex bona
faciamus, et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus,
vixi et quem dederat cursum fortuna peregi.
Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et
securus sui possessor qui crastinum sine sollicitudine exspectat; quisquis
dixit 'vixi' cotidie ad lucrum surgit.
[10] Sed iam debeo epistulam includere. 'Sic' inquis 'sine ullo ad me
peculio veniet?' Noli timere: aliquid secum fert. Quare aliquid dixi?
multum. Quid enim hac voce praeclarius quam illi trado ad te perferendam?
'Malum est in necessitate vivere, sed in necessitate vivere necessitas nulla
est.' Quidni nulla sit? patent undique ad libertatem viae multae, breves
faciles. Agamus deo gratias quod nemo in vita teneri potest: calcare ipsas
necessitates licet. [11] 'Epicurus' inquis 'dixit: quid tibi cum alieno?'
Quod verum est meum est; perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti qui in
verba iurant nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant quae optima sunt
esse communia. Vale.
Seneca | The Latin Library | The Classics Homepage |