1. INSCRIPTI MALEFICII SIT ACTIO. Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore incendio domus suspendit se. praecidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum. a liberato reus fit maleficii.
'Tres' inquit 'liberos perdidi'; utinam et illos servare potuissem! Vive; mutantur vices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. 'Amisi' inquit 'uxorem, liberos, patrimonium'; tu putabas te ea condicione accepisse, ne perderes? ludit de suis Fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit, nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia victus acie vixit; maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus vixit, et non privatas perdiderat sed publicas opes. Omnia tibi Fortuna abstulit sed spem reliquit. tolle spem hominibus: nemo victus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus vivet. spes est ultimum adversarum rerum solacium. Vt viveres, natasti. Miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitavi; non attendi incendium, non orbitatem, aut, si attendi, memineram te post illa vixisse. Non visus est mihi moriendi animum habere: (e)legerat locum, in quo interpellari posset.
Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspendo laqueum. De fortuna nihil queror: mori permittit. 'Nunc' inquit 'morere'; iniuria est, ut, qui meo arbitrio debui, tuo moriar. Amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter laqueum reliquit, iste nec laqueum. Sumpsi instrumenta mortis solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. Quisquis intervenis, si amicus (es), defle, si inimicus es, specta. Cum a me iste accusetur, graviorem de me quam de reo ferte sententiam: ego ut moriar, iste ne prohibeat. Ne haec narrarem, mori volui. Praecidit remedium meum. Si qua est fides, non enatavi sed eiectus sum. Nihil iam timebam nisi vivere. Domus meae fata claudo, nullo miserior quam quod ultimus morior. Cui me vitae reservas? ut aedificem? aspice incendium. ut navigem? aspice naufragium. ut educem? aspice sepulchrum. In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi: vobis mori contigit.
2. Pauper, cum haberet filium et divitem inimicum filiam habentem, peregre profectus est. rumor fuit de morte eius. filius cum divite in gratiam rediit et eius filiam duxit. reversus pater cogit illum uxorem repudiare; nolentem abdicat.
Nemo quicquam facile credit, quo credito dolendum sit. ego diu non credidi de nuptiis tuis. Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non flevisti patrem, non quaesisti; sic inimico placuisti. 'Rumor' inquit 'fuerat te decessisse'; mirabar, si talem uxorem vivo patre habere potuisses. Non quaeris, ubi perierim? mors mea tibi debet esse suspecta; inimicum habeo. Quis alius hanc famam potuit emittere, nisi qui me vivo filiam collocare non poterat? Non times, ne inter ipsas nuptias tuas patris ossa referantur? Tot servi secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quidquid dixerit rumor sit. Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit; beatior fuit ille animo quam ille regno. Plures insidias in itinere fugi, et factum dives, quod faciendum mandaverat, credidit.
Pars altera. Vanum gloriae genus odium divitiarum. Mortales esse inimicitiae debent. Scipio Gracchi inimicus et tamen postea socer. Cuius vitio inimicitiae contractae sint, apparet: ille amat filium tuum, tu nec tuum.
Extra. SAENIANVS rem stultissimam dixit: dives me semper contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit. ut aliquid et ipse simile Saeniano dicam, post hanc sententiam semper Saenianum pro mortuo habui.
3. MALAE TRACTATIONIS SIT ACTIO. Quidam duos filios pancratiastas instituit, eduxit ad Olympia. cum compositi essent, ut simul pugnarent, accessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se, si quis perdiderit. commortui sunt iuvenes et decreti his divini honores. reus fit pater malae tractationis ab uxore.
Tertius sine sorte pugnasti et utrumque vicisti. Stetit cruentus pater; iam perierant et adhuc minabatur. Moriuntur non alter ab altero sed uterque a patre. Misera mater odisse non potest qui filium suum occidit. Iuvenes invicti, nisi habuissent patrem. Pii iuvenes nec parricidium patri negare potuistis. Vincere propter parricidium nolunt, vinci propter abdicationem. 'Abdico eum, qui victus erit.' demens, meliorem abdicaturus es. Invoco Iovem, cuius Olympia parricidiis polluta sunt.
Pars altera. Non facturus dixi et, si facturus, pro gloria dixi. Non debeo in invidia solus esse, cum luctus communis sit. Omnes aiebant fratres collusuros; minatus sum, non ut filiis metum imponerem sed ut populo satisfacerem.
4. QVI FALSVM TESTIMONIVM DIXERIT VINCIATUR APVD EVM, IN QVEM DIXERIT. Ex duobus filiis profectus est cum uno pater. adulescens solus rediit. accusatus est a fratre parricidii et damnatus. diebus festis intercedentibus poena ex lege dilata est. rediit pater. accusavit damnatus fratrem falsi testimonii et obtinuit et vinxit. cogit pater, ut vinctum solvat; nolentem abdicat.
'Falsum' inquit 'in fratrem testimonium dixit'; si vis grave illius crimen facere, te exorabilem praesta. Crudelis in fratrem miraris, si in te parricidium creditum est? Ergo ego duos filios habere non possum? Adulescens, iam potes et parricidium facere. Alligatus est alter filius, quia non revertebar, alter quia redii. Numquam solves fratrem? si talis es, nihil testis mentitus est: parricida es. Non impio in te sed in patrem pio animo dixit; suspectum habuit, quod reliqueras patrem. Inter catenas filii mei iaceo eodem clausus ergastulo; ingrate, testem tuum simul alligasti.
Pars altera. Meo periculo solutus, meo alligatus vix solvi poterat, si testimonium falsum pro fratre dixisset. Parricidium de patre finxit, de fratre commisit. Venisse patrem mihi carnifex nuntiavit. Parricida sum, si, cum obicitur hoc, leviter irascor. Miraris si eum fratrem alligare possum, qui me potuit occidere? Ingrata erat ipsa poenae meae dilatio, expectare gravius videbatur quam pati; imaginabar mihi culleum, serpentes, profundum.
5. QVI SCIENS DAMNVM DEDERIT QVADRVPLVM SOLVAT, QVI INSCIVS, SIMPLVM. Dives pauperem vicinum rogavit, ut sibi arborem venderet, quam sibi dicebat obstare; pauper negavit. dives incendit platanum, cum qua et domus arsit. pro arbore pollicetur quadruplum, pro domo simplum.
Excitatus flammarum sono vicinorum primo fidem imploravi. Arbor ramis excurrentibus totam domum texerat. 'Non potest exorari; incendatur.' est hoc impotentiae, sine fine concupiscere, sine modo irasci. 'Non potest expugnari precibus; expellatur ignibus.' Nihil inter te et pauperem interest, si iure agamus. Liceat et pauperem gaudere prospectu. Vos possidetis agros (usque ad) urbium fines urbesque domibus impletis, intra aedificia vestra undas ac nemora comprehenditis. Nihil lautius occurrit oculis tuis quam ruinae meae. Domum perdidi, qui carere ne arbuscula quidem poteram. Deliciis tuis, dives, ardebimus? oculis voluptas [in] incendio quaeritur et prospectus ignibus relaxatur. 'prospectui obstabat.' quid? inambulantibus nobis non obstant servorum catervae? excitati in immensam altitudinem parietes lucem non impediunt? infinitis porrectae spatiis ambulationes et urbium solo aedificatae domus non nos prope a publico exclududit? Sub hac arbuscula imaginabar divitum silvas. Quantum perdidi, quem fatetur iratus inimicus plus perdidisse quam voluit! Non iniquum postulo: eius damno desinat incendium, cuius consilio coepit. Scilicet ut domus ad caelum omne conversae brumales aestus habeant, aestiva frigora, et non suis vicibus intra istorum penates agatur annus *** in summis culminibus mentita nemora et navigabilium piscinarum freta. arata quondam populis rura singulorum nunc ergastulorum sunt latiusque vilici quam reges imperant. maria proiectis molibus submoventur. Nesciebas, quanta sit potentia ignium, quam irrevocabilis, quemadmodum totas absumat urbes, quam levibus initiis oriantur incendia? Etiamsi partem damni dare noluisti, si tamen voluisti partem, in totum, quasi prudens dederis, tenendus es; ex toto enim noluisse debet qui imprudentia defenditur. si fatereris te scientem ianuam incendisse, (si unum tignum,) puto, tota domus intellegeretur ex parte [si unum tignum]. nec enim quisquam omnia incendit sed unam aliquam rem, ex qua surgat in omnia se sparsurus ignis. atqui pars domus est arbor, quae in domo est.
Pars altera. Pestilentem mihi faciebat domum arbor; caelum omne, per quod salubris spiritus venire posset, obduxerat. rogavi pauperem et dixi: nihil tibi nocet arbor recisa, mihi plurimum non recisa. Quid ad te illi rami pertinent, qui extra domum sunt? Quasdam partes domus meae rami premebant, iam etiam quosdam parietes moverant. scitis, quanta vis sit arborum; muros discutiunt.
6. IMPVDICVS CONTIONE PROHIBEATVR. Adulescens speciosus sponsionem fecit muliebri veste se exiturum in publicum. processit, raptus est ab adulescentibus decem. accusavit illos de vi et damnavit. contione prohibitus a magistratu reum facit magistratum iniuriarum.
Muliebrem vestem sumpsit, capillos in feminae habitum composuit, oculos puellari lenocinio circumdedit, coloravit genas. non creditis? et qui non crediderant, victi sunt sponsione. Et hoc de sponsione forsitan venerit, ut auderet impudicus contionari. Date illi vestem puellarem, date noctem: rapietur. Sic illum vestis sumpta decuit, ut videretur non tunc primum sumpsisse. Facta totius adulescentiae remitto, una nocte contentus sum: sic imitatus est puellam, ut raptorem inveniret. Numquid cecidi, numquid carmen famosum composui aut, ut proprium genus iniuriae tuae dicam, numquid te rapui? Apud patres nostros qui forensia stipendia auspicabantur, nefas putabatur bracchium toga exerere. quam longe ab his moribus aberant qui tam verecunde etiam virtute utebantur! Constat hunc stupratum, cum damnati sint qui rapuerunt.
Pars altera. Constat semper gravem, semper serium fuisse, sed hoc iocis adulescentium factum est. ceterum tam nota erat verecundia eius, ut nemo šiam sine sponsioneš crediderit.
7. NOCTE IN BELLO PORTAS APERIRE NE LICEAT. Imperator in bello summam habeat potestatem. Trecenti ab hoste captivi ad portas nocte venerunt; imperator non aperuit. ante portas occisi sunt. imperator post victoriam reus est laesae rei publicae.
Non putavi meos: noverant legem. 'Cur' inquit 'trecenti perierunt?' immo cur, ne perirent, capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi victores, noctu ne victores quidem. Procedens postridie in proelium pugnaturis ostendi trecentos, in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. Fugiunt, ut leges relinquant, revertuntur, ut tollant. Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum servorum desideraret auxilia, captivorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse, qui numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte quomodo hostem civemque distinguam? quam mihi das notam? ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos.
Pars altera. Infestus trecentis fuit, iniquo collocavit loco. hoc ne argui posset, non recepit. Capti sunt fortissimi duces, Regulus, Crassus. Haec postrema rogantium vox erat: 'mitte arma! certe lex non vetat.'
8. COMPETITORI LICEAT IN COMPETITOREM DICERE. Tyrannus dominationem sub abolitione deposuit, ut, si quis obiecisset tyrannidem, capite puniretur. petit magistratum; competitor contradicit.
Candidatus (pro) anno meo spondeo: nulla rapietur, nullus occidetur, nullum spoliabitur templum. Cur honores tamdiu non gesserit, narret. Per communem deprecor libertatem: moriar. obicietur tibi, quod occideris civem. Vult aliquo imperio, aliqua potestate distingui homo magnae nobilitatis, magnae gratiae, ingentis pecuniae. Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, verba non possent. o hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui, cum vellet torquere, tamen nolebat audire!
Pars altera. Quidquid egi, quidquid gessi, rei publicae causa feci. Peto, ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat, quia non obicitur, quod non noceret obiectum.
Seneca the Elder | The Latin Library | The Classics Homepage |