L. ANNAEI SENECAE QUAESTIONES NATURALES
LIBER VI DE TERRAE MOTU
[1,1] Pompeios, celebrem Campaniae urbem, in quam ab
altera parte Surrentinum Stabianumque litus, ab altera Herculanense
conueniunt et mare ex aperto reductum amoeno sinu
cingunt, consedisse terrae motu uexatis quaecumque adiacebant
regionibus, Lucili, uirorum optime, audiuimus, et quidem
hibernis diebus, quos uacare a tali periculo maiores nostri
solebant promittere.
[1,2] Nonis Februariis hic fuit motus Regulo et
Uerginio consulibus, qui Campaniam, numquam securam
huius mali, indemnem tamen et totiens defunctam metu, magna
strage uastauit: nam et Herculanensis oppidi pars ruit dubieque
stant etiam quae relicta sunt, et Nucerinorum colonia ut sine
clade ita non sine querela est; Neapolis quoque priuatim multa,
publice nihil amisit leuiter ingenti malo perstricta: uillae uero
prorutae, passim sine iniuria tremuere.
[1,3] Adiciuntur his illa:
sexcentarum ouium gregem exanimatum et diuisas statuas,
motae post hoc mentis aliquos atque impotentes sui errasse.
Quorum ut causas excutiamus, et propositi operis contextus exigit
et ipse in hoc tempus congruens casus.
[1,4] Quaerenda sunt
trepidis solacia et demendus ingens timor. Quid enim cuiquam
satis tutum uideri potest, si mundus ipse concutitur et partes eius
solidissimae labant? Si quod unum immobile est in illo fixumque,
ut cuncta in se intenta sustineat, fluctuatur; si quod proprium
habet terra perdidit, stare: ubi tandem resident metus
nostri? Quod corpora receptaculum inuenient, quo sollicita
confugiant, si ab imo metus nascitur et funditus trahitur?
[1,5] Consternatio omnium est,
ubi tecta crepuerunt et ruina signum dedit.
Tunc praeceps quisque se proripit et penates suos deserit
ac se publico credit: quam latebram prospicimus, quod auxilium,
si orbis ipse ruinas agitat, si hoc quod nos tuetur ac sustinet,
supra quod urbes sitae sunt, quod fundamentum quidam
mundi esse dixerunt, discedit ac titubat?
[1,6] Quid tibi esse non dico auxilii sed solacii potest,
ubi timor fugam perdidit? Quid
est, inquam, satis munitum, quid ad tutelam alterius ac sui firmum?
Hostem muro repellam, et praeruptae altitudinis castella
uel magnos exercitus difficultate aditus morabuntur; a tempestate
nos uindicat portus; nimborum uim effusam et sine fine cadentes
aquas tecta propellunt; fugientes non sequitur incendium;
aduersus tonitruum et minas caeli subterraneae domus et
defossi in altum specus remedia sunt (ignis ille caelestis non
transuerberat terram sed exiguo eius obiectu retunditur); in pestilentia
mutare sedes licet: nullum malum sine effugio est.
[1,7] Numquam fulmina
populos perusserunt; pestilens caelum exhaisit
urbes, non abstulit: hoc malum latissime patet ineuitabile,
auidum, publice noxium. Non enim domos solum aut familias
aut urbes singulas haurit, gentes totas regionesque submergit
et modo ruinis operit, modo in altam uoraginem condit ac ne
id quidem relinquit ex quo appareat quod non est saltem fuisse,
sed supra nobilissimas urbes sine ullo uestigio prioris habitus solum
extenditur.
[1,8] Nec desunt qui hoc genus mortis magis
timeant quo in abruptum cum sedibus suis eunt et e uiuorum
numero uiui auferuntur, tamquam non omne fatum ad eundem
terminum ueniat. Hoc habet inter cetera iustitiae suae natura
praecipuum quod, cum ad exitum uentum est, omnes in aequo
sumus.
[1,9] Nihil itaque interest utrum me lapis unus elidat, an
monte toto premar; utrum supra me domus unius onus ueniat et
sub exiguo eius cumulo ac puluere exspirem, an totus caput
meum terrarum orbis abscondat; in luce hunc et in aperto spiritum
reddam an in uasto terrarum dehiscentium sinu; solus in illud
profundum an cum magno comitatu populorum concadentium
ferar; nihil interest mea quantus circa mortem meam tumultus
sit: ipsa ubique tantundem est.
[1,10] Proinde magnum sumamus
animum aduersus istam cladem, quae nec euitari nec
prouideri potest, desinamusque audire istos, qui Campaniae
renuntiauerunt quique post hunc casum emigrauerunt negantque
ipsos umquam in illam regionem accessuros: quis enim illis
promittit melioribus fundamentis hoc aut illud solum stare?
[1,11] Omnia eiusdem sortis sunt et, si nondum mota, tamen
mobilia: hunc fortasse in quo securius consistitis locum haec nox
aut hic ante noctem dies scindet. Unde scis an <non> melior eorum
locorum condicio sit in quibus iam uires suas fortuna
consumpsit et quae in futurum ruina sua fulta sunt?
[1,12] Erramus
enim, si ullam terrarum partem exceptam immunemque ab hoc
periculo credimus: omnes sub eadem iacent lege; nihil ita ut
immobile esset natura concepit; alia temporibus aliis cadunt et,
quemadmodum in urbibus magnis nunc haec domus nunc illa
suspenditur, ita in hoc orbe terrarum nunc haec pars facit
uitium nunc illa.
[1,13] Tyros aliquando infamis ruinis fuit, Asia
duodecim urbes simul perdidit; anno priore in Achaiam et
Macedoniam, quaecumque est ista uis mali quae incurrit, nunc
Campaniam laesit: circumit fatum et, si quid diu praeteriit,
repetit. Quaedam rarius sollicite, saepius quaedam: nihil immune
esse et innoxium sinit.
[1,14] Non homines tantum, qui breuis
et caduca res nascimur, urbes oraeque terrarum et litora et
ipsum mare in seruitutem fati uenit. Nos tamen nobis permansura
promittimus bona fortunae, et felicitatem, cuius ex omnibus
rebus humanis uelocissima est leuitas, habituram in aliquo pondus
ac moram credimus;
[1,15] et perpetua sibi omnia
promittentibus in mentem non uenit id ipsum supra quod stamus stabile
non esse. Neque enim Campaniae istud aut Achaiae sed omnis
soli uitium est, male cohaerere et ex causis pluribus solui et
summa manere, partibus ruere.
[2,1] Quid ago? Solacium aduersus pericula rara promiseram:
ecce undique timenda denuntio, nego quicquam esse
quietis aeternae, quod perire possit et perdere. Ego uero hoc
ipsum solacii loco pono et quidem ualentissimi, quando quidem
sine remedio timor stultis est: ratio terrorem prudentibus
excutit; imperitis magna fit ex desperatione securitas.
[2,2] Hoc itaque generi humano dictum puta quod illis subita captiuitate
inter ignes et hostem stupentibus dictum est:
"una salus uictis nulllam sperare salutem."
[2,3] Si uultis nihil timere, cogitate omnia esse metuenda;
circumspicite quam leuibus causis discutiamur: non cibus nobis,
non umor, non uigilia, non somnus sine mensura quadam
salubria sunt; iam intellegetis nugatoria esse nos et imbecilla
corpuscula, fluida, non magna molitione perdenda. Sine dubio id
unum periculi nobis est quod tremunt terrae, quod subito
dissipantur ac superposita deducunt!
[2,4] Magni se aestimat qui fulmina
et motus terrarum hiatusque formidat. Uult ille imbecillitatis
sibi suae conscius timere pituitam? Ita uidelicet nati
sumus, tam felicia sortiti membra, in hanc magnitudinem
creuimus! Et ob hoc, nisi mundi partibus motis, nisi caelum intonuerit,
nisi terra subsederit, perire non possumus!
[2,5] Unguiculi nos et ne totius quidem dolor sed aliqua ab latere eius scissura
conficit! Et ego timeam terras trementes, quem crassior saliua
suffocat? Ego extimescam emotum sedibus suis mare, et ne
aestus maiore quam solet cursu plus aquarum trahens superueniat,
cum quosdam strangulauerit potio male lapsa per fauces?
Quam stultum est mare horrere, cum scias stillicidio perire te
posse!
[2,6] Nullum maius solacium est mortis quam ipsa mortalitas,
nullum autem omnium istorum quae extrinsecus terrent
quam quod innumerabilia pericula in ipso sinu sunt. Quid enim
dementius quam ad tonitrua succidere et sub terram correpere
fulminum metu? Quid stultius quam timere nutationem terrae
aut subitos montium lapsus et irruptiones maris extra litus eiecti,
cum mors ubique praesto sit et undique occurrat nihilque sit
tam exiguum quod non in perniciem generis humani satis ualeat?
[2,7] Adeo non debent nos ista confundere, tamquam plus in
se mali habeant quam uulgaris mors, ut contra, cum sit necessarium
e uita exire et aliquando emittere animam, maiore perire
ratione iuuet. Necesse est mori ubicumque, quandoque: stet licet
ista humus et se teneat suis finibus nec ulla iactetur iniuria,
supra me quandoque erit. <Quid> interest, ego illam mihi an
ipsa se mihi imponat?
[2,8] Diducitur et ingenti potentia nescio
cuius mali rumpitur et me in immensam altitudinem abducit;
quid porro? Mors leuior in plano est? Quid habeo quod querar,
si rerum natura me non uult iacere ignobili leto, si mihi inicit sui
partem?
[2,9] Egregie Uagellius meus in illo inclito carmine: "Si
cadendum est", inquit, "e caelo cecidisse uelim". Idem
licet dicere: si cadendum est, cadam orbe concusso, non
quia fas est optare publicam cladem, sed quia ingens mortis
solacium est terram quoque uidere mortalem.
[3,1] Illud quoque proderit praesumere animo, nihil horum
deos facere, nec ira numinum aut caelum concuti aut terram:
suas ista causas habent nec ex imperio saeuiunt sed quibusdam
uitiis ut corpora nostra turbantur et tunc, cum facere uidentur
iniuriam, accipiunt.
[3,2] Nobis autem ignorantibus uerum
omnia terribiliora sunt, utique quorum metum raritas auget:
leuius accidunt familiaria, at ex insolito formido maior est.
Quare autem quicquam nobis insolitum est? Quia naturam
oculis, non ratione, comprehendimus nec cogitamus quid illa
facere possit, sed tantum quid fecerit. Damus itaque huius
neglegentiae poenas tamquam nouis territi, cum illa non sint noua
sed insolita.
[3,3] Quid ergo? Non religionem incutit mentibus, et
quidem publice, siue deficere sol uisus est, siue luna, cuius
obscuratio frequentior, aut parte sui aut tota delituit? Longeque
magis illa, actae in transuersum faces et caeli magna pars ardens
et crinita sidera et plures solis orbes et stellae per diem uisae
subitique transcursus ignium multam post se lucem trahentium?
[3,4] Nihil horum sine timore miramur: et cum timendi sit causa
nescire, non est tanti scire, ne timeas? Quanto satius est causas
inquirere, et quidem toto in hoc intentum animo! Neque enim
illo quicquam inueniri dignius potest, cui se non tantum
commodet sed impendat.
[4,1] Quaeramus ergo quid sit quod terram ab infimo
moueat, quod tanti molem ponderis pellat; quid sit illa ualentius
quod tantum onus ui sua labefactet; cur modo tremat, modo
laxata subsidat, nunc in partes diuisa discedat et alias interuallum
ruinae suae diu seruet, alias cito comprimat; nunc amnes
magnitudinis notae conuertat introrsum, nunc nouos exprimat;
aperiat aliquando aquarum calentium uenas, aliquando
refrigeret, ignesque nonnumquam per aliquod ignotum antea
montis aut rupis foramen emittat, aliquando notos et per saecula
nobiles comprimat. Mille miracula mouet faciemque mutat locis
et defert montes, subrigit plana, ualles extuberat, nouas in
profundo insulas erigit: haec ex quibus causis accidant, digna
res excuti.
[4,2] Quod, inquis, erit pretium operae? Quo nullum
maius est, nosse naturam. Neque enim quicquam habet in
se huius materiae tractatio pulchrius, cum multa habeat futura
usui, quam quod hominem magnificentia sui detinet nec mercede
sed miraculo colitur. Inspiciamus ergo quid sit propter quod
haec accidant: quorum adeo est mihi dulcis inspectio ut, quamuis
aliquando de motu terrarum uolumen iuuenis ediderim,
tamen temptare me uoluerim et experiri, aetas aliquid nobis
aut ad scientiam aut certe ad diligentiam adiecerit.
[5,1] Causam qua terra concutitur alii in aqua esse, alii in
ignibus, alii in ipsa terra, alii in spiritu putauerunt, alii in pluribus,
alii in omnibus his; quidam liquere ipsis aliquam ex istis
causam esse dixerunt, sed non liquere quae esset.
[5,2] Nunc singula persequar. Illud ante omnia mihi dicendum est, opiniones
ueteres parum exactas esse et rudes: circa uerum adhuc errabatur;
tur; noua omnia erant primo temptantibus; postea eadem illa
limata sunt et, si quid inuentum est, illis nihilominus referri debet
acceptum: magni animi res fuit rerum naturae latebras
dimouere nec contentum exteriore eius aspectu introspicere et in
deorum secreta descendere. Plurimum ad inueniendum contulit
qui sperauit posse reperiri.
[5,3] Cum excusatione itaque ueteres
audiendi sunt: nulla res consummata est, dum incipit; nec in
hac tantum re omnium maxima atque inuolutissima (in qua,
etiam cum multum acti erit, omnis tamen aetas quod agat inueniet)
sed et in omni alio negotio longe semper a perfecto fuere principia.
[6,1] In aqua causam esse nec ab uno dictum est nec uno
modo. Thales Milesius totam terram subiecto iudicat umore
portari et innare, siue illud oceanum uocas, siue magnum mare,
siue alterius naturae simplicem adhuc aquam et umidum
elementum. Hac, inquit, unda sustinetur orbis uelut aliquod
grande nauigium et graue his aquis quas premit.
[6,2] Superuacuum est reddere causas propter quas existimat grauissimam
partem mundi non posse spiritu tam tenui fugacique gestari;
non enim nunc de situ terrarum sed de motu agitur. Illud
argumenti loco ponit aquas esse in causa quibus hic orbis agitetur,
quod in omni maiore motu erumpunt fere noui fontes (sicut in
nauigiis quoque euenit ut, si inclinata sunt et abierunt in latus,
aquam sorbeant, quae enormi eorum onere quae uehit, si immodice
depressa sunt, aut superfunditur aut certe dextra sinistraque
solito magis surgit).
[6,3] Hanc opinionem falsam esse non est
diu colligendum: nam si terra aqua sustineretur, et ea aliquando
concuteretur <et> semper moueretur, nec agitari illam miraremur
sed manere; deinde tota concuteretur, non ex parte (numquam
enim nauis dimidia iactatur); nunc uero terrarum non
uniuersarum sed ex parte motus est: quomodo ergo fieri potest
ut, quod totum uehitur, totum non agitetur, si eo quo uehitur
agitatum est?
[6,4] "At quare aquae erumpunt?". Primum omnium
saepe tremuit terra et nihil umoris noui fluxit; deinde si ex hac
causa unda prorumperet, a lateribus terrae circumfunderetur
(sicut in fluminibus ac mari uidemus incidere, ut incrementum
aquarum, quotiens nauigia desidunt, in lateribus maxime
appareat); ad ultimum non tam exigua fieret quam tu dicis eruptio
nec uelut per rimam sentina subreperet, sed fieret ingens inundatio
ut ex infinito liquore et ferente uniuersa.
[7,1] Quidam motum terrarum aquae imputauerunt, sed
non ex eadem causa. Per omnem, inquit, terram multa aquarum
genera decurrunt: aliubi perpetui amnes, quorum nauigabilis
etiam sine adiutorio imbrium magnitudo est: hinc Nilus,
per aestatem ingentes aquas inuehit; hinc, qui medius
inter pacata et hostilia fluit, Danuuius ac Rhenus, alter Sarmaticos
impetus cohibens et Europam Asiamque disterminans,
alter Germanos, auidam belli gentem, repellens.
[7,2] Adice nunc patentissimos lacus et stagna populis inter se ignotis circumdata
et ineluctabiles nauigio paludes, ne ipsis quidem inter se peruias
quibus incoluntur; deinde tot fontes, tot capita fluminum subitos
et ex occulto amnes uomentia, tot deinde ad tempus collectos
torrentium impetus, quorum uires quam repentinae tam breues.
[7,3] Omnis aquarum et intra terram natura faciesque est:
illic quoque aliae uasto cursu deferuntur et in praeceps uolutae
cadunt, aliae languidiores in uadis refunduntur et leniter ac
quiete fluunt; quis autem neget uastis illas receptaculis concipi et
cessare multis inertes locis? Non est diu probandum ibi multas
aquas esse, unde omnes sunt; neque enim sufficeret tellus ad tot
flumina edenda, nisi ex reposito multoque funderet.
[7,4] Si hoc uerum est, necesse est aliquando illic amnis excrescat et relictis
ripis uiolentus in obstantia incurrat: sic fiet motus alicuius partis
in quam flumen impetum dedit et quam, donec decrescat,
uerberabit. Potest fieri ut aliquam regionem riuus affluens exedat ac
secum trahat aliquam molem, qua lapsa superposita quatiantur.
[7,5] Iam uero nimis oculis permittit nec ultra illos scit producere
animum, qui non credit esse in abdito terrae sinus maris
uasti. Nec enim uideo quid prohibeat aut obstet quo minus habeat
aliquod etiam in abdito litus et per occultos aditus receptum
mare, quod illic quoque tantundem loci teneat aut fortassis
hoc amplius quod superiora cum tot animalibus erant diuidenda:
abstrusa enim et sine possessore deserta liberius undis uacant.
[7,6] Quas quid uetat illic fluctuare et uentis, quos omne
interuallum terrarum et omnis aer creat, impelli? Potest ergo
maior solito exorta tempestas aliquam partem terrarum impulsam
uehementius commouere. Nam apud nos quoque multa
quae procul a mari fuerant subito eius accessu uapulauerunt et
uillas in prospectu collocatas fluctus qui longe audiebatur inuasit;
illic quoque potest accedere ac recedere pelagus infernum:
quorum neutrum fit sine motu superstantium.
[8,1] Non quidem existimo diu te haesitaturum an credas esse
subterraneos amnes et mare absconditum: unde enim ista
prorepunt, unde ad nos ueniunt, nisi quod origo umoris inclusa est?
[8,2] Age, cum uides interruptum Tigrin in medio itinere
siccari et non uniuersum auerti, sed paulatim non apparentibus
damnis minui primum, deinde consumi, quo illum putas abire
nisi in obscura terrarum, utique cum uideas emergere iterum
non minorem eo qui prius fluxerat? Quid, cum uides Alpheon,
celebratum poetis, in Achaia mergi et in Sicilia rursus traiecto
mari effundere amoenissimum fontem Arethusam?
[8,3] Nescis autem inter opiniones, quibus enarratur Nili aestiua inundatio,
et hanc esse, a terra illum erumpere et augeri non supernis aquis
sed ex intimo redditis? Ego quidem centuriones duos, quos Nero
Caesar, ut aliarum uirtutum ita ueritatis in primis amantissimus,
ad inuestigandum caput Nili miserat, audiui narrantes
longum illos iter peregisse, cum a rege Aethiopiae instructi auxilio
commendatique proximis regibus penetrassent ad ulteriorem.
[8,4] Inde, ut quidam aiebant, peruenimus ad immensas
paludes, quarum exitum nec incolae nouerant nec sperare quisquam
potest: ita implicatae aquis herbae sunt et aquae nec pediti
eluctabiles nec nauigio, quod nisi paruum et unius capax
limosa et obsita palus non fert. Ibi, inquit, uidimus duas
petras, ex quibus ingens uis fluminis excidebat.
[8,5] Sed siue caput illa siue accessio est Nili, siue tunc nascitur siue in terras ex
priore recepta cursu redit, nonne tu credis illam, quicquid est,
ex magno terrarum lacu ascendere? Habeant enim oportet
pluribus locis sparsum umorem et in uno coactum, ut
eructare tanto impetu possint.
[9,1] Ignem causam motus quidam iudicant, imprimis
Anaxagoras, qui existimat simili paene ex causa et aera concuti et
terram: cum in inferiore parte spiritus crassum aera et in nubes
coactum eadem ui qua apud nos quoque nubila frangi solent rupit
et ignis ex hoc collisu nubium cursuque elisi aeris emicuit, hic
ipse in obuia incurrit exitum quaerens ac diuellit repugnantia,
donec per angustum aut nactus est uiam exeundi ad caelum aut
ui et iniuria fecit.
[9,2] Alii in igne causam quidam esse, sed non
ob hoc iudicant, sed quia pluribus obrutus locis ardeat et proxima
quaeque consumat; quae si quando exesa ceciderint, tunc
sequi motum earum partium quae subiectis adminiculis destitutae
labant, donec corruerunt nullo occurrente quod onus
exciperet; tunc chasmata, tunc hiatus uasti aperiuntur aut, cum diu
dubitauerunt, super ea se quae supersunt stantque componunt.
[9,3] Hoc apud nos quoque uidemus accidere, quotiens incendio
laborat pars ciuitatis: cum exustae trabes sunt aut corrupta
quae superioribus firmamentum dabant, tunc diu agitata fastigia
concidunt et tam diu deferuntur atque incerta sunt, donec in
solido resederunt.
[10,1] Anaximenes ait terram ipsam sibi causam esse motus
nec extrinsecus incurrere quod illam impellat, sed intra ipsam et
ex ipsa: quasdam enim partes eius decidere, quas aut umor
resoluerit aut ignis exederit aut spiritus uiolentia excusserit. Sed
his quoque cessantibus non deesse propter quod aliquid abscedat
aut reuellatur; nam primum omnia uetustate labuntur nec
quicquam tutum a senectute est; haec solida quoque et magni
roboris carpit.
[10,2] Itaque quemadmodum in aedificiis ueteribus
quasdam non percussa tamen decidunt, cum plus ponderis
habuere quam uirium, ita in hoc uniuerso terrae corpore euenit
ut partes eius uetustate soluantur, solutae cadant et tremorem
superioribus afferant: primum, dum abscedunt (nihil enim utique
magnum sine motu eius cui haesit absciditur); deinde, cum
deciderunt, solido exceptae resiliunt pilae more (quae, cum
cecidit, exultat ac saepius pellitur, totiens a solo in nouum impetum
missa); si uero in stagnantibus aquis delatae sunt, hic ipse
casus uicina concutit fluctu, quem subitum uastumque illisum ex
alto pondus eiecit.
[11,1] Quidam ignibus quidem assignant hunc tremorem, sed
aliter. Nam cum pluribus locis ferueant, necesse est ingentem
uaporem sine exitu uoluant, qui ui sua spiritum intendit et, si
acrius institit, opposita diffindit, si uero remissior fuit, nihil
amplius quam mouet. Uidemus aquam spumare igne subiecto:
quod in hac aqua facit inclusa et angusta, multo magis illum
facere credamus, cum uiolentus ac uastus ingentes aquas excitat:
tunc illa euaporatione fluctuantium undarum quicquid pulsauit, agitatur.
[12,1] Spiritum esse qui moueat et plurimis et maximis
auctoribus placet. Archelaus, uir quidem satis diligens, ait ita:
Uenti in concaua terrarum deferuntur; deinde, ubi iam omnia
spatia plena sunt et in quantum aer potuit densatus est, is qui
superuertit spiritus priorem premit et elidit ac frequentibus plagis
primo cogit, deinde proturbat;
[12,2] tunc ille quaerens locum
omnes angustias dimouet et claustra sua conatur effringere: sic
euenit ut terrae, spiritu luctante et fugam quaerente, moueantur.
Itaque cum terrae motus futurus est, praecedit aeris
tranquillitas et quies, uidelicet quia uis spiritus, quae concitare
uentos solet, in inferna sede retinetur. Nunc quoque, cum hic motus
in Campania fuit, quamuis hiberno tempore et inquieto, per
superiores dies caelo aer stetit.
[12,3] Quid ergo? Numquam flante
uento terra concussa est? Admodum raro; duo <si> simul
flauere uenti fieri; tamen et potest et solet. Quod si recipimus et
constat duos uentos rem simul gerere, quidni accidere possit ut
alter superiorem aera agitet, alter infernum?
[13,1] In hac sententia licet portas Aristotelem et discipulum
eius Theophrastum (non, ut Graecis uisum est, diuini, tamen
et dulcis eloquii uirum et nitidi sine labore). Quid utrique
placeat exponam. Semper aliqua euaporatio est e terra, quae
modo arida est, modo umido mixta; haec ab infimo edita et in
quantum potuit elata, cum ulteriorem locum in quem exeat non
habet, retro fertur atque in se reuoluitur; deinde rixa spiritus
reciprocantis iactat obstantia et, siue interclusus siue per angusta
enisus est, motum ac tumultum ciet.
[13,2] Straton ex eadem
schola est, qui hanc partem philosophiae maxime coluit et
rerum naturae inquisitor fuit; huius tale decretum est. Frigidum
et calidum semper in contraria abeunt, una esse non possunt: eo
frigidum confluit unde uis calidi discessit, et inuicem ibi calidum
est unde frigus expulsum est. Hoc quod dico uerum esse et
utrumque in contrarium agi ex hoc tibi appareat:
[13,3] hiberno tempore, cum supra terram frigus est, calent putei nec minus
specus atque omnes sub terra recessus, quia illo se calor contulit
superiora possidenti frigori cedens; qui, cum in inferiora peruenit
et eo se quantum poterat ingessit, quo densior, hoc ualidior
est. Frigori cal<idi> uis superuenit, cui necessario congregatus ille
iam et in angustum pressus loco cedit.
[13,4] Idem contrario euenit: cum uis maior frigidi illata in cauernis est, quicquid illic
calidi latet, frigori cedens abit in angustum et magno impetu
agitur, quia non patitur utriusque natura concordiam nec in
uno moram. Fugiens ergo et omni modo cupiens excedere proxima
quaeque remolitur ac iactat.
[13,5] Ideoque antequam terra
moueatur, solet mugitus s audiri uentis in abdito tumultuantibus.
Nec enim aliter posset, ut ait noster Uergilius,
"sub pedibus mugire solum et iuga celsa moueri",
nisi hoc esset uentorum opus.
v
[13,6] Uices deinde huius pugnae
sunt eaedem: fit calidi congregatio ac rursus eruptio; tunc frigida
compescuntur et secedunt mox futura potentiora. Dum ergo
alterna uis cursat et ultro citroque spiritus commeat, terra concutitur.
[14,1] Sunt qui existiment spiritu quidem et nulla alia ratione
tremere terram, sed ex alia causa quam Aristoteli placuit.
Quid sit quod ab his dicatur audi: corpus nostrum et sanguine
irrigatur et spiritu, qui per sua itinera decurrit. Habemus autem
quaedam angustiora receptacula animae per quae nihil
amplius quam meat, quaedam patentiora in quibus colligitur et
unde diuiditur in partes. Sic hoc totum terrarum omnium
corpus et aquis, quae uicem sanguinis tenent, et uentis, quos nihil
aliud quis quam animam uocauerit, peruium est. Haec duo aliubi
currunt, aliubi consistunt.
[14,2] Sed quemadmodum in corpore
nostro, dum bona ualetudo est, uenarum quoque imperturbata
mobilitas modum seruat; ubi aliquid aduersi est, micat crebrius
et suspiria atque anhelitus laborantis ac fessi signa sunt: ita terrae
quoque, dum illis positio naturalis est, inconcussae manent;
cum aliquid peccatur, tunc uelut aegri corporis motus est, spiritu
illo qui modestius perfluebat icto uehementius et quassante
uenas suas. Nec, ut illi paulo ante dicebant, quibus animal placet
esse terram. Nisi hoc est, quemadmodum animal totum
uexationem sentiet; neque enim in nobis febris alias partes
moratius, alias citius impellit, sed per omnes pari aequalitate discurrit.
[14,3] Uide ergo num quid intret in illam spiritus ex
circumfuso aere. Qui, quamdiu habet exitum, sine iniuria labitur; si
offendit aliquid et incidit quod uiam clauderet, tunc oneratur
primo infundente se a tergo aere, deinde per aliquam rimam maligne
fugit et hoc acrius fertur, quo angustius. Id sine pugna non
potest fieri, nec pugna sine motu.
[14,4] At si ne rimam quidem per
quam efflueret inuenit, conglobatus illic furit et hoc atque illo
circumagitur aliaque deicit, alia intercidit, cum tenuissimus
idemque fortissimus et irrepat quamuis in obstructa et quicquid
intrauit ui sua diducat ac dissipet. Tunc terra iactatur: aut enim
datura uento locum discedit, aut, cum dedit, in ipsam qua illum
emisit cauernam fundamento spoliata considit.
[15,1] Quidam ita existimant: terra multis locis perforata est
nec tantum primos illos aditus habet quos uelut spiramenta ab
initio sui recepit, sed multos illi casus imposuit. Aliubi deduxit
quicquid superne terreni erat aqua, alia torrentes cecidere, alia
aestibus magnis disrupta patuerunt. Per haec interualla intrat
spiritus: quem si inclusit mare et altius adegit nec fluctus retro
abire permisit, tunc ille exitu simul redituque praecluso uolutatur
et, quia in rectum non potest tendere, quod illi naturale
est, in sublime se intendit et terram prementem diuerberat.
[16,1] Etiamnunc dicendum est quod plerisque auctoribus
placet et in quod fortasse fiet discessio. Non esse terram sine
spiritu palam est, non tantum illo dico quo se tenet ac partes sui
iungit, qui inest etiam saxis mortuisque corporibus, sed illo dico
uitali et uegeto et alente omnia. Hunc nisi haberet, quomodo
tot arbustis spiritum infunderet non aliunde uiuentibus et tot
satis? Quemadmodum tam diuersas radices aliter atque aliter in se
mersas foueret, quasdam summa receptas parte, quasdam altius
tractas, nisi multum haberet animae tam multa tam uaria
generantis et haustu atque alimento sui educantis?
[16,2] Leuibus adhuc argumentis ago: totum hoc caelum, quod igneus aether,
mundi summa pars, claudit, omnes hae stellae, quarum iniri non
potest numerus, omnis hic caelestium coetus et, ut alia praeteream,
hic tam prope a nobis agens cursum sol, omni terrarum
ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt et inter
se partiuntur nec ullo alio scilicet quam halitu terrarum
sustinentur: hoc illis alimentum, hic pastus est.
[16,3] Non posset autem
tam multa tantoque se ipsa maiora nutrire, nisi plena esset
animae, quam per diem ac noctem ab omnibus partibus sui
fundit; fieri enim non potest ut non multum illi supersit, ex qua
tantum petitur ac sumitur. Et ad tempus quidem quod exeat nascitur
(nec enim esset perennis illi copia suffecturi in tot caelestia
spiritus, nisi inuicem elementa recurrerent et in aliud alia
soluerentur), sed tamen necesse est abundet ac plena sit et ex condito proferat:
[16,4] non est ergo dubium quin multum spiritus intus
lateat et caeca sub terra spatia aer latus obtineat. Quod si uerum
est, necesse est id saepe moueatur quod re mobilissima plenum
est: numquid enim dubium esse cuiquam potest quin nihil sit
tam inquietum quam aer, tam uersabile et agitatione gaudens?
[17,1] Sequitur ergo ut naturam suam exerceat et quod
semper moueri uult, aliquando et alia moueat. Id quando fit?
Quando illi cursus interdictus est. Nam quamdiu non impeditur, it
placide; cum offenditur et retinetur, insanit et moras suas abripit,
non aliter quam ille "pontem indignatus Araxes":
[17,2] quamdiu illi facilis et liber est alueus, primas quasque aquas explicat; ubi
saxa manu uel casu illata repressere uenientem, tunc impetum
mora quaerit et, quo plura opposita sunt, plus inuenit uirium:
omnis enim illa unda, quae a tergo superuenit et in se crescit,
cum onus suum sustinere non potuit, uim ruina parat et prona
cum ipsis quae obiacebant fugit. Idem spiritu fit, qui quo
ualentior agiliorque est, citius eripitur et uehementius saeptum
omne disturbat: ex quo motus fit, scilicet eius partis sub qua pugnatum est.
[17,3] Quod dicitur uerum esse et illo probatur: saepe,
cum terrae motus fuit, si modo pars eius aliqua disrupta est, inde
uentus per multos dies fluxit, ut traditur factum eo motu quo
Chalcis laborauit: quod apud Asclepiodotum inuenies,
auditorem Posidonii, in his ipsis quaestionum naturalium causis.
Inuenies et apud alios auctores hiasse uno loto terram et inde
non exiguo tempore spirasse uentum, qui scilicet illud iter ipse
sibi fecerat per quod ferebatur.
[18,1] Maxima ergo causa est propter quam terra moueatur
spiritus natura citus et locum e loto mutans. Hic quamdiu non
impellitur et in uacanti spatio latet, iacet innoxius nec circum
iectis molestus est;
[18,2] ubi illum extrinsecus superueniens causa
sollicite compellitque et in artum agit, si licet adhuc, cedit
tantum et uagatur: ubi erepta discedendi facultas est et undique
obsistitur, tunc "magno cum murmure montis circum claustra"
fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat, eo acrior quo cum
mora ualentiore luctatus est.
[18,3] Deinde cum circa perlustrauit
omne quo tenebatur, nec potuit euadere, inde, quo maxime
impactus est, resilit et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu
raritate facta, aut per nouum uulnus emicuit: ita eius non potest
uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla compages. Soluit enim
quodcumque uinculum et onus omne fert secum infususque per
minima laxamentum sibi parat et indomita naturae potentia
liberat se, utique cum concitatus sibi ius suum uindicat.
[18,4] Spiritus ueto inuicta res est: nihil erit quod
"luctantes uentos tempestatesque sonoras
imperio premat ac uinclis et carcere frenet."
[18,5] Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem in quo
sub terra clausi laterent, sed hoc non intellexerunt, nec id quod
clausum est esse adhuc uentum nec id quod uentus est posse iam
claudi. Nam quod in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis
in fuga uentus est.
[18,6] Etiamnunc et illud accedit his argumentis
per quod appareat motum effici spiritu, quod corpora quoque
nostra non aliter tremunt quam si spiritum aliqua causa
perturbat, cum timore contractus est, cum senectute languescit et
uenis torpentibus marcet, cum frigore inhibetur aut sub
accessionem cursu suo deicitur.
[18,7] Nam quamdiu sine iniuria perfluit
et ex more procedit, nullus est tremor corpori: cum aliquid
occurrit quod inhibeat eius officium, tunc parum potens in
perferendis his quae integer tulerat, deficiens concutit quicquid suo
uigore tendebat.
[19,1] Metrodorum Chium, quia necesse est, audiamus,
quod uult sententiae loco dicentem. Non enim permitto mihi
ne eas quidem opiniones praeterire quas improbo, cum satius sit
omnium copiam fieri et quae improbamus damnare potius
quam praeterire.
[19,2] Quid ergo dicit? Quomodo, cum in dolio
cantatur, uox illa per totum cum quadam discussione percurrit
ac resonat et tam leuiter mota tamen circumit non sine tactu
eius tumultuque quo inclusa est, sic speluncarum sub terra
pendentium uastitas habet aera suum, quem, simul alius superne
incidens percussit, agitat, non aliter quam illa, de quibus paulo
ante rettuli, inania indito clamore sonuerunt.
[20,1] Ueniamus nunc ad eos qui omnia ista quae rettuli in
causa esse dixerunt aut ex his plura. Democritus plura putat.
Ait enim motum aliquando spiritu fieri, aliquando aqua,
aliquando utroque, et id hoc modo prosequitur. Aliqua pars terrae
concaua est; in hanc aquae magna uis confluit. Ex hac est
aliquid tenue et ceteris liquidius. Hoc, cum superueniente grauitate
reiectum est, illiditur terris et illas mouet, nec enim fluctuari
potest sine motu eius in quod impingitur.
[20,2] Etiamnunc quomodo
de spiritu dicebamus, de aqua quoque dicendum est. Ubi
in unum locum congesta est et capere se desiit, aliquo
incumbit et primo uiam pondere aperit, deinde impetu; nec enim
exire nisi per deuexum potest diu inclusa nec in directum cadere
moderate aut sine concussione eorum per quae uel in quae cadit.
[20,3] Si uero, cum iam rapi coepit, aliquo loco substitit et illa
uis fluminis in se reuoluta est, in continentem terram repellitur et
illam, qua parte maxime pendet, exagitat. Praeterea aliquando
madefacta tellus liquore penitus accepto altius sedit et fundus
ipse uitiatur: tunc ea pars premitur in quam maxime aquarum
uergentium pondus inclinat.
[20,4] Spiritus uero nonnumquam
impellit undas et, si uehementius institit, eam scilicet partem terrae
mouet in quam coactas aquas intulit; nonnumquam in terrena
itinera coniectus et exitum quaerens mouet omnia. Terra autem
tem penetrabilis uentis est et spiritus subtilior est quam ut possit
excludi, uehementior quam ut sustineri concitatus ac rapidus.
[20,5] Omnes istas esse posse causas Epicurus ait pluresque
alias temptat et illos qui aliquid unum ex istis esse affirmauerunt
corripit, cum sit arduum de his quae coniectura assequenda
sunt aliquid certi promittere.
[20,6] Ergo, ut ait, potest terram
mouere aqua, si partes aliquas eluit et adrosit, quibus desiit
posse extenuatis sustineri quod integris ferebatur. Potest terram
mouere impressio spiritus: fortasse enim aer extrinsecus alio
intrante aere agitatur, fortasse aliqua parte subito decidente
percutitur et inde motum capit. Fortasse aliqua pars terrae uelut
columnis quibusdam ac pilis sustinetur, quibus uitiatis ac
recedentibus tremit pondus impositum.
[20,7] Fortasse calida uis spiritus
in ignem uersa et fulmini similis cum magna strage obstantium
fertur. Fortasse palustres et iacentes aquas aliquis flatus
impellit et inde aut ictus terram quatit aut spiritus agitatio ipso
motu crescens et se incitans ab imo in summa usque perfertur.
Nullam tamen illi placet causam motus esse maiorem quam spiritum.
[21,1] Nobis quoque placet hune spiritum esse qui possit
tanta conari, quo nihil est in rerum natura potentius, nihil
acrius, sine quo ne illa quidem quae uehementissima sunt ualent:
ignem spiritus concitat; aquae, si uentum detrahas, inertes
sunt: tunc demum impetum sumunt, cum illas agit flatus. Et
potest dissipare magna terrarum spatia et nouos montes subiectus
extollere et insulas non ante uisas in medio mari ponere: Theren
et Therasiam et hanc nostrae aetatis insulam, spectantibus
nobis in Aegaeo mari natam, quis dubitat quin in lucem
spiritus uexerit?
[21,2] Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus mouetur
terra. Utrique nomen est proprium: altera succussio est, cum
terra quatitur et sursum ac deorsum mouetur, altera inclinatio,
qua in latera nutat alternis nauigii more. Ego et tertium illud
existimo quod nostro uocabulo signatum est; non enim sine causa
tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est;
nam nec succutiuntur tunc omnia nec inclinantur sed uibrantur,
res minime in eiusmodi casu noxia; sicut longe
perniciosior est inclinatio concussione: nam nisi celeriter ex altera
parte properabit motus qui inclinata restituat, ruina necessario
sequitur.
[22,1] Cum dissimiles hi motus inter se sint, causae quoque
eorum diuersae sunt. Prius ergo de motu quatiente dicamus. Si
quando magna onera per uices uehiculorum plurium tracta sunt
et rotae maiore nisu in salebras inciderunt, terram concuti
senties.
[22,2] Asclepiodotus tradit: cum petra e latere montis
abrupta cecidisset, aedificia uicina tremore collapsa sunt. Idem
sub terris fieri potest, ut ex his quae impendent rupibus aliqua
resoluta magno pondere ac sono in subiacentem cauernam
cadat, eo uehementius quo aut plus ponderis uenit aut altius: et
sic commouetur omne tectum cauatae uallis.
[22,3] Nec tantum
pondere suo abscindi saxa credibile est sed cum flumina supra
ferantur, assiduus umor commissuras lapidis extenuat et
cotidie aliquid his ad quae religatus est aufert et illam, ut ita dicam,
glutem, qua continetur, abradit. Deinde longa per aeuum
deminutio usque eo infirmat illa quae cotidie attriuit, ut desinant esse
oneri ferendo:
[22,4] tunc saxa uasti ponderis decidunt; tunc illa
praecipitata rupes quicquid ab imo repercussit non passura
consistere " sonitu uenit, et ruere omnia uisa repente", ut
ait Uergilius noster.
[23,1] Huius motus succutientis terras haec erit causa: ad
alteram transeo. Rara terrae natura est multumque habens
uacui: per has raritates spiritus fertur, qui, ubi maior influxit nec
emittitur, concutit terram.
[23,2] Haec placet et aliis, ut paulo ante
rettuli, causa, si quid apud te profectura testium turba est: hanc
etiam Callisthenes probat, non contemptus uir: fuit enim illi
nobile ingenium et furibundi regis impatiens. Hic est Alexandri
crimen aeternum, quod nulla uirtus, nulla bellorum felicitas redimet;
[23,3] nam quotiens quis dixerit: "Occidit Persarum multa
milia", opponetur ei "et Callisthenen"; quotiens dictum erit:
"Occidit Darium, penes quem tum maximum regnum erat", opponetur
ei "et Callisthenen"; quotiens dictum erit: "Omnia oceano
tenus uicit, ipsum quoque temptauit nouis classibus et imperium
ex angulo Thraciae usque ad Orientis terminos protulit",
dicetur: "Sed Callisthenen occidit": omnia licet antiqua ducum
regumque exempla transierit, ex his quae fecit nihil tam
magnum erit quam scelus.
[23,4] Hic Callisthenes in libris quibus describit
quemadmodum Helice Burisque mersae sint, quis illas
casus in mare uel in illas mare immiserit, dicit id quod in priore
parte dictum est: Spiritus intrat terram per occulta foramina,
quemadmodum ubique, ita et sub mari; deinde, cum obstructus
ille est trames per quem descenderat, reditum autem illi a tergo
resistens aqua abstulit, huc et illuc refertur et sibi ipse occurrens
terram labefactat. Ideo frequentissime mari apposita uexantur
et inde Neptuno haec assignata est terras mouendi potentia.
Quisquis primas litteras didicit, scit illum apud Homerum
G-enosichthona uocari.
[24,1] Spiritum esse huius mali causam et ipse consentio. De
illo disputabo: quomodo intret hic spiritus, utrum per tenuia
foramina nec oculis comprehensibilia an per maiora ac patentiora,
et utrum ab imo an etiam per summa terrarum.
[24,2] Hoc incredibile est. Nam in nostris quoque corporibus
cutis spiritum respuit nec est illi introitus nisi per quae trahitur,
nec consistere quidem a nobis receptus potest nisi in laxiore corporis parte:
non enim inter neruos pulpasue sed in uisceribus et patulo
interioris partis recessu commoratur.
[24,3] Idem de terra suspicari licet
uel ex hoc quod motus non in summa terra circaue summam
est sed subter et ab imo. Huius indicium est quod altitudinis
profundae maria iactantur, motis scilicet his supra quae fusa
sunt: ergo uerisimile est terram ex alto moueri et illic spiritum in
cauernis ingentibus concipi.
[24,4] "Immo", inquit', "ceu, cum frigore
inhorruimus, tremor sequitur, sic terras quoque spiritus
extrinsecus accidens quassat". Quod nullo modo potest fieri. Algere
enim debet, ut idem illi accidat quod nobis, quos externa
causa in horrorem agit. Accidere autem terrae simile quiddam
nostrae affectioni, sed non ex simili causa concesserim. Illam
interior et altior iniuria debet impellere:
[24,5] cuius rei argumentum
uel maximum hoc potest esse quod, cum uehementi motu adapertum
ingenti ruina solum est, totas nonnumquam urbes et recipit
hiatus ille et abscondit.
[24,6] Thucydides ait circa Peloponnesiaci
belli tempus Atalanten insulam aut totam aut certe
maxima ex parte suppressam. Idem Sidone accidisse Posidonio
crede. Nec ad hoc testibus opus est: meminimus enim terris
interno motu diuulsis loca disiecta et campos interisse. Quod iam
dicam quemadmodum existimem fieri.
[25,1]Cum spiritus magna ui uacuum terrarum locum penitus
oppleuit coepitque rixari et de exitu cogitare, latera ipsa
inter quae latet saepius percutit, supra quae urbes interdum sitae
sunt. Haec nonnumquam adeo concutiuntur ut aedificia superposita
procumbant, nonnumquam in tantum ut parietes quibus
fertur omne tegimen caui, decidant in illum subteruacantem
locum totaeque urbes in immensam altitudinem uergant.
[25,2] Si uelis credere, aiunt aliquando Ossam Olympo cohaesisse, deinde
terrarum motu recessisse et fissam unius magnitudinem montis
in duas partes. Tunc effluxisse Peneon, qui paludes quibus
laborabat Thessalia siccauit, abductis in se quae sine exitu
stagnauerant aquis. Ladon flumen inter Elin et Megalenpolin medius
est, quem terrarum motus effudit.
[25,3] Per haec quid probo? In laxos
specus (quid enim aliud appellem loca uacua?) sub
terras spiritum conuenire; quod nisi esset, magna terrarum spatia
commouerentur et una multa titubarent: nunc exiguae partes
laborant nec umquam per ducenta milia motus extenditur.
Ecce hic, qui impleuit fabulis orbem, non transcendit Campaniam.
[25,4] Quid dicam; cum Chalcis tremuit, Thebas stetisse?
cum laborauit Aegium, tam propinquas illi Patras de motu audisse?
Illa uasta concussio quae duas suppressit urbes, Helicen
et Burin, circa Aegium constitit. Apparet ergo in tantum spatium
motum pertendere quantum illa sub terris uacantis loci
inanitas pateat.
[26,1] Poteram ad hoc probandum abuti auctoritate magnorum
uirorum, qui Aegyptum numquam tremuisse tradunt.
Rationem autem huius rei hanc reddunt, quod ex limo tota
concreuerit. Tantum enim, si Homero fides est, aberat a continenti
Pharos quantum nauis diurno cursu metiri plenis lata uelis potest;
sed continenti ammota est: turbidus enim defluens Nilus
multumque secum caeni trahens et id subinde apponens prioribus
terris Aegyptum annuo incremento semper ultra tulit. Inde
pinguis et limosi soli est nec ulla interualla in se habet sed creuit
in solidum arescente limo; cuius pressa erat et sedens structura,
cum partes glutinarentur, nec quicquam inane interuenire poterat,
cum solido liquidum ac molle semper accederet.
[26,2] Sed mouetur et Aegyptus et Delos, quam Uergilius stare iussit:
"immotamque coli dedit et contemnere uentos";
hanc philosophi quoque, credula natio, dixerunt non moueri
auctore Pindaro. Thucydides ait antea quidem immotam
fuisse sed circa Peloponnesiacum bellum tremuisse;
[26,3] Callisthenes et alio tempore ait hoc accidisse: "Inter multa",
inquit, "prodigia, quibus denuntiata est duarum urbium, Helices et
Buris, euersio, fuere maxime notabilia columna ignis immensi et
Delos agitata"; quam ideo stabilem uideri uult, quia mari
imposita sit habeatque concauas rupes et saxa peruia, quae dent
deprehenso aeri reditum: ob hoc et insulas esse certioris soli
urbesque eo tutiores quo propius ad mare accesserint.
[26,4] Falsa haec
esse Pompei et Herculaneum sensere. Adice nunc quod omnis
ora maris obnoxia est motibus: sic Paphos non semel corruit;
sic mobilis et huic iam familiaris malo Nicopolis; Cyprum
ambit altum mare et agitatur; Tyros et ipsa tam mouetur
quam diluitur. Hae fere causae redduntur propter quas tremat terra.
[27,1] Quaedam tamen propria in hoc Campano motu
accidisse narrantur, quorum ratio reddenda est.
Diximus sexcentarum ouium gregem exanimatum in
Pompeiana regione. Non est quare hoc putes ouibus illis timore
accidisse.
[27,2] Aiuni enim solere post magnos terrarum motus pestilentiam
fieri, nec id mirum est. Multa enim mortifera in alto latent:
aer ipse, qui uel terrarum culpa uel pigritia et aeterna nocte
torpescit, grauis haurientibus est, uel corruptus internorum
ignium uitio, cum e longo situ emissus est, purum hunc
liquidumque maculat ac polluit insuetumque ducentibus spiritum
affert noua genera morborum.
[27,3] Quid, quod aquae quoque
inutiles pestilentesque in abdito latent, ut quas numquam usus
exerceat, numquam aura liberior euerberet? Crassae itaque et
graui caligine sempiternaque tectae nihil nisi pestiferum in se et
corporibus nostris contrarium habent. Aer quoque, qui mixtus
est illis quique inter illas paludes iacet, cum emersit, late uitium
suum spargit et haurientes necat.
[27,4] Facilius autem pecora sentiunt,
in quae primum pestilentia incurrere solet, quo auidiora
sunt: aperto caelo plurimum utuntur et aquis, quarum maxima
in pestilentia culpa est. Oues uero mollioris naturae, quo
propiora terris ferunt capita, correptas esse non miror, cum afflatus
aeris diri circa ipsam humum exceperint. Nocuisset ille et hominibus,
si maior exisset; sed illum sinceri aeris copia extinxit,
antequam ut ab homine posset trahi surgeret.
[28,1] Multa autem terras habere mortifera uel ex hoc
intellege, quod tot uenena nascuntur non manu sparsa sed sponte,
solo scilicet habente ut boni ita mali semina. Quid, quod pluribus
Italiae locis per quaedam foramina pestilens exhalatur
uapor, quem non homini ducere, non ferae tutum est? Aues
quoque si in illum inciderunt, antequam caelo meliore leniatur, in
ipso uolatu cadunt liuentque corpora et non aliter quam per
uim elisae fauces tument.
[28,2] Hic spiritus, quamdiu terra se continet,
tenui foramine fluens non plus potentiae habet quam ut
despectantia et ultro sibi illata conficiat; ubi per saecula conditus
tenebris ac tristitia loci creuit in uitium, ipsa ingrauescit
mora, peior quo segnior: cum exitum nactus est, aeternum illud
umbrosi frigoris malum et infernam noctem euomit ac regionis
nostrae aera infuscat; uincuntur enim meliora peioribus.
[28,3] Tunc etiam ille spiritus purior transit in noxium: inde
subitae continuaeque mortes et monstruosa genera morborum, ut ex
nouis orta causis. Breuis autem aut longa clades est, prout uitia
ualuere, nec prius pestilentia desinit quam spiritum illum grauem
exercuit laxitas caeli uentorumque iactatio.
[29,1] Nam aliquos insanis attonitisque similes discurrere
fecit metus, qui excutit mentes, ubi priuatus ac modicus est:
quid? ubi publice terret, ubi cadunt urbes, populi opprimuntur,
terra concutitur, quid mirum est animos inter dolorem et metum
destitutos aberrasse?
[29,2] Non est facile inter magna mala
consipere. Itaque leuissima fere ingenia in tantum uenere
formidinis ut sibi exciderent. Nemo quidem sine aliqua iactura
sanitatis expauit, similisque est furentis quisquis timet: sed alios cito
timor sibi reddit, alios uehementius perturbat et in dementiam transfert.
[29,3] Inde inter bella errauere lymphatici, nec usquam
plura exempla uaticinantium inuenies quam ubi formido
mentes religione mixta percussit.
[30,1] Statuam diuisam non miror, cum dixerim montes a
montibus recessisse et ipsum disruptum esse ab imo solum.
"Haec loca ui quondam et uasta conuulsa ruina
(tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas)
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret. Uenit ingenti ui pontus et ingens
Hesperium Siculo latus abscidit aruaque et urbes
aequore diductas angusto interluit aestu."
[30,2] Uides totas regiones a suis sedibus reuelli et trans mare iacere
quod in confinio fuerat; uides et urbium fieri gentiumque
discidium, cum pars naturae concita est dehiscens et aliquo mare,
ignem, spiritum impegit; quorum mira ut ex toto uis est: quamuis
enim parte saeuiat, mundi tamen uiribus saeuit.
[30,3] Sic et Hispanias a contextu Africae mare eripuit, sic per hanc
inundationem, quam poetarum maximi celebrant, ab Italia Sicilia
reiecta est. Aliquanto autem plus impetus habent quae ex infimo
ueniunt: acriora enim sunt quibus nisus est per angusta.
[30,4] Quantas res hi terrarum tremores quamque mira spectacula
ediderint, satis dictum est: cur ergo aliquis ad hoc stupet quod aes
unius statuae, ne solidum quidem sed concauum ac tenue,
disruptum est, cum fortasse in illud se spiritus quaerens fugam
incluserit? Illud uero quis nescit? Diductis aedificia angulis
uidimus moueri iterumque componi. Quaedam uero parum aptata
positu suo et a fabris neglegentius solutiusque composita terrae
motus saepius agitata compegit.
[30,5] Quod si totos parietes et totas
findit domos et latera magnarum turrium, quamuis solida
sint, scindit et pilas operibus subditas dissipat, quid est quare
quisquam dignum adnotari putet sectam esse aequaliter ab imo
ad caput in partes duas statuam?
[31,1] Quare tamen per plures dies motus fuit? Non desiit
enim assidue tremere Campania, clementius quidem sed cum
ingenti damno, quia quassa quatiebat, quibus ad cadendum male
stantibus non erat impelli sed agitari: nondum uidelicet
spiritus omnis exierat, sed adhuc, emissa sui parte maiore,
oberrabat. Inter argumenta quibus probatur spiritu ista fieri, non est
quod dubites et hoc ponere:
[31,2] cum maximus editus tremor est,
quo in urbes terrasque saeuitum est, non potest par illi subsequi
alius, sed post maximum lenes motus sunt, quia iam uehement<ior>
uis exitum uentis luctantibus fecit; reliquiae deinde residui
spiritus non idem possunt, nec illis pugna opus est, cum iam
uiam inuenerint sequanturque ea qua prima uis ac maxima euasit.
[31,3] Hoc quoque dignum memoria iudico ab eruditissimo et
grauissimo uiro cognitum (forte enim, cum hoc euenit, lauabatur):
uidisse se affirmat in balneo tessellas quibus solum erat stratum
alteram ab altera separari iterumque committi et aquam
modo recipi in commissuras pauimento recedente, modo
compresso bullire et elidi. Eundem audiui narrantem uidisse se
macerias mollius crebriusque tremere quam natura duri sinit.
[32,1] Haec, Lucili, uirorum optime, quantum ad ipsas
causas: illa nunc quae ad confirmationem animorum pertinent.
Quos magis refert nostra fortiores fieri quam doctiores; sed alterum
sine altero non fit: non enim aliunde animo uenit robur
quam a bonis artibus, quam a contemplatione naturae.
[32,2] Quem enim non hic ipse casus aduersus omnes firmauerit,
erexerit? Quid est enim cur ego hominem aut feram, quid est cur
sagittam aut lanceam tremam? Maiora me pericula expectant:
fulminibus et terris et magnis naturae partibus petimur.
[32,3] Ingenti itaque animo mors prouocanda est, siue nos aequo
uastoque impetu aggreditur, siue cotidiano et uulgari exitu. Nihil
refert quam minax ueniat quantumque sit quod in nos trahat;
quod a nobis petit minimum est: hoc senectus a nobis ablatura
est, hoc auriculae dolor, hoc umoris in nobis corrupti abundantia,
hoc cibus parum obsequens stomacho, hoc pes leuiter offensus.
[32,4] Pusilla res est hominis anima, sed ingens res contemptus
animae: hanc qui contempsit securus uidebit maria
turbari, etiamsi illa omnes excitauerunt uenti, etiamsi aestus aliqua
perturbatione mundi totum in terras uertet oceanum; securus
aspiciet fulminantis caeli trucem atque horridam faciem,
frangatur licet caelum et ignes suos in exitium omnium, in primis
suum, misceat; securus aspiciet ruptis compagibus dehiscens solum,
illa licet inferorum regna retegantur. Stabit super illam
uoraginem intrepidus et fortasse quo debebit cadere desiliet.
[32,5] Quid ad me quam magna sint quibus pereo? Ipsum perire
non magnum est. Proinde si uolumus esse felices, si nec hominum
nec deorum nec rerum timore uersari, si despicere fortunam
superuacua promittentem, leuia minitantem, si uolumus
tranquille degere et ipsis diis de felicitate controuersiam agere,
anima in expedito est habenda: siue illam insidiae siue morbi
petent siue hostium gladii siue insularum cadentium fragor siue
ipsarum ruina terrarum siue uasta uis ignium urbes agrosque
pari clade complexa, qui uolet illam accipiat.
[32,6] Quid aliud
debeo quam exeuntem hortari et cum bonis ominibus emittere?
"Uade fortiter, uade feliciter! Nihil dubitaueris: redderis.
Non de re sed de tempore est quaestio, facis quod quandoque
faciendum est. Nec rogaueris nec timueris nec te uelut in aliquod
malum exiturum tuleris retro: rerum natura te, quae genuit,
expectat et locus melior ac tutior.
[32,7] Illic non tremunt terrae nec
inter se uenti cum magno nubium fragore concurrunt, non incendia
regiones urbesque uastant, non naufragiorum totas classes
sorbentium metus est, non arma contrariis disposita uexillis et in
mutuam perniciem multorum milium par furor, non pestilentia
et ardentes promiscue communes populis cadentibus
rogi". Istud leue est: quid timemus? graue est: potius semel
incidat quam semper impendeat.
[32,8] Ego autem perire timeam,
cum terra ante me pereat, cum ista quatiantur quae quatiunt et
in iniuriam nostram non sine sua ueniant? Helicen Burinque
totas mare accepit: ego de uno corpusculo timeam? Supra
oppida duo nauigatur (duo autem quae nouimus, quae in nostram
notitiam memoria litteris seruata perduxit: quam multa
alia aliis locis mersa sunt, quot populos aut terra aut infra se
mare inclusit!): ego recusem mei finem, cum sciam me sine fine non
esse? Immo cum sciam omnia esse finita, ego ultimum suspirium timeam?
[32,9] Quantum potes itaque, ipse te cohortare, Lucili,
contra metum mortis: hic est qui nos humiles facit; hic est qui
uitam ipsam, cui parcit, inquietat ac perdit; hic omnia ista
dilatat, terrarum motus et fulmina. Quae omnia feres constanter, si
cogitaueris nihil interesse inter exiguum tempus et longum.
[32,10] Horae sunt quas perdimus; puta dies esse, puta menses,
puta annos: perdimus illos nempe perituros. Quid, oro te, refert
num perueniam ad illos? Fluit tempus et auidissimos sui deserit;
nec quod futurum est meum est nec quod fuit: in puncto fugientis
temporis pendeo, et magni est modicum fuisse.
[32,11] Eleganter ille Laelius sapiens dicenti cuidam "Sexaginta annos habeo",
"Hos", inquit, "dicis sexaginta quos non habes". Ne ex
hoc quidem intellegimus incomprehensibilis uitae condicionem
et sortem temporis semper alieni, quod annos numeramus amissos?
[32,12] Hoc affigamus animo, hoc nobis subinde dicamus:
moriendum est. Quando? Quid tua? Mors naturae lex est,
mors tributum officiumque mortalium malorumque omnium
remedium est: optauit illam quisquis timet. Omnibus omissis,
hoc unum, Lucili, meditare, ne mortis nomen reformides; effice
illam tibi cogitatione multa familiarem, ut, si ita tulerit, possis
illi et obuiam exire.