L. ANNAEI SENECAE QUAESTIONES NATURALES

LIBER V DE VENTIS






[1,1] Uentus est fluens aer. Quidam ita definierunt: uentus est aer fluens in unam partem. Haec definitio uidetur diligentior, quia numquam aer tam immobilis est ut non in aliqua sit agitatione; sic tranquillum mare dicitur, cum leuiter commouetur nec in unam partem inclinatur: itaque si legeris "cum placidum uentis staret mare", scito illud non stare sed succuti leuiter et dici tranquillum, quia nec hoc nec illo impetum capiat.

[1,2] Idem et de aere iudicandum est, non esse umquam immobilem, etiamsi quietus sit. Quod ex hoc intellegas licet: cum sol in aliquem clausum locum infusus est, uidemus corpuscula minima in aduersum ferri, alia sursum, alia deorsum uarie concursantia.

[1,3] Ergo ut parum diligenter comprehendet quod uult, qui dixerit: "fluctus est maris agitatio", quia tranquillum quoque agitatur, at ille abunde sibi cauerit, cuius definitio haec fuerit: "fluctus est maris in unam partem agitatio"; sic in hac quoque re, quam cum maxime quaerimus, non circumscribetur qui ita se gesserit ut dicat: "uentus est fluens in unam partem aer" aut "aer fluens impetu" aut "uis aeris in unam partem euntis" aut "cursus aeris aliquo concitatior".

[1,4] Scio quid responderi pro altera definitione possit: quid necesse est adicere te "in unam partem"? Utique enim quod fluit in unam partem fluit; nemo aquam fluere dicit, si tantum intra se mouetur, sed si aliquo fertur: potest ergo aliquid moueri et non fluere, et e contrario non potest fluere nisi in unam partem.

[1,5] Sed siue haec breuitas satis a calumnia tuta est, hac utamur; siue aliquis circumspectior est, uerbo non parcat, cuius adiectio cauillationem omnem poterit excludere. Nunc ad ipsam rem accedamus, quoniam satis de formula disputatum est.

[2,1] Democritus ait, cum in angusto inani multa sint corpuscula, quae ille atomos uocat, sequi uentum; at contra quietum et placidum aeris statum esse, cum in multo inani pauca sint corpuscula. Nam quemadmodum in foro aut uico, quamdiu paucitas est, sine tumultu ambulatur, ubi turba in angustum concurrit, aliorum in alios incidentium rixa fit: sic in hoc quo circumdati sumus spatio, cum exiguum locum multa corpora impleuerint, necesse est alia aliis incidant et impellant ac repellantur implicenturque et comprimantur, ex quibus nascitur uentus, cum illa quae colluctabantur incubuere et diu fluctuata ac dubia inclinauere se. At ubi in magna laxitate corpora pauca uersantur, nec arietare possunt nec impelli.

[3,1] Hoc falsum esse uel ex eo colligas licet quod tunc minime uentus est, cum aer nubilo grauis est: atqui tunc plurima corpora se in angustum contulerunt, et inde est spissarum nubium grauitas.

[3,2] Adice nunc quod circa flumina et lacus frequens nebula est artatis congestisque corporibus, nec tamen uentus est. Interdum uero tanta caligo effunditur ut conspectum in uicino stantium eripiat, quod non eueniret, nisi in paruum locum corpora se multa compellerent. Atqui nullum tempus magis quam nebulosum caret uento.

[3,3] Adice nunc quod e contrario euenit ut sol matutinum aera spissum et umidum ortu suo tenuet; tunc surgit aura, cum datum est laxamentum corporibus et stipatio illorum ac turba resoluta est.

[4,1] Quo modo ergo, inquis, uenti fiunt, quoniam hoc negas fieri? - Non uno modo: alias enim terra ipsa magnam uim aeris eicit et ex abdito spirat, alias, cum magna et continua ex imo euaporatio in altum egit quae emiserat, mutatio ipsa halitus mixti in uentum uertitur.

[4,2] Illud enim nec ut credam mihi persuaderi potest nec ut taceam: quomodo in nostris corporibus cibo fit inflatio (quae non sine magna narium iniuria emittitur et uentrem interdum cum sonos exonerat, interdum secretus), sic putant et hanc magnam rerum naturam alimenta mutantem emittere spiritum. Bene nobiscum agitur quod semper concoquit: alioquin immundius aliquid timeremus.

[4,3] Numquid ergo hoc uerius est dicere, multa ex omni parte terrarum et assidua ferri corpuscula? Quae cum coaceruata sunt, deinde extenuari sole coeperunt, quia omne quod in angusto dilatatur, spatium maius desiderat, uentus existit.

[5,1] Quid ergo? Hanc solam esse causam uenti existimo, aquarum terrarumque euaporationes; ex his grauitatem aeris fieri, deinde solui impetu, cum quae densa steterant, ut est necesse, extenuata nituntur in ampliorem locum? Ego uero et hanc iudico. Ceterum illa est longe ualentior ueriorque, habere aera naturalem uim mouendi se nec aliunde concipere sed inesse illi, ut aliarum rerum, ita huius potentiam.

[5,2] An hoc existimas, nobis quidem datas uires quibus nos moueremus, aera autem relictum inertem et inagitabilem esse, cum aqua motum suum habeat etiam uentis quiescentibus? Nec enim aliter animalia ederet; muscum quoque innasci aquis et herbosa quaedam uidemus summo innatantia: est ergo aliquid in aqua uitale.

[6,1] De aqua dico? Ignis, qui omma consumit, quaedam creat et, quod uideri non potest simile ueri, tamen uerum est, animalia igne generari. Habet ergo aliquam uim uitalem aer et ideo modo spissat se modo expandit et purgat et alias contrahit diducit ac differt. Hoc ergo interest inter aera et uentum quod inter lacum et flumen. Aliquando per se ipse sol causa uenti est fundens rigentem aera et ex denso coactoque explicans.

[7,1] In uniuersum de uentis diximus: nunc uiritim incipiamus illos excutere. Fortasse apparebit quemadmodum fiant, si apparuerit quando et unde procedant. Primum ergo antelucanos flatus inspiciamus, qui aut ex fluminibus aut ex conuallibus aut aliquo sinu feruntur.

[7,2] Nullus ex his pertinax est sed cadit fortiore iam sole nec fert ultra terrarum conspectum. Hoc uentorum genus incipit uere, non ultra aestatem durat et inde maxime uenit ubi aquarum plurimum et montium est. Plana, licet abundent aquis, carent aura; hac, dico, quae pro uento ualet.

[8,1] Quomodo ergo talis flatus concipitur quem Graeci G-egkolpian uocant? Quicquid ex se paludes et flumina remittunt (id autem et multum est et assiduum), per diem solis alimentum est, nocte non exhauritur et montibus inclusum in unam regionem colligitur; cum illam impleuit et iam se non capit, exprimitur aliquo et in unam partem procedit: hinc uentus est. Itaque eo incumbit quo liberior exitus inuitat et loci laxitas, in quam coaceruata decurrant.

[8,2] Huius rei argumentum est, quod prima noctis parte non spirat: incipit enim fieri illa collectio, quae circa lucem iam plena est; onerata quaerit quo defluat, et eo potissimum exit ubi plurimum uacui est et magna ac patens area. Adicit autem ei stimulos ortus solis feriens gelidum aera; nam etiam antequam appareat, lumine ipso ualet et nondum quidem radiis aera impellit, iam tamen lacessit et irritat luce praemissa;

[8,3] nam cum ipse processit, alia superius rapiuntur, alia diffunduntur tepore: ideo non ultra matutinum illis datur fluere; omnis illorum uis conspectu solis extinguitur. Etiamsi uiolentiores flauere, circa medium tamen diem relanguescunt, nec unquam usque in meridiem aura producitur; alia autem imbecillior ac breuior est, prout ualentioribus minoribusue collecta causis est.

[9,1] Quare tamen tales uenti uere et aestate ualidiores sunt? - (leuissimi enim cetera parte anni nec qui uela impleant surgunt): quia uer aquosum est ex pluuialibus aquis, locisque ob umidam caeli naturam saturis et redundantibus maior euaporatio est.

[9,2] At quare aestate aeque profunditur? Quia post occasum solis remanet diurnus calor et magna noctis parte perdurat; qui euocat exeuntia ac uehementius trahit quicquid ex his sponte reddi solet, deinde non tantum habet uirium ut quod euocauit absumat: ob hoc diutius corpuscula emanare solita et efflari terra, ex se atque umorem mittunt.

[9,3] Facit autem uentum ortus non calore tantum sed etiam ictu: lux enim, ut dixi, quae solem antecedit, nondum aera calefacit sed percutit tantum, percussus autem in latus cedit. Quamquam ego ne illud quidem concesserim, lucem ipsam sine calore esse, cum ex calore sit:

[9,4] non habet forsitan tantum teporis, quantum tactu appareat, opus tamen suum facit et densa diducit ac tenuat; propterea loca, quae aliqua iniquitate naturae ita clausa sunt ut solem accipere non possint, illa quoque nubila et tristi luce calefiunt et per diem minus quam noctibus rigent.

[9,5] Etiamnunc natura calor omnis abigit nebulas et a se repellit: ergo sol quoque idem facit, et ideo, ut quibusdam uidetur, inde flatus est unde sol.

[10,1] Hoc falsum esse ex eo apparet quod aura in omnem partem uehit et contra ortum plenis uelis nauigatur: quod non eueniret, si semper uentus ferretur a sole. Etesiae quoque, qui in argumentum a quibusdam aduocantur, non nimis propositum adiuuant.

[10,2] Dicam primum quid illis placeat, deinde cur displiceat mihi. Etesiae, inquiunt, hieme non sunt, quia breuissimis diebus sol desinit, priusquam frigus euincatur (itaque niues et ponuntur et durant): aestate incipiunt flare, cum et longius extenditur dies et recti in nos radii diriguntur.

[10,3] Ueri ergo simile est concussas calore magno niues plus umidi efflare, item terras exoneratas niue retectasque spirare liberius: ita plura ex septemtrionali parte caeli corpora exire et in haec loca, quae sunt summissiora ac tepidiora, deferri; sic impetum etesias sumere.

[10,4] Et ob hoc a solstitio illis initium est (ultraque ortum Caniculae non ualent), quia iam multum e frigida caeli parte in hanc egestum est ac sol mutato cursu in nostram rectior tendit et alteram partem aeris attrahit, alteram uero impellit. Sic ille etesiarum flatus aestatem frangit et a mensium feruentissimorum grauitate defendit.

[11,1] Nunc (quod promisi) dicendum est quare etesiae nos non adiuuent nec quicquam huic conferant causae. Diximus ante lucem auram incitari, eandem subsidere, cum illam sol attigit. Atqui etesiae ob hoc somniculosi a nautis et delicati uocantur quod, ut ait Gallio, "mane nesciunt surgere": eo tempore fere incipiunt prodire quo ne pertinax quidem aura est. Quod non accideret, si ut auram ita illos comminueret sol.

[11,2] Adice nunc quod, si causa illis flatus esset spatium diei ac longitudo, et ante solstitium flarent, cum longissimi dies sunt et cum maxime niues tabescunt; Iulio enim mense iam despoliata sunt omnia aut certe admodum pauca iacent adhuc sub niue.

[12,1] Sunt quaedam genera uentorum quae ruptae nubes et in pronum solutae emittunt: hos Graeci uentos G-eknephias uocant. Qui hoc, ut puto, modo fiunt: cum magna inaequalitas ac dissimilitudo corporum, quae uapor terrenus emittit, in sublime eat et alia ex his corporibus sicca sint, alia umida, ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, cum in unum conglobata sunt, uerisimile est quasdam cauas effici nubes et interualla inter illas relinqui fistulosa et in modum tibiae angusta.

[12,2] His interuallis tenuis includitur spiritus, qui maius desiderat spatium, cum euerberatus cursu parum libero incaluit et ob hoc amplior fit, scinditque cingentia et erumpit in uentum, qui fere procellosus est, quia superne demittitur, et in nos cadit uehemens et acer, quia non fusus nec per apertum uenit sed laborat et iter sibi ui ac pugna parat. Hic fere breuis flatus est, quia receptacula nubium, per quae ferebatur, ac munimenta perrumpit: ideo tumultuosus uenit, aliquando non sine igne ac sono caeli.

[12,3] Hi uenti multo maiores diuturnioresque sunt, si alios quoque flatus ex eadem causa ruentes in se abstulerunt et in unum confluxere plures; sicut torrentes modicae magnitudinis sunt, quamdiu separatis suus cursus est, cum uero plures in se aquas conuerterunt, fluminum iustorum ac perennium magnitudinem excedunt:

[12,4] idem credibile est fieri et in procellis, ut breues sint, quamdiu singulae sunt; ubi uero sociauere uires et ex pluribus caeli partibus elisus spiritus eodem se contulit, et impetus illis accedit et mora.

[12,5] Facit ergo uentum resoluta nubes, quae pluribus modis soluitur: nonnumquam conglobatio[nem] illam spiritus rumpit, nonnumquam inclusi et in exitum nitentis luctatio, nonnumquam calor, quem modo sol facit, modo ipsa arietatio uagorumque inter se corporum attritus.

[13,1] Hoc loco, si tibi uidetur, quaeri potest cur turbo fiat. Euenire in fluminibus solet ut, quamdiu sine impedimento feruntur, simplex et rectum illis iter sit; ubi incurrerunt in aliquod saxum ad latus ripae prominens, retorqueantur et in orbem aquas sine exitu flectant, ita ut circumlata in se sorbeantur et uerticem efficiant.

[13,2] Sic uentus, quamdiu nihil obstitit, uires suas effundit: ubi aliquo promontorio repercussus est aut locorum coeuntium in canalem deuexum tenuemque collectus, saepius in se uolutatur similemque illis, quas diximus conuerti, aquis facit uerticem.

[13,3] Hic uentus circumactus et eundem ambiens locum ac se ipsa uertigine concitans turbo est. Qui si pugnacior est ac diutius uolutatus, inflammatur et efficit quod G-prestera Graeci uocant: hic est igneus turbo. Ac fere omnia pericula uenti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta rapiantur et totae naues in sublime tollantur.

[13,4] Etiamnunc quidam uenti diuersos ex se generant et impulsum aera in alias quoque partes, quam in quas ipsi inclinauere, dispergunt. Illud quoque dicam quod mihi occurrit: quemadmodum stillicidia, quamuis iam inclinent se et labantur, nondum tamen efficere lapsum, sed ubi plura coiere et turba uires dedit, tunc fluere et ire dicuntur, sic, quamdiu leues sunt aeris motus agitati pluribus locis, nondum uentus est; tunc esse incipit; cum ommes illos miscuit et in unum impetum contulit. Spiritum a uento modus separat: uehementior enim spiritus uentus est, inuicem spiritus leniter fluens aer.

[14,1] Repetam nunc quod in primo dixeram: edi e specu uentos recessuque interiore terrarum. Non tota solido contextu terra in imum usque fundatur, sed multis partibus caua et caecis suspensa latebris, <aliubi abundat aquas,> aliubi habet inania sine umore.

[14,2] Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstrat, dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consistere. Nam ne haec quidem supra terras, quia uidentur, sunt, sed quia sunt, uidentur: illic quoque nihilo minus ob id sunt, quod non uidentur, flumina; illic scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia. Quid ergo? Non illud aeque dabis, esse aliquos et sub terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare?

[14,3] Quae si ita sunt, necesse est et illud: aera onerari oneratumque incumbere et uentum propulsu suo concitare. Et ex illis ergo subterraneis nubibus sciemus nutriri inter obscura flatus, dum tantum uirium ceperint quanto aut terrae obstantiam auferant aut aliquod apertum ad hos efflatus iter occupent et per hanc cauernam in nostras sedes efferantur.

[14,4] Illud uero manifestum est, magnam esse sub terris uim sulphuris et aliorum non minus ignem alentium: per haec loca cum se exitum quaerens spiritus torsit, accendat flammam ipso affrictu necesse est, deinde flammis latius fusis, etiam si quid ignaui aeris erat, extenuatum moueri et uiam cum fremitu uasto atque impetu quaerere. Sed haec diligentius persequar, cum quaeram de motibus terrae.

[15,1] Nunc mihi permitte narrare fabulam. Asclepiodotus auctor est demissos quam plurimos a Philippo in metallum antiquum olim destitutum, ut explorarent quae ubertas eius esset, quis status, an aliquid futuris reliquisset uetus auaritia; descendisse illos cum multo lumine et multos duraturo dies, deinde longa uia fatigatos uidisse flumina ingentia et conceptus aquarum inertium uastos, pares nostris nec compressos quidem terra supereminente sed liberae laxitatis, non sine horrore uisos.

[15,2] Cum magna hoc legi uoluptate; intellexi enim saeculum nostrum non nouis uitiis sed iam inde antiquitus traditis laborare, nec nostra aetate primum auaritiam uenas terrarum lapidumque rimatam in tenebris male abstrusa quaesisse: illi maiores nostri, quos celebramus laudibus, quibus dissimiles esse nos querimur, spe ducti montes ceciderunt et supra lucrum sub ruina steterunt.

[15,3] ante Philippum Macedonum<que> reges fuere qui pecuniam in altissimis usque latebris sequerentur et recto spiritu liberoque in illos se demitterent specus, in quos nullum noctium perueniret dierumque discrimen. A tergo lucem relinquere quae tanta spes fuit? Quae tanta necessitas hominem ad sidera erectum incuruauit et defodit et in fundum telluris intimae mersit, ut erueret aurum non minore periculo quaerendum quam possidendum?

[15,4] Propter hoc cuniculos egit et circa praedam lutulentam incertamque reptauit oblitus dierum, oblitus rerum naturae melioris, a qua se auertit. Ulli ergo mortuo terra tam grauis est quam istis, supra quos auaritia ingens terrarum pondus iniecit, quibus abstulit caelum, quos in imo, ubi illud malum uirus latitat, infodit? Illo descendere ausi sunt ubi nouam rerum positionem, terrarum pendentium habitus uentosque per caecum inanes experirentur et aquarum nulli fluentium horridos fontes et alteram perpetuamque noctem: deinde, cum ista fecerunt, inferos metuunt!

[16,1] Sed ut ad id, de quo agitur, reuertar: uenti quattuor sunt, in ortum, occasum, meridiem septemtrionemque diuisi; ceteri, quos uariis nominibus appellamus, his applicantur. "Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis. Uesper et occiduo quae litora sole tepescunt proxima sunt zephyris. Scythiam septemque triones horrifer inuasit boreas: contraria tellus nubibus assiduis pluuioque madescit ab austro."

[16,2] Uel, si breuius illos complecti mauis, in unam tempestatem, quod fieri nullo modo potest, congregentur: "una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus" et, qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo.

[16,3] Quidam illos duodecim faciunt: quattuor enim caeli partes in ternas diuidunt et singulis uentis binos subpraefectos dant. Hac arte Uarro, uir diligens, illos ordinat, nec sine causa. Non enim eodem semper loco sol oritur aut occidit, sed alius est ortus occasusque aequinoctialis (bis autem aequinoctium est), alius solstitialis, alius hibernus.

[16,4] Qui surgit ab oriente aequinoctiali, subsolanus apud nos dicitur, Graeci illum G-aphelioten uocant. Ab oriente hiberno eurus exit, quem nostri uocauere uulturnum et Liuius hoc illum nomine appellat in illa pugna Romanis parum prospera, in qua Hannibal et contra solem orientera exercitum nostrum,et contra uentum constitutum uenti adiutorio ac fulgoris praestringentis oculos hostium uicit; Uarro quoque hoc nomen usurpat, sed et eurus iam ciuitate donatus est et nostro sermoni non tamquam alienus interuenit. Ab oriente solstitiali excitatum G-kaikian Graeci appellant, apud nos sine nomine est.

[16,5] Aequinoctialis occidens fauonium mittit, quem zephyrum esse dicent tibi etiam qui Graece nesciunt loqui. A solstitiali occidente corus uenit, qui apud quosdam argestes dicitur: mihi non uidetur, quia cori uiolenta uis est et in unam partem rapax, argestes fere mollis est et tam euntibus communis quam redeuntibus. Ab occidente hiberno africus furibundus et ruens, apud Graecos G-lips dicitur.

[16,6] A septemtrionali latere summus est aquilo, medius septemtrio, imus G-thrascias: huic deest apud nos uocabulum. A meridiano axe G-euronotos est; deinde G-notos, Latine auster; deinde G-leukonotos, qui apud nos sine nomine est.

[17,1] Placet autem duodecim uentos esse, non quia ubique tot sunt (quosdam enim inclinatio terrarum excludit), sed quia plures nusquam sunt. Sic casus sex dicimus, non quia omne nomen men sex recipit, sed quia nullum plures quam sex.

[17,2] Qui duodecim uentos esse dixerunt, hoc secuti sunt, totidem uentorum esse quot caeli discrimina. Caelum autem diuiditur in circulos quinque, qui per mundi cardines eunt: est septemtrionalis, est solstitialis, est aequinoctialis, est brumalis, est contrarius septemtrionali. His sextus accedit, qui superiorem partem mundi ab inferiore secernit (ut scis enim, dimidia pars mundi semper supra, dimidia infra est):

[17,3] hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id est hunc circulum Graeci G-horizonta uocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem. Adiciendus est adhuc meridianus circulus, qui horizonta rectis angulis secat. Ex his quidam circuli in transuersa currunt et alios interuentu suo scindunt; necesse est autem tot aeris discrimina esse quot partes:

[17,4] ergo G-horizon, siue finiens circulus, quinque illos orbes quos modo dixi finiens, efficit decem partes, quinque ab ortu, quinque ab occasu; meridianus circulus, qui in horizonta incurrit, regiones duas adicit: sic duodecim aer discrimina accipit et totidem facit uentos.

[17,5] Quidam sunt quorundam locorum proprii, qui non transmittunt sed in proximum ferunt; non est illis a latere uniuersi mundi impetus: atabulus Apuliam infestat, Calabriam iapyx, Athenas sciron, Pamphyliam crageus, Galliam circius (cui aedificia quassanti tamen incolae gratias agunt, tamquam salubritatem caeli sui debeant ei: diuus certe Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur, et uouit et fecit). Infinitum est, si singulos uelim persequi; nulla enim propemodum regio est quae non habeat aliquem flatum ex se nascentem et circa se cadentem.

[18,1] Inter cetera itaque prouidentiae opera hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit: non enim ex una causa uentos aut inuenit aut per diuersa disposuit, sed primum ut aera non sinerent pigrescere sed assidua uexatione utilem redderent uitalemque tracturis,

[18,2] deinde ut imbres terris subministrarent idemque nimios compescerent. Nam modo adducunt nubes, modo deducunt, ut per totum orbem pluuiae diuidi possint: in Italiam auster impellit, aquilo in Africam reicit, etesiae non patiuntur apud nos nubes consistere; idem totam Indiam et Aethiopiam continuis per id tempus aquis irrigant.

[18,3] Quid, quod fruges percoqui non possent, nisi flatu superuacua inmixta seruandis uentilarentur, nisi esset quod segetem excitaret et latentem frugem ruptis uelamentis suis (folliculos agricolae uocant) adaperiret?

[18,4] Quid, quod omnibus inter se populis commercium dedit et gentes dissipatas locis miscuit? Ingens naturae beneficium, si illud in iniuriam suam non uertat hominum furor! Nunc quod de C. Mario uulgo dictatum est et a Tito Liuio positum, in incerto esse utrum illum magis nasci an non nasci reipublicae profuerit, dici etiam de uentis potest; adeo quicquid ex illis utile et necessarium est non potest his repensari quae in perniciem suam generis humani dementia excogitat.

[18,5] Sed non ideo non sunt ista natura bona, si uitio male utentium nocent: non in hoc prouidentia ac dispositor ille mundi deus aera uentis exercendum dedit et illos ab omni parte, ne quid esset situ squalidum, effudit, ut nos classes partem freti occupaturas compleremus milite armato et hostem in mari aut post mare quaereremus.

[18,6] Quae nos dementia exagitat et in mutuum componit exitium? Uela uentis damus bellum petituri et periclitamur periculi causa, incertam fortunam experimur, uim tempestatum nulla ope humana superabilem et mortem sine spe sepulturae.

[18,7] Non erat tanti, si ad pacem per ista ueheremur: nunc cum euaserimus tot scopulos latentes et insidias uadosi maris, cum effugerimus procellosos desuper montes, per quos praeceps in nauigantes uentus impingitur, cum inuolutos nubilo dies et nimbis ac tonitribus horridas noctes, cum turbinibus diuulsa nauigia, quis erit huius laboris ac metus fructus, quis nos fessos tot malis portus excipiet? Bellum scilicet et obuius in litore hostis et trucidandae gentes tracturaeque magna ex parte uictorem et antiquarum urbium flamma.

[18,8] Quid in arma cogimus populos? Quid exercitus scribimus directuros aciem in mediis fluctibus? Quid maria inquietamus? Parum uidelicet ad mortes nostras terra late patet. Nimis delicate fortuna nos tractat, nimis dura dedit nobis corpora, felicem ualetudinem; non depopulatur nos casus incurrens, emetiri cuique annos suos ex commodo licet et ad senectutem decurrere: itaque eamus in pelagus et uocemus in nos fata cessantia.

[18,9] Miseri, quid quaeritis? mortem, quae ubique superest? Petet illa uos et ex lectulo, sed innocentes petat; occupabit uos in uestra domo, sed occupet nullum molientes malum. Hoc uero quid aliud quis dixerit quam insaniam, circumferre pericula et ruere in ignotos, iratum sine iniuria occurrentia deuastantem ac ferarum more occidere quem non oderis? Illis tamen in ultionem aut ex fame morsus est: nos sine ulla parsimonia nostri alienique sanguinis mouemus manum et nauigia deducimus, salutem committimus fluctibus, secundos optamus uentos, quorum felicitas est ad bella perferri.

[18,10] Quousque nos mala nostra rapuerunt? Parum est intra tra orbem suum furere: sic Persarum rex stolidissimus in Graeciam traiciet, quam exercitus non uincet, cum impleuerit. Sic Alexander ulterior Bactris et Indis uolet quaeretque quid sit ultra magnum mare, et indignabitur esse aliquid ultimum sibi. Sic Crassum auaritia Parthis dabit, non horrebit reuocantis diras tribuni, non tempestates longissimi maris, non circa Euphratem praesaga fulmina et deos resistentes: per hominum et deorum iras ad aurum ibitur.

[18,11] Ergo non immerito quis dixerit rerum naturam melius acturam fuisse nobiscum, si uentos flare uetuisset et inhibito discursu furentium in sua quemque terra stare iussisset: si nihil aliud, certe suo quisque tantum ac suorum malo nasceretur; nunc parum mihi domestica, externis quoque laborandum est.

[18,12] Nulla terra tam longe remota est quae non emittere aliquod suum malum possit: unde scio an nunc aliquis magnae gentis in abdito dominus, fortunae indulgentia tumens, non contineat intra terminos arma, an paret classes ignota moliens? Unde scio hic mihi an ille uentus bellum inuehat? Magna pars erat pacis humanae maria praecludi.

[18,13] Non tamen, ut paulo ante dicebam, queri possumus de auctore nostri deo, si beneficia eius corrumpimus et ut essent contraria effecimus. Dedit ille uentos ad custodiendam caeli terrarumque temperiem, ad euocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant permouens.

[18,14] Dedit uentos ad ulteriora noscenda: fuisset enim imperitum animal et sine magna experientia rerum homo, si circumscriberetur natalis soli fine. Dedit uentos, ut commoda cuiusque regionis fierent communia, non ut legiones equitemque gestarent nec ut perniciosa gentes arma transueherent.

[18,15] Si beneficia naturae utentium prauitate perpendimus, nihil non nostro malo accepimus: cui uidere expedit? cui loqui? cui non uita tormentum est? Nihil inuenies tam manifestae utilitatis quod non in contrarium transeat culpa. Sic uentos quoque natura bono futuros inuenerat: ipsi illos contrarios fecimus.

[18,16] Omnes in aliquod nos malum ducunt. Non eadem est his et illis causa soluendi, sed iusta nulli. Diuersis enim irritamentis ad temptandum mare impellimur, utique alicui uitio nauigatur. Egregie Plato dicit, qui nobis circa exitum iam testium loco dandus est, minima esse quae homines emant uita. Immo, Lucili carissime, si bene illorum furorem aestimaueris, id est nostrum (in eadem enim turba uolutamur), magis ridebis, cum cogitaueris uitae parari in quae uita consumitur.



Seneca The Latin Library The Classics Page