LIBER IV DE NILI INCREMENTO
[1] Delectat te, quemadmodum scribis, Lucili
uirorum optime, Sicilia et officium procurationis otiosae,
delectabitque, si continere id intra fines suos uolueris nec efficere
imperium quod est procuratio. Facturum hoc te non dubito;
scio quam sis ambitioni alienus, quam familiaris otio et litteris.
Turbam rerum hominumque desiderent qui se pati nesciunt:
tibi tecum optime conuenit.
[2] Nec est mirum paucis istud
contingere. Imperiosi nobis ipsi ac molesti sumus; modo amore
nostri, modo taedio laboramus; infelicem animum nunc
superbia inflamus, nunc cupiditate distendimus; alias uoluptate
lassamus, alias sollicitudine exurimus; quod est miserrimum,
numquam sumus singuli. Necesse est itaque assidua sit in tam
magno uitiorum contubernio rixa.
[3] Fac ergo, mi Lucili,
quod facere consuesti; a turba te, quantum potes, separa, ne
adulatoribus latus praebeas. Artifices sunt ad captandos
superiores: par illis, etiamsi bene caueris, non eris. Sed mihi crede:
proditioni, si capieris, ipse te trades.
[4] Habent hoc in se naturale
blanditiae: etiam cum reiciuntur placent; saepe exclusae
nouissime recipiuntur. Hoc enim ipsum imputant, quod repelluntur,
et subigi ne contumelia quidem possunt. Incredibile est
quod dicturus sum, sed tamen uerum: ea maxime quisque
patet, qua petitur; fortasse enim ideo, quia patet, petitur.
[5] Sic ergo formare, ut scias non posse te consequi, ut sis
impenetrabilis: cum omnia caueris, per ornamenta ferieris. Alius
adulatione clam utetur, parce, alius ex aperto, palam, rusticitate
simulata, quasi simplicitas illa, non ars sit. Plancus, artifex ante
Vitellium maximus, aiebat non esse occulte nec ex dissimulato
blandiendum: "Perit, inquit, procari, si latet."
[6] Plurimum
adulator, cum deprehensus est, proficit; plus etiamnunc, si
obiurgatus est, si erubuit. Futuros multos in persona tua Plancos
cogita et hoc non esse remedium tanti mali, nolle laudari.
Crispus Passienus, quo ego nil cognoui subtilius in omnibus
quidem rebus, maxime in distinguendis et curandis uitiis, saepe
dicebat adulationi nos non claudere ostium sed operire, et
quidem sic, quemadmodum opponi amicae solet: quae, si impulit,
grata est; gratior, si effregit.
[7] Demetrium egregium uirum
memini dicere cuidam libertino potenti facilem sibi esse ad
diuitias uiam, quo die paenituisset bonae mentis. "Nec inuidebo,
inquit, uobis hac arte, sed docebo eos, quibus quaesito
opus est, quemadmodum non dubiam fortunam maris, non
emendi uendendique litem subeant, non incertam fidem ruris,
incertiorem fori temptent, quemadmodum non solum facili sed
etiam hilari uia pecuniam faciant gaudentesque despolient."
[8] "Te, inquit, longiorem Fido Annaeo iurabo et Apollonio
pycte, quamuis staturam habeas pithecii cum Thraece
compositi. Hominem quidem non esse ullum liberaliorem non
mentiar, cum possis uideri omnibus donasse quicquid dereliquisti."
[9] Ita est, mi Iunior: quo apertior est adulatio, quo improbior,
quo magis frontem suam perfricuit, cecidit alienam, hoc
citius expugnat. Eo enim iam dementiae uenimus, ut qui parce
adulatur, pro maligno sit.
[10] Solebam tibi dicere Gallionem si,
fratrem meum, quem nemo non parum amat, etiam qui amare
plus non potest, alia uitia non nosse, hoc eum odisse. Ab omni illum
parte temptasti: ingenium suspicere coepisti omnium maximum
et dignissimum, quod consecrari mallet quam conteri: pedes
abstulit; frugalitatem laudare coepisti, quae sic a nostris
moribus resiluit, ut illos nec habere nec damnare uideatur:
prima statim uerba praecidit;
[11] coepisti mirari comitatem et in compositam
suauitatem, quae illos quoque quos transit abducit,
gratuitum etiam in obuios meritum (nemo enim mortalium
uni tam dulcis est quam hic omnibus, cum interim - tanta naturalis
boni uis est, ubi artem simulationemque non redolet - nemo
non imputari sibi bonitatem publicam petitur): hoc quoque
loco blanditiis tuis restitit, ut exclamares inuenisse te
inexpugnabilem uirum aduersus insidias, quas nemo non in sinum
recipit.
[12] Eo quidem magis hanc eius prudentiam
et in euitando ineuitabili malo pertinaciam te suspicere confessus
es, quia speraueras posse apertis auribus recipi, quamuis blanda
diceres, quia uera dicebas. Sed eo magis intellexit obstandum:
semper enim falsis a uero petitur ueri <aucto>ritas. Nolo tamen
displiceas tibi, quasi male egeris minium et quasi ille aliquid
iocorum aut doli suspicatus sit: non deprehendit te sed reppulit.
[13] Ad hoc exemplar componere. Cum quis ad te adulator
accesserit, dicito: "Vis tu ista uerba, quae iam ab alio magistratu
ad alium cum lictoribus transeunt, ferre ad aliquem, qui
paria facturus uult quicquid dixerit audire? Ego nec decipere
uolo nec decipi possum: laudari me a uobis, nisi laudaretis
etiam malos, uellem". Quid autem necesse est in hoc descendere,
ut te petere comminus possint? Longum inter uos interuallum
sit.
[14] Cum cupieris bene laudari, quare hoc ulli debeas? Ipse
te lauda, dic: Liberalibus me studiis tradidi. Quamquam
paupertas alia suaderet et ingenium eo duceret ubi praesens studii
pretium est, ad gratuita carmina deflexi me et ad salutare
philosophiae contuli studium.
[15] Ostendi in omne pectus cadere
uirtutem et, eluctatus natalium angustias nec sorte me sed
animo mensus, par maximis steti. Non mihi in amicitia Gaetulici
Gaius fidem eripuit; non in aliorum persona infeliciter
amatorum Messallina et Narcissus, diu publici hostes antequam
sui, propositum meum potuerunt euertere: ceruicem pro
fide opposui; nullum uerbum mihi, quod non salua bona conscientia
procederet, excussum est; pro amicis omnia timui, pro
me nihil, nisi ne parum bonus amicus fuissem.
[16] Non mihi
muliebres fluxere lacrimae; non e manibus ullius supplex
pependi; nihil indecorum nec bono nec uiro feci. Periculis meis
maior, paratus ire in ea quae minabantur, egi gratias fortunae,
quod experiri uoluisset quanti aestimarem fidem (non debebat
mihi paruo res tanta constare); ne examinaui quidem diu (neque
enim paria pendebant), utrum satius esset me perire pro fide
an fidem pro me;
[17] non praecipiti impetu in ultimum consilium,
quo me eriperem furori potentium, misi. Uidebam apud
Gaium tormenta, uidebam ignes, sciebam olim sub illo in
eum statum res humanas decidisse, ut inter misericordiae exempla
haberentur occisi: non tamen ferro incubui nec in mare
aperto ore desilui, ne uiderer pro fide tantum mori posse.
[18] Adice inuictum muneribus animum et in tanto auaritiae
certamme numquam suppositam manum lucro; adice uictus
parsimoniam, sermonis modestiam se, aduersus minores
humanitatem, aduersus maiores reuerentiam. Post haec ipse te
consule, uerane an falsa memoraueris: si uera surit, coram magno
teste laudatus es; si falsa, sine teste derisus es.
[19] Possum et ipse
nunc uideri te aut captare aut experiri: utrumlibet crede et
omnes timere a me incipe. Vergilianum illud exaudi "nusquam
tuta fides", aut Ouidianum "qua terra patet, fera regnat Erinys:
in facinus iurasse putes", aut illud Menandri (quis enim non
in hoc magnitudinem ingenii sui concitauit, detestatus consensum
humani generis tendentis ad uitia?): omnes ait malos uiuere
et in scaenam uelut rusticus poeta prosiluit; non senem excipit,
non puerum, non feminam, non uirum, et adicit non singulos
peccare nec paucos, sed iam scelus esse contextum.
[20] Fugiendum ergo et in se recedendum est; immo etiam a se
recedendum. Hoc tibi, etsi diuidimur mari, praestare temptabo, ut
subinde te iniecta manu ad meliora perducam, et, ne solitudinem
sentias, hinc tecum miscebo sermones: erimus una, qua
parte optimi sumus; dabimus inuicem consilia non ex uultu
audientis pendentia;
[21] longe te ab ista prouincia abducam,
ne forte magnam historiis esse fidem credas et placere tibi incipias,
quotiens cogitaueris: "Hanc ego habeo sub meo iure prouinciam,
quae maximarum urbium exercitus et sustinuit et fregit,
cum inter Carthaginem et Romam ingentis belli pretium iacuit;
quae quattuor Romanorum principum, id est totius imperii,
uires contractas in unum locum uidit aluitque, Pompeii
fortunam flexit, Caesaris fatigauit, Lepidi transtulit, omnium
cepit;
[22] quae illi ingenti spectaculo interfuit, ex quo liquere
mortalibus posset quam uelox foret ad imum lapsus e summo,
quamque diuersa uia magnam potentiam fortuna destrueret:
uno enim tempore uidit Pompeium Lepidumque ex maximo
fastigio aliter ad extrema deiectos, cum Pompeius alienum exercitum
fugeret, Lepidus suum".
[1,1] Itaque, ut totum inde te abducam, quamuis multa habeat
Sicilia in se circaque se mirabilia, omnes interim prouinciae
tuae quaestiones praeteribo et in diuersum cogitationes
tuas abstraham. Quaeram enim tecum id quod libro superiore
distuli, quid ita Nilus aestiuis mensibus abundet. Cui Danuuium
similem habere naturam philosophi tradiderunt, quod et
fontis ignoti et aestate quam hieme maior sit.
[1,2] Utrumque apparuit falsum: nam et caput eius in
Germania esse comperimus,
et aestate quidem incipit crescere sed, adhuc manente intra
mensuram suam Nilo, primis caloribus, cum sol uehementior intra
extrema ueris niues mollit, quas ante consumit quam tumescere
Nilus incipiat; reliquo uero aestatis minuitur et ad hibernam
magnitudinem redit atque ex ea demittitur. At Nilus ante
exortum Caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium.
[2,1] Hunc nobilissimum amnium natura extulit ante humani
generis oculos et ita disposuit, ut eo tempore inundaret
Aegyptum quo maxime usta feruoribus terra undas altius traheret,
tantum usura quantum siccitati annuae sufficere possit.
Nam in ea parte, quae in Aethiopiam uergit, aut nulli imbres
sunt aut rari et qui insuetam aquis caelestibus terrain non adiuuent.
[2,2] Unam, ut scis, Aegyptus in hoc spem suam habet:
proinde aut sterilis annus aut fertilis est, prout ille magnus influxit
aut parcior; "nemo aratorum respicit caelum". Quare non
cum poeta meo iocor et illi Ouidium a suum impingo, qui ait
"nec Pluuio supplicat herba Ioui"?
[2,3] Unde crescere incipiat si comprehendi posset, causae
quoque incrementi inuenirentur: nunc uero magnas solitudines
peruagatus et in paludes diffusus <flexibusque in>gentibus sparsus
circa Philas primum ex uago et errante colligitur. Philae insula
est aspera et undique prearupta; duobus in unum coituris amnibus
bus cingitur, qui Nilo mutantur et eius nomen ferunt; urbem
totam complectitur.
[2,4] Ab hac Nilus magnus magis quam
uiolentus egressus, Aethiopiam harenasque, per quas iter ad
commercia Indici maris est, praelabitur. Excipiunt eum
Cataractae, nobilis insigni spectaculo locus:
[2,5] ibi per arduas excisasque pluribus
locis rupes Nilus insurgit et uires suas concitat.
Frangitur enim occurrentibus saxis et per angusta eluctatus,
ubicumque uincit aut uincitur, fluctuat et illic excitatis primum
aquis, quas sine tumultu leni alueo duxerat, uiolentus et
torrens per malignos transitus prosilit dissimilis sibi, quippe ad
id lutosus et turbidus fluit; at ubi scopulos et acuta cautium
uerberauit, spumat, et illi non ex natura sua sed ex iniuria loci
color est, tandemque eluctatus obstantia in uastam altitudinem
subito destitutus cadit cum ingenti circumiacentium regionum
strepitu. Quem perferre gens ibi a Persis collocata non potuit
obtusis assiduo fragore auribus et ob hoc sedibus ad quietiora
translatis.
[2,6] Inter miracula fluminis incredibilem incolarum
audaciam accepi: bini paruula nauigia conscendunt, quorum
alter nauem regit, alter exhaurit; deinde multum inter rapidam
insaniam Nili et reciprocos fluctus uolutati tandem tenuissimos
canales tenent, per quos angusta rupium effugiunt et, cum
toto flumine effusi, nauigium ruens manu temperant magnoque
spectantium metu in caput missi, cum iam adploraueris mersosque
atque obrutos tanta mole credideris, longe ab eo, in quem
cediderunt, loco nauigant tormenti modo missi; nec mergit illos
cadens unda sed planis aquis tradit.
[2,7] Primum incrementum
Nili circa insulam, quam modo rettuli Philas uisitur: exiguo
ab hac spatio petra diuiditur (Abaton Graeci uocant, nec illam
ulli nisi antistites calcant); illa primum saxa auctum fluminis
sentiunt. Post magnum deinde spatium duo eminent scopuli
(Nili uenas uocant incolae) ex quibus magna uis funditur, non
tamen quanta operire possit Aegyptum. In haec ora stipem
sacerdotes et aurea dona praefecti, cum sollemne uenit sacrum,
iaciunt.
[2,8] Hinc iam manifestus nouarum uirium Nilus alto ac
profundo alueo fertur, ne in latitudinem excedat, obiectu montium
pressus. Circa Memphim demum liber et per campestria
uagus in plura scinditur flumina manuque canalibus factis, ut sit
modus in deriuantium potestate, per totam discurrit Aegyptum.
Initio diducitur, deinde continuatis aquis in faciem lati ac turbidi
maris stagnat: cursum illi uiolentiamque eripit latitudo
regionum in quas extenditur dextra laeuaque totam amplexus Aegyptum.
[2,9] Quantum creuit Nilus, tantum spei in annum est;
nec computatio fallit agricolam, adeo ad mensuram fluminis
terra respondet, quam fertilem facit Nilus. Is harenoso ac sitienti
solo et aquam inducit et terram: nam cum turbulentus
fluat, omnem in siccis atque hiantibus locis faecem relinquit et,
quicquid pingue secum tulit, arentibus locis allinit iuuatque
agros duabus ex causis, et quod inundat et quod oblimat. Itaque
quicquid non adiuit, sterile ac squalidum iacet; si creuit super
debitum, nocuit.
[2,10] Mira itaque natura fluminis quod, cum ceteri
amnes abluant terras et euiscerent, Nilus, tanto ceteris maior,
adeo nihil exedit nec abradit, ut contra adiciat uires minimumque
in eo sit, quod solum temperat: illato enim limo harenas
saturat ac iungit, debetque illi Aegyptus non tantum fertilitatem
terrarum, sed ipsas.
[2,11] Illa facies pulcherrima est cum iam se
in agros Nilus ingessit: latent campi opertaeque sunt ualles,
oppida insularum modo exstant, nullum mediterraneis nisi per
nauigia commercium est maiorque est laetitia gentibus quo
minus terrarum suarum uident.
[2,12] Sic quoque, cum se ripis
continet Nilus, per septena ostia in mare emittitur: quodcumque
ex his elegeris, mare est. Multos nihilominus ignobiles ramos
in aliud atque aliud litus porrigit. Ceterum beluas marinis uel
magnitudine uel noxa pares educat, et ex eo quantus sit aestimari
potest quod ingentia animalia et pabulo sufficienti et
ad uagandum loco continet.
[2,13] Balbillus, uirorum optimus perfectusque in omni
litterarum genere rarissime, auctor est, cum ipse praefectus obtineret
Aegyptum, Heracleotico ostio Nili, quod est maximum, spectaculo
sibi fuisse delphinorum a mari occurrentium et crocodillorum
a flumine aduersum agmen agentium uelut pro partibus proelium;
crocodillos ab animalibus placidis morsuque innoxiis uictos.
[2,14] His superior pars corporis dura et impenetrabilis est
etiam maiorum animalium dentibus, at inferior mollis ac tenera.
Hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt, submersi
uulnerabant et in aduersum enisi diuidebant; rescissis hoc modo
pluribus ceteri uelut acie uersa refugerunt: fugax animal audaci,
audacissimum timido!
[2,15] Nec illos Tentyritae generis aut
sanguinis proprietate superant, sed contemptu et temeritate.
Ultro enim insequuntur fugientesque iniecto trahunt laqueo:
plerique pereunt, quibus minus praesens animus ad persequendum
fuit.
[2,16] Nilum aliquando marinam aquam detulisse Theophrastus
estí auctor. Biennio continuo regnante Cleopatra non
ascendisse, decimo regni anno et undecimo, constat. Significatam
aiunt duobus rerum potientibus defectionem: Antonii enim
Cleopatraeque defecit imperium. Per nouem annos non ascendisse
Nilum superioribus saeculis Callimachus est auctor.
[2,17] Sed nunc ad inspiciendas causas, propter quas aestate
Nilus crescat, accedam et ab antiquissimis incipiam. Anaxagoras
ait ex Aethiopiae iugis solutas niues ad Nilum usque decurrere.
In eadem opinione omnis uetustas fuit: hoc Aeschylus,
Sophocles, Euripides tradunt. Sed falsum esse argumentis pluribus
patet.
[2,18] Primo Aethiopiam feruentissimam esse indicat
hominum adustus color et Trogodytae, quibus subterraneae
domus sunt. Saxa uelut igni feruescunt non tantum medio
sed inclinato quoque die; ardens puluis nec humani uestigii patiens;
argentum replumbatur; signorum coagmenta soluuntur;
nullum materiae superadornatae manet operimentum. Auster
quoque, qui ex illo tractu uenit, uentorum calidissimus est. Nullum
ex his animalibus quae latent bruma umquam reconditur,
etiam per hiemes in summo et aperto serpens est. Alexandriae
quoque, quae longe ab immodicis caloribus posita est, niues non
cadunt; superiora pluuia carent.
[2,19] Quemadmodum ergo
regio tantis subiecta feruoribus duraturas per totam aestatem
niues recipit? Quas sane aliqui montes illic quoque excipiant:
numquid magis quam Alpes, quam Thraciae iuga aut Caucasus?
Atqui horum montium flumina uere et prima aestate intumescunt,
deinde hibernis minora sunt: quippe uernis temporibus
imbres niuem diluunt, reliquias eius primus calor dissipat.
[2,20] Nec Rhenus nec Rhodanus nec Hister nec Caystrus
subiacens Tmolo aestate proueniunt: et illis altissimae, ut in
septemtrionibus, iugiter sunt niues. Phasis quoque per idem
tempus et Borysthenes crescerent, ut niues flumina possent contra
aestatem magna producere.
[2,21] Praeterea si haec causa attolleret
Nilum, aestate prima plenissimus flueret; tunc enim maxime
integrae adhuc niues ex mollissimoque tabes est: Nilus autem
per menses quattuor liquitur et illi aequalis accessio est.
[2,22] Si Thaleti credis, etesiae descendenti Nilo resistunt et
cursum eius acto contra ostia mari sustinent: ita reuerberatus in
se recurrit nec crescit, sed exitu prohibitus resistit et quacumque
mox potuit ui congestus erumpit. Euthymenes Massiliensis
testimonium dicit: "Nauigaui, inquit, Atlanticum mare: inde Nilus
fluit, maior, quamdiu etesiae tempus obseruant; tunc enim
eicitur mare instantibus uentis. Cum resederunt, et pelagus
conquiescit minorque descendenti inde uis Nilo est. Ceterum dulcis
mari sapor est et similes Niloticis beluae".
[2,23] Quare ergo, si
Nilum etesiae prouocant, et ante illos incipit incrementum eius
et post eos durat? Praeterea non fit maior quo illi flauere
uehementius, nec remittitur incitaturque prout illis impetus fuit:
quod fieret, si illorum uiribus cresceret. Quid, quod etesiae litus
Aegyptium uerberant et contra illos Nilus descendit, inde uenturus
unde illi, si origo ab illis esset? Praeterea ex mari purus et
caeruleus efllueret, non ut nunc turbidus ueniret.
[2,24] Adice
quod testimonium eius testium turba coarguitur. Tunc erat
mendacio locus; cum ignota essent externa, licebat illis fabulas
mittere; nunc uero tota exteri maris ora mercatorum nauibus
stringitur, quorum nemo narrat initium Nili aut mare saporis
alterius: quod natura credi uetat, quia dulcissimum quodque
et leuissimum sol trahit.
[2,25] Praeterea quare hieme non crescit?
Et tunc potest uentis concitari mare aliquanto quidem
maioribus: nam etesiae temperati sunt. Quod si e mari ferretur
Atlantico, semel oppleret Aegyptum: at nunc per gradus crescit.
[2,26] Oenopides Chius ait hieme calorem sub terris contineri:
ideo et specus calidos esse et tepidiorem puteis aquam, itaque
uenas interno calore siccari. Sed in aliis terris augeri imbribus
flumina; Nilum, quia nullo imbre adiuuetur, tenuari; deinde
crescere per aestatem, quo tempore fripent interiora terrarum et
redit rigor fontibus.
[2,27] Quod si uerum esset, aestate flumina
crescerent omnia, putei aestate abundarent. Deinde falsum est
calorem hieme sub terris esse maiorem. At quare specus et
putei tepent? Quia aera frigentem extrinsecus non recipiunt: ita
non calorem habent, sed frigus excludunt. Ex eadem causa aestate
refrigescunt, quia ad illos remotos seductosque calefactus
non peruertit.
[2,28] Diogenes Apolloniates ait: "Sol umorem ad se rapit:
hunc adsiccata tellus ex mari ducit, tum ex ceteris aquis. Fieri
autem non potest, ut alia sicca sit tellus, alia abundet; sunt
enim perforata omnia et inuicem peruia, et sicca ab umidis sumunt.
Alioquin, nisi aliquid
[2,29] Terra cum exaruit, plus ad se umoris
adducit: ut in lucernis oleum illo fluit ubi exuritur, sic aqua illo
incumbit quo uis caloris et terrae aestuantis arcessit. Unde ergo
trahit? Ex illis scilicet partibus semper hibernis: septentrionales
exundant. Ob hoc Pontus in infernum mare assidue fluit rapidus
(non ut cetera maria alternatis ultro citro aestibus) in unam
partem semper promus et torrens. Quod nisi facile his itineribus
quod cuique deest redderetur, quod cuique superest emit, teretur,
iam aut sicca essent omnia aut inundata".
[2,30] Interrogare Diogenem libet quare, cum pertusa sint cuncta
et inuicem commeant, non omnibus locis aestate maiora sint flumina.
"Aegyptum sol magis percoquit: itaque Nilus magis crescit. Sed in
ceteris quoque terris aliqua fluminibus fiat adiectio." Deinde
quare ulla pars terrae sine umore est, cum omnis ad se ex aliis
regionibus trahat, eo quidem magis quo calidior est? Deinde quare
Nilus dulcis est, si haec illi e mari unda est? Nec enim ulli flumini
mini dulcior gustus...
[3,1] DE NUBIBUS
Grandinem hoc modo fieri si tibi affirmauero quo apud nos
glacies fit, gelata nube tota, nimis audacem rem fecero. Itaque
ex his me testibus numero secundae notae, qui uidisse quidem se negant;
aut, quod historici faciunt, et ipse faciam: illi cum multa mentiti
sunt ad arbitrium suum, unam aliquam rem nolunt spondere sed
adiciunt: "Penes auctores fides erit".
[3,2] Ergo si mihi parum credis, Posidonius tibi auctoritatem
promittit tam in illo quod praeteriit, quam in hoc quod secuturum
est: grandinem enim fieri ex nube aquosa iam et in umorem
uersa sic affirmabit tamquam interfuerit.
[3,3] Quare autem rotunda sit grando, etiam
sine magistro scire possis, cum adnotaueris
stillicidium omne glomerari, quod et in speculis apparet,
quae umorem halitu colligunt, et in poculis sparsis aliaque omni
leuitate; non minus foliis si quae guttae adhaeserunt, in rotundum
iacent.
[3,4] "Quid magis est saxo durum? Quid mollius unda?
Dura tamen molli saxa cauantur aqua."
Aut, ut alius poeta ait:
"stillicidi casus lapidem cauat."
Haec ipsa excauatio rotunda fit; ex quo apparet illud quoque
huic simile esse quod cauat: locum enim sibi ad formam et
habitum sui exsculpit.
[3,5] Praeterea potest, etiamsi non fuit grando
talis, dum defertur, corrotundari et, totiens per spatium aeris
densi deuoluta, aequabiliter atque in orbem teri. Quod nix
pati non potest, quia non est tam solida, immo quia fusa est, et
non per magnam altitudinem cadit sed circa terras initium eius
est: ita non longus illi per aera sed ex proximo lapsus est.
[3,6] Quare non et ego mihi idem permittam quod Anaxagoras? Inter nullos
magis quam inter philosophos esse debet aequa libertas:
grando nihil aliud est quam suspensa glacies, nix [in] pruina
pendens [congelatio]. Illud enim iam diximus, quod inter
rorem et aquam interest, hoc inter pruinam et glaciem nec non
inter niuem et grandinem interesse.
[4,1] Poteram me peracta quaestione dimittere sed bene
mensum dabo et, quoniam coepi tibi molestus esse, quicquid in
hoc loco quaeritur dicam; quaeritur autem quare hieme ningat,
non grandinet, uere iam frigore infracto grando cadat. Nam,
ut fallar tibi, uerum mihi quidem persuadetur, qui me usque ad
mendacia haec leuiora, in quibus os percidi non oculi erui solent,
credulum praesto:
[4,2] hieme aer riget et ideo nondum in
aquam uertitur sed in niuem, cui aer propior est; cum uer coepit,
maior inclinatio temporis sequitur et calidiore caelo maiora
fiunt stillicidia. Ideo (ut ait Vergilius noster) "cum ruit imbriferum
uer", uehementior mutatio est aeris undique patefacti et
soluentis se ipso tempore adiuuante: ob hoc nimbi graues magis
uastique quam pertinaces deferuntur.
[4,3] Bruma lentas pluuias
habet et tenues, quales saepe solent interuenire, cum pluuia rara
et minuta niuem quoque admixtam habet; dicimus niualem
diem, cum altum frigus et triste caelum est. Praeterea, aquilone
flante aut suum caelum habente, minutae pluuiae sunt; austro
imber improbior est et guttae pleniores.
[5,1] Rem a nostris positam nec dicere audeo, quia infirma
uidetur, nec praeterire: quid enim mali est aliquid et faciliori
iudici scribere? Immo si omnia argumenta ad obrussam coeperimus
exigere, silentium indicetur: pauca enim admodum sunt sine
aduersario; cetera, etiamsi uincunt, litigant.
[5,2] Aiunt uere,
quicquid circa Scythiam et Pontum et septemtrionalem plagam
glaciatum et astrictum est, relaxari; tunc flumina gelata discedere,
tunc obrutos montes niuem soluere. Credibile est ergo
frigidos spiritus inde fieri et uerno caelo remisceris.
[5,3] Illud
quoque adiciunt, quod nec sum expertus nec experiri cogito (tu
quoque, censeo, si uolueris uerum exquirere, niuem in Care
experiaris): minus algere aiunt pedes eorum, qui fixam et duram
niuem calcant quam eorum, qui teneram et labefactam.
[5,4] Ergo, si non mentiuritur,
quicquid ex illis septemtrionalibus locis
iam disturbata niue et glacie frangente se fertur, id meridianae
partis tepentem iam umidumque aera alligat et praestringit: ita
quae pluuia futura erat, grando fit iniuria frigoris.
[6,1] Non tempero mihi quominus omnes nostrorum ineptias
proferam. Quosdam peritos obseruandarum nubium esse
affirmant et praedicere cum grando uentura sit. Hoc intellegere
usu ipso potuerunt, cum colorem nubium notassent, quem
grando totiens insequebatur.
[6,2] Illud incredibile, Cleonis fuisse publice praepositos
chalazophylacas, speculatores uenturae
grandinis. Hi cum signum dedissent adesse iam grandinem,
quid expectas? ut homines ad paenulas discurrerent aut ad scorteas?
Immo pro se quisque alius agnum immolabat, alius pullum:
protinus illae nubes alio declinabant, cum aliquid gustassent
sanguinis.
[6,3] Hoc rides? Accipe quod magis rideas: si quis
nec agnum nec pullum habebat, quod sine damno fieri poterat,
manus sibi afferebat, et, ne tu auidas aut crudeles existimes nubes,
digitum suum bene acuto graphio pungebat et hoc sanguine
litabat; nec minus ab huius agello grando se uertebat quam
ab illo, in quo maioribus hostiis exorata erat.
[7,1] Rationem huius rei quaerunt: alteri, ut homines
sapientissimos decet, negant posse fieri ut cum grandine aliquis
paciscatur et tempestates munusculis redimat, quamuis munera
et deos uincant. Alteri suspicari ipsos aiunt esse in ipso sanguine
uim quandam potentem auertendae nubis ac repellendae.
[7,2] Sed quomodo in tam exiguo
sanguine potest esse uis tanta, ut in
altum penetret et illam sentiant nubes? Quanto expeditius erat
dicere: mendacium et fabula est. At Cleonaei iudicia reddebant
in illos quibus delegata erat cura prouidendae tempestatis, quod
neglegentia eorum uineae uapulassent aut segetes procidissent.
Et apud nos in XII tabulis cauetur "ne quis alienos fructus excantassit".
[7,3] Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi cantibus
imbres et repelli, quorum nihil posse fieri tam palam est,
ut huius rei causa nullius philosophi schola intranda sit.
[8,1] Unam rem ad hoc adiciam et fauere te ac plaudere iuuabit.
Aiunt niuem in ea parte aeris fieri quae prope terras est.
Hanc enim plus habere caloris ex quattuor causis: una, quod
omnis terrarum euaporatio, cum multum in se feruidi aridique
habeat, hoc est calidior quo recentior; altera, quod radii solis a
terra resiliunt et in se recurrunt: horum duplicatio proxima
quaeque a terris calefacit, quae ideo plus habent teporis quia solem
bis sentiunt; tertia causa est, quod magis superiora perflantur,
at quaecumque depressa sunt minus uentis uerberantur.
[9,1] Accedit bis ratio Democriti: "Omne corpus, quo solidius
est hoc calorem citius concipit, diutius seruat. Itaque si in sole
posueris aeneum uas et uitreum [et argenteum], aeneo citius calor
accedet, diutius haerebit." Adicit deinde quare hoc existimet
fieri."His, inquit, corporibus, quae duriora et pressiora
sunt, necesse est minora foramina esse et tenuiorem in singulis
spiritum: sequitur ut, quemadmodum minora balnearia et minora
miliaria citius calefiunt, sic haec foramina occulta et oculos
effugientia et celerius feruorem sentiant et propter easdem
angustias, quicquid receperunt, tardius reddant.". Haec longe
praeparata ad id perducunt, de quo nunc quaeritur.
[10,1] Omnis aer quo propior est terris, hoc crassior. Quemadmodum
in aqua et in omni umore faex ima est, ita in aere spississima
quaeque desidunt. Iam autem probatum est omnia, quo
crassioris solidiorisque materiae sunt, hoc fidelius custodire calorem
receptum. Editior aer, quo longius a terrarum colluuie
recessit, hoc sincerior puriorque est; itaque solem non retinet
sed uelut per inane transmittit: ideo minus calefit.
[11,1] Contra quidam aiunt cacumina montium hoc calidiora
esse debere, quo propiora soli sunt: qui mihi uidentur errare,
quod Apenninum et Alpes et alios notos ob eximiam altitudinem
montes in tantum putant crescere, ut illorum magnitudo
sentire solis uiciniam possit:
[11,2] excelsa sunt ista, quamdiu nobis
comparantur; at uero, ubi ad uniuersum respexeris, manifesta
est omnium humilitas. Inter se uincuntur et uincunt; ceterum
in tantum nihil attollitur, ut in collatione totius ulla sit uel
maximis portio: quod nisi esset, non diceremus totum orbem
terrarum pilam esse.
[11,3] Pilae proprietas est cum aequalitate
quadam rotunditas, aequalitatem autem hanc accipe quam uides
in lusoria pila: non multum illi commissurae et rimae [earum]
nocent quo minus par sibi ab omni parte dicatur. Quomodo
in hac pila nihil illa interualla officiunt ad speciem rotundi,
sic ne in uniuerso quidem orbe terrarum editi montes, quorum
altitudo totius mundi collatione consumitur.
[11,4] Qui dicit altiorem montem,
quia solem propius excipiat, magis calere debere,
idem dicere potest longiorem hominem citius quam pusillum
debere calefieri et caput citius quam pedes: at quisquis
mundum mensura sua aestimauerit et terrain cogitauerit tenere
puncti locum, intelleget nihil in illa posse ita eminere, ut
caelestia magis sentiat, uelut in propinquum illis accesserit.
[11,5] Montes isti, quos suspicimus, et uertices aeterna niue obsessi
nihilominus in imo sunt; et propius quidem est a sole mons quam
campus aut uallis, sed sic quomodo est pilus pilo crassior. Isto
enim modo et arbor alia magis quam alia dicetur uicina caelo.
Quod est falsum, quia inter pusilla non potest magnum esse discrimen,
nisi dum inter se comparantur. Ubi ad collationem immensi
corporis uentum est, nihil interest quanto sit alterum altero
malus, quia, etiamsi magno discrimine, tamen minima uincuntur.
[12,1] Sed ut ad propositum reuertar, propter has quas rettuli
causas plerisque placuit in ea parte aeris niuem concipi quae
uicina terris est, et ideo minus alligari quia minore rigore coit.
Nam uicinus aer et plus habet frigoris quam ut in aquam
imbremque transeat, et minus quam ut duretur in grandinem: hoc
medio frigore non nimis intento niues fiunt coactis aquis.
[13,1] "Quid istas, inquis, ineptias, quibus litteratior est
quisque, non melior, tam operose persequeris? Quomodo fiant
niues dicis, cum multo magis ad nos dici a te pertineat quare
emendae non sint niues." Iubes me tandems cum luxuria litigare?
Cotidianum istud et sine effectu iurgium est. Litigemus tamen,
etiamsi superior futura est: pugnantes ac reluctantes uincat.
[13,2] Quid porro? Hanc ipsam inspectionem naturae nihil
iudicas ad id, quod uis, conferre? Cum quaeramus quomodo nix
fiat et dicimus illam pruinae similem habere naturam, plus illi
spiritus quam aquae inesse, non putas exprobrari illis, cum
emere aquam turpe sit, si ne aquam quidem emunt?
[13,3] Nos
uero quaeramus potius quomodo fiant niues quam quomodo
seruentur, quoniam non contenti uina diffundere, ueteraria
per sapores aetatesque disponere, inuenimus quomodo stiparemus
niuem, ut ea aestatem euinceret et contra anni feruorem
defenderetur loci frigore. Quid hac diligentia consecuti sumus?
Nempe ut gratuitam mercemur aquam: nobis dolet quod spiritum,
quod solem emere non possumus, quod hic aer etiam delicatis
diuitibusque ex facili nec emptus uenit. O quam nobis male
est, quod quicquam a rerum natura in medio relictum est!
[13,4] Hoc quod illa fluere et patere omnibus uoluit, cuius haustum
uitae publicum fecit, hoc quod tam homini quam feris auibusque
et inertissimis animalibus in usum large ac beate profudit,
contra se ingeniosa luxuria redegit ad pretium: adeo nihil illi
potest placere nisi carum. Unum hoc erat quod diuites in aequum
turbae deduceret, quo non possent antecedere pauperrimum:
illi, cui diuitiae molestae sunt, excogitatum est quemadmodum
etiam caperet aqua luxuriam.
[13,5] Unde ad hoc peruentum
sit ut nulla nobis aqua satis frigida uideretur quae flueret,
dicam. Quamdiu sanus et salubris cibi capax stomachus est
impleturque, non premitur, naturalibus fomentis contentus
est: ubi cotidianis cruditatibus perustus non temporis aestus
sed suos sentit, ubi ebrietas continua uisceribus insedit et praecordia
bile, in quam uertitur, torret, aliquid necessario quaeritur,
quo aestus ille frangatur, qui ipsis aquis incalescit: remediis
incitatur uitium. Itaque non aestate tantum sed et media hieme
niuem bac causa bibunt.
[13,6] Quae huius rei causa est nisi intestinum
malum et luxu corrupta praecordia? Quibus nullum
interuallum umquam, quo interquiescerent, datum est, sed
prandia cenis usque in lucem perductis ingesta sunt et distentos
copia ferculorum ac uarietate comessatio altius mersit; deinde
numquam intermissa intemperantia quicquid animi decoxerat
efferauit et in desiderium semper noui rigoris accendit.
[13,7] Itaque quamuis cenationem uelis ac specularibus muniant
et igne multo doment hiemem, nihilominus stomachus ille solutus
et aestu suo languidus quaerit aliquid quo erigatur. Nam sicut
animo relictos stupentesque frigida spargimus, ut ad sensum
sui redeant, ita uiscera istorum uitiis torpentia nihil sentiunt, nisi
frigore illa uehementiore perusseris.
[13,8] Inde est, inquam, quod
ne niue quidem contenti sunt, sed glaciem, uelut certior illi ex
solido rigor sit, exquirunt ac saepe repetitis aquis diluunt: quae
non e summo tollitur sed, ut uim maiorem habeat et pertinacius
frigus, ex abdito effoditur. Itaque ne unum quidem eius est
pretium, sed habet institores aqua et annonam (pro pudor!)
uariam.
[13,9] Unguentarios Lacedaemonii urbe expulerunt et propere
cedere finibus suis iusserunt, quia oleum disperderent: quid
illi fecissent, si uidissent reponendae niuis officinas et tot iumenta
portandae aquae deseruientia, cuius colorem saporemque
paleis, quibus custodiunt, inquinant?
[13,10] At, dii boni, quam facile
est extinguere sitim sanam! Sed quid sentire possunt emortuae
fauces et occallatae cibis ardentibus? Quemadmodum nihil
illis satis frigidum, sic nihil satis calidum est, sed ardentes
boletos et raptim indumento suo mersatos demittunt paene fumantes,
quos deinde restinguant niuatis potionibus. Videbis, inquam,
quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos,
pallentes et aegros non sorbere solum niuem sed etiam esse et
frusta eius in scyphos suos deicere, ne tepescant inter ipsam
bibendi moram.
[13,11] Sitim istam esse putas? Febris est, et quidem
eo acrior quod non tactu uenarum nec in cutem effuso calore
deprehenditur sed cor ipsum excoquit. Luxuria inuictum
malum et ex molli fluidoque durum atque patiens. Non intellegis
omnia consuetudine uim suam perdere? Itaque nix ista, in
qua iam etiam natatis, eo peruenit usu et cotidiana stomachi
seruitute, ut aquae locum obtineat. Aliquid adhuc quaerite illa
frigidius, quia pro nihilo est familiaris rigor.
Seneca
The Latin Library
The Classics Page