LIBER SECUNDUS
[1,1] Omnis de uniuerso quaestio in caelestia, sublimia, et terreae diuiditur.
Prima pars naturam siderum scrutatur, et magnitudinem, et formam ignium,
quibus mundus includitur : solidumne sit coelum, ac firmae concretaeque materiae,
an ex subtili tenuique nexum ; agatur, an agat ; et infra se sidera habeat, an in
contextu sui fixa ; quemadmodum sol anni uices seruet; an retro flectat : cetera
deinceps his similia.
[1,2] Secunda pars tractat inter coelum terramque uersantia.
Haec sont nubila, imbres, niues, et « humanas motura tonitrua mentes; » quaecumque
aer facit patiturue. Haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt.
Tertia illa pars de agris, terris, arbustis, satis, quaerit, et, ut iurisconsultorum
uerbo utar, de omnibus quae solo continentur.
[1,3] Quomodo, inquis, de terrarum motu quaestionem eo posuisti loco, quo de tonitruis fulgoribusque
dicturus? Quia, cum motus terrae fiat spiritu, spiritus autem sit aer agitatus, etsi subeat terras,
non ibi spectandus est : cogitetur in ea sede, in qua illum natura disposuit.
[1,4] Dicam, quod magis uidebitur mirum : inter coelestia et de terra dicendum erit.
Quare? inquis ; quia cum propria terrae excutimus suo loco, utrum lata sit,
et inaequalis, et enormiter proiecta, an tota in formam pilae spectet, et in
orbem partes suas cogat; alliget aquas, an aquis alligetur ipsa; animal sit, an
iners corpus et sine sensu, plenum quidem spiritus, sed alieni ; et cetera huiusmodi
quoties in manus uenerint, terram sequentur, et in imis collocabuntur.
[1,5] At ubi quaeretur, quis terrae sit situs, qua parte mundi subsederit, quomodo
aduersus sidera coelumque posita sit, haec quaestio cedit superioribus, et, ut ita
dicam, meliorem conditionem sequitur.
[2,1] Quoniam dixi de partibus, in quas omnis rerum naturae materia diuiditur,
quaedam in commune sunt dicenda, et hoc primum praesumendum, inter ea corpora,
a quibus unitas est, aera esse.
[2,2] Quid sit hoc et quare praecipiendum fuerit,
scies si paulo altius repetiero, et dixero aliquid esse continuum, aliquid commissum.
Continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio.
Unitas est sine commissura continuatio, et duorum inter se coniunctorum corporum tactus.
[2,3] Numquid dubium est, quin ex his corporibus quae uidemus tractamusque, quae
aut sentiuntur aut sentiunt, quaedam sint composita?
Illa constant aut nexu, aut aceruatione: ut puta funis, frumentum, nauis.
Rursus non composita: ut arbor lapis.
Ergo concedas oportet ex his quoque quae sensum quidem effugiunt,
ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum.
[2,4] Vide quomodo auribus tuis parcam. Expedire me poteram, si philosophorum lingua uti
uoluissem, ut dicerem unita corpora. Hoc cum tibi remittam, tu inuicem mihi
refer gratiam. Quare istud? si quando dixero unum, memineris me non ad
numerum referre, sed ad naturam corporis, nulla ope externa, sed unitate sua
cohaerentis. Ex hac nota corporum aer est.
[3,1] Omnia que in notitiam nostram cadunt uel cadere possunt, mundus complectitur.
Ex bis quaedam sunt partes, quaedam materiae loco relicta;
desiderat enim omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat.
[3,2] Quid sit hoc, apertius faciam. Pars est nostri oculus, manus, ossa,
nerui. Materia sucus recentis cibi iturus in partes.
Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen
est materia ; praeparat enim is alia, et nihilominus
in numero eorum est quibus totum corpus efficitur.
[4,1] Sic mundi pars est aer, et quidem necessaria.
Hic est enim qui caelum terramque connectit,
qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat.
Separat, quia medius interuenit; iungit quia utrique
per hunc inter se consensus est; supra se dat quicquid
accepit a terris, rursus uim siderum in terrena transfundit.
[4,2] Quasi partem mundi uoco ut animalia
et arbusta. Nam genus animalium arbustorumque
pars uniuersi est, quia in consummationem totius
assumptum et quia non est sine hoc uniuersum.
Vnum autem animal et una arbor quasi pars est,
quia, quamuis perierit, tamen id ex quo perit, totum
est. Aer autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret;
utrique innatus est. Habet autem unitatem quicquid
alicuius rei natiua pars est. Nihil enim nascitur sine unitate.
[5,1] Terra et pars est mundi et materia. Pars
quare sit, non puto te interrogaturum, aut aeque
interroga quare caelum pars sit ; quia scilicet non
magis sine hoc quam sine illa uniuersum potest esse,
quod cum his uniuersum est, ex quibus, id est, tam ex illo quam ex ista,
alimenta omnibus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis diuiduntur.
[5,2] Hinc quidquid est uirium singulis, hinc ipsi mundo
tam multa poscenti subministrantur ; hinc profertur
quo sustineantur tot sidera tam exercita tam auida
per diem noctemque ut in opere ita in pastu. Omnium
quidem rerum natura, quantum in nutrimentum
sui satis sit, apprehendit, mundus autem, quantum
in aeternum desiderabat, inuasit. Pusillum tibi
exemplar magnae rei ponam : oua tantum complectuntur
humoris quantum ad effectum animalis exituri satis est.
[6,1] Aer continuus terrae est et sic appositus
ut statim ibi futurus sit unde illa discesserit. Pars
totius est mundi ; sed tamen, quicquid terra in
alimentum caelestium misit, recipit, ut scilicet
materia, non pars, intellegi debeat ; ex hoc omnis
inconstantia eius tumultusque est.
[6,2] Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut
puluerem, struunt plurimumque a uero recedunt.
Numquam enim nisi contexti per unitatem corporis
nisus est, cum partes consentire ad intentionem
debeant et conferre uires. Aer autem, si in atomos
inciditur, sparsus est ; tendi uero disiecta non possunt.
[6,3] Intentionem aeris ostendent tibi inflata nec
ad ictum cedentia ; ostendent pondera per magnum
spatium ablata gestante uento ; ostendent uoces, quae
remissae claraeque sunt prout aer se concitauit.
Quid enim est uox nisi intentio aeris, ut audiatur,
linguae formata percussu?
[6,4] Quid? cursus et motus omnis, nonne intenti spiritus opera sunt?
Hic facit uim, neruis, uelocitatem currentibus ; hic, cum uehementer
concitatus ipse se torsit, arbusta siluasque,
conuoluit et aedificia tota corripiens in altum
frangit ; hic mare per se languidum et iacens incitat.
[6,5] Ad minora ueniamus. Quis sine intentione spiritus
cantus est? Cornua et tubae et quae aquarum
pressura maiorem sonitum formant quam qui ore
reddi potest, nonne aeris intentione partes suas
explicant? Consideremus quae ingentem uim per
occultum agunt : paruula admodum semina et quorum
exilitas in commissura lapidum locum inuenit in
tantum conualescunt ut ingentia saxa deturbent
et monumenta dissoluant ; scopulos interim rupesque
radices minutissimae ac tenuissimae findunt. Hoc
quid est aliud quam intentio spiritus, sine qua nihil
ualidum et contra quam nihil ualidum est?
[6,6] Esse autem unitatem in aere uel ex hoc intellegi
potest quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid
enim est aliud quod teneat illa quam spiritus?
Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis
est illi motus nisi intentio? Quae intentio nisi ex
unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aere?
Quid autem aliud producit fruges et segetem imbecillam
ac uirentes exigit arbores aut distendit in
ramos aut in altum erigit quam spiritus intentio et unitas?
[7,1] Quidam aera discerpunt et in particulas
diducunt ita ut illi inane permisceant. Argumentum
autem existimant non pleni corporis sed multum
uacui habentis quod auibus in illo tain facilis motus,
quod maximis minimisque per illum transcursus est.
[7,2] Sed falluntur. Nam aquarum quoque similis
facilitas est, nec de unitate illarum dubium est,
quae sic corpora accipiunt ut semper in contrarium
acceptis refluant ; hanc nostri circumstantiam, Graeci
g-antiperistasin appellant. Quae in aere quoque sicut
in aqua fit ; circumsistit enim omne corpus a quo
impellitur. Nihil ergo opus erit admixto inani. Sed haec alias.
[8,1] Nunc autem esse quamdam in rerum natura uehementiam
magni impetus est colligendum.
Nihil enim non intentione uehementius est, tam
mehercule quam nihil intendi ab alio poterit, nisi
aliquid per semet fuerit intentum, - dicimus enim
eodem modo non posse quicquam ab alio moueri, nisi
aliquid fuerit mobile ex semet ; - quid autem est
quod magis credatur ex se ipso habere intentionem
quam spiritus? Hunc intendi quis negabit, cum
uiderit iactari terram cum montibus, tecta murosque,
magnas cum populis urbes, cum totis maria litoribus?
[9,1] Ostendit intentionem spiritus uelocitas eius
et diductio. Oculi statim per multa milia aciem
suam mittunt ; uox una totas urbes simul percutit ;
lumen non paulatim prorepit sed semel uniuersis
rebus infunditur.
[9,2] Aqua autem quemadmodum sine
spiritu posset intendi? Numquid dubitas quin
sparsio illa quae ex fundamentis mediae harenae
crescens in summam usque amphitheatri altitudinem
peruenit cum intentione aquae flat? Atqui nec
manus nec ullum aliud tormentum aquam potest
mittere aut agere quam spiritus ; huic se commodat ;
hoc attollitur inserto et cogente ; contra naturam
suam multa conatur et ascendit, nata defluere.
[9,3] Quid? Nauigia sarcina depressa parum ostendunt
non aquam sibi resistere, quo minus mergantur,
sed spiritum? Aqua enim cederet nec posset pondera
sustinere, nisi ipsa sustineretur. Discus ex loco
superiore in piscinam missus non descendit, sed
resilit ; quemadmodum, nisi spiritu referiente?
[9,4] Vox autem qua ratione per parietum munimenta
transmittitur, nisi quod solido quoque aer inest,
qui sonum extrinsecus missum et accipit et remittit,
scilicet spiritu non aperta tantum intendens,
sed etiam abdita et inclusa, quod illi facere expeditum
est, quia nusquam diuisus est sed per illa
ipsa quibus separari uidetur coit secum? Interponas
licet muros et mediam altitudinem montium,
per omnia ista prohibetur nobis esse peruius, non
sibi. Id enim intercluditur tantum per quod illum
nos sequi possumus.
[10,1] Ipse quidem per ipsum transit quo scinditur, et media
non circumfundit tantum et utrimque cingit, sed permeat.
Ab aethere lucidissimo aer in terram usque
diffusus est, aggilior quidem tenuiorque et altior
terris nec minus aquis, ceterum aethere spissior
grauiorque, frigidus per se et obscurus. Lumen illi calorque aliunde sunt.
[10,2] Sed non per omne spatium sui similis est ; mutatur a proximis.
Summa pars eius siccissima calidissimaque et ob hoc etiam tenuissima
est propter uiciniam aeternorum ignium et
illos tot motus siderum assiduumque caeli circumactum ;
illa pars ima et uicina terris densa et
caliginosa est, quia terrenas exhalationes receptat ;
media pars temperatior, si summis imisque conferas,
quantum ad siccitatem tenuitatemque pertinet,
ceterum utraque parte frigidior.
[10,3] Nam superiora eius calorem uicinorum siderum sentiunt.
Inferiora quoque tepent; primum terrarum halitu, qui multum
secum calidi affert ; deinde quia radii solis replicantur
et, quousque redire potuerunt, id duplicato
calore benignius fouent ; deinde etiam illo spiritu
qui omnibus animalibus arbustisque ac satis calidus
est, nihil enim uiueret sine calore.
[10,4] Adice nunc ignes, non tantum manufactos et certos, sed
opertos terris, quorum aliqui eruperunt, innumerabiles
in obscuro et condito flagrant semper. Hae
tot partes eius fertiles rerum habent quiddam teporis,
quoniam quidem sterile frigus est, calor gignit.
Media ergo pars aeris ab his summota in frigore suo
manet ; natura enim aeris gelida est.
[11,1] Qui cum sic diuisus sit, ima sui parte maxime
uarius et inconstans ac mutabilis est. Circa terras
plurimum audet, plurimum patitur, exagitat et
exagitatur ; nec tamen eodem modo totus afficitur,
sed aliter alibi et partibus inquietus ac turbidus est.
[11,2] Causas autem illi mutationis et inconstantiae alias
terra praebet, cuius positiones hoc aut illo uersae
magna ad aeris temperiem momenta sunt, alias
siderum cursus, ex quibus soli plurimum imputes ;
illum sequitur annus, ad illius flexum hiemes aestatesque
uertuntur. Lunae proximum ius est. Sed
ceterae quoque stellae non minus terrena quam
incumbentem terris spiritum afficiunt et cursu suo
occursuue contrario modo frigora, modo imbres
aliasque terris turbide iniurias mouent.
[11,3] Haec necessarium fuit praeloqui dicturo de
tonitru fulminibusque ac fulgurationibus. Nam cum
in aere fiant, naturam eius explicari oportebat, quo
facilius appareret quid facere aut pati posset.
[12,1] Tria sunt quae accidunt, fulgurationes,
fulmina, tonitrua, quae una facta serius audiuntur.
Fulguratio ostendit ignem, fulminatio emittit. Illa,
ut ita dicam, comminatio est et conatio sine ictu ;
ista iaculatio cum ictu.
[12,2] Quaedam sunt ex his de quibus inter omnes conuenit,
quaedam in quibus diuersae sententiae sunt. Conuenit
de illis, omnia ista in nubibus et e nubibus fieri.
Etiamnunc conuenit et fulgurationes et fulminationes
aut igneas esse aut ignea specie.
[12,3] Ad illa nunc transeamus in quibus lis est. Quidam putant
ignem inesse nubibus ; quidam ad tempus fieri
nec prius esse quam mitti. Ne inter illos quidem qui
praeparant ignem conuenit; alius enim illum
aliunde colligit. Quidam aiunt radios solis intercurrentis
recurrentisque et saepius in se relatos
ignem excitare. Anaxagoras ait illum ex aethere
destillare et ex tanto ardore caeli multa decidere
quae nubes diu inclusa custodiant.
[12,4] Aristoteles multo ante ignem colligi non putat,
sed eodem momento exilire quo fiat. Cuius sententia
talis est. Duae partes mundi in imo iacent, terra et
aqua. Vtraque ex se reddit aliquid terrenus uapor
siccus est et fumo similis, qui uentos, fulmina,
tonitrua facit ; aquarum halitus umidus est et in
imbres et niues cedit.
[12,5] Sed siccus ille terrarum uapor,
unde uentis origo est, cum coaceruatus est, coitu
nubium uehementer a latere eliditur ; deinde, ut
latius, nubes proximas feriet. Haec plaga cum
sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur,
cum flamma uitio lignorum uirentium crepat. Et
illic spiritus habens aliquid umidi secum conglobatusque
rumpitur flamma ; eodem modo spiritus ille,
quem paulo ante exprimi collisis nubibus dixi,
impactus aliis nec rumpi nec exilire silentio potest.
[12,6] Dissimilis autem crepitus fit ob dissimilitudinem
nubium, quarum aliae maiorem. sinum habent, aliae
minorem. Ceterum illa uis expressi spiritus ignis est
qui fulgurationis nomen habet, leui impetu accensus
et uanus. Ante autem uidemus fulgorem quam sonum
audimus, quia oeulorum uelocior sensus est et multum
aures antecedit.
[13,1] Falsam autem opinionem esse eorum qui ignem
in nubibus seruant, per multa colligi potest. Si de
caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tantumdem
semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddiderunt
quare ignis, quem natura sursum uocat,
defluat. Alia enim condicio nostrorum ignium est,
ex quibus fauillae cadunt, quae ponderis aliquid
secum habent ; ita non descendit ignis, sed praecipitatur et deducitur.
[13,2] Huic simile nihil accidit in
illo igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur.
Aut si ulla pars eius exciderit, in periculo totus est,
quia totum. potest excidere quod potest carpi.
Deinde illud quod cadit leue est an graue? Leue
est? Non potest ruere quod cadere leuitas prohibet;
si in abdito suo tenet graue, quomodo
illic esse potuit unde caderet?
[13,3] Quid ergo? non aliqui ignes in inferiora ferri solent, sicut haec
ipsa de quibus quaerimus fulmina? Fateor. Non
eunt tamen, sed feruntur ; aliqua illos potentia
deprimit. Quae non est in aethere ; nihil enim illic
iniuria cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum euenit.
[13,4] Ordo rerum est, et expurgatus ignis in
custodia mundi summa sortitus oras operis pulcherrimi circumit.
Hic descendere non potest, sed ne ab
externo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto
corpori locus est ; certa et ordinata non pugnant.
[14,1] Vos, inquit, dicitis, cum causas stellarum
transuolantium redditis, posse aliquas aeris partes
ad se trahere ignem ex locis superioribus et hoc
ardore accendi. Sed plurimum interest utrum
aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura
non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae
subiacent transilire. Non enim illinc ignis cadit,
quod non potest fieri, sed hic nascitur.
[14,2] Videmus certe apud nos late incendio peruagante quasdam
insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flammam ;
itaque uerisimile est etiam in aere summo id
quod ignis rapiendi naturam habet accendi calore
aetheris superpositi. Necesse est enim ut et imus
aether habeat aliquid aeri simile et summus aer
non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in
diuersum ex diuerso transitus ; paulatim. ista in
confinio uim suam miscent ita ut dubitare possis
aer an hic iam aether sit.
[15,1] Quidam ex nostris existimant aera, cum in
ignem et aquam mutabilis sit, non detrahere aliunde
causas flammarum nouas ; ipse enim se mouendo
accendit et, cum. denses compactosque nubium. sinus
dissipat, necessario uastum in tam magnorum corporum
diruptione reddit sonum. Illa porro nubium
difficulter cedentium pugna aliquid confert ad
concitandum ignem sic quemadmodum ferro ad
secandum aliquid manus confert, sed secare ferri est.
[16,1] Quid ergo inter fulgurationem et fulmen
interest? Dicam. Fulguratio est late ignis explicitus,
fulmen est coactus ignis et in impetum iactus.
Solemus duabus manibus inter se iunctis aquam
concipere et compressa utrimque palma in modum
siponis exprimere. Simile quiddam et illic fieri puta :
nubium inter se compressarum angustiae medium
spiritum eiciunt et hoc ipso inflammant ac tormenti
modo emittunt ; nam ballistae quoque scorpionesque
tela cum sono expellunt.
[17,1] Quidam existimant igneum spiritum per
frigida atque umida meantem sonum reddere. Nam
ne ferrum quidem ardens silentio, tinguitur, sed,
si in aquam feruens massa descendit, cum multo
murmure extinguitur. Ita, ut Anaximenes ait,
spiritus incidens nubibus tonitrua edit et, dum
luctatur per obstantia atque interscissa uadere,
ipsa ignem fuga accendit.
[18,1] Anaximandrus omnia ad spiritum rettulit.
Tonitrua, inquit, sunt nubis ictae sonus. Quare
inaequalia sunt? Quia et ipse ictus inaequalis est.
Quare et sereno tonat? Quia tunc quoque per crassum
et scissum aera spiritus prosilit. At quare aliquando
non fulgurat et tonat? Quia spiritus infirmior
non ualuit in flammam, in sonum ualuit. Quid est
ergo ipsa fulguratio? Aeris diducentis se corruentisque
iactatio languidum ignem nec exiturum
pariens. Quid est fulmen? Acrioris densiorisque spiritus cursus.
[19,1] Anaxagoras ait omnia ista sic fieri ut ex
aethere aliqua uis in inferiora descendat. Ita ignis
impactus nubibus frigidis sonat ; at, cum illas
interscindit, fulget, et minor uis ignium fulgurationes
facit, maior fulmina.
[20,1] Diogenes Apolloniates ait quaedam tonitrua
igne, quaedam spiritu fieri ; illa ignis facit quae
ipse antecedit et nuntiat ; illa spiritus quae sine
splendore crepuerunt.
[20,2] Vtrumque sine altero esse
aliquando concedo, ita tamen ut non discreta
illis potestas sit, sed utrumque ab utroque effici
possit. Quis enim negabit spiritum magno impetu
latum, cum effecerit sonum, effecturum et ignem?
Quis autem non et hoc concedet aliquando ignem quoque
irrumpere posse nubes et non exilire, si plurium
aceruo nubium, cum paucas perscidisset, oppressus
est? Ergo et ignis ibit in spiritum perdetque fulgorem,
et spiritus, dum secta intra incendit.
[20,3] Adice nunc quod necesse est impetus fulminis et
praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo
trahat uentum, cum tam uasto ictu aera inciderit.
Itaque omnia, antequam feriantur, intremesculit
uibrata uento quem ignis ante se pressit.
[21,1] Dimissis nunc praeceptoribus nostris
incipiamus per nos moueri et a confessis transeamus
ad dubia. Quid enim confessi est? Fulmen ignem esse,
aquae fulgurationem, quae nihil aliud est quam
flamma, futura fulmen, si plus uirium habuisset ;
non natura ista sed impetu distant.
[21,2] Esse illum ignem calor ostendit, qui non est nisi ex eo.
Ostendit effectus : magnorum enim saepe incendiorum causa
fulmen fuit ; siluae illo concrematae et urbium
partes ; etiam quae non percussa sunt, tamen
adusta cernuntur ; quaedam uero ueluti fuligine
colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor sulphuris est?
[21,3] Ergo et utramque rem ignem esse
constat et utramque rem inter se meando distare ;
fulguratio enim est non perlatum usque in terras
fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem
usque in terras perductam.
[21,4] Non ad exercendum uerba diutius hoc idem tracto, sed ut
cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem.
Fulmen est quiddam plus quam fulguratio.
Vertamus istud: fulguratio est paene fulmen.
[22,1] Quoniam constat utramque rem ignem
esse, uideamus quemadmodum ignis fieri soleat
apud nos ; eadem enim ratione et supra fit.
Duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide ;
altero si attritu inuenitur, sicut cum duo ligna inter
se diutius trita sunt. Non omnis hoc tibi materia
praestabit, sed idonea eliciendis ignibus: sicut laurus,
hederae et alia in hunc usum nota pastoribus.
[22,2] Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem
modo uel percussae reddant uel attritae. Videamus
quantis procellae uiribus ruant, quanto uertantur
impetu turbines ; id quod obuium, fuit, dissipatur
et rapitur et longe a loco suo proicitur.
[22,3] Quid ergo mirum, si tanta uis ignem excutit uel aliunde
uel sibi? Vides enim quantum feruorem sensura
sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his
tantum debere credi, ac in ui siderum, quorum ingens
et confessa potentia est.
[23,1] sed fortasse nubes quoque in nubes
incitatae fremente uento et leuiter urgente ignem
euocabunt qui explendescat nec exiliat ; minore
enim ni ad fulgurandum opus est quam ad fulminandum.
[23,2] Superioribus collegimus in quantum feruorem
quaedam attrita perducerentur. Cum autem aer
mutabilis in ignem maximis uiribus, id est suis, cum.
in uentum conuersus est, atteratur, credibile est uerisimile,
ignem excuti caducum et cito interiturum, quia non
ex solida materia oritur nec in qua possit consistere.
Transit itaque tantumque habet morae quantum
itineris et cursus : sine alimento proiectus est.
[24,1] Quomodo, inquit, cum dicatis ignis
hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram
petit? Aut falsum est quod de igne dixistis ; est
enim illi aeque sursuin iter quam deorsum.
Vtrumque uerum potest esse. Ignis enim natura in
uerticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit,
sicut a qua natura defertur ; si tamen aliqua uis
accessit quae illam in contrarium circumageret, illo
intenditur unde imbre deiecta est.
[24,2] Fulmen autem cadit eadem necessitate qua excutitur.
ld his ignibus accidit quod arboribus quarum
cacumina, si tenera sunt, ita deorsum trahi possunt ut etiam terram attingant,
sed cum permiseris, in locum suum exilient. Itaque non est quod
eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex uoluntate est.
[24,3] Si ignem permittis ira quo uelit,
caelum, id est leuissimi cuiusque sedem, repetet; ubi
est aliquid quod eum ferat et ab impetu suo auertat,
id non natura, sed seruitus eius fit.
[25,1] Dicis, inquit, nubes attritas edere ignem,
cum sint umidae, immo udae ; quomodo ergo possunt
gignere ignem, quem non magis uerisimile est ex
nube quam ex aqua generari?
[26,1] Ex nube nascitur. Primum in nubibus
non ąqua est, sed aer spissus, ad gignendam aquam
praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam
pronus et uergens. Non est quod existimes eam
tum colligī, tum effundi. Simul et fit et cadit.
[26,2] Deinde, si concessero umidam esse nubem conceptis aquis
plenam, nihil tamen prohibet ignem ex umido quoque
educi, immo ex ipso, quod magis mireris, umore.
Quidam negauerunt in ignem quicquam posse
mutari, priusquam mutatum esset in aquam. Potest
ergo nubes, salua quam continet aqua, ignem parte
aliqua sui reddere, ut saepe alia pars ligni ardet, alia sudat.
[26,3] Nec hoc dico non contraria inter se
ista esse et alterum altero perimi ; sed ubi ualentior
ignis quam umor est, uincit ; rursus, cum copia
umoris exsuperat, tunc ignis sine effectu est ; itaque
non ardent uirentia. Refert ergo quantum aquae
sit ; exigua enim non resistet nec uim ignis impediet.
[26,4] Quidni? Maiorum nostrorum memoria, ut
Posidonius tradidit, cum insula in Aegaeo mari
surgeret, spumabat interdiu mare et fumus ex alto
ferebatur. Nox demum prodebat ignem, non continuum
sed ex interuallis emicantem fulminum more,
quotiens ardor infernus iacentis super undae pondus euicerat.
[26,5] Deinde saxa euoluta rupesque partim
illaesae, quas spiritus, antequam urerentur, expulerat,
partim exesae et in leuitatem pumicis uersae.
Nouissime cacumen exusti montis emicuit. Postea
altitudini adiectum et saxum illud in magnitudinem insulae creuit.
[26,6] Idem nostra memoria Valerio Asiatico consule iterum accidit.
Quorsus haec rettuli? Vt appareret nec extinctum
ignem mari superfuso, nec impetum eius grauitate
ingentis undae prohibitum exire ; ducentorum passuum
fuisse altitudinem Asclepiodotus, auditor Posidonii,
tradidit, per quam. diremptis aquis ignis emersit.
[26,7] Quod si immensa aquarum uis flammarum
ex imo subeuntem uim non potuit opprimere, quanto
minus impedire poterit ignem nubium tenuis umor et roscidus?
Adeo res ista non affert ullam moram ut contra
causa ignium sit ; quos non uidemus emicare nisi
impendente caelo ; serenum sine fulmine est. Non
lial~et istos metus dies purus, ne nox quidem nisī
obscura nubibus.
[26,8] Quid ergo? non aliquando
etiam apparentibus stellis et nocte tranquilla fulgurat?
Sed scias licet, illic nubes esse unde splendor
effertur, quas uideri a nobis terrarum tumor non sinit.
[26,9] Adice nunc quod fieri potest ut nubes summissae
et humiles attritu suo ignem reddant ; qui
in superiora expressus, in parte caeli sincera puraque
uisitur, sed fit in sordida.
[27,1] Tonitrua distinxere quidam ita ut
dicerent unum esse genus cuius graue sit murmur,
quale terrarum motum antecedit clauso uento et
fremente. Hoc quomodo uideatur illis fieri dicam.
[27,2] Cum spiritum intra se clausere nubes, in concauis
partibus earum uolutatus aer similem agit mugitibus
sonum, raucum et aequalem et continuum,
utique ubi etiam umida illa regio est et exitum
claudit ; ideo eiusmodi tonitrua uenturi praenuntia imbris sunt.
[27,3] Aliud genus est acre, quod acerbum
magis dixerim quam sonorum, quale audire solemus,
cum super caput alicuius dirupta uesica est ; talia
eduptur tonitrua, cum conglobata nubes dissoluitur
et eum quo distenta fuerat spiritum emittit. Hic
proprie fragor dicitur, subitus et uehemens. Quo
edito concidunt homines et exanimantur ; quidam
uero uiui stupent et in totum sibi excidunt, quos
uocamus attonitos, uni mentem sonus ille
caelestis loco pepulit.
[27,4] Hic fieri illo quoque modo
potest ut inclusus aer caua nube et motu ipso extenuatus
diffundatur ; deinde, dum. maiorem sibi
locum quaerit, a quibus inuolutus est, sonum patitur.
Quid autem? non, quemadmodum illisae inter se
manus plausum edunt, sic illisarum inter se nubium
sonus potest esse, magnus quia magna concurrunt?
[28,1] Videmus, inquit, nubes impingi
montibus nec sonum, fieri. Primum. omnium non
quocumque modo illisae sunt sonant, sed si apte
compo,sitae ad sonum edendum. Auersas inter se
manus collide, non plaudent ; sed palma cum palma
collata plausum. facit ; et plurimum interest utrum
cauae concutiantur an planae et extentae. Deinde
non tantum ire nubes oportet sed agi magna ui et procellosa.
[28,2] Etiamnunc mons non findit nubem, sed
digerit et primain quamque partem eius soluit. Ne
uesica quidem, quoeumque modo spiritum emisit,
sonat : si ferro diuisa est, sine ullo aurium sensu
exit ; rumpi illam oportet, ut sonet, non secari.
Idem de nubibus dico ; nisi multo impetu dissolutae,
non sonant. Adice nunc quod nubes in
montem actae non franguntur, sed circumfunduntur
et in aliquas partes montis, in arbores, rames, frutices,
aspera saxa et eminentia; et ita discutiuntur, et,
si quem habent spiritum, multifariam emittunt,
qui, nisi uniuersus erumpit, nec crepat.
[28,3] Hoc ut scias, uentus qui circa arborem finditur sibilat, non
tonat ; lato, ut ita dicam, ictu et totum globum
semel dissipante opus est, ut sonitus erumpat qualis auditur, cum tonat.
[29,1] Praeter haec natura aptus est aer ad
uoces. Quidni, cum uox nihil aliud sit quam ictus
aer? Debent ergo nubes utrimque conseri, et cauae
et intentae. Vides enim quanto uocaliora sint uacua
quam plena, quanto intenta quam remissa. Item
tympana et cymbala sonant, quia illa repugnantem
ex ulteriore parte spiritum pulsant, haec et ipso
oere non nisi cauo tinniunt.
[30,1] Quidam, inter quos Asclepiodotus est,
iudicant sic quorundam quoque corporum concursu
tonitrum et fulmina excuti posse. Aetna aliquando
multo igne abundauit, ingentem uim harenae urentis
effudit,, inuolutus est dies puluere, populosque subita
nox terruit. Aiunt tunc plurima fuisse fulmina et
tonitrua quae concursu aridorum corporum facta
sunt, non nubium, quas uerisimile est in tanto feruore
aeris nullas fuisse.
[30,2] Aliquando Cambyses ad Ammonem
misit exercitum, quem harena austro, mota
et more niuis incidens texit, deinde obruit ; tunc
quoque uerisimile est fuisse tonitrum fulminaque
attritu harenae sese affricantis.
[30,3] Non repugnat proposito nostro ista opinio.
Diximus enim utriusque naturae corpora efflare
terras et sicci aliquid et umidi in toto acre uagari ;
itaque si quid tale interuenit, nubem fecit solidiorem
et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texeretur.
Illa frangi potest et edere sonum.
[30,4] Ista quae dixi, sine incendiis uaporantibus aera repleuerunt,
siue uentis terras uerrentibus, necesse est nubem
faciant ante quam sonum. Nubem autem tam arida
quam umida conserunt ; est enim, ut diximus,
nubes spissitudo aeris crassi.
[31,1] Ceterum luira fulminis, si intueri uelis,
opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin
diuina sit illius ac subtilis potentia. Loculis integris
et illaesis conflatur argentum ; manente uagina
gladius ipse liquescit, et inuiolato ligno circa pila
ferrum omne destillat ; stat fracto dolio uinum nec
ultra triduum ille rigor durat.
[31,2] Illud aeque inter adnotanda ponas licet quod et hominum et
ceterorum animalium. quae icta sunt caput spectat ad
exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum
contra fulmina astulae surgunt. Quid quod malarum
serpentium et aliorum. animalium quibus mortifera
uis inest, cum fulmine icta sunt, uenenum omne
consumitur? - Unde, inquit, scis? - In uenenatis
corporibus uermis non nascitur .; fulmine icta
intra paucos dies uerminant.
[32,1] Quid quod futura portendunt, nec unius
tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum
fatorum. sequentium ordinem nuntiant, et quidem
notis euidentibus longeque clarioribus quam si
scriberentur?
[32,2] Hoc inter nos et Tuscos, quibus
summa est fulgurum persequendorum scientia, interest :
nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina
emitti ; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina
emittantur ; nam, cum omnia ad deum referant,
in ea opirione sunt tamquam. non, quia facta sunt,
significent, sed quia significatura sunt, fiant. Eadem
tamen ratione fiunt, siue illis significare propositum,
siue consequens est.
[32,3] Quomodo ergo significant, nisi īdeo mittuntur?
Quomodo aues non in hoc motae ut nobis occurrerent
dextrum. auspicium sinistrumque fecerunt.
Et illas, inquit, deus mouit. Nimis illum
otiosum. et pusillae rei ministrum, facis, si aliis
somnia, aliis exta disponit.
[32,4] Ista nihilominus diuina ope geruntur, si non a deo pennae auium
reguntur nec pecudum, uiscera sub ipsa securi formantur.
Alia ratione fatorum series explicatur indicia uenturi
ubique praemittens, ex quibus quaedam nobis
familiaria, quaedam ignota sunt. Quicquid fit,
alicuius rei futurae signum est. Fortuita et sine
ratione uaga diuinationem non recipiunt ; cuius
rei ordo est, etiam praedictio est.
[32,5] Cur ergo aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum
faceret auspicia, aut coruo et paucissimis auibus,
ceterarum sine praesagio uox est? Quia quaedam
!iondum in artem redacta sunt, quaedam uero ne
redigi quidem possunt ob nin:iium remotam conuersationem ;
ceterum nullum. animal est quod non
motu et occursu suo praedicat aliquid. Non omnia
scilicet, sed quaedam notantur.
[32,6] Auspicium obseruantis est ; ad eum itaque pertinet qui in ea direxit animum.
Ceterum fiunt et illa quae pereunt.
[32,7] Quinque stellarum potestates Chaldaeorum obseruatio excepit
quid? tu tot illa milia siderum iudicas otiosa lucere?
Quid est porro aliud quod errorem maximum incutiat
peritis natalium quam, quod paucis nos sideribus
assignąnt, cum omnia quae supra nos sunt partem
nostri sibi uindicent? Summissiora forsitan propius
in nos uim suam dirigunt et ea quae frequentius
mota aliter nos aliterque prospiciunt. Ceterum
et illa quae aut immota sunt aut propter uelocitatem
uniuerso parem immotis similia non extra ius dominiumque
nostri sunt. Alium aliud aspicit ; distributis
rem offlciis tractant ; non magis autem facile
est scire quid possint, quam dubitari debet an possint.
[33,1] Nunc ad fulmina reuertamur. Quorum
ars in haec tria diuiditur : quemadmodum exploremus,
quemadmodum interpretemur ; quemadmodum
expiemus. Prima pars ad formulam pertinet,
secunda ad diuinationem, tertia ad propitiandos
deos, quos bono fulmine rogare oportet, malo deprecari ;
rogare, ut promissa firment; deprecari, ut remittant minas.
[34,1] Summam esse uim fulminis iudicant,
quia, quicquid alia portendunt, interuentus fulminis
tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec
alterius ostenti significatione mutatur ; quicquid
exta, quicquid aues minabuntur, secundo fulmine
abolebitur; quicquid fulmine denuntiatum est, nec
extis nec aue contraria refellitur.
[34,2] In quo mihi falli uidentur. Quare? Quia uero
uerius nihil est. Si aues futura cecinerunt, non potest
hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura
cecinerunt. Non enim nunc auem comparo et fulmen,
sed duo ueri signa, quae, si uerum significant, paria
sunt. Itaque, quae fulminis interuentus submouet
extorum uel augurii iudicia, male inspecta exta,
male seruata auguria sunt. Non enim refert utrius
rei species maior sit uel natura potentior ; si utraque
res ueri attulit signa, quantum ad hoc, par est.
[34,3] Si dicas flammae maiorem uim esse quam fumi,
non mentieris ; sed, ad indicandum ignem, idem ualet
flamma quod fumus. Itaque si hoc dicunt : « Quotiens
aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum.
erit auctoritas maior », fortasse consentiam. Si hoc
dicunt : « Quamuis altera res uerum praedixisset,
fulminis ictus priora deleuit et ad se fidem. traxit, »
falsum est. Quare? Quia nihil interest quam multa
auspicia sint. Fatum unum est ; quod si bene primo
auspicio intellectum est, secundo non interit: idem est.
[34,4] Ita dico, non refert idem an aliud sit per quod quidem quaerimus,
quoniam de quo quaerimus, idem est.
[35,1] Fatum fulmine mutari non potest. Quidni?
Nam fulmen ipsum fati pars est.
Quid ergo? expiationes procurationesque
quo pertinent, si immutabilia sunt fata? -
Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum, qui
excipiunt ista et nihil uota esse aliud quam aegrae
mentis solacia existimant.
[35,2] Fata aliter ius suum peragunt nec ulla commouentur prece.
Non misericordia flectuntur non gratia. Seruant cursum irreuocabilem:
ingressa ex destinato fluunt. Quemadmodum
rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, nec
moratur quidem, quia priorem superueniens praecipitat,
sic ordinem fati rerum aeterna series rotat,
cuius haec prima lex est, stare decreto.
[36,1] Quid enim intellogis fatum? Existimo
necessitatem rerum omnium actionumque, quam
nulla uis rumpat. Hanc si sacrificiis aut capite niueae
agnae exorari iudicas, diuina non nosti. Sapientis
quoque uiri sententiam negatis posse mutari ;
quanto magis dei, cum sapiens quid sit optimum in
praesentia sciat, illius diuinitati omne praesens sit?
[37,1] Agere nunc causam eorum uolo qui
procuranda existimant fulmina, et expiationes non
dubitant prodesse aliquando ad summouenda pericula,
aliquando ad leuanda, aliquando ad differenda.
[37,2] Quid sit quod sequatur, paulo post persequar ;
interim hoc habent commune nobiscum quod nos
quoque existimamus uota proficere salua ui ac
potestate fatorum. Quaedam enim, a diis immortalibus
ita suspensa relicta sunt ut in bonum uertant,
si admotae diis preces fuerint, si uota suscepta ;
ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in fato est.
[37,3] Aut futurum, inquit, est aut non ;
si est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet.
Si non est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet.
Falsa est ista interrogatīo, quia illam mediam
inter ista exceptionem praeteris : futurum hoc est,
sed si uota suscepta fuerint.
[38,1] Hoc quoque, inquit, ipsum necesse
est fato comprehensum sit ut aut suscīpias uota aut
non. Puta me tibi manus dare et fateri hoc
quoque fato esse comprehensum ut utique fiant uota ;
ideo fient.
[38,2] Fatum est ut hic disertus sit, sed si
litteras didicerit ; at eodera fato continetur ut
litteras discat ; ideo dopendus est. Hic diues erit,
sed si nauigauerit ; at, in illo fati ordine quo patrimonium
illi grande promittitur, hoc quoque protinus
adfatum est ut etiam nauiget ; ideo nauigabit.
Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula,
si expiauerit praedictas diuinitus minas; at hoc :
quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit.
[38,3] Ista nobis opponi solent ut probetur nihil uoluntati
nostrae relictum et omne ius fato traditum.
Cum de ista re agetur, dicam quemadmodum
manente fato aliquid sit in hominis arbitrio ; nunc
uero id de quo agitur explicui, quomodo, si fati
certus est ordo expiationes procurationesque prodigiorum
pericula auertant, quia non cum fato pugnant,
sed et ipsae in lege fati sunt.
[38,4] Quid ergo, inquis, aruspex mihi prodest? Vtique enim expiare mihi
etiam non suadente illo necesse est. - Hoc prodest
quod fati minister est. Sic cum sanitas debeatur
fato, debetur et medico, quia ad nos benelicium fati
per huius manus uenit.
[39,1] Genera fulgurum tria esse ait Caecina,
consiliarium, auctoritatis et quod status dicitur.
Consiliarium ante rem fit sed post cogitationem,
Oum aliquid in animo uersantibus aut suadetur
fulminis ictu aut dissuadetur. Auctoritatis est ubi
post rem factam uenit, quam bono futuram maloue significat.
[39,2] Status est ubi quietis nec agentibus
quicquam nec cogitantibus quidem fulmen interuenit
et aut minatur aut promittit aut monet. Hoc monitorium
uocat, sed nescio quare non idem sit quod
consiliarium, nam et qui monet consilium dat.
[39,3] Sed habeat aliquam distinctionem et ob hoc
separetur a consiliario, quia illud suadet dissuadetque,
hoc solam euitationem impendentis periculi
continet, ut cum timemus ignem, fraudem a proximis,
insidias a seruis.
[39,4] Etiamnunc tamen aliam distinctionem
utriusque uideo : consiliarium est quod cogitanti
factum est, monitorium quod nihil cogitanti ;
habet autem utraque res suam proprietatem : suadetur
deliberantibus ; ultro monentur.
[40,1] Primo omnium non sunt fulminum genera
sed significationum. Nam fulminum genera sunt
illa, quod terebrat, quod discutit, quod urit. Quod
terebrat subtile est et flammeum, oui per angustissimum
fuga est ob sinceram et puram flammae tenuitatem.
[40,2] Quod dissipat conglobatum est et habet
admixtam uim spiritus coacti ac procellosi. Itaque
illud fulmen per id foramen quod ingressum. est
redit et euadīt ; huius late sparsa uis rumpit icta,
non perforat.
[40,3] Tertium illud genus, quod urit,
multum terreni habet et igneum magis est quam
flammeum ; itaque relinquit magnas ignium notas,
quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine
igne fulmen uenit, sed tamen hoc proprie igneum.
dicimus quod manifesta ardoris uestigia imprimit,
quod aut urit aut fuscat.
[40,4] Tribus modis urit : aut afflat et leui iniuria laedit, aut comburit,
aut accendit. Omnia ista urunt sed genere et modo differunt
quodeumque combustum est, utique et ustum est
at quod ustum est, non utique combustum est.
[40,5] Item quod accensum est, - potest enim illud ipso transitu
ignis ussisse, - quis nescit uri quidem nec
ardere, nihil autem ardere quod non et uratur?
Vnum hoc adiciam : potest aliquid esse combustum
nec accensum, potest accensum esse nec combustum.
[40,6] Nunc ad id transeo genus fulminis quo icta
fuscantur ; hoc aut decolorat aut colorat. Utrique
distinctionem suam reddam : decoloratur id cuius
color uitiatur, non mutatur ; coloratur id cuius alia
fit quam fuit facies, tamquam caerulea uel nigra
uel pallida.
[41,1] Haec adhuc Etruscis philosophisque
communia sunt. In illo, dissentiunt quod fulmina
a loue dicunt mitti et tres illi manubias dant.
Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iouis
consilio mittitur. Secundam mittit quidem Iupiter,
sed ex consihi sententia, duodecim enim deos aduocat ;
hoc fulmen boni aliquid. aliquando facit, sed
tunc quoque non aliter quam ut noceat ; ne prodest
quidem impune.
[41,2] Tertiam manubiam idem Iupiter
mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores
et inuolutos uocant, quia uastat in quae incidit et
utique mutat statum priuatum et publicum. quem
inuenit ; ignis enim nihil esse quod fuit patitur.
[42,1] In his prima specie, si intueri uelis, errat
antiquitas. Quid enim tam imperitum est quam
credere fulmina e nubibus Iouem mittere, columnas,
arbores, nonnumquam statuas suas petere, uti, impunitis
sacrilegis, percussis ouibus, incensis aris, pecudes
innoxias feriat, et ad suum consilium a Ioue
deos, quasi in ipso parum consilii sit aduocari? illa laeta
esse et placata fulmina quae solus excutiat, perniciosa
quibus mittendis maior turba numinum intersit?
[42,2] Si a me quaeris quid sentiam, non existimo tam
hebetes fuisse ut crederent Iouem iniquae uoluntatis
aut certae minus peritiae. Vtrum enim tunc cum
emisit ignes quibus innoxia capita percuteret, scelerata
transiret, noluit iustius mittere an non successit?
[42,3] Quid ergo secuti sunt, cum haec dicerent? Ad
coercendos imperitorum animos sapientissimi uiri
iudicauerunt ineuitabilem. metum, ut aliquid supra
nos timeremus. Vtile erat in tanta audacia scelerum
esse aduersus quod nemo sibi satis potens uideretur ;
ad conterrendos itaque cos quibus innocentia nisi
metu non placet posuerunt supra caput uindicem,
et quidem armatum.
[43,1] Quare ergo id fulmen quod solus Iupiter
mittit placabile est, perniciosum id de quo deliberauit
et quod aliis quoque diis auctoribus misit?
Quia Iouem, id est regem, prodesse etiam solum
oportet, nocere non nisi cum pluribus uisum est.
[43,2] Discant hi, quicumque magnam inter homines
adepti sunt potentiam, sine consilio ne fulmen quidem
mitti ; aduocent, considerent multorum, sententias,
nociturum temperent, hoc sibi proponant, ubi aliquid
percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse consillum.
[44,1] In hoc quoque tam imperiti non fuerunt
ut Iouem existimarent tela mutare. Poeticam istud
licentiam decet :
Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum
Saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae.
Tela secunda uocant superi.
[44,2] Illos uero altissimos uiros error iste non tenuit,
ut existimarent louem modo leuioribus fulminibus et lusoriis telis uti.
Sed uoluerunt admonere eos quibus aduersus peccata hominum
fulminandum est non eodem modo omnia esse percutienda ;
quaedam. frangi debere, quaedam allidi ac destringi, quaedam admoueri.
[45,1] Ne hoc quidem crediderunt louem, qualem
in Capitolio et in ceteris aedibus colimus, mittere
manu sua fulmina, sed eundem quem nos louem
intellegunt, rectorem custodemque uniuersi, animum
ac spiritum mundi, operis huius dominum. et artificem,
cui nomen omne conuenit.
[45,2] Vis illum fatum uocare, non errabis ; hic est ex quo suspensa sunt
omnia, causa causarum. Vis illum prouidentiam
dicere, recto dices; est enim cuius consilio huic mundo
prouidetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet.
Vis illum, naturam. uocare, non peccabis ; hic est
ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu uiuimus.
[45,3] Vis illum uocare mundum, non falleris ; ipso enim est hoc
quod uides totum, partibus suis inditus, et se
sustinens et sua. Idem Etruscis quoque uisum est,
et ideo fulmina mitti dixerunt a Ioue quia sine illo nihil geritur.
[46,1] At quare Iupiter aut ferienda transit aut
innoxia ferit? In maiorem me quaestionem uocas,
cui suus dies, suus locus dandus est. Interim. hoc
dico fulmina non mitti a Ioue, sed sic omnia esse
disposita ut etiam quae ab illo non fiunt tamen sine
ratione non fiant, quae illius est. Nam etiamsi
Iupiter illa nunc non facit, Iupiter fecit ut fierent.
Singulis non adest ad omne, sed manum et uim et
causam omnibus dedit.
[47,1] Huic illorum diuisioni non accedo. Aiunt
aut perpetua esse fulmina, aut finita, aut prorogatiua.
Perpetua, quorum significatio in totam
pertinet uitam nec unam rom denuntiat sed contextum
rerum per omnem deinceps aetatem futurarum complectitur ;
haec sunt fulmina quae prima accepto
patrimonio et in nouo hominis aut urbis statu fiunt.
Finita ad diem utique respondent. Prorogatiua sunt
quorum minae differri possunt, auerti tollique non possunt.
[48,1] Dicam quid sit quare huic diuisioni
non consentiam. Nam et quod perpetuum uocant
fulmen finitum est, - aeque enim ad diem respondet
nec ideo minus finitum est quia multa significat - ;
et quod prorogatiuum uidetur finitum est; nam
illorum quoque confessione certum est quousque
impetretur dilatio ; priuata enim fulgura negant
ultra decimum annum, publica ultra tricesimum
posse differri ; hoc modo et ista finita sunt, quia
ultra quod non prorogentur inclusum est. Omnium
ergo fulminum. et omnis euentus dies stata sit ; non
potest enim ulla incerti esse comprehensio.
[48,2] Quae inspicienda sint in fulgure, passim et uage
dicunt, cum possint sic diuidere quemadmodum ab
Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat,
diuisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui,
in qua re, quale, quantum. Haec si digerere in partes
suas uoluero, quid postea faciam? In immensa procedam.
[49,1] Nunc nomina fulgurum quae a Caecina
ponuntur perstringam. et quid de eis sentiam exponam.
Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa
aut non rite facta repetuntur ; monitoria, quibus
docetur quid cauendum sit ; pestifera, quae mortem
exiliumque portendunt ; fallacia, quae per speciem
alicuius boni nocent, - dant consulatum malo
futurum gerciitibus et hereditatem cuius compendium
magno luendum sit incommodo - ; dentanea, quae
speciem periculi sine periculo afferunt ;
[49,2] peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae ;
attestata, quae prioribus consentitint ; atterranea,
quae in eluso fiunt ; obruta, quibus iam prius percussa
nec procurata feriuntur ; regalia, cum forum
tangitur uel comitium uel principalia urbis liberae
loca, quorum significatio regnum ciuitati minatur ;
[49,3] inferna, cum e terra exiliuit ignis ; hospitalia, quae
sacrificiis ad nos louem arcessunt et, ut uerbo eorum
molliore utar, inuitant, - sed non irasceretur
inuitatus ; mine uenire eum inagno inuitantium
periculo affirmant - ; auxiliaria, quae inuocata
sed aduocantium bono ueniunt.
[50,1] Quanto simplicior diuisio est qua utebatur
Attalus noster, uir egregius, qui Etruscorum disciplinam
Graeca subtilitate miscuerat : ex fulminibus
quaedara sunt quae significant id quod ad nos pertinet,
quaedam aut nihil significant aut id cuius
intellectus ad nos non peruenit.
[50,2] Ex his quae significant quaedam sunt laeta, quaedam aduersa,
quaedam nec aduersa nec laeta. Aduersorum
hae species sunt : aut ineuitabilia mala portendunt,
aut euitabilia, aut quae minui possunt,
aut quae prorogari. Laeta aut mansura significant, aut caduca.
[50,3] Mixta aut partem habent boni, partem
mali, aut mala in bonum, bona in malum uertunt.
Nec aduersa nec laeta sunt quae aliquam nobis
actionem significant qua nec terreri nec laetari
debemus, ut peregrinationem in qua nec metus
quicquam nec spei sit.
[51,1] Reuertor ad ea fulmina quae significant
quidem aliquid sed quod ad nos non pertineat,
tamquam iterum eodem anno idem futurum fulmen
quod factum est. Nihil significant fulmina aut id
cuius notitia nos effugit, ut illa quae in uastum mare
sparguntur aut in desertas solitudines ; quorum
significatio uel nulla est uel perit.
[52,1] Pauca adhuc adiciam ad enarrandam uim
fulmīnis. Quae non eodem modo omnem materiam
uexat. Valentiora, quia resistunt, uehementius dissipat ;
cedentia nonnumquam sine iniuria transit :
cum lapide ferroque et durissimis quibusque confligit,
quia uiam necesse est per illa impetu quaerat,
itaque facit qua effugiat ; at teneris et rarioribus
parcit, quamquam flammis opportuna uideantur,
quia transitu patente minus saeuit. Loculis itaque
integris, ut dixi, pecunia quae in his fuit conflata
reperitur, quia ignis tenuissimus per foramina occulta
transcurrit, quicquid autem in tigno solidum inuenit
et contumax uincit.
[52,2] Non uno autem, ut dixi, modo saeuit, sed quid quaeque uis fecerit,
ex ipso genere iniuriae intellegis et fulmen opere cognosces. Interdum
in eadem materia multa diuersa eiusdem fulminis uis facit,
sicut in arbore quod aridissimum urit, quod durissimum. et
solidissimum est terebrat et frangit, summos cortices dissipat, interiores
libros rumpit ac scindit, folia pertundit ac stringit.
Vinum gelat, ferrum et aes fundit.
[53,1] Illud est mirum quod uinum fulmine
gelatum, cum ad priorem habitum redit, potum aut
exanimat aut dementes facit. Quare id accidat
quaerenti mīhi illud occurrit. Inest uis fulmini pestifera ;
ex hoc aliquem remanere spiritum in eo umore
quem coegit congelauitque simile ueri est ; nec enim
alligari potuisset, nisi aliquod illi esset additum uinculum.
[53,2] Praeterea olei quoque et omnis unguenti
taeter post fulmen odor est ; ex quo apparet inesse
quandam subtifissimo igni et contra naturam suam
acto pestilentem potentiam, qua non icta tantum
cadunt sed et afflata. Praeterea quocumque decidit
fulmen, ibi odorem esse sulphuris certum est, qui,
quia natura grauis est, saepius haustus alienat.
[53,3] Sed ad haec uacui reuertemur. Fortasse enim
libebit ostendere quantum omnia ista a philosophia
parente artium fluxere. Illa primum et quaesiuit
causas rerum et obseruauit effectus et, quod in
fulminis inspectione longe melius est, initiis rerum
exitus contulit.
[54,1] Nunc ad opinionem Posidonii reuertor.
E terra terrenisque omnibus pars umida effiatur,
pars sicca et fumida ; haec fulminibus alimentum est,
illa imbribus. Quicquid in aera sicci fumosique peruenit,
id includi se nubibus non fert sed rumpit claudentia ;
inde est sonus quem nos tonitrum, uocamus.
[54,2] In ipso quoque acre quicquid extenuatur, simul
siccatur et calefit ; hoc quoque, si inclusum est,
aeque fugam quaerit et cum. sono euadit, ac modo
uniuersum eruptionem facit eoque uehementius
intonat, modo per partes et minutatim.
[54,3] Ergo tonitrua hic spiritus exprimit, dum aut rumpit nubes,
aut peruolat ; uolutatio autem spiritus in nube
conclusi ualentissimum est atterendi genus.
[55,1] Tonitrua nihil alind sunt quam citi aeris sonitus, qui
fieri, nisi dum aut terit aut rumpitur, non potest.
- Etsi colliduntur inter se, inquit, nubes,
t is quem desideras ictus. - Sed non uniuersus
neque enim tota totis concurrunt, sed partibus partes
nec sonant mollia, nisi illisa duris sint, itaque non
auditur fluctus, nisi impactus est.
[55,2] - Ignis, inquit, missus in aquam sonat, dum extinguitur.
Puta ita esse, pro me est ; non enim ignis tunc sonum
efficit sed spiritus per extinguentia effugiens. Vt dem
tibi et fieri ignem in nube et extingui, a spiritu nascitur et attritu.
[55,3] - Quid ergo, inquit, non
potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere,
in nubem et extingui? - Existimemus posse aliquando et hoc
fieri ; nunc naturalem causam quaerimus et assiduam,
non raram fortuitamque. Puta enim me confiteri uerum esse
quod dicis, aliquando post tonitrua emicare ignes stellis transuersis
et cadentibus similes, non ob hoc tonitrua facta sunt,
sed, cum hoc fieret, tonitrua facta sunt.
[55,4] Clidemos ait fulgurationem speciem inanem
esse, non ignem; sic enim per noctem splendorem
motu remorum uideri. Dissimile est exemplum.
Illic enim splendor intra ipsam aquam apparet ;
hic, qui fit in aere, erumpit et exilit.
[56,1] Heraclitus existimat fulgurationem esse
uelut apud nos incipientium ignium conatum et
primam flammam incertam, modo intereuntem,
modo resurgentem ; haec antiqui fulgetra dicebant.
Tonitrua nos pluraliter dicimus ; antiqui autem
tonitruum dixerunt aut tonum. Hoc apud Caecinam
inuenio, facundum uirum et qui habuisset
aliquando in eloquentia nomen, nisi illum Ciceronis
umbra pressisset.
[56,2] Etiamnunc illo uerbo utebantur
antiqui quo nos producta una syllaba utimur ;
dicimus enim, ut splendére, sic fulgere; at illis ad
significandum hanc e nubibus subitae lucis eruptionem
mos erat correpta media syllaba uti, ut dicerent fulgére.
[57,1] Quid ipse existimem quaeris ; adhuc enim
alienis opinionibus commodaui manum. Dicam.
Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit ;
id euenit ubi in ignem aer extenuatis nubibus uertitur,
nec uires quibus longius prosiliret inuenit.
[57,2] Non miraris, puto, si aera aut motus extenuat aut
extenuatio incendit ; sic liquescit excussa glans funda
et attritu aeris uelut igne, destillat. Ideo plurima
aestate sunt fulmina quia plurimum calidi est ;
facilius autem attritu calidorum ignis existit.
[57,3] Eodem autem modo fit fulgur, quod tantum splendet, et
fulmen, quod mittitur. Sed illi leuior uis alimentique
minus est et, ut breuiter dicam quod sentio, fulmen
est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura
emissa terris in nubes incidit et diu in illarum sinu
uolutata est, nouissime erumpit et, quia uires non
habet, splendor est ;
[57,4] at ubi illa fulgura plus habuere
materiae et malore impetu arserunt, non apparent
tantum, sed decidunt.
[58,1] Quidam existimant utique fulmen reuerti, quidam
subsidere ubi alimenta praegrauauerunt et fulmen
ictu languidiore delatum est.
At quare fulmen subitum apparet nec
continuatur assiduus ignis? Quia celere mirique
motus simul et nubes rumpit et aera incendit, deinde
desinit flamma motu quiescente, Non enim assiduus
est spiritus cursus, ut ignis possit extendi. Sed
quotiens fortius ipsa iactatione se accendit, fugiendi
impetum capit; deinde, cum euasit et pugna desinit,
ex eadem causa modo usque ad terram profertur,
modo ante dissoluitur, si minore ui pressus est.
[58,2] Quare oblique fertur? Quia spiritu constat, -
spiritus autem obliquus est flexuosusque -, et quia
natura ignem sursum uocat, iniuria deorsum premit ;
incipit autem obliquum. esse iter, dum neutra uis
alteri cedit et ignis in superiora nititur, in inferiora
deprimitur.
[58,3] Quare frequenter cacumina montium feriuntur?
Quia opposita sunt nubibus et e caelo cadentibus
per haec transeundum est.
[59,1] Intelligo quid dudum desideres, quid
efflagites. « Malo, inquis, fulmina non timere quam
nosse ; itaque alios doce quemadmodum fiant ;
ego mihi metum illorum excuti uolo, non naturam indicari. »
[59,2] Sequar quo uocas. Omnibus enim rebus
omnibusque sermonibus aliquid salutare miscendum
est. Cum imus per occulta naturae, cum diuina
tractamus, uindicandus est a malis suis animus ac
subinde firmandus, quod etiam eruditis et hoc unum
agentibus necessarium est, non ut effugiamus ictus
rerum, - undique enim in in nos tela iaciuntur, -
sed ut fortiter constanterque patiamur.
[59,3] Inuicti esse possumus, inconcussi non possumus.
Quamquam interim spes subit, inconcussos quoque
esse nos posse. Quemadmodum? inquis. Contemne
mortem, et omnia quae ad mortem ducunt contempta
sunt, siue illa bella sunt, siue naufragia, seu morsus
ferarum, seu ruinarum subito lapsu procidentium pondera.
[59,4] Numquid facere amplius possunt quam
ut corpus ab animo resoluant? Haec nulla diligentia
euitat, nulla felicitas donat, nulla potentia euincit.
Alia uaria sorte disponuntur ; mors omnes
aeque uocat ; iratis diis propitiisque moriendum est.
[59,5] Animus ex ipsa desperatione sumatur. Ignauissima
animalia, quae natura ad fugam genuit, ubi
exitus non patet, temptant pugnam corpore imbelli.
Nullus perniciosior hostis est quam quem audacem
angustiae faciunt, longeque uiolentius semper ex
necessitate quam ex uirtute corrigitur, aut certe
paria conantur animus magnus ac perditus.
[59,6] Cogitemus nos, quantum ad mortem, perditos esse. Et
sumus. Ita est, Lucili; omnes reseruamur ad mortem.
Totum hune quem uides populum, totumque quem
usquam cogitas esse, cito natura reuocabit et condet,
nec de re sed de die quaeritur; eodem citius tardiusue ueniendum est.
[59,7] Quid ergo? Non tibi timidissimus
omnium uidetur et insipientissimus qui magno
ambitu iogat moram mortis? Nonne contemneres
eum qui, inter perituros constitutus, beneficii looo
peteret ut ultimus ceruicem praeberet? Idem
facimus ; magno aestimamus mori tardius.
[59,8] In omnes constitutum est capitale supplicium, et
quidem constitutione iustissima, quod maximum
solet esse solacium extrema passuris ; quorum enim
causa, sors eadem est. Sequeremur traditi a iudice
aut magistratu et carnifici nostro praestaremus
obsequium ; quid interest utrum ad mortem iussi
eamus an ultronei?
[59,9] 0 te dementem et oblitum fragilitatis tuae, si
tunc mortem times cum tonat ! Itane? In hoc salus
tua uertitur? Viues si fulmen effugeris? Petet
te gladius, petet lapis, petet bilis ; non maximum ex
periculis tuis sed speciosissimum fulmen est.
[59,10] Male scilicet actum erit tecum, si sensum mortis tuae
celeritas infinita praeueniet, si mors tua procuratur,
si ne tunc quidem, cum expiras, superuacuus sed
alicuius magnae rei signum es. Male scilicet tecum
agitur, si cum fulmine conderis.
[59,11] Sed pauescis ad caeli fragorem et ad inane nubilum trepidas et,
quotiens aliquid effulsit, expiras. Quid ergo? honestius
putas deiectione perire quam fulmine? Eo itaque
fortior aduersus caeli minas surge et, cum undique
mundus exarserit, cogita nihil habere te tanta morte perdendum.
[59,12] Quodsi tibi parari credis illam
caeli confusionem, illam tempestatum discordiam, si
propter te ingestae illisaeque nubes strepunt, si in
tuum exitium tanta uis ignium excutitur, at tu solacii
loco numera tanti esse mortem tuam.
[59,13] Sed non erit huic cogitationi locus ; casus iste donat metum.
Est inter cetera hoc quoque commodum eius quod
expectationem suam antecedit. Nemo umquam
timuit fulmen, nisi qui effugit.
Seneca
The Latin Library
The Classics Page