LIBER PRIMUS
[1,1] Nunc, ut ad propositum opus ueniam, audi, quid de
ignibus sentiam, quos aer transuersos agit. Magna illos ui excuti
argumentum est, quod obliqui feruntur et praerapida celeritate:
apparet illos non ire sed proici. Ignium multae uariaeque facies
sunt.
[1,2] Aristoteles quoddam genus horum capram uocat: si
me interrogaueris quare, prior mihi rationem reddas oportet,
quare haedi uocentur; si autem, quod commodissimum est,
conuenerit inter nos, ne alter alterum interroget, quod scit illum
respondere non posse, satius erit de re ipsa quaerere quam mirari,
quid ita Aristoteles globum ignis appellauerit capram. Talis enim fuit
forma eius, qui bellum aduersus Persen Paulo gerente a lunari magnitudine
apparuit.
[1,3] Vidimus nos quoque non semel flammam ingentis pilae specie,
quae tamen in ipso cursu suo dissipata est. Vidimus circa diui Augusti
excessum simile prodigium, uidimus eo tempore, quo de Seiano actum est;
nec Germanici mors sine denuntiatione tali fuit.
[1,4] Dices mihi: ´Ergo tu in tantis erroribus es, ut existimes deos mortium
signa praemittere et quicquam in terris esse tain magnum, quod perire
mundus sciat?ª. Erit aliud istius rei tempus: uidebimus an rerum
omnium certus ordo ducatur et alia aliis ita implexa sint, ut
quod antecedit aut causa sit sequentium aut signum; uidebimus
an diis humana curae sint, an series ipsa, quid factura sit, certis
rerum notis nuntiet.
[1,5] Interim illud existimo, eiusmodi ignes existere aere uehementius trito,
cum inclinatio eius in alteram partem facta est et non cessit sed inter se pugnauit:
ex hac uexatione nascuntur trabes et globi et faces et ardores. At cum
leuius collisus et, ut ita dicam, frictus est, minora lumina excutiuntur,
´crinemque uolantia sidera ducuntª.
[1,6] Tunc ignes tenuissimi iter exile designant et caelo producunt.
Ideo nulla sine eiusmodi spectaculis nox est, non enim opus est ad efficienda
ista magno aeris motu. Denique, ut breuiter dicam, eadem ratione
fiunt ista, qua fulmina, sed ui minore: quemadmodum nubes
collisae mediocriter fulgurationes efficient, maiore impetu impulsae fulmina,
sic quanto illas minus presserit minor uis, tanto leuiora fulmina emittent.
[1,7] Aristoteles rationem eiusmodi reddit: ´Varia et multa terrarum orbis expire,
quaedam umida quaedam sicca, quaedam calentia quaedam concipiendis ignibus
idoneaª. Nec mirum est, si terme omnis generis et uaria euaporatio est, cum in
caelo quoque non unus appareat color rerum, sed acrior sit Caniculae
rubor, Martis remissior, Iouis nullus in lucem puram nitore perducto.
[1,8] Necesse est ergo in magna copia corpusculorum, quae terrae eiectant et in
superiorem agunt partem, aliqua in nubes peruenire alimenta ignium,
quae non tantum collisa possint ardere sed etiam afflata radiis
solis. Nam apud nos quoque ramenta sulphure aspersa ignem ex interuallo trahunt.
[1,9] Veri ergo simile est talem materiam inter nubes congregatam facile
succendi et minores maioresue ignes existere, prout plus illis fuit aut minus
uirium. Illud enim stultissimum, existimare aut decidere stellas aut transilire
aut aliquid illis auferri et abradi:
[1,10] nam si hoc fuisset, etiam defuissent; nulla enim nox est, qua non plurimae
ire et in diuersum uideantur abduci. Atqui quo solet quaeque inuenitur loto,
[1,11] ´Quare ergo non etiam interdiu transferuntur?ª. Quid, si dicas stellas interdiu
non esse, quia non apparent? Quemadmodum illae latent et solis fulgore obumbrantur,
sic faces quoque transcurrunt et interdiu, sed abscondit illas diurni luminis
claritas. Si quando tamen tanta uis emicuit, ut etiam aduersus diem uindicare sibi fulgorem
suum possint, apparent.
[1,12] Nostra certe aetas non semel uidit diurnas faces, alias ab oriente in
occidentem uersas, alias ab occasu in ortum. Argumentum tempestatis nautae putant,
cum multae transuolant stellae. Quod si uentorum signum est, ibi est, unde uenti sunt,
id est in aere, qui medius inter lunam terrasque est.
[1,13] In magna tempestate apparere quasi stellae solent uelo insidentes; adiuuari se
tunc periclitantes aestimant Pollucis et Castoris numine, causa autem
melioris spei est, quod iam apparet frangi tempestatem et desinere uentos: alioquin ferrentur
ignes, non sederent.
[1,14] Gylippo Syracusas petenti uisa est stella super ipsam lanceam constitisse.
In Romanorum castris ardere uisa sunt pila, ignibus scilicet in illa delapsis, qui saepe fulminum
modo ferire et animalia solent et arbusta"; sed si minore ui.utuntur, defluunt tantum et
insidunt, non feriunt nec uulnerant. Alii autem inter nubes eliduntur, alii sereno, si aer
ad exprimendos ignes aptus fuit:
[1,15] nam sereno quoque aliquando caelo tonat ex eadem causa qua nubilo,
aere inter se colliso, qui, etiamsi est lucidior ac siccior, coire tamen et facere corpora
quaedam similia nubibus potest, quae percussa reddant sonum. Q,uando ergo fiunt trabes,
quando clipei et uastorum imagines ignibm? Ubi in talem materiam similis incidit causa sed maior.
[2,1] Videamus nunc, quemadmodum fiat is fulgor, qui sidera circumuenit. Memoriae proditum est,
quo die urbem diuus Augustus' Apollonia reuersus intrauit, circa solem uisum coloris
uarii circulum, qualis esse in arcu solet. Hunc Graeci G-halo uocant, nos dicere coronam aptissime
possumus. Quae quemadmodum fieri dicatur, exponam.
[2,2] Cum in piscinam lapis missus est, uidemus in multos orbes aquam discedere et fieri
primum angustissimum orbem, deinde laxiorem ac deinde alios maiores, donec euanescat
impetus et in planitiem immotarum aquarum soluatur; tale quiddam cogitemus fieri etiam in
aere: cum spissior factus est, sentire plagam potest; lux solis aut lunae uel cuiuslibet sideris
incurrens recedere illum in circulos cogito. Nam umor et aer et omne, quod ex ictu formam accipit,
in talem habitum impellitur, qualis est eius, quod impellit; omne autem
lumen rotundum est: ergo et aer in hunc modum lumine percussus exibit.
[2,3] Ob hoc tales splendores Graeci areas uocauerunt, quia fere terendis frugibus
destinata loca rotunda sunt. Non est autem, quod existimemus istas, siue areae siue coronae
sunt, in uicinia siderum fieri. Plurimum enim ab his abstint, quamuis cingere ea et coronare
uideantur: non longe a terra fit talis effigies, quam uisus noster solita imbecillitate deceptus
circa ipsum sidus putat positam.
[2,4] In uicinia autem stellarum et solis nihil tale fieri potest, quia illic tenuis aether est.
Nam formae crassis demum spissisque corporibus imprimi solent, in subtilibus non
habent, ubi consistant aut haereant: in balneis quoque circa lucernam tale quiddam
aspici solet ob aeris densi obscuritatem, frequentissime autem austro, cum caelum maxime
graue et spissum est.
[2,5] Nonnumquam paulatim diluuntur et desinunt, nonnumquam ab aliqua parte
rumpuntur et inde uentum nautici expectant, unde contextus coronae periit: si a septemtrione
discessit, aquilo erit, si ab occidente, fauonius. Quod argumentum est intra eam partem caeli
has fieri coronas, intra quam uenti quoque esse solent: superiora non habent coronas, quia
ne uentos quidem.
[2,6] His argumentis et illud adice, numquam coronam colligi nisi stabili aere et pigro uento;
aliter non solet aspici. Nam qui stat aer, impelli et diduci et in aliquam faciem
fingi potest; is autem qui fluit ne feritur quidem lumine (non enim resistit nec formatur, quia
prima quaeque pars eius dissipatur):
[2,7] numquam ergo ullum sidus talem sibi efligiem circumdabit, nisi cum aer erit
densus atque immotus et ob hoc custodiens incidentem in se rotundi lineam luminis. Nec sine
causa; repete enim exemplum, quod paulo ante' proposui: lapillus
in piscinam aut lacum et alligatam aquam missus circulos facit
innumerabiles; at hoc idem non faciet in flumine (quare? Quia
omnem figuram fugiens aqua disturbat): idem ergo in aere euenit, ut ille, qui manet,
possit figurari, at ille, qui rapitur et currit, non det sui potestatem et omnem ictum
uenientemque formam ex eo turbet.
[2,8] Hae, de quibus dixi, coronae cum dilapsae sunt
aequaliter et in semet ipsae euanuerunt, significatur quies aeris
et otium et tranquillitas; cum ad unam partem cesserunt, illinc
uentus est, unde finduntur; si ruptae pluribus locis surÓt, tempestas fit.
[2,9] Quare id accidat, ex his, quae iam exposui, intellegi potest. Nam si facies
uniuersa subsedit, apparet temperatum esse aera, et sic placidum; si ab una parte
intercisa est, apparet inde aera incumbere: et ideo illa regio uentum dabit. At cum
undique lacerata et concerpta est, manifestum est a pluribus partibus in
illam impetum fieri et inquietum aera hinc atque illinc assilire:
itaque ex hac inconstantia caeli tam multa temptantis et undique laborantis apparet
futura tempestas uentorum plurium.
[2,10] Hae coronae noctibus fere circa lunam et alias stellas notantur, interdiu raro,
adeo ut quidam ex Graecis negauerint omnino eas fieri, cum illos historiae coarguant.
Causa autem raritatis haec est, quod solis fortius lumen est et aer ipse agitatus
ab illo calefactusque solutior: lunae inertior uis est ideoque facilius a circumposito aere sustinetur;
[2,11] aeque cetera sidera infirma sunt nec perrumpere aera ui sua possunt: excipitur
itaque illorum imago et in materia solidiore ac minus cedente seruatur.
Debet enim aer nec tam spissus esse, ut excludat ac summoueat a
se lumen immissum, nec tam tenuis aut solutus, ut nullam uenientibus radiis moram
praebeat. Haec noctibus temperatura contingit, cum sidera circumiectum aera luce leni
non pugnaciter nec aspere feriunt spissioremque, quam solet esse interdiu, inficiunt.
[3,1] At contra arcus nocte non fit aut admodum raro, quia
luna non habet tantum uirium, ut nubes transeat et illis colorem
suffundat, qualem accipiunt sole perstrictae.
Sic enim formam arcus discoloris efficiunt: quia aliae partes
in nubibus tumidiores sunt aliae summissiores, quaedam crassiores,
quam ut solem transmittant, aliae imbecilliores, quam ut
excludant, haec inaequalitas alternis lucem umbramque permiscet et
exprimit illam mirabilem arcus uarietatem.
[3,2] Altera causa arcus eiusmodi redditur: uidemus, cum fistula aliquo loco
rupta est, aquam per tenue foramen elidi, quae sparsa contra solem
oblique positum faciem arcus repraesentat. Idem uidebis
accidere, si quando uolueris obseruare fullonem: cum os aqua
impleuit et uestimenta tendiculis diducta leuiter aspergit, apparet
uarios edi colores in illo aere asperso, quales fulgere in arcu solent.
[3,3] Huius rei causam in umore esse ne dubitaueris (non
fit enim umquam arcus nisi nubilo); sed quaeramus, quemadmodum fiat.
Quidam aiunt esse aliqua stillicidia, quae solem
transmittant, quaedam magis coacta, quam ut transluceant: itaque
ab illis fulgorem reddi, ab his umbram, et sic utriusque intercursu
effici arcum, in quo pars fulgeat, quae solem recipit,
pars obscurior sit, quae exclusit et ex se umbram proximis fecit.
[3,4] Hoc ita esse quidam negant. Poterat enim uerum uideri, si
arcus duos tantum haberet colores, si ex lumine umbraque constaret:
sed nunc,
[3,5] Quidam ita existimant arcum fieri: in ea parte, in qua
iam pluit, singula stillicidia pluuiae cadentis singula esse specula,
a singulis ergo reddi imaginem solis; deinde multas imagines,
immo innumerabiles, et deuexas et in praeceps euntes confundi:
itaque arcum esse multarum solis imaginum confusionem.
[3,6] Hoc sic colligunt: pelues, inquiunt, mille sereno die porte, omnes
habebunt imagines solis; in singulis foliis dispone guttas, singulae
habebunt imaginem solis. At contra ingens stagnum non
amplius habebit quam unam imaginem. Quare? Quia omnis
circumscripta leuitas et circumdata suis finibus speculum est.
Itaque piscinam ingentis magnitudinis insertis parietibus diuide,
totidem illa habebit imagines solis, quot lacus habuerit; relinque
illam sic ut est: diffusa semel tibi imaginem reddet. Nihil refert,
quam exiguus sit umor aut lacus: si determinatus est, speculum
est. Ergo stillicidia illa infinita, quae imber cadens defert, totidem
specula sunt, totidem solis facies habent; hae contra intuenti
perturbatae apparent, nec dispiciuntur interualla, quibus singulae
distant, spatio prohibente discerni; unde pro singulis apparet
una facies turbida ex omnibus.
[3,7] Aristoteles idem iudicat: Ab omni, inquit, leuitate acies
radios suos replicat; nihil autem est leuius aqua et aere:
ergo etiam ab aere spisso uisus noster in nos redit. Ubi uero acies hebes et
infirma est, qualislibet aeris ictu deficiet. Quidam itaque hoc
genere ualetudinis laborant, ut ipsi sibi uideantur occurrere, ut
ubique imaginem suam cernant. Quare? Quia infirma uis oculorum
non potest perrumpere ne sibi quidem proximum aera sed resilit.
[3,8] Itaque quod in aliis efficit densus aer, in his facit omnis;
satis enim ualet qualiscumque ad imbecillam aciem repellendam.
Longe autem magis uisum nobis nostrum remittit aqua, quia crassior
est et peruinci non potest, sed radios luminum nostrorum moratur et eo,
unde exierunt, reflectit. Ergo cum multa stillicidia sint, totidem
specula sunt; sed quia parua sunt, solis colorem sine figura exprimunt.
Deinde cum in stillicidiis innumerabilibus et sine interuallo
cadentibus reddatur idem color, incipit facies esse non multarum
imaginum et intermissarum, sed unius longae atque continuae.
[3,9] "Quomodo", inquis, "tu mihi multa milia imaginum istic
esse dicis, ubi ego nullam uideo? Et quare, cum solis color unus
sit, imaginum diuersus est?" Ut et haec, quae proposuisti, refellam
et alia, quae non minus refellenda sunt, illud dicam oportet:
nihil esse acie nostra fallacius non tantum in his, a quibus
subtiliter peruidendis illam locorum diuersitas submouet, sed etiam
in his quoque, quae ad manum cernit: remus tenui aqua tegitur
et fracti speciem reddit; poma per uitrum aspicientibus multo
maiora sunt; columnarum interualla porticus longior iungit.
[3,10] Ad ipsum solem reuertere: hunc, quem toto terrarum orbe
maiorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes uiri
pedalem esse contenderent; quem uelocissimum omnium
scimus, nemo nostrum moueri uidet, nec ire crederemus, nisi
appareret isse. Mundum ipsum praecipiti uelocitate labentem et
ortus occasusque intra momentum temporis reuoluentem nemo
nostrum sentit procedere. Quid ergo miraris, si oculi nostri
imbrium stillicidia non separant et ex ingenti spatio intuentibus
minutarum imaginum discrimen interit?
[3,11] Illud dubium esse nulli potest, quin arcus
imago solis sit roscida et caua nube
concepta. Quod ex hoc tibi appareat: numquam non aduersa
soli est, sublimis aut humilis, prout ille se submisit aut sustulit, in
contrarium mota; illo enim descendente altior est, alto depressior.
Saepe talis nubes a latere solis est nec arcum efficit, quia
non ex recto imaginem trahit.
[3,12] Varietas autem non ob aliam causam fit, quam quia
pars coloris sole est, pars a nube: in illa umor modo caeruleas
lineas modo uirides modo purpurae similes et luteas aut
igneas ducit, duobus coloribus hanc uarietatem efficientibus,
remisso et intento. Sic enim et purpura eodem conchylio non in
unum modum exit: interest, quamdiu macerata sit, crassius
medicamentum an aquatius traxerit, saepius mersa sit et excocta an
semel tincta.
[3,13] Non est ergo mirum si, cum duae res sint, sol
et nubes, id est corpus et speculum, tam multa genera colorum
exprimuntur, quam multis generibus possunt ista incitari aut
relanguescere: alius est enim color ex igneo lumine, alius ex obtunso
et leniore.
[3,14] In aliis rebus uaga inquisitio est, ubi non habemus,
quod manu tenere possimus, et late coniectura mittenda
est; hic apparet duas causas esse arcus, solem nubemque, quia
nec sereno umquam fit nec nubilo ita, ut sol lateat: ergo utique
ex his est, quorum sine altero non est.
[4,1]
plano legi possint.
[4,2] Inter argumenta sic nascentis arcus pono,
quod celerrime nascitur. Ingens enim uariumque corpus intra
momentum subtexitur caelo et aeque celeriter aboletur; nihil
autem tam cito redditur quam a speculo imago; non enim facit
quicquam sed ostendit.
[4,3] Parianus Artemidorus adicit
etiam, quale genus nubis esse debeat, quod talem solis imaginem
reddit: Si speculum, inquit, concauum feceris, quod sit
sectae pilae pars, si extra medium constiteris, quicumque iuxta
te steterint, inuersi tibi uidebuntur et propiores a te quam a speculo;
[4,4] idem, inquit, euenit, cum rotundam et cauam nubem
intuemur
[5,1] Contra haec illa dicuntur. De speculis duae opiniones
sunt: alii enim in illis simulacra cerni putant, id est corporum
nostrorum figuras a nostris corporibus emissas ac separatas; alii
non aiunt imagines in speculo sed ipsa aspici corpora retorta
oculorum acie et in se rursus reflexa. Nunc nihil ad rem pertinet,
quomodo uideamus quodcumque uidemus;
[5,6] sed, quae modo
[5,3] Deinde cum uelis speculum inesse aeri,
des oportet mihi eandem leuitatem corporis, eandem aequalitatem,
eandem nitorem. Atqui nullae nubes habent similitudinem
speculi: per medias saepe transimus nec in illis nos cernimus; qui
montium summa conscendunt, despectant nubem nec tamen
imaginem in illa suam aspiciunt.
[5,4] "Singula stillicidia singula
specula sunt". Concedo; sed illud nego, ex stillicidiis constare
nubem. Habet enim quaedam, ex quibus fieri stillicidia possint,
non ipsa; ne aquam quidem habent nubes sed materiam futurae
aquae.
[5,5] Concedamus tibi et guttas innumerabiles nubibus
inesse et illas faciem reddere: non tamen unam omnes reddunt,
sed singulae singulas. Deinde inter se specula coniunge: in unam
imaginem non coibunt, sed unumquodque in se similitudinem
uisae rei claudet. Sunt quaedam specula ex multis minutisque
composita, quibus si unum ostenderis hominem, populus apparet
unaquaque particula faciem suam exprimente; haec cum sint
coniuncta et simul collocata, nihilominus seducunt imagines
suas et ex uno quidem turbam efficiunt, ceterum cateruam illam
non confundunt sed diremptam in facies singulas distrahunt:
arcus auteur uno circumscriptus est ductu, una totius est facies.
[5,6] Quid ergo?, inquit. Non et aqua rupta fistula sparsa et remo
excussa habere quiddam simile his, quos uidemus in arcu, coloribus
solet? Verum est, sed non ex hac causa, ex qua tu uideri
uis, quia unaquaeque stilla recipiat imaginem solis. Citius enim
cadunt stillae, quam ut concipere imagines possint: standum est,
ut id, quod imitantur, excipiant. Quid ergo fit? Colorem, non
imaginem ducunt. Alioquin, ut ait Nero Caesar disertissime,
"colla Cytheriacae splendent agitata columbae"
et uariis coloribus pauonum ceruix, quotiens aliquo deflectitur,
nitet: numquid ergo dicemus specula eiusmodi plumas, quarum
omnis inclinatio in colores nouos transit?
[5,7] Non minus nubes
diuersam naturam speculis habent quam aues, quas rettuli, et
chamaeleontes, et reliqua animalia, quorum color aut ex ipsis
mutatur, cum ira uel cupidine incensa cutem suam uariant umore
suffuso, aut positione lucis, quam prout rectam uel obliquam
receperunt, ita colorantur.
[5,8] Quid enim simile speculis habent
nubes, cum illa non perluceant, hae transmittant lucem, illa
densa et coacta, hae rarae sint; illa eiusdem materiae tota, hae e
diuersis temere compositae et ob hoc discordes nec diu cohaesurae?
Praeterea uidemus ortu solis partem quandam caeli rubere,
uidemus nubes aliquando ignei coloris: quid ergo prohibet,
quomodo hunc unum colorem accipiunt solis occursu, sic
multos ab illis trahi, quamuis non habeant speculi potentiam?
[5,9] Modo, inquit, inter argumenta ponebas semper arcum contra
solem excitari, quia ne a speculo quidem imago redderetur nisi
aduerso. Hoc, inquit, commune nobis est: nam quemadmodum
opponendum est speculo id, cuius in se imaginem transferat, sic,
ut nubes infici possint, ita sol ad hoc apte ponendus est; non
enim idem facit, undecumque effulsit, et ad hoc opus est radiorum
idoneus ictus.
[5,10] Haec dicuntur ab his, qui uideri uolunt nubem colorari.
Posidoniu et hi, qui speculari ratione talem effici iudicant
uisum, hoc respondent: "Si ullus esset in arcu color, permaneret
et uiseretur eo manifestius, quo propius: nunc imago arcus, ex
longinquo clara, interit, cum ex uicino uentum est."
[5,11] Huic contradictioni non consentio, cum ipsam sententiam probem.
Quare? Dicam: quia coloratur quidem nubes, sed ita, ut color
eius non undique appareat (nam ne ipsa quidem undique apparet;
nubem enim nemo, qui in ipsa est, uidet): quid ergo mirum,
si color eius non uidetur ab eo, a quo ipsa non uisitur? Atqui
ipsa, quamuis non uideatur, est: ergo et color. Ita non est argumentum
falsi coloris, quod apparere accedentibus desinit. Idem
enim in ipsis euenit nubibus, nec ideo falsae sunt,
quia non uidentur.
[5,12] "Praeterea, cum dicitur tibi nubem sole suffectam,
non dicitur tibi colorem illum inustum esse uelut duro corpori et
stabili ac manenti, sed ut fluido et uago et nihil amplius quam
breuem speciem recipienti. Sunt etiam quidam colores, qui ex
interuallo uim suam ostendunt: purpuram Tyriam, quo melior
est saturiorque, eo altius oportet teneas, ut fulgorem suum
intendat. Non tamen ideo non habet colorem illa, quia, quem
optimum habet, non quomodocumque explicatur ostendit."
[5,13 In eadem sententia sum qua Posidonius, ut arcum iudicem
fieri nube formata in modum concaui speculi et rotundi, cui
forma sit partis e pila secta. Hoc probari, nisi geometrae adiuuerint,
non potest, qui argumentis nihil dubii relinquentibus docent
solis illam esse effigiem non similem. Neque enim
ommia ad uerum specula respondent.
[5,14] Sunt, quae uidere extimescas (tantam deformitatem
corrupta facie uisentium reddunt, seruata similitudine in peius);
sunt, quae cum uideris, placere tibi uires tuae possint (in tantum
lacerti crescunt et totius corporis super humanam magnitudinem
habitus augetur); sunt, quae dextras facies ostendant, sunt, quae
sinistras, sunt, quae detorqueant et uertant: quid ergo mirum
est eiusmodi speculum in nube quoque fieri, quo solis species uitiosa reddatur?
[6,1] Inter cetera argumenta et hoc erit, quod numquam
maior arcus dimidio circulo apparet et quod eo minor est, quo
altior sol...
[6,2] Quare tamen, si imago solis est arcus, longe ipso sole
maior apparet? Quia est alicuius speculi natura talis, ut maiora
multo, quae uidit, ostendat et in portentuosam magnitudinem
augeat formas, alicuius inuicem talis, ut minuat.
[6,3] Illud mihi dic, quare in orbem eat facies, nisi orbi
redditur? Dices enim fortasse, unde sit illi color uarius:
unde talis figura sit, non dices, nisi
aliquod exemplar, ad quod formetur, ostenderis. Nullum autem
quam solis est, a quo cum tu quoque fatearis illi colorem dari,
sequitur, ut et detur forma. Denique inter me teque conuenit colores
illos, quibus caeli regio depingitur, a sole esse; illud unum inter
nos non conuenit: tu dicis illum colorem esse, ego uideri; qui
siue est, siue uidetur, a sole est. Tu non expedies, quare color ille
subito desinat, cum omnes fulgores paulatim discutiantur.
[6,4] Pro me est et repentina eius facies et repentinus interitus:
proprium enim hoc speculi est, in quo non per partes struitur quod
apparet, sed statim totum fit; aeque cito omnis imago aboletur
in illo quam ponitur. Nihil enim aliud ad ista efficienda uel
remouenda opus est quam ostendi et abduci. Non est ergo propria
in ista nube substantia, nec corpus est sed mendacium et sine re
similitudo. Vis scire hoc ita esse? Desinet arcus, si obtexeris
solem. Oppone, inquam, soli alteram nubem: huius uarietas interibit.
[6,5] At maior aliquanto est arcus quam sol. Dixi modo fieri
specula, quae multiplicent omne corpus, quod imitantur. Illud
adiciam, omnia per aquam uidentibus longe esse maiora:
litterae quamuis minutae et obscurae per uitream pilam aqua
plenam maiores clarioresque cernuntur; poma formosiora quam
sunt uidentur, si innatant uitro. Sidera ampliora per nubem
aspicienti uidentur, quia acies nostra in umido labitur nec
apprehendere quod uult fideliter potest. Quod manifestum fiet, si
poculum impleueris aqua et in id conieceris anulum: nam cum
in ipso fundo anulus iaceat, facies eius in summa aqua redditur.
[6,6] Quicquid uidetur per umorem, longe amplius uero est: quid
mirum maiorem reddi imaginem solis, quae in nube umida uisitur,
cum ex duabus causis hoc accidat? Quia in nube est aliquid
uitro simile, quod potest perlucere, est aliquid et aquae, quam,
etiamsi nondum habet, iam parat, id est similis eius natura est,
in quam ex sua uertatur.
[7,1] ´Quoniam', inquit, ´uitri fecisti mentionem, ex hoc
ipso argumentum contra te sumam. Virgula solet fieri uitrea,
striata uel pluribus angulis in modum clauae torosa: haec si in
transuersum solem accipit, colorem talem, qualis in arcu uideri
solet, reddit, ut scias non imaginem hic solis esse sed coloris
imitationem ex repercussu'.
[7,2] Primum in hoc argumento multa pro
me sunt: quod apparet a sole fieri; quod apparet leue quiddam
esse debere et simile speculo, quod solem repercutiat; deinde
quod apparet non fieri ullum colorem sed speciem falsi coloris,
qualem, ut dixi, columbarum ceruix et sumit et ponit, utcumque
deflectitur. Hoc autem et in speculo est, cui nullus inditur
color, sed simulatio quaedam coloris alieni.
[7,3] Unum hoc tantum mihi soluendum est,
quod non uisitur in ista uirgula solis
imago; cuius bene exprimendae capax non est: ita conatur quidem
reddere imaginem, quia leuis est materia et ad hoc habilis,
sed non potest, quia enormiter facta est. Si apta fabricata foret,
totidem redderet soles, quot habuisset in se toros. Quae quia discernuntur
inter se nec satis in uicem speculi nitent, incohant
tantum imagines nec exprimunt et ob ipsam uiciniam turbant et
in speciem coloris unius adducunt.
[8,1] At quare arcus non implet orbem, sed pars dimidia
eius uidetur, cum plurimum porrigitur incuruaturque? Quidam
ita opinantur: "Sol, cum sit multo altior nubibus, a superiore
illas tantum percutit parte; sequitur, ut inferior pars earum non
tingatur lumine: ergo cum ab una parte solem accipiant, unam
eius partem imitantur, quae numquam dimidia maior est."
[8,2] Hoc argumentum parum potens est. Quare? Quia, quamuis sol
ex superiore parte sit, totam tamen percutit nubem, ergo et tingit.
Quidni? cum radios transmittere soleat et omnem densitatem perrumpere.
Deinde contrariam rem proposito suo dicunt.
Nam si superior est sol et ideo superiori tantum parti nubium
affunditur, numquam terra tenus descendet arcus: atqui usque in
humum demittitur.
[8,3] Praeterea numquam non contra solem
arcus est; nihil autem ad rem pertinet, supra infraue sit, quia
totum quod contra est latus uerberatur. Deinde aliquando arcum
et occidens facit; tum certe ex inferiore parte nubes ferit terris
propinquus: atqui et tunc dimidia pars est, quamuis solem nubes
ex humili et sordido accipiant.
[8,4] Nostri, qui sic in nube, quomodo in speculo,
lumen uolunt reddi, nubem cauam faciunt et
sectae pilae partem, quae non potest totum orbem reddere, quia
ipsa pars orbis est. Proposito accedo, argumento non consentio.
Nam si in concauo speculo tota facies oppositi orbis exprimitur,
et in semiorbe nihil prohibet totam aspici pilam.
[8,5] Etiamnunc diximus circulos apparere soli lunaeque in
similitudinem arcus circumdatos: quare ille circulus iungitur, in arcu
numquam? Deinde quare semper concauae nubes solem accipiunt, non aliquando planae et tumentes?
[8,6] Aristoteles ait post autumnale
aequinoctium qualibet hora diei arcum fieri,
aestate non fieri nisi aut incipiente aut inclinato die. Cuius rei
causa manifesta est: primum, quia media diei parte sol calidissimus
nubes euincit nec potest imaginem suam ab his recipere
quas scindit; at matutino tempore aut uergens in occasum minus
habet uirium, ideo a nubibus sustineri et repercuti potest.
[8,7] Deinde cum arcum facere non soleat nisi aduersus his, in quibus
facit nubibus, cum breuiores dies sunt, semper obliquus est: itaque
qualibet diei parte, etiam cum altissimus est, habet aliquas
nubes, quas ex aduerso ferire possit. At temporibus aestiuis super
nostrum uerticem fertur: itaque medio die excelsissimus terras
rectiore aspicit linea, quam ut ullis nubibus possit occurrere';
omnes enim sub se tunc habet.
[8,8] Ut ait Vergilius noster: "et bibit ingens arcus", cum aduentat
imber; sed non easdem, undecumque apparuit, minas affert:
a meridie ortus magnam uim aquarum uehet (uinci enim
nubes non potuerunt ualentissimo sole, tantum illis est uirium); si circa occasum refulsit,
rorabit et leuiter impluet; si ab ortu circaue surrexit, serena promittit.
[9,1] Nunc de uirgis dicendum est, quas non minus pictas
uariasque aeque pluuiarum signa solemus accipere. In quibus
non multum operae consumendum est, quia uirgae nihil aliud
sunt quam imperfecti arcus. Nam facies illis est quidem picta,
sed nihil curuati habens: in rectum iacent.
[9,2] Fiunt autem iuxta solem fere in nube umida et iam se
spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color; tantum
ffigura mutatur, quia nubium quoque, in quibus extenduntur, alia est.
[10,1] Similis uarietas in coronis est; sed hoc differunt,
quod coronae ubique fiunt, ubicumque sidus est, arcus non nisi
contra solem, uirgae non nisi in uicinia solis. Possum et hoc modo
differentiam omnium reddere: coronam si diuiseris, arcus
erit; si direxeris, uirga. In omnibus color multiplex, ex caeruleo
fuluoque uarius. Virgae soli tantum adiacent, arcus solares lunaresque sunt, coronae
omnium siderum.
[11,1] Aliud quoque uirgarum genus apparet, cum radii
per angusta foramina nubium tenues et intenti distantesque
inter se diriguntur: et ipsi signa imbrium sunt.
[11,2] Quomodo nunc me hoc loco geram? Quid uocem
imagines solis? Historici soles uocant et binos ternosque apparuisse
memoriae tradunt; Graeci parhelia appellant, quia in
propinquo fere a sole uisuntur aut quia accedunt ad aliquam
similitudinem solis. Non enim totum imitantur sed magnitudinem
eius figuramque: ceterum nihil habent ardoris hebetes et
languidi. His quod nomen imponimus? An facio quod Vergilius,
qui dubitauit de nomine, deinde id, de quo dubitauerat, posuit?
"Et quo te nomine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis."
Nihil ergo prohibet illas parhelia uocari.
[11,3] Sunt autem imagines solis in nube spissa et incurua
in modum speculi. Quidam
parhelion ita definiunt: nubes rotunda et splendida similisque
soli. Sequitur enim illum nec umquam longius relinquitur,
quam fuit, cum apparuit. Num quis nostrum miratur, si solis effigiem
in aliquo fonte aut placido lacu uidit? Non, ut puto. Atqui
tam in sublimi facies eius quam inter nos potest reddi, si modo
idonea est materia, quae reddat.
[12,1] Quotiens defectionem solis uolumus deprehendere,
ponimus pelues, quas aut oleo aut pice implemus, quia pinguis
umor minus facile turbatur et ideo quas recipit imagines seruat;
apparere autem imagines non possunt nisi in liquido et immoto.
Tunc solemus notare, quemadmodum luna soli se opponat
et illum tanto maiorem obiecto corpore abscondat, modo ex
parte, si ita competit, ut in latus eius incurreret, modo totum;
haec dicitur perfecta defectio, quae stellas quoque ostendit et
intercipit lucem, tunc scilicet cum uterque orbis sub eodem
libramento stetit.
[12,2] Quemadmodum ergo utriusque imago in terris
aspici potest, ita in aere, cum sic coactus aer et limpidus constitit,
ut faciem solis acciperet. Quam et aliae nubes accipiunt sed
transmittunt, si aut mobiles sunt aut rarae aut sordidae: mobiles
enim spargunt illam; rarae emittunt; sordidae turpesque non
sentiunt, sicut apud nos imaginem maculosa non reddunt.
[13,1] Solent et bina fieri parhelia eadem ratione. Quid
enim impedit, quommus tot sint, quot nubes fuerint aptae ad
exhibendam solis effigiem? Quidam in illa sententia sunt, quotiens
duo simulacra talia existunt, ut iudicent in illis alteram solis
imaginem esse, alteram imaginis. Nam apud nos quoque cum
plura specula disposita sunt ita, ut alteri sit conspectus alterius,
omnia implentur, et una imago a uero est, ceterae imaginem
effigies sunt; nihil enim refert, quid sit quod speculo ostendatur:
quicquid uidet, reddit. Ita illic quoque in sublimi, si sic nubes
fors aliqua disposuit, ut inter se conspiciant, altera nubes solis
imaginem, altera imaginis reddit.
[13,2] Debent autem hae nubes,
quae hoc praestant, densae esse, leues, splendidae, planae, naturae
solidae. Ob hoc omnia eiusmodi simulacra candida sunt, et
similia lunaribus circulis, quia ex percussu oblique accepto
sole resplendent: nam si infra solem nubes fuerit et propior, ab
eo dissipatur; longe autem posita radios non remittet nec imaginem
effciet.
[13,3] Pluuiarum autem et hi soles (utar enim historica lingua) indicia sunt,
utique si a parte austri constiterunt, unde maxime nubes ingrauescunt;
cum utrimque solem cinxit talis effigies, tempestas, si Arato credimus, surgit.
[14,1] Tempus est alios quoque ignes percurrere, quorum
diuersae figurae sunt. Aliquando emicat stella, aliquando
ardores sunt, hi nonnumquam fixi et haerentes nonnumquam uolubiles.
Horum plura genera conspiciuntur: sunt bothyni, cum uelut corona
cingente introrsus ingens caeli recessus est similis effossae
in orbem specus; sunt pithiae, cum magnitudo uasti rotundique
ignis dolio similis uel fertur uel uno loco flagrat; sunt chasmata,
cum aliquod spatium caeli desedit et flammam uelut dehiscens
in abdito ostentat.
[14,2] Colores quoque horum omnium
plurimi sunt: quidam ruboris acerrimi, quidam euanidae ac
leuis flammae, quidam candidae lucis, quidam micantes, quidam
aequaliter et sine eruptionibus aut radiis fului; uidemus ergo
"stellarum longos a tergo albescere tractus".
[14,3] Hae uelut stellae exiliunt et transuolant uidenturque longum
ignem porrigere propter immensam celeritatem, cum acies nostra
non discernat transitum eorum, sed, quacumque cucurrerunt,
id totum igneum credat. Tanta est enim uelocitas motus,
ut partes eius non dispiciantur, summa prendatur: intellegimus
magis qua ierit stella quam qua eat.
[14,4] Itaque uelut igne continuo totum
iter signat, quia uisus nostri tarditas non subsequitur
momenta currentis, sed uidet simul et unde exiluerit et quo peruenerit.
Quod fit in fulmine: longus nobis uidetur ignis eius, quia
cito spatium suum transilit, et oculis nostris occurrit uniuersum
per quod deiectus est; at ille non est extenti corporis per
omne, qua uenit. Neque enim tam longa et extenuata in impetum ualent.
[14,5] Quomodo ergo prosiliunt? Attritu aeris ignis incensus
uento praeceps impellitur; non semper tamen uento attrituue
fit, nonnumquam et aliqua opportunitate aeris nascitur:
multa enim sunt in sublimi sicca calida terrena, inter quae oritur
et pabulum suum subsequens defluit ideoque uelociter rapitur.
[14,6] At quale color diuersus est? Quia refert quale sit id, quod
incenditur, quantum et quam uehemens, quo incenditur. Ventum autem
significant eiusmodi lapsus et quidem ab ea parte, qua erumpunt.
[15,1] ´Fulgores', inquis, ´quomodo fiunt, quos Graeci G-sela
appellent?' Multis, ut aiunt, modis: potest illos uentorum uis
edere, potest superioris caeli feruor (nam cum late fusus sit ignis,
inferiora aliquando, si sunt idonea accendi, corripit); potest
stellarum motus cursu suo excitare ignem et in subiecta transmittere.
Quid porro? Non potest fieri, ut aer uim igneam usque
in aethera elidat, ex qua fulgor ardorue sit uel stellae similis excursus?
[15,2] Ex his fulgoribus quaedam praeceps eunt similia
prosilientibus stellis, quaedam certo loco permanent et tantum
lucis emittunt, ut fugent tenebras ac diem repraesentent, donec
consumpto alimento primum obscuriora sint, deinde flammae
modo, quae in se cadit, per assiduam deminutionem redigantur
ad nihilum. Ex his quaedam in nubibus apparent, quaedam supra nubes,
cum aer spissus ignem, quem propior terris diu pauerat, usque in sidera expressit.
[15,3] Horum aliqua non patiuntur moram sed
transcurrunt aut extinguntur subinde, qua
reluxerant: haec fulgura dicuntur, quia breuis illorum facies et
caduca est nec sine iniuria decidens; saepe enim fulminum noxas
ediderunt. Ab his tacta nos dicimus
[15,4] At quibus longior mora est et ignis fortior motumque caeli sequens
aut etiam proprios cursus agunt, cometas nostri putant, de
quibus dictum est. Horum genera sunt pogoniae et cyparissiae et
lampades et alia omnia, quorum ignis in exitu sparsus est;
dubium, an inter hos ponantur trabes et pithiae raro uisi: multa
enim conglobatione ignium indigent, cum ingens illorum orbis
aliquantum matutini amplitudinem solis exuperet.
[15,5] Inter haec licet ponas et quod frequenter
in historiis legimus caelum
ardere uisum, cuius nonnumquam tam sublimis ardor est, ut
inter sidera ipsa uideatur, nonnumquam tam humilis, ut
speciem longinqui incendii praebeat. Sub Tiberio Caesare cohortes
in auxilium Ostiensis coloniae cucurrerunt tamquam conflagrantis,
cum caeli ardor fuisset per magnam partem noctis parum lucidus,
[15,6] De his nemo dubitat, quin habeant flammam, quam ostendunt:
certa illis substantia est. De prioribus quaeritur (de arcu dico et coronis),
decipiant aciem et mendacio constent an in illis quoque uerum
sit, quod apparet.
[15,7] Nobis non placet in arcu aut corona subesse aliquid corporis certi,
sed illam iudicamus speculi esse fallaciam alienum corpus nihil
aliud quam mentientis. Non est enim quod in speculo ostenditur.
Alioquin non exiret nec alia protinus imagine obduceretur, nec innumerabiles
modo interirent modo exciperentur formae.
[15,8] Quid ergo? Simulacra ista
sunt et inanis uerorum corporum imitatio, quae ipsa a quibusdam
ita compositis, ut hoc possint, detorquentur in prauum.
Nam, ut dixi, sunt specula, quae faciem prospicientium obliquent,
sunt quae in infinitum augeant, ita ut humanum habitum modumque
excedant nostrorum corporum.
[16,1] Hoc loco uolo tibi narrare fabellam, ut intellegas,
quam nullum instrumentum irritandae uoluptatis libido contemnat
et ingeniosa sit ad incitandum furorem suum. Hostius
fuit Quadra, obscenitatis in scaenam usque productae. Hunc
diuitem auarum, sestertii milies seruum, diuus Augustus indignum
uindicta iudicauit, cum a seruis occisus esset, et tantum
non pronuntiauit iure caesum uideri.
[16,2] Non erat ille ab uno
tantummodo sexu impurus, sed tam uirorum quam feminarum
auidus fuit, fecitque specula huius notae, cuius modo rettuli,
imagines longe maiores reddentia, in quibus digitus brachii
mensuram et crassitudinem excederet. Haec autem ita disponebat,
ut cum uirum ipse pateretur, auersus omnes admissarii sui
motus in speculo uideret ac deinde falsa magnitudine ipsius
membri tamquam uera gaudebat.
[16,3] In omnibus quidem balneis agebat ille dilectum et aperta
mensura legebat uiros, sed nihilominus mendaciis quoque insatiabile
malum oblectabat. I nunc et dic speculum munditiarum causa repertum.
Foeda dictu sunt, quae portentum illud ore suo lancinandum dixerit
feceritque, cum illi specula ab omni parte opponerentur, ut ipse
flagitiorum suorum spectator esset et, quae secreta quoque conscientiam
premunt quaeque
[16,4] At hercule scelera conspectum sui reformidant. In perditis quoque
et ad omne dedecus expositis tenerrima est oculorum uerecundia.
Ille, quasi parum esset inaudita et incognita pati, oculos
suos ad illa aduocauit nec quantum peccabat uidere contentus,
specula sibi per quae flagitia sua diuideret disponeretque
circumdedit; et quia non tam diligenter intueri poterat, cum caput
merserat inguinibusque alienis obhaeserat, opus sibi suum per
imagines offerebat.
[16,5] Spectabat illam libidinem oris sui, spectabat
admissos sibi pariter in omnia uiros; nonnumquam inter
marem et feminam distributus et toto corpore patientiae expositus
spectabat nefanda: quidnam homo impurus reliquit, quod
in tenebris faceret? Non pertimuit diem, sed illos concubitus
portentuosos sibi ipse ostendit, sibi ipse approbauit: quem non
putes in ipso habitu pingi noluisse?
[16,6] Est aliqua etiam prostitutis modestia
et illa corpora publico obiecta ludibrio aliquid,
quo infelix patientia lateat obtendunt; adeo in quaedam lupanar
quoque uerecundum est. At illud monstrum obscenitatem
suam spectaculum fecerat et ea sibi ostentabat, quibus abscondendis
nulla satis alta nox est.
[16,7] "Simul, inquit, et uirum et feminam patior; nihilominus illa
quoque superuacua mihi parte alicuius contumelia marem exerceo;
omnia membra stupris occupata sunt: oculi quoque in partem libidinis ueniant
et testes eius exactoresque sint; etiam ea, quae a conspectu corporis
nostri positio submouit, arte uisantur, ne quis me putet nescire,
quid faciam.
[16,8] Nil egit natura, quod humanae libidini
ministeria tam maligna dedit, quod aliorum animalium concubitus
melius instruxit: inueniam, quemadmodum morbo meo et
imponam et satisfaciam. Quo nequitiam meam, si ad naturae
modum pecco? Id genus speculorum circumponam mihi, quod
incredibilem magnitudinem imaginum reddat.
[16,9] Si liceret mi-
hi, ad uerum ista perducerem: quia non licet, mendacio pascar.
Obscenitas mea plus quam capit uideat et patientiam suam
ipsa miretur". Facinus indignum! Hic fortasse cito et antequam
uideret occisus est: ad speculum suum immolandus fuit.
[I7,1] Derideantur nunc philosophi, quod de speculi natura
disserant; quod inquirant, quid ita facies nostra nobis et quidem
in nos obuersa reddatur; quid sibi rerum natura uoluerit,
quae, cum uera corpora edidisset, etiam simulacra eorum aspici
uoluit;
[17,2] quorsus pertinuerit hanc comparare materiam
excipiendarum imaginum potentem: non in hoc scilicet, ut ad
speculum barbam uelleremus aut ut faciem uiri poliremus (in nul-
la re illa luxuriae negotium concessit); sed primum omnium,
quia imbecilli oculi ad sustinendum comminus solem ignoraturi
erant formam eius, hebetato illum lumine ostendit. Quamuis
enim orientem occidentemque eum contemplari liceat, tamen
habitum eius ipsum, qui uerus est, non rubentis sed candida luce
fulgentis nesciremus, nisi in aliquo nobis umore lenior et aspici
facilior occurreret.
[17,3] Praeterea duorum siderum occursum,
quo interpolari dies solet, non uideremus nec scire possemus,
quid esset, nisi liberius humi solis lunaeque imagines uideremus.
[17,4] Inuenta sunt specula, ut homo ipse se nosset, multa ex hoc
consecuturus, primum sui notitiam, deinde ad quaedam consilium:
formosus, ut uitaret infamiam; deformis, ut sciret redimendum
esse uirtutibus quicquid corpori deesset; iuuenis, ut flore aetatis
admoneretur illud tempus esse discendi et fortia audendi;
senex, ut indecora canis deponeret, ut de morte aliquid
cogitaret. Ad haec rerum natura facultatem nobis dedit nosmet
ipsos uidendi
[17,5] Fons cuique perlucidus aut leue saxum imagi-
nera reddit: "nuper me in litore uidi,
cum placidum uentis staret mare."
Qualem fuisse cultum putas ad hoc se speculum comentium?
Aetas illa simplicior et fortuitis contenta nondum in uitium
beneficia detorquebat nec inuenta naturae in libidinem luxumque
rapiebat.
[17,6] Primo faciem suam cuique casus ostendit. Deinde
cum insitus sui mortalibus amor dulcem aspectum formae suae
faceret, saepius ea despexere, in quibus effigies suas uiderant.
Postquam deterior populus ipsas subiit terras effossurus obruenda,
ferrum primum in usu fuit (et id impune homines eruerant,
si solum eruissent), tunc deinde alia terre mala, quorum leuitas
aliud agentibus speciem suam obtulit, quam hic in poculo ille in aere
ad alios usus comparato uidit; et mox huic proprie
ministerio praeparatus est orbis nondum argenti nitor sed fraglis uilisque materia.
[17,7] Tunc quoque, cum antiqui illi uiri incondite uiuerent,
satis nitidi, si squalorem opere collectum aduerso flumine
eluerant, cura comere capillum fuit ac prominentem barbam
depectere, sed in hac re sibi quisque, non alteri in uicem,
operam dabat.
[17,8] Postea, iam rerum potiente
luxuria, specula totis paria corporibus auro argentoque caelata
sunt, gemmis deinde adornata; et pluris unum ex his feminae
constitit, quam antiquarum dos fuit illa, quae publice dabatur
imperatorum pauperum liberis. An tu existimas auro inditum habuisse
Scipionis filias speculum, cum illis dos fuisset aes graue?
[17,9] O felix paupertas, quae tanto titulo locum fecit!
Non dedisset illis dotem, si habuissent. At quisquis ille erat, cui
soceri loco senatus fuit, intellexit accepisse se dotem, quam fas
non esset reddere. Iam libertinorum uirgunculis in unum speculum
non sufficit illa dos, quam dedit p
[17,10] Processit enim paulatim
in deterius opibus ipsis inritata luxuria, et incrementum
ingens uitia ceperunt, adeoque omnia indiscreta sunt diuersissimis
artibus, ut quicquid mundus muliebris uocabatur, sarcinae uiriles sint:
omnes dico, etiam militares. Iam speculum ornatus
tantum causa adhibetur? Nulli non uitio necessarium factum est.
Seneca
The Latin Library
The Classics Page