PROHOEMIVM De inventione, ut arbitror, satis dictum est: neque enim ea demum quae ad docendum pertinent exsecuti sumus, verum etiam motus animorum tractavimus. Sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere nisi disponendis eis conlocandisque artificium manus adhibeatur: sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque conio gestum nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit. Nec inmerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. Neque enim quamquam fusis omnibus membris statua sit nisi conlocetur; et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet habeat eadem omnia, prodigium sit tamen: et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento. Nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia. Sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur. Quapropter totus hic liber serviat divisioni, quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnis materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset. Sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat. Neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.
[1] I. Sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium in singulas, partitio singularum in partis discretio, ordo recta quaedam conlocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium in locos distributio. Sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari, nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandam. Cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento, in iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet. Aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur: denique in accusatione mutua, cum se uterque defendat priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum. Igitur quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis partim usu partim ratione cognoveram, promam nec umquam dissimulavi.
Erat mihi curae in controversiis forensibus nosse omnia quae in causa versarentur: nam in schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita. cum haec in conspectu quodam modo conlocaveram, non minus pro adversa parte quam pro mea cogitabam. Et primum, quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum, constituebam quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo. Cogitabam quid primum petitor diceret. Id aut confessum erat aut controversum. Si confessum, non poterat ibi esse quaestio. Transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar: nonnumquam etiam quod inde optinebatur confessum erat. Vbi primum coeperat non convenire, quaestio oriebatur. Id tale est: "occidisti hominem", "occidi". Convenit, transeo. Rationem reddere debet reus quare occiderit. "Adulterum" inquit "cum adultera occidere licet". Legem esse certum est. Tertium iam aliquid videndum est in quo pugna consistat. "Non fuerunt adulteri": "fuerunt"; quaestio: de facto ambigitur, coniectura est. Interim et hoc tertium confessum est, adulteros fuisse: "sed tibi" inquit accusator "illos non licuit occidere: exul enim eras" aut "ignominiosus". De iure quaeritur. At si protinus dicenti "occidisti" respondeatur "non occidi", statim pugna est.
Si explorandum est ubi controversia incipiat, considerari debet quae sit intentio quae primam quaestionem facit. Intentio simplex: "occidit Saturninum Rabirius", coniuncta: "lege de sicariis commisit L. Varenus: nam et C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit" - nam sic diversae propositiones erunt: quod idem de petitionibus dictum sit. Verum ex coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit. In quo genere est agenti dispiciendum quid quoque loco diluat.
Quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, inbecilliora media, quia et initio movendus sit iudex et summo inpellendus. At pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior. Interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide adgrediamur ultimum, iam iudicibus omnia esse vana credentibus. Opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur. Ante actae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id de quo laturus est sententiam iudex audire propitius incipiat. Sed hoc quoque pro Vareno Cicero in ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.
Cum simplex intentio erit, videndum est unum aliquid respondeamus an plura. Si unum, in re quaestionem instituamus an in scripto: si in re, negandum sit quod obicitur an tuendum: si scripto, in qua specie iuris pugna sit, et in ea de verbis an de voluntate quaeratur. Id ita consequemur si intuiti fuerimus quae sit lex quae litem faciat, hoc est, qua iudicium sit constitutum. Nam quaedam in scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem, ut puta: "Expositum qui agnoverit, solutis alimentis recipiat: minus dicto audientem filium liceat abdicare. Qui expositum recepit, imperat ei nuptias locupletis propinquae: ille deducere vult filiam pauperis educatoris". Lex de expositis ad adfectum pertinet: iudicium pendet ex lege abdicationis. Nec tamen semper ex una lege quaestio est, ut in antinomia. is spectatis apparebit circa quod pugna sit.
Coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio: "si occidisset, recte fecisset, sed non occidit". Vbi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum. In quo non idem sentio quod de propositionibus paulo ante quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus. Nam vis quaestionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis pervenire, sive sunt eiusdem generis sive diversi. Iuris autem quaestiones solent esse nonnumquam ex aliis atque aliis conflictionibus, facti semper idem spectant. In utroque genere similis ordo est; sed prius de dissimilibus: ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quaestiones exsecuti donare solemus et concedere: neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus. Quod ipsum ita fieri oportet non ut damnasse eas videamur, sed omisisse quia possimus etiam sine eis vincere. Procurator alicuius pecuniam petit ex faenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratorem liceat. Finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur an ei cuius nomine litigatur procuratorem habendi sit ius. Discedamus hinc quoque: recipit natura quaestionem an ille cuius nomine agitur heres sit faeneratoris, an ex asse heres. Haec quoque concessa sint: quaeretur an debeatur. Contra nemo tam demens fuerit ut, cum id quod firmissimum duxerit se habere tractaverit, remittat illud et ad leviora transcendat. Huic in schola simile est: "non abdicabis adoptatum: ut hunc quoque, non virum fortem: ut et fortem, non quicumque voluntati tuae non paruerit: ut in alia omnia subiectus sit, non propter optionem: ut propter optionem, non propter talem optionem". Haec iuris quaestionum differentia est. In factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quaestionem remitti solent, ut si is cum quo furti agitur dicat: "proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude". Priora enim remitti possunt, ultimum non potest.
Solebam et hoc facere [praecipere], ut vel ab ultima specie (nam ea fere est quae continet causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem: etiam in suasoriis, ut deliberat Numa an regnum offerentibus Romanis recipiat. Primum, id est genus, an regnandum, tum an in civitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem regem. Similiter in controversiis. Optet enim vir fortis alienam uxorem. Vltima species est an optare possit alienam uxorem. Generale est an quidquid optarit accipere debeat; deinde, an ex privato, an nuptias, an maritum habentis. Sed hoc non quem ad modum dicitur ita et quaeritur. Primum enim occurrit fere quod est ultimum dicendum, ut hoc: "non debes alienam uxorem optare", ideoque divisionem perdit festinatio. Non oportet igitur offerentibus se contentum esse: quaere aliquid ultra, sic: "ne viduam quidem"; adhuc plus +si+ "nihil ex privato": ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, "nihil inicum". Itaque propositione visa, quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. Id si tamquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit intueri voluerimus, occurrit. Si id non contigerit, seponamus id quod primum se optulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? Id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui; itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem in summa quaestione facient. Non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a communibus ad propria veniamus: fere enim communia generalia sunt. Commune: "tyrannum occidit", proprium: "+tamen+ tyrannum occidit", "mulier occidit", "uxor occidit".
Solebam et excerpere quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem sed partiendo multiplicare, ut in illa controversia: "Dux qui competitorem patrem in suffragiis vicerat captus est: euntes ad redimendum eum legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus. Is legatis dixit: sero itis. Excusserunt illi patrem et aurum in sinu eius invenerunt: ipsi perseverarunt ire quo intenderant, invenerunt ducem cruci fixum, cuius vox fuit: cavete proditorem. Reus est pater". Quid convenit? "Proditio nobis praedicta est et praedicta a duce": quaerimus proditorem. "Te isse ad hostes fateris et isse clam et ab his incolumem redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse". Nam quod +fecit+, id nonnumquam potentius fit in propositione: quae si animos occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur. In totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem.
Solebam id, quod fieri et in argumentis dixi, in tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut in praevaricationum criminibus: "Vt absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione. Nocentem fuisse confiteris: nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest nisi ut praevaricatio fuerit"? Si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. "Hominem occisum esse constat, non in solitudine, ut a latronibus suspicer, non praedae gratia, quia inspoliatus est, non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur in causa. Quis inimicus"? Quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque: excutere quidquid dici potest et velut reiectione facta ad optimum pervenire. "Accusatur Milo quod Clodium occiderit". Aut fecit aut non: optimum erat negare, sed non potest; occidit ergo. Aut iure aut iniuria: utique iure; aut voluntate aut necessitate (nam ignorantia praetendi non potest): voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio ut id pro re publica fuerit. Necessitate? Subita igitur pugna, non praeparata: alter igitur insidiatus est. Vter? Profecto Clodius. Videsne ut ipsa rerum necessitas diducat defensionem? Adhuc: aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. Tutius si noluit: fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. At haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi qua recte dicebamus occisum; adicietur: "quod suos quisque servos in tali re facere voluisset". Hoc eo est utilius quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. Intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. Propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnumquam communem eam suo loco dictum est.
Multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum quo modo inveniremus utra pars deberet prior dicere, quod in foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur. In schola quaeri nihil attinet, cum in declamationibus isdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit. Sed in plurimis controversiis ne inveniri quidem potest, ut in illa: "Qui tris liberos habebat, oratorem philosophum medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit qui esset utilissimus civitati. Contendunt". Quis primus dicat incertum est, propositio tamen certa: ab eo enim cuius persona utemur incipiendum erit. Et haec quidem de dividendo in universum praecipi possunt.
At quo modo inveniemus etiam illas occultiores quaestiones? Scilicet quo modo sententias verba figuras colores: ingenio cura exercitatione. Non tamen fere umquam nisi inprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit. Sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus: alii nihil ultra ea quae in oculos incurrunt exquirendum putant. Quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non ita sane difficilem aut novam, proponam in exemplum. "Qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit: proditionis damnatus cum advocato exulet. Reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato in exilium. Rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine impetravit restitutionem patris et fratris. Pater reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi". Hic illi eloquentes, quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles: actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra inbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo qui parte contentus sit contra eum qui fratri nihil dare ex paternis velit. Quae omnia sunt in materia et multum iuvant, victoriam tamen non trahunt. In hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. Illi vero quibus propositum quidem melius sed cura in proximo est haec velut innatantia videbunt: excusatum esse rusticum quod non interfuerit iudicio nihil conlaturus patri: sed ne disertum quidem habere quod inputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse hereditate restitutorem: avarum impium ingratum qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito: quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus. At qui naturam sequetur, illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum: "pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto". Quis tam imperitus, quis tam procul a litteris quin sic incipiat, etiam si nescierit quid sit propositio? Hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam. Nempe sequetur ut quaeramus quid huic tam aequae postulationi respondeatur. At id manifestum est: "lex est quae iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit, tu autem non adfuisti". Hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius qui non adfuerit vituperatio. Adhuc versamur in confessis; redeat animus ad petitorem: numquid non hoc cogitet necesse est nisi qui sit plane hebes: "si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est: atqui et legem esse et hoc quod ea puniat a rustico factum extra dubitationem est". Quid ergo dicimus? "Rusticus eram". Si lex [eram] omnis complectitur, nihil proderit: quaeramus ergo num infirmari in aliquam partem lex possit. Quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut cum verba contra sint de voluntate quaeratur? Generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum; sed hoc in commune de iure omni disputandum semper nec umquam satis iudicatum est. Quaerendum igitur in hac ipsa qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur. "Ergo quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione"? Iam se illa vel ultro offerent argumenta: "et infans"? (filius enim est et non adfuit): "et qui aberat et qui militabat et qui in legatione erat"? Iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse. Transeat nunc idem ille qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum: "ut ista concedam, tu nec infans es nec afuisti nec militasti". Num aliud occurrit quam illud: "sed rusticus sum"? Contra quod palam est dici: "ut agere non potueris, adsidere potuisti", et verum est. Quare redeundum rustico ad animum legum latoris: "impietatem punire voluit, ego autem impius non sum". Contra quod disertus "tum impie fecisti" inquit "cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit". Praeterea "propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse". Ad haec rusticus: "tu vero in causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras". Haec coniecturalia: illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiceret. Haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur. Intendamus ultra animum, videamusque an aliquid inveniri praeterea possit. Quo id modo fiet? Sedulo imitor quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me submitto discentium.
Omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus: cur non aliquid circa patrem quaerimus? Dictum enim est: "quisquis non adfuerit, exheres erit". Cur non conamur et sic quaerere: "num cuicumque non adfuerit"? Facimus hoc saepe in iis controversiis in quibus petuntur in vincula qui parentis suos non alunt, ut eam quae testimonium in filium peregrinitatis reum dixit, eum qui filium lenoni vendidit. In hoc de quo loquimur patre quid adprendi potest? Damnatus est. Numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? Dura prima fronte quaestio. Non desperemus: credibile est hoc voluisse legum latorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. Sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur. Dat aliud argumentum controversia: "damnatus proditionis cum advocato exulet". Vix videtur posse fieri ut poena filio in eodem patre et si adfuerit et si non adfuerit constituta sit. Praeterea lex ad exules nulla pertinet; non ergo credibile est de advocato damnati scriptum: an possint enim bona esse ulla exulis? Rusticus in utramque partem dubium facit: disertus et verbis inhaerebit, in quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. Illud protinus non [id] indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales quaestiones fieri: an quisquis, an cuicumque. Haec ex duabus personis quaesita sunt. Ex tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. Nondum tamen cura deficiat: ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. Nec statim eo tendamus quod occurrit ultro, a rustico restitutum. Qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra: nam, ut genus species sequitur, ita genus speciem praecedit. Fingamus ergo ab alio restitutum: ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat ac si iudicium non fuisset? Vbi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tamquam is non adfuisset, remiserit. Tum venimus ad id quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem: ubi rursus ratiocinamur an restitutor accipi debeat pro advocato, quando id praestiterit quod advocatus petit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est. Reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium. Id ipsum adhuc dividitur: etiam si uterque totum sibi vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. Sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. Erit ergo coniectura qua mente pater intestatus decesserit; sed ea pertinet ad qualitatem: alterius status instrumentum est. Plerumque autem in fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. Aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si in iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.
Nihil habui amplius quod in universum praeciperem. Nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita in generalibus scribere licet ut quae in quemque statum frequentissime incidant tradam. Et quia natura prima quaestio est factumne sit, ab hoc ordiar.
[2] I. Coniectura omnis aut de re aut de animo est. Vtriusque tria tempora, praeteritum praesens futurum. De re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur. De animo quaeri non potest nisi ubi persona est et de facto constat. Ergo cum de re agitur aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus "an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus": in definitis "an parricidium commiserit Roscius", "an regnum adfectet Manlius", "an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius". In iudiciis praeteritum tempus maxime valet, nemo enim accusat nisi quae facta sunt: nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur.
Quaeritur et unde quid ortum, ut "pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu", et quae causa facti, ut "quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint, iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis". Quae duo genera non multum inter se distant. Ea vero quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur an Athenis muri fiant. Est et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur quis sit, ut est quaesitum contra Vrbiniae heredes is qui tamquam filius petebat bona Figulus esset an Sosipater. Nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri an sit, quo modo an ultra oceanum, nec quid sit nec quale sit sed quis sit. Verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet: "an hic sit ex Vrbinia natus Clusinius Figulus". Fuerunt autem tales etiam nostris temporibus controversiae atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt. Animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit: "qua mente Ligarius in Africa fuerit", "qua mente Pyrrhus foedus petat", "quo modo laturus sit Caesar si Ptolomaeus Pompeium occiderit". Quaeritur per coniecturam et qualitatem circa modum speciem numerum: "an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures". Itemque extra naturales quaestiones: "maius bellum Troianum an Peloponnesium", "qualis clipeus Achillis", "an unus Hercules".
In iis autem quae accusatione ac defensione constant, unum est genus in quo quaeritur et de facto et de auctore: quod interim coniunctam quaestionem habet et utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne et, si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. Ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. Alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari: tertium de auctore tantum, cum factum constat sed a quo sit factum in controversiam venit. Et hoc quod tertio loco posui non est simplex. Aut enim reus fecisse tantum modo se negat aut alium fecisse dicit. Sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci anticategorian vocant, nostrorum quidam "concertativam": interdum in aliquam personam quae extra discrimen iudicii est transfertur, et alias certam, alias incertam: et cum certam, aut in extrariam [vitam] aut in ipsius qui perit voluntatem. In quibus similis atque in antikategoriai personarum causarum ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit. Est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit, et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est non uter fecerit, sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest.
Nunc de singulis. cum pariter negatur, hoc modo: "adulterium non commisi", "tyrannidem non adfectavi". In caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: "non est factum, et si factum est ego non feci". Sed cum dicimus "proba hominem occisum", accusatoris tantum partes sunt, a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest: quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. Nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur relicum est quo premimur: ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est, ideoque utraque pars quod proposuit tuetur. Interim autem ex re quaeritur veneficium fuerit an cruditas, cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. Refert enim convivium praecesserit an tristitia, labor an otium, vigilia an quies. Aetas quoque eius qui perit discrimen facit. Interest subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit: liberior adhuc in utramque partem disputatio si tantum subita mors in quaestionem venit. Interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. Si tamen plures in persona probationes habuerit, convertit hunc ordinem. Defensor autem semper prius negabit esse factum, quia si in hac parte vicerit reliqua non necesse habet dicere: victo superest ut tueri se possit.
Illic quoque ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem, sicut in illa controversia (utendum est enim et hic exemplis quae sunt discentibus magis familiaria): "Abdicatus medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis adhibitus sanaturum se dixit si is potionem a se datam bibisset. Pater acceptae potionis epota parte dixit venenum sibi datum, filius quod relicum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est". Manifestum quis potionem dederit: quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen an venenum fuerit ex argumentis a persona ductis colligetur.
Superest tertium in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum quaeritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huius modi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem qui arguitur fecisse neget. Ex hoc nascitur anticategoria: utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiciunt. In quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse, quod neminem ignorare arbitror: de uno enim reo consilium cogitur, et etiamsi qui sunt qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est. Apollodorus quoque anticategorian duas esse controversias dixit, et sunt re vera secundum forense ius duae lites. Potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. Sed in iudicio quoque nihil interest actionum utrum simul de utroque pronuntietur an etiamsi de uno fertur. Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis si prius de innocentia nostra constiterit, postremum quod ita demum duplex causa erit. Nam qui dicit "ego non occidi", habet reliquam partem ut dicat "tu occidisti": at qui dicit "tu occidisti", supervacuum habet postea dicere "ego non occidi".
Hae porro actiones constant comparatione: ipsa comparatio non una via ducitur. Aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. Quorum utrum sit faciendum non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci. Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine: est enim superior* enim persona alieni cum persona matris temere compararetur. Quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis: sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. Et sive invicem accusant, sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit, ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset, sive in ipsos quos sua manu perisse dicemus factum deflectitur, non aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur. Id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro. Nam id est in causa Naevi Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. Nam ceterae quae sub nomine meo feruntur neglegentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent.
Est et alia duplex coniectura, huic anticategoriae diversa, de praemiis, ut in illa controversia: "Tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum, et cum is dedisse se pernegaret arcessit alterum medicum: ille datum ei venenum dixit sed se antidotum daturum, et dedit potionem ei, qua epota tyrannus decessit. De praemio duo medici contendunt". Nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi vindicantium personae causae facultates tempora instrumenta testimonia comparantur. Illud quoque, etiam si non est anticategoria, simili tamen ratione tractatur in quo citra accusationem quaeritur utrum factum sit. Vtraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Vrbiniana petitor dicit Clusinium Figulum filium Vrbiniae acie victa in qua steterat fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam marginos venisse atque ibi agnosci: Pollio contra servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manu missum alienae se familiae venali inmiscuisse, a se rogantem ut ei serviret emptum. Nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? Quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est.
Ducitur coniectura primum a praeteritis: in his sunt personae causae consilia. Nam is ordo est, ut facere voluerit potuerit fecerit. Ideoque intuendum ante omnia qualis sit de quo agitur. Accusatoris autem est efficere ut si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini de quo iudicium est quam maxime conveniat. Nam si reum caedis inpudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem petulantem crudelem temerarium ostenderit. Patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat: proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum [et] dissimilia sed etiam aliquando contraria, ut si reus furti prodigus dicatur aut neglegens: neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere. Si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri, nec eum qui aliqua peccaverit utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse. Alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur. Saepe a persona prior ducit argumenta defensor, et interim generaliter: incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. Facile respondetur, vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi. Interim proprie, quod est varium: nam dignitas et tuetur reum et nonnumquam ipsa in argumentum facti convertitur, tamquam inde fuerit spes inpunitatis: proinde paupertas humilitas opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur. Probi vero mores et ante actae vitae integritas numquam non plurimum profuerint. Si nihil obicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem de qua sola iudicium sit cognitionem alligabit, dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec pro +encenia+ ducendum scelus primum. Haec in respondendo: sic autem praeparabit actione prima iudicum animos ut noluisse potius obicere quam non potuisse credatur. Eoque satius est omni se ante actae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur: et qui nihil obicit omisisse credi potest maledicta tamquam supervacua, qui vana congerit confitetur unum in ante actis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. Cetera quae a personis duci solent in argumentorum locis exposuimus.
Proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur: ira odium metus cupiditas spes: nam reliqua in horum species cadunt. Quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere +ad quidquid+ faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere: si minus, illuc conferenda est oratio, aut aliquas fortasse latentes fuisse, aut nihil ad rem pertinere cur fecerit si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus quod non habuerit causam. Patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. Quod Cicero vehementissime in multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur (nam et damnatus est). At si proponitur cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet. Possunt autem esse aliquae interim ignotae: an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum a quo dicetur occisus. Si alia defecerint, non utique spectandas esse causas, nam quem posse reperiri qui non metuat oderit speret, plurimos tamen haec salva innocentia facere. Neque illud est omittendum, non omnis causas in omnibus personis valere: nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in curio Fabricioque momentum.
De causa prius an de persona dicendum sit quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. Mihi si neutro litis condicio praeponderet secundum naturam videtur incipere a persona. Nam hoc magis generale est rectiorque divisio: an ullum crimen credibile, an hoc. Potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. Nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas ignorantia. Nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt. Et persona quidem nescio an umquam, utique in vero actu rei, possit incidere de qua neutra pars dicat: de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.
Post haec intuenda videntur et consilia, quae late patent: an credibile sit reum sperasse id a se scelus effici posse; an ignorari cum fecisset; an etiam si ignoratum non esset absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur; an etiam tanti putaverit poenam subire? Post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones quibus ab eo Clodius inpune occidi potuerit. Praeterea cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit adgressus, qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus, an etiam, si nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium), an etiam consuetudine peccandi sit ablatus.
Excussa prima parte "an voluerit", sequitur "an potuerit". Hic tractatur locus tempus, ut furtum in loco cluso frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas. Inspiciuntur itaque difficultatis occasiones, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent. Hic sequens locus talis est ut si fieri non potuit sublata sit lis, si potuit sequatur quaestio an fecerit. Sed haec etiam ad animi coniecturam pertinent: nam et ex his colligitur an speraverit. Ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodi ac Milonis comitatus.
Quaestio "an fecerit" incipit a secundo tempore, id est praesenti aut [deinde] coniuncto, quorum sunt sonus clamor gemitus: deinde insequentis latitatio metus, similia. His accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt. Haec aut nostra sunt aut aliena. Sed verba nobis magis nocent et minus [magis] prosunt nostra quam aliena, magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. Facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid quod pro nobis sit adversarius fecit: semper vero magis nocent nostra quam aliena. Est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. Seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia: tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia: "interrogatus filius ubi esset pater, dixit: ubicumque est, bibit; at ille in puteo mortuus est inventus". Aliena quae sunt dubia numquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. "Nocte audita vox est: cavete tyrannidem", et "interrogatus cuius veneno moreretur respondit: non expedit tibi scire". Nam si est qui possit interrogari, solvet ambiguitatem. cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur.
De uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnis aliquid ex his cadit. Nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt ("an fuerit quod deponeretur") et a personis ("an ullum deposuisse apud hunc vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem"). Sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore. Crediti et depositi duae quaestiones, sed numquam iunctae, an datum sit, an redditum. Habent aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quamquam et id quaeritur, an utrumque pariter defendi oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa: nam si adiuvabit pars altera, coniungam, si nocebit, separabo. Ne quis autem mihi putet temere excidisse quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim, potest accusari sola mulier incerti adulterii: "munera domi inventa sunt, pecunia cuius auctor non exstat, codicilli dubium ad quem scripti". In falso quoque ratio similis: aut enim plures in culpam vocantur aut unus. Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. Is autem qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur et scriptorem et signatores defendet. Idem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis.
Verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia quae in themate non sunt pro nobis ducimus. Adulterium obicis: "quis testis? quis index"? Proditionem: "quod pretium? quis conscius"? Venenum: "ubi emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi"? Pro reo tyrannidis adfectatae: "ubi sunt arma? quos contraxi satellites"? LV. Neque haec nego esse dicenda et ipsis utendum pro parte suscepta: nam et in foro aliqua, quando adversarius probare non poterit, desiderabo. Sed in foro tantam illam facilitatem olim desideravimus, ubi non fere causa agitur ut non aliquid ex his aut plura ponantur. LVI. huic simile est quod in epilogis quidam quibus volunt liberos parentes nutrices accommodant: nisi quod magis concesseris ea quae non sint posita desiderare quam dicere. De animo quo modo quaeratur satis dictum est, cum ita diviserimus: an voluerit, an potuerit, an fecerit. Nam qua via tractatur an voluerit, eadem quo animo fecerit: id enim est, an male facere voluerit. LVII. Ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem: multo scilicet magis res prout ponuntur congruunt aut repugnant. Sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. Quaerendum tamen semper quid cuique conectatur et quid consentiat.
[3] I. Sequitur coniecturam finitio; nam qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit ut dicat non id fecisse quod obiciatur. Itaque pluribus in legibus isdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut in furtis depositis adulteriis. Nam quem ad modum dicimus "non feci furtum", "non accepi depositum", "non commisi adulterium", ita "non est hoc furtum", "non est hoc infitiatio", "non est hoc adulterium". Interim a qualitate ad finitionem descenditur ut in actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae: in quibus si recte facta esse quae obiciuntur dici non potest, illud succurrit: "non est hoc dementem esse, male tractare, rem publicam [verbis] laedere". Finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprensa verbis enuntiatio. Constat maxime, sicut est dictum, genere specie differentibus propriis: ut si finias equum (noto enim maxime utar exemplo), genus est animal, species mortale, differens inrationale (nam et homo mortale erat), proprium hinniens. Haec adhibetur orationi pluribus causis. Nam tum est certum de nomine sed quaeritur quae res ei subicienda sit, tum res est manifesta sed quod * nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est, ut si quaeratur quid sit deus. Nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus inmixtum, non hoc dicat, falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit. Nomine uterque uno utitur, utrum sit in re coniectat. Interim qualitas tractatur, ut "quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia". Quod genus est in iudiciis frequentissimum. Sic enim quaeritur an deprehensus in lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit; nam si peccavit, non potest esse aliud quam adulter. Diversum est genus cum controversia consistis in nomine quod pendet ex scripto, nec versatur in iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an qui se interficit homicida sit, an qui tyrannum in mortem compulit tyrannicida, an carmina magorum veneficium. Res enim manifesta est sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem, quaeritur tamen an eodem nomine appellanda sint.
Quamquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit finitionem esse de eodem et de altero (semper enim neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius), tamen equidem tris habeo velut species. Nam interim convenit solum quaerere an hoc sit, ut an adulterium in lupanari. cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. Interim quaeritur hoc an hoc: furtum an sacrilegium (non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia satius sit dicere quid sit aliud); quo in loco utrumque finiendum est. Interim quaeritur in rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. In omnibus autem huius generis litibus quaeritur an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique in alia re certum est. "Sacrilegium est rem sacram de templo surripere: an et privatam"? "Adulterium cum aliena uxore domi coire: an et in lupanari"? "Tyrannicidium occidere tyrannum: an et in mortem compellere"? Ideoque syllogismos, de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia in hac quaeritur an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo an proinde habenda sit haec [autem] atque illa. Est et talis finitionum diversitas, ut quae idem sentiunt non isdem verbis comprehendantur, ut "rhetorice est bene dicendi scientia", et eadem "bene inveniendi" et "bene enuntiandi" et "dicendi secundum virtutem orationis" et "dicendi quod sit officii": atque providendum +ut sit officii+ sensu non pugnant comprehensione dissentiant. Sed de his disputatur, non litigatur. Opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis: quid sit clarigatio, erctum citum, interim notis nomine [videbis]: quid sit penus, quid litus.
Quae varietas effecit ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subicerent. Quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut in disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam in oratoris officio multum allatura momenti. Licet enim valeat in sermone tantum ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius in causis utilitas. Persuadendum enim iudici est, qui, etiam si verbis devictus est, tamen nisi ipsi rei accesserit tacitus dissentiet. Agenti vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas? An, si non dixero "homo est animal mortale rationale", non potero, expositis tot corporis animique proprietatibus, latius oratione ducta vel a dis eum vel a mutis discernere? Quid quod +nec uno modo+ definitur res eadem (ut facit Cicero: "Quid est enim vulgo? Vniversos"), et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt: rarissime enim apud eos reperitur illa ex consuetudine philosophorum ducta servitus (est certe servitus) ad certa se verba adstringendi, idque faciendum in libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius. Nam est etiam periculosum, cum, si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse videamur, optimaque est media illa via, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res proponatur, verba non periclitentur: "etenim, recuperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo statu demovet"; aut cum finitionem praecedit probatio, ut in Philippicis Cicero Servium sulpicium occisum ab Antonio colligit et in clausula demum ita finit: "is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit". Non negaverim tamen haec quoque ut expediet causae esse facienda, et si quando firme comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum elegans, tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.
Eius certus ordo est: quid sit, an hoc sit, et in hoc fere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei finitionem adplices. In eo "quid sit" duplex opus est: nam et nostra confirmanda est et adversae partis destruenda finitio. Ideoque in schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines quales utrimque esse optimi poterunt. At in foro providendum num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio, quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest. Vt recte autem finiamus ita fiet si prius in animo constituerimus quid velimus efficere: sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. Atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: "qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est": culpa manifesta est, quaestio [est] an huic crimini nomen quod est in lege conveniat. Ergo ambigitur an hoc sacrilegium sit. Accusator, quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine: reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium, sed furtum fatetur. Actor ergo ita finiet: "sacrilegium est surripere aliquid de sacro"; reus: "sacrilegium est surripere aliquid sacri". Vterque finitionem alterius inpugnat. Ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena. Nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat. [Falsa est si dicas "equus est animal rationale": nam est equus animal, sed inrationale. Quod autem commune cum alio est desinet esse proprium]. Hic reus falsam dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem non potest dicere falsam rei, nam est sacrilegium surripere aliquid sacri, sed dicit parum plenam, adiciendum enim "aut ex sacro". Maximus autem usus in adprobando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnumquam etiam etymologias. Quae tamen omnia, sicut in ceteris, confirmat aequitas, nonnumquam et coniectura mentis. "Etymologia maxime rara est: "quid enim est aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus". Circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum quaeritur an addictus, quem lex servire donec solverit iubet, servus sit. Altera pars finit ita: "servus est qui est iure in servitute", altera: "qui in servitute est eo iure quo servus", aut, ut antiqui dixerunt, "qui servitutem servit". Quae finitio, etiam si distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est. Dicet enim adversarius servire eum servitutem aut eo iure quo servum. Videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter in transitu attigeram. Servus cum manu mittitur fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus: servus invito domino libertatem non consequetur, addictus * consequetur: ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet: propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen nomen cognomen tribum; habet haec addictus.
Excusso "quid sit", prope peracta est quaestio "an hoc sit": id enim agimus, ut sit causae nostrae conveniens finitio. Potentissima est autem in ea qualitas: an amor insania. huc pertinebunt probationes quas Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus consequentibus adiunctis repugnantibus causis effectis, similibus, de quorum argumentorum natura dictum est. Breviter autem pro Caecina Cicero initia causas effecta antecedentia consequentia complexus est: "Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid metuebant? Vim videlicet. Potestis igitur principia negare cum extrema concedatis"? Sed similitudine quoque usus est: "quae vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur"? Sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur [an] amatorium venenum sit necne, quia venenum amatorium non sit.
Illud alterum genus quo sit manifestius adulescentibus meis (meos enim semper adulescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo. Iuvenes qui convivere solebant constituerunt ut in litore cenarent: unius, qui cenae defuerat, nomen tumulo quem exstruxerant inscripserunt. Pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem adpulisset, lecto nomine suspendit se. Dicuntur ii causa mortis fuisse. Hic finitio est accusatoris: "per quem factum est ut quis periret, causa mortis est", rei: "qui fecit quid sciens per quod perire homini necesse esset". Remota finitione accusatori sat est dicere: "causa mortis fuistis, per vos enim factum est ut homo periret: quia nisi vos illud fecissetis viveret". Contra: "Non statim per quem factum est ut quis periret is damnari debet, ut accusator, testis, iudex rei capitalis. Nec undecumque causa fluxit, ibi culpa est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta decesserit. Nec fuerit in causa mortis solum adulescentium factum, sed credulitas senis, in dolore ferendo infirmitas: denique si fortior fuisset aut prudentior viveret. Nec mala mente fecerunt, et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. Qui ergo puniri debent in quibus omnia sunt homicidae praeter manum"?
Est interim certa finitio, de qua inter utramque partem convenit, ut Cicero dicit: "maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate": quaeritur tamen an maiestas minuta sit, ut in causa Corneli quaesitum est. Sed hic, etiam si videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur iudicatio est qualitatis, atque ad eum potius statum reducenda: ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
[4] I. Est autem qualitas alia de summo genere atque ea quidem non simplex. Nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an inmortalis anima, an humana specie deus, et de magnitudine ac numero: quantus sol, [et] an unus mundus. Quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint. Haec et in suasoriis aliquando tractari solent, ut, si Caesar deliberet an Britanniam inpugnet, quae sit Oceani natura, an Britannia insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum adgredienda in consilium ferendum sit. Eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, adpetenda vitanda: quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris, hic de factis agitur. Item demonstrativae partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. Lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate eorum. Genus causae aut simplex aut comparativum: illic quid aequum, hic quid aequius aut quid aequissimum sit excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius qui causam dicit aut defensio est criminis aut inminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.
Defensio longe potentissima est qua ipsum [et] factum quod obicitur dicimus honestum esse. Abdicatur aliquis quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur quod fecimus. Hanc partem vocant Hermagorei kat'antilempsin, ad intellectum id nomen referentes: Latine ad verbum tralatam non invenio, absoluta appellatur. Est enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne. Iustum omne continetur natura vel constitutione. Natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem. Hinc sunt pietas fides continentia et alia. Adiciunt et id quod sit par. Verum id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum qui prior fecit iniusti, et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum quod antecessit. Illa utrimque iusta: eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint quidem paria quae ulla parte sunt dissimilia. Constitutio est in lege more iudicato pacto. Alterum est defensionis genus in quo factum per se inprobabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur: id vocant kat'antithesin. Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. In quo genere fortissimum est si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis Horati Milonis. Antenklema dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione qui vindicatur: "occisus est sed latro", "excaecatus sed raptor". Est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur, neque ex contrario facto, sed in aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnumquam et nostra si modo id erit quod facere nostra causa fas sit: quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse numquam potest, in domesticis disceptationibus potest. Nam et filius patri in iudicio abdicationis et maritus uxori si malae tractationis accusabitur et pater filio si dementiae causa erit non inverecunde dicet multum sua interfuisse. In quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa. Quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. Nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est: quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit: quae illic dementiae, hic petendi curatoris. subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. Nam in comparatione malorum boni locum optinet levius, ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus nisi id factum esset fuerit exercitus. Hoc genus antistasis Graece nominatur, comparativum nostri vocant.
Haec circa defensionem facti: quae si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. Ideoque etiam in hos qui citra scriptum sunt status visa est cadere tralatio. Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si TI. Gracchus reus foederis Numantini (cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videtur) missum se ab imperatore suo diceret; interim derivatur in rem, ut si is qui testamento quid iussus non fecerit dicat per leges id fieri non potuisse. Hoc metastasin dicunt.
Hinc quoque exclusis excusatio superest. Ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse eum scisse: aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine. XV. Fortuna quoque saepe substituitur culpae. Nonnumquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. Vtriusque rei multa et manifesta exempla sunt: idcirco non est eorum necessaria expositio.
Si omnia quae supra scripta sunt deerunt, videndum an inminui culpa possit. Hic est ille qui a quibusdam fieri solet status quantitatis. Sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque quae ad numerum refertur a Graecis. Nam et pelicoteta et posoteta dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.
Vltima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium umquam venire. Quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit: "causas, Caesar, egi multas et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, iudices: erravit, lapsus est, non putavit, si umquam posthac", et cetera. In senatu vero et apud populum et apud principem et ubicumque sui iuris clementia est, habet locum deprecatio. In qua plurimum valent ex ipso qui reus est haec tria: vita praecedens si innocens, si bene meritus; spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; praeterea, si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse. Extra nobilitas dignitas, propinqui amici. In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum est; laus enim misericordis potius quam reprensio dissoluti consecutura est. Verum et in iudiciis etiam si non toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur. Nam et divisio frequens est: etiam si fecisset, ignoscendum fuisse, idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent. Sed nonnumquam etiam rei totius hic summa constituta. An vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? Sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur: an commissa sit poena, an exigi debeat. Id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.
De praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit dignus qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior, ex pluribus, quis dignissimus. Quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. Et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque (nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus) et locum multipliciter (in civitate tyrannis adsueta an libera semper, in arce an domi) et quo modo factum sit (ferro an veneno) ut quo tempore (bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus.) Habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas. Similiter liberalitas a quo profecta sit refert: nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. Item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam: similiter alia. Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent. Nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur, eloquentiae est opus: hic regnat, hic imperat, hic sola vincit.
Huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. Nam et fere sic accidit, inventique sunt qui has materias officiorum vocarent. Sed alios quoque nonnumquam leges hae recipiunt status: nam et coniectura est aliquando in plerisque horum (cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt: cuius generis exempla sunt multa) et quid sit dementia ac mala tractatio finitur. Nam iuris leges plerumque quaestiones praecurrere solent, et ex quibus causae non fiat status; quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non detur, et cui accusare dementiae non permittatur.
Abdicationum formae sunt duae: altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt in quibus abdicatur filius quia non pareat patri. Illa semper asperam abdicantis actionem habet (inmutabile est enim quod factum est), haec ex parte blandam et suadenti similem (mavult enim pater corrigere quam abdicare); at pro filiis in utroque genere summissa est et ad satis faciendum composita. A quo dissensuros scio qui libenter patres figura laedunt: quod non ausim dicere numquam esse faciendum - potest enim materia incidere quae hoc exigat: certe vitandum est quotiens aliter agi potest; sed de figuris alio libro tractabimus. Non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis [actionis]: nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. Dementiae quoque iudicia aut propter id quod factum est aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur. Et actor in eo quod factum est liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tamquam valetudine lapsi misereatur: in eo vero cuius libera mutatio est diu roget et suadeat et novissime dementiam rationi queratur obstare non mores: quos quanto magis in praeteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos. Reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. Omnibus his commune est quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac venia frequenter utuntur. Est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius quam obiciatur absolutioni nonnumquam sufficit.
Sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. Iniuriarum: quamquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur. De accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur: in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione: spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur. Frequentissimae tamen hae sunt quaestiones, uter maiores causas habeat, iter plus industriae aut virium sit allaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus. tutelae praeterea: in quo iudicio solet quaeri an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum: nam et mandati actio est. Praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit, aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. Male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus (quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt), ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem. Plurimum tamen est in eo, quale sit factum. Rei publicae laesae: hic moventur quidem illae iuris cavillationes: "quid sit rem publicam laedere" et "laeserit an non profuerit" et "ab ipso an propter ipsum laesa sit": in facto tamen plurimum est. Ingrati quoque: in quo genere quaeritur an is cum quo agitur acceperit beneficium (quod raro negandum est: ingratus est enim qui negat), quantum acceperit, an reddiderit; an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id quod exigebatur praestare debuerit, quo animo datum sit. Simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est et defendentis accusatio. Praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat, cetera qualitatis. Finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta quam pater dignissimo ex filiis reliquerat contendunt philosophus medicus orator. Quod idem accidit si orbae nuptias indicant pares gradu et si inter propinquos de idoneo quaeratur. Sed mihi nec omnes persequi materias in animo est (fingi enim adhuc possunt), nec omnis earum quaestiones, quia positionibus mutantur; hoc tantum admiror, Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
Quantitas quoque, ut dixi, etiam si non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. Sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constituta est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tamquam causa mortis. Quo in genere falluntur qui ita dicunt tamquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur; iudicium redditur an reus causa sit mortis. In coniecturam quoque eadem species cadit, cum perpetuo an quinquennali sit exilio multandus in controversiam venerit: nam an prudens caedem commiserit quaeritur. Illa quoque quae ex numero ducitur pendet ex iure: "an Thrasybulo triginta praemia debeantur" et "cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat". Sed hic quoque factum aestimatur; et tamen ius ipsum pendet ex qualitate.
[5] I. Qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio. Ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit, qualia sunt praetorum curiosa consilia cum de iure accusatoris ambigitur, sed in ipsis frequentissime iudiciis versatur. Est enim duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam. Ac fuerunt qui praescriptionis statum facerent, tamquam ea non isdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur. cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse. Ignominioso filius praescribit: de eo solo iudicatio est, an liceat. Quotiens tamen poterimus, efficiendum est ut de re quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro libentius indulgebit: ut in sponsionibus quae ex interdictis fiunt etiam si non proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. Sed frequentius etiam quaeritur de intentione. "Vir fortis optet quod volet": nego illi dandum quidquid optaverit: non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis modo utor. In utroque autem genere status idem sunt.
Porro lex omnis aut tribuit aut adimit, aut honorat aut punit, aut iubet aut vetat aut permittit. Litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in scripto aut in voluntate. Scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. Quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis pactis stipulationibus, omni denique scripto: quod de scripto, idem de voce. Et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status fecimus, singulos percurram.
[6] I. Scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet. Quo minus id accidere in scholis mirum est: ibi etiam ex industria fingitur. Eius genus unum est in quo et de scripto et de voluntate quaeritur. Id tum accidit cum est in lege aliqua obscuritas. In ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subuertit, ut hic: "fur quadruplum solvat: duo surripuerunt pariter decem milia: petuntur ab utroque quadragena, illi postulant ut vicena conferant". Nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant: voluntas quoque utrimque defenditur. Aut cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: "ex meretrice natus ne contionetur: quae filium habebat prostare coepit: prohibetur adulescens contione". Nam de eius filio quae ante partum meretrix fuit certum est: an eadem huius causa sit dubium est, quamquam ex hac natus est, et haec meretrix est. Solet et illud quaeri, quo referatur quod scriptum est: "bis de eadem re ne sit actio": id est, hoc "bis" ad actorem an actionem. Haec ex iure obscuro.
Alterum genus est ex manifesto: quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt. In hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate. V. Sed contra scriptum tribus generibus occurritur. Vnum est in quo ipso patet semper id servari non posse: "liberi parentis alant aut vinciantur": non enim alligabitur infans. Hinc erit ad alia transitus et divisio: "num quisquis non aluerit? num hic"? Propter hoc quidam tale genus controversiarum in quo nullum argumentum est quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo tantum de quo lis est quaerendum est. "Peregrinus si murum escenderit capite puniatur. cum hostes murum escendissent, peregrinus eos depulit: petitur ad supplicium". Non erunt hic separatae quaestiones: "an quisquis, an hic", quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est, sed hoc tantum, an ne servandae quidem civitatis causa. Ergo aequitate et voluntate pugnandum. Fieri tamen potest ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quae appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Caecina fecit. Tertium cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid per quod probemus aliud legum latorem voluisse, ut in hac controversia: "qui nocte cum ferro deprensus fuerit, alligetur: cum anulo ferreo inventum magistratus alligavit"; hic, quia est verbum in lege "deprensus", satis etiam significatum videtur non contineri lege nisi noxium ferrum.
Sed ut qui voluntate nitetur scriptum quotiens poterit infirmare debebit, ita qui scriptum tuebitur adiuvare se etiam voluntate temptabit. In testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit, ut in iudicio curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio. substitutus heres erat si postumus ante tutelae suae annos decessisset: non est natus: propinqui bona sibi vindicabant. Quis dubitaret quin ea voluntas fuisset testantis ut is non nato filio heres esset qui mortuo? Sed hoc non scripserat. Id quoque quod huic contrarium est accidit nuper, ut esset scriptum quod apparet scriptorem noluisse. Qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis "argenti pondo" posuit, "quinque milia" manserunt. Apparuit tamen "quinque pondo" dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis. sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas: tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.
[7] I. Proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit in antinomia duos esse scripti et voluntatis status: neque inmerito, quia, cum lex legi obstat, utrimque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum. Omnibus autem manifestum est numquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
Colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate: hic meritorum temporis praemii conlatio est: aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio. Diversae quoque leges confligunt aut similes aut inpares. Similium aliae quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: "Magistratus ab arce ne discedat. Vir fortis * vel alia nulla obstante quaeri potest an quidquid optarit accipere debeat, et in magistratus multa dicentur quibus scriptum expugnatur, si incendium in arce fuerit, si in hostis decurrendum. Aliae contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: "Tyrannicidae imago in gymnasio ponatur. Mulieris imago in gymnasio ne ponatur. Mulier tyrannum occidit". Nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri. VI. Inpares sunt cum alteri multa quae opponi possunt, alteri [si] nihil nisi quod in lite est, ut cum vir fortis inpunitatem desertoris petit. Nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur, adversus desertores scripta non potest nisi optione subuerti.
VII. Item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. Si confessum est, haec fere quaeruntur: utra lex potentior, ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis, permittat an vetet an imperet. VIII. Solet tractari et utra sit antiquior: sed velut potentissimum utra minus perdat, ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso sit reliqua viro forti alia optio. Plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius: de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest. IX. Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: "patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit, liberti heredem sequantur: liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio"; et pater * negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.
X. Duplices leges sicut duae colliduntur, ut "nothus ante legitimum natus legitimus sit, post legitimum tantum civis". Quod de legibus, idem de senatus consultis dictum sit. Quae aut inter se pugnent aut obstent legibus: non tamen aliud sit eius status nomen.
[8] I. Syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur; sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum: illic qui verba defendit hoc agit, ut fiat utique quod scriptum est, hic ne aliud quam scriptum est. Ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur. II. Sit enim lex: "Venefica capite puniatur. Saepe se verberanti marito uxor amatorium dedit, eundem repudiavit: per propinquos rogata ut rediret non est reversa: suspendit se maritus. Mulier veneficii rea est". Fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse: id erit finitio. Quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem velut remissa priore contentione veniemus: an proinde puniri debeat ac si virum veneno necasset.
III. Ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est: quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. In has autem fere species venit: an quod semel ius est, idem et saepius: "incesti damnata et praecipitata de saxo vixit: repetitur". An quod in uno, et in pluribus: "qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit". An quod ante, et postea: "raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem". IV. An quod in toto, idem in parte: "aratrum accipere pignori non licet; vomerem accepit". An quod in parte, idem in toto: "lanas evehere Tarento non licet; oves evexit". V. In his syllogismus et scripto nititur: nam satis cautum esse dicit. "Postulo ut praecipitetur incesta: lex est", et "rapta optionem petit", et "in ove lanae sunt", similiter alia. VI. Sed quia responderi potest: "non est scriptum ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat: nihil de vomere cautum, nihil de ovibus", ex eo quod manifestum est colligitur quod dubium est. Maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est: an quia hoc, et hoc: "qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit"; "ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit". VII. In hoc genere haec quaeruntur: an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. Simile autem et maius est et par et minus. In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. In utroque de voluntate legum latoris. Sed de aequo tractatus potentissimi.
[9] I. Amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca: aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.
II. Singula adferunt errorem cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (omonymia dicitur), ut "gallus" avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet incertum est, et "Aiax" Telamonius an Oilei filius. Verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut "cerno". III. Quae ambiguitas plurimis modis accidit. Vnde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur. IV. Alterum est in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim auletris illa vulgata, cum quaeritur utrum aula quae ter ceciderit an tibicina si ceciderit debeat publicari. V. Tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum. VI. Sic apud Graecos contendunt Leon et Pantaleon, cum scriptura dubia est, bona omnia Leonti an bona Pantaleonti relicta sint.
In coniunctis plus ambiguitatis est. Fit autem per casus, ut "aio te, Aeacida, Romanos vincere posse": VII. per conlocationem, ubi dubium est quid quo referri oporteat, ac frequentissime cum quod medium est utrimque possit trahi, ut de Troilo Vergilius "lora tenens tamen": hic utrum teneat tamen lora, an quamvis teneat tamen trahatur quaeri potest. VIII. Vnde controversia illa: "testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem; quaeritur statua hastam tenens aurea esse debeat, an hasta esse aurea in statua alterius materiae". Fit per flexum idem magis: "quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles". IX. Saepe utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit in dubio est, unde et controversia: "heres meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum; uter eligat quaeritur".
Verum id quod ex his primum est mutatione casuum, sequens divisione verborum aut tralatione emendatur, tertium adiectione. X. Accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud "Lachetem audivi percussisse Demean" fiat "a Lachete percussum Demean". Sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia: "caelo decurrit aperto": utrum per apertum caelum an cum apertum esset. XI. Divisio respiratione et mora constat: "statuam", deinde "auream hastam", vel "statuam auream", deinde "hastam". Adiectio talis est: "argentum quod elegerit ipse", ut heres intellegatur, vel "ipsa", ut uxor. Adiectione facta amphibolia, qualis fit "hunc flentes illos deprendimus", detractione solvetur. XII. Pluribus verbis emendandum ubi est id quod quo referatur dubium est, et "ipse" est ambiguum: "heres meus dare illi damnas esto omnia sua". In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio: "is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset". XIII. Nam "sibi" et ad socerum referri et ad Fannium potest. Productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc "cato". Alium enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo * Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.
XIV. Nec refert quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. Ideoque frustra praecipitur ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere: nam si id fieri potest amphibolia non est. XV. Amphiboliae autem omnis erit in his quaestio: aliquando uter sit secundum naturam magis sermo, semper utrum sit aequius, utrum is qui scripsit ac [sii] dixit voluerit. Quarum in utramque partem satis ex iis quae de coniectura et qualitate diximus praeceptum est.
[10] I. Est autem quaedam inter hos status cognatio. Nam et in finitione quae sit voluntas nominis quaeritur (ut in syllogismo, qui secundus a finitione status est, +quae spectatur+ quid voluerit scriptor) et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. Rursus et finitio quodam modo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis, et scriptum et voluntas habet in verbis iuris quaestionem, quod idem antinomia petitur. II. Ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse quae facit quaestionem. Sed distincta sunt: aliud est enim obscurum ius, aliud ambiguum. III. Igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem et quae esse etiam citra complexum causae possit: scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. Amphiboliae lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est. IV. Neque inmerito et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
Et de hoc quidem genere dispositionis, etiam si non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt. V. sunt alia quae nisi proposita de qua dicendum est materia viam docendi non praebeant. Non enim causa tantum universa in quaestiones ac locos diducenda est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem suum. Nam et in prohoemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem, ut thesis etiam simplices. VI. Nisi forte satis erit dividendi peritus qui controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae: deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. VII. Hoc est quod scriptor demonstrare non possit nisi certa definitaque materia. VIII. Sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita [que materia in se finita]? Praeceptoris est in alio atque alio genere cotidie ostendere quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus: tradi enim omnia quae ars efficit non possunt. IX. Nam quis pictor omnia quae in rerum natura sunt adumbrare didicit? Sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit: quis non faber vasculum aliquod quale numquam viderat fecit?
X. Quaedam vero non docentium sunt sed discentium. Nam medicus quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum docebit: vim sentiendi pulsus venarum, caloris modos, spiritus meatum, coloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. Quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus, cogitemusque homines ante invenisse artem quam docuisse. XI. Illa enim est potentissima quaeque vere dicitur oeconomia totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prohoemium, ubi omittendum: ubi utendum expositione continua, ubi partita: ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico a mediis vel ultimis: XII. ubi omnino non exponendum: quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus: qua in causa proponendae prohoemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae: quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus: singulis an universis opponenda refutatio: reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus: de iure prius an de aequitate dicendum: ante acta crimina an de quibus iudicium est prius obicere vel diluere conveniat: XIII. si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae. Haec est velut imperatoria virtus copias suas partim ad casus proeliorum retinentis, partim per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis. XIV. Sed haec in oratione praestabit cui omnia adfuerint, natura doctrina studium. Quare nemo exspectet ut alieno tantum labore sit disertus: vigilandum (dicam iterum) enitendum pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tamquam tradita sed tamquam innata. XV. Nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; verum ars satis praestat si copias eloquentiae ponit in medio: nostrum est uti eis scire. XVI. Neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius: qui non modo ut sint ordine conlocati laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes ne commissura perluceat: corpus sit, non membra. XVII. Quod ita continget si et quid quoque loco conveniat viderimus et, ut verba verbis adplicamus non pugnantia sed quae invicem complectantur, ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatae tenebunt, ac videbitur non solum composita oratio sed etiam continua. Verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |