I. Fuerant et clari quidem auctores quibus solum videretur oratoris officium docere (namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia ira similibusque non oporteret: et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur), II. plures vero qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae (ex) adverso proponerentur refutare. III. Vtrumcumque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quo toto haec sola tractantur: quibus sane et ea quae de iudicialibus causis iam dicta sunt serviunt. IV. Nam neque prohoemii neque narrationis est alius usus quam ut huic iudicem praeparent, et status nosse atque ea de quibus supra scripsimus intueri supervacuum foret nisi ad hanc perveniremus. V. Denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus quaecumque alia potest aliquando necessaria causae non esse: lis nulla est cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic optime divisuri videmur ut prius quae in commune ad omnis quaestiones pertinent ostendamus, deinde quae in quoque causae genere propria sunt exsequamur.
[1] I. Ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret; ideoque illas atechnous, id est inartificiales, has entechnous id est artificiales, vocaverunt. II. Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit. Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda. Quare mihi videntur magnopere damnandi qui totum hoc genus a praeceptis removerant. III. Nec tamen in animo est omnia quae pro his aut contra dici solent complecti. Non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. Quibus demonstratis non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet. Neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam de futuris.
[2] I. Iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis: iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem: aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et adsertione secunda et partibus centumviralium quae in duas hastas divisae sunt. II. Confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit; vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum quod in se fortasse reccidat facit. III. Confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae, vix autem ulla est per omnia alteri similis. Si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda neglegentia aut de infirmitate personarum querendum contra quas erit iudicatum, aut de gratia quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut inveniendum quod causae postea accesserit. IV. Quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere, ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam, rogandi etiam iudices ut rem potius intueantur ipsam quam iuri iurando alieno suum donent. V. adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacumque causae differentia aut aliqua vel,eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio quae sit priori contraria: quae si deerunt, lis non erit.
[3] I. Famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas, quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa vulgantium. Exempla utrimque non deerunt:
[4] I. sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium. Quid attinet de his plura? Plenae sunt orationes veterum ac novorum. II. Quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis. Nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa: sive iam erit habita, quis ei praefuerit, quis et quo modo sit tortus, an credibilia dixerit, an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu. Quae utrimque tam infinita sunt quam ipsa rerum varietas.
[5] I. Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus usitatum esse. cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id quod secundo loco diximus tractatur, quod pauciores rei fiunt. II. Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur, si aut is in quem signatum est aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus, si tempora non congruunt, si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa saepe falsum deprendit.
[6] I. Ius iurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum aut ab adversario exigunt aut recusant cum ab ipsis exigatur. Offerre suum sine illa condicione ut vel adversarius iuret fere improbum est. II. Qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum, aut ipsa vi religionis (in qua plus fidei consequitur si id egerit ut non cupide ad hoc descendere, sed ne hoc quidem recusare videatur), aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit: aut praeter alia causae instrumenta adiciet ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam. III. Qui non recipiet condicionem et a multis contemni iuris iurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti qui deos agere <curam> rerum humanarum negarent: eum vero qui nullo deferente iurare sit paratus et ipsum velle de causa sua pronuntiare et quam id quod offert leve ac facile credat ostendere. IV. At is qui defert alioqui agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iure iurando stari quam suo mavult. V. Quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea quam credibile sit notam ipsi non esse. Quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat, atque id agi ut in causa in qua vincere non possit queri possit. Itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet quam dubium cuiquam relinquere an peierarit. VI. Sed nobis adulescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant ne umquam ius iurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus. Nam si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum facere quod noceat.
[7] I. Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna; nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores et pro diffidentia premitur absentia. Si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet. II. Tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate, quo ipso non esse amicum ei se contra quem dicit fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.
III. cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum. In actionibus primum generaliter pro testibus atque in testis dici solet. IV. Est hic communis locus, cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit quam quae sit hominum scientia nixa, altera ad detrahendam illis fidem omnia per quae fieri soleant falsa testimonia enumerat. V. Sequens ratio est cum specialiter quidem sed tamen multos pariter invadere patroni solent. Nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus (non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces), ut in causis repetundarum (qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum, non testium habendos loco). VI. Interim adversus singulos derigitur actio, quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem. Totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem adgressi sumus. VII. sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adulescentulus senem colui, ut non lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad omnia pertinet; VIII. quomodo contingat explicabimus cum ad destinatum huic parti locum venerimus. Ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit, eadem docebit ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.
IX. Et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum quibus (in) iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est: separemus officium dantis testes et refellentis.
X. Qui voluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens testis sit: XI. turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprensi nocent quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possunt, explorandi sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. XII. In iis quoque adhuc qui constiterint sibi vitandae insidiae; nam frequenter subici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent, et auctoritatem habent non arguentium illa sed confitentium. XIII. Explorandum igitur quas causas laedendi adversarium adferant, nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint. Quod cum in iis quoque qui ea quae dicturi videntur [re] vera sciunt necessarium est praecavere, (tum) multo magis in iis qui se dicturos quae falsa sunt pollicentur. XIV. Nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprensio facilior.
XV. Eorum vero quibus denuntiatur pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator, interim nescit. Fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est. XVI. Nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo quod in iudicium venit rogare, sed aliquo circumitu ad id pervenire, ut illi quod maxime dicere voluit videatur expressum: nec nimium instare interrogationi, ne omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum quantum sumere ex uno satis sit. XVII. At in eo qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. Hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita. Respondebit enim quae nocere causae non arbitrabitur, ex pluribus deinde quae confessus erit eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit. XVIII. Nam ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum adgravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus: ita huius modi testis multa de ante actis, multa de insecutis, loco tempore persona ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare. XIX. Id si non contingit, relicum erit ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur, tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat: quo non minus nocebit quam si vera in reum dixisset. XX. At si, quod secundo loco diximus, nesciet actor quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetemptim interrogando experietur animum eius, et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet. XXI. Sed quia nonnumquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicant, est actoris suspectum testem dum prodest dimittere.
XXII. Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc, quod raro umquam possunt ante iudicium scire quid testis dicturus sit, expeditior, quod cum interrogandus est sciunt quid dixerit. XXIII. Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat, eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. Et si deficietur numero pars diversa, paucitatem, si abundabit, conspirationem, si humiles producet, vilitatem, si potentes, gratiam oportebit incessere. XXIV. Plus tamen proderit causas propter quas reum laedant exponere: quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam contra illa quae supra diximus simili ratione responderi locis communibus solet, quia et in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos qui possint scire quaesierit, et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius. XXV. Verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit aut recitatis in actione <testimoniis> aut testibus nominatis, quod iis temporibus quibus testis non post finitas actiones rogabatur facilius et frequentius fuit. Quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.
XXVI. Reliquae interrogandi sunt partes: qua in re primum est nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest, prudens vero et constans vel tamquam inimicus et pervicax dimittendus statim, vel non interrogatione sed brevi interlocutione patroni refutandus est, aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus, aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia, criminum destruendus. XXVII. Probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe qui adversus insectantem pugnassent modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus adplicando saepe eo perducit homines ut invitis quod prosit extorqueat. XXVIII. Eius rei sine dubio neque disciplina una in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus. Si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus adeo scitae sunt interrogationes ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat. XXIX. Illud fortuna interim praestat, ut aliquid quod inter se parum consentiat a teste dicatur, interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. Acuta autem interrogatio ad hoc quod casu fieri solet etiam ratione perducet. XXX. Extra causam quoque multa quae prosint rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo: in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprendantur. XXXI. Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste testes saepe respondent eique praecipue rei vulgo favetur, tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem saepius est imperitus) intellegat, aut ne intellegere se neget, quod interrogantis non leve frigus est. XXXII. Illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa inmodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque qui profuerant auferat utilitatem: quorum mentionem habui non ut fierent sed ut vitarentur.
Saepe inter se collidi solent inde testatio, hinc testes. Locus utrimque: haec enim se pars iure iurando, illa consensu signantium tuetur. XXXIII. Saepe inter testes et argumenta quaesitum est. Inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur: hinc testem gratia metu pecunia ira odio amicitia ambitu fieri, argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere. XXXIV. Communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt, semper tamen iactabuntur. Aliquando utrimque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri, ex causis, utri magis credibilia dixerint, ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint. XXXV. His adicere si qui volet ea quae divina testimonia vocant, ex responsis oraculis ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est regaturne providentia mundus, specialem alterum circa partis divinationum, ut quaeque in quaestionem cadet. XXXVI. Aliter enim oraculorum, aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. Circa eius modi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sunt voces per vinum somnum dementiam emissae, vel excepta parvolorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est.
XXXVII. Nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam ubi non est desiderari solet: "Pecuniam dedisti: quis numeravit? ubi? unde?" "Venenum arguis: ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio?" Quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit.
Haec de inartificialibus quam brevissime potui.
[8] I. Pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem adpositis, plerumque aut omnino neglegitur aut levissime attingitur ab iis qui argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persecuntur ipsa propter quam dicitur victoria cedunt. II. Atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis quibus causa continetur adiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius quae cuiusque adfectus natura sit prosequamur. Isdem laudamus incusamus augemus minuimus describimus deterremus querimur consolamur hortamur. III. Sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tamquam certis loquimur potest. Nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus: sed haec ipsa plus valent cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
IV. Quorum priusquam partior species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia. Nam neque ulla quaestio est quae non sit aut in re aut in persona, neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis quae rebus aut personis accidunt, V. eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri, neque ulla confirmatio nisi aut ex consequentibus aut ex pugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere, nec ulla res probari nisi ex alia potest eaque sit oportet aut maior aut par aut minor. VI. Argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum sed eius iudicii de quo cognoscitur proprium. Probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes. VII. Et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit, ut: "dies est, nox non est", vel quia est aliquid, et aliud sit: "sol est super terram, dies est", vel quia aliquid non est, aliud sit: "non est nox, dies est", vel quia aliquid non est, nec aliud sit: "non est rationalis, nec homo est". His in universum praedictis partes subiciam.
[9] I. Omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus (cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes, nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur), II. altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia ubi illa sunt quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest, sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.
III. Dividuntur autem in has primas duas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria (sunt, alia quae non necessaria). Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci tecmeria vocant. +Quae sunt+ alyta semia: quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est. IV. Id autem accidit cum quid aut necesse est fieri factumve esse, aut omnino non potest fieri vel esse factum: quo in causis posito non est lis [nisi] facti. Hoc genus per omnia tempora perpendi solet: nam et coisse eam cum viro quae peperit, V. quod est praeteriti, et fluctus esse cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri potest ut ibi messis sit ubi satum non est, ut quis Romae sit cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus qui sine cicatrice est. VI. Sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat et spirare qui vivit, quaedam in contrarium non recurrunt: nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur. VII. Quare potest et coisse cum viro quae non peperit, et non esse ventus in mari cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse qui perit. Ac similiter satum fuisse potest ubi non fuit messis, nec fuisse Romae qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus qui habet cicatricem.
VIII. Alia sunt signa non necessaria, quae eikota Graeci vocant: quae etiam si ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuta ceteris plurimum valent. IX. Signum vocatur, ut dixi, semeion (quamquam id quidam indicium, quidam vestigium nominaverunt): per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. At sanguis vel ex hostia respersisse vestem potest vel e naribus profluxisse: non utique qui vestem cruentam habuerit homicidium fecerit. X. Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit: quibus signum cum accessit, efficit ut quae suspecta erant certa videantur. XI. Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis), et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus in aequo est. Haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.
XII. Eorum autem quae signa sunt quidem sed non necessaria genus Hermagoras putat non esse virginem Atalanten quia cum iuvenibus per silvas vagetur. Quod si receperimus, vereor ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. XIII. Eadem tamen ratione qua signa tractantur. Nec mihi videntur Ariopagitae, cum damnaverint puerum, coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae si adolevisset. Vnde Spuri Maeli Marcique Manli popularitas signum adfectati regni est existimatum. XIV. Sed vereor ne longe nimium nos ducat haec via. Nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adulescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti: fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit quod ex eo de quo quaeritur natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex inpudicitia fluere videantur. XV. Ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica: "vento rubet aurea Phoebe" et "cornix plena pluviam vocat improba voce", si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur. Nam si vento rubet luna, signum venti est rubor: et si, ut idem poeta colligit, XVI. densatus et laxatus aer facit ut sit inde "ille avium concentus", idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse nemo miratur.
[10] I. Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixis vocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiam si vis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur), II. alterum quo sententiam cum ratione, tertium quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus: quamquam de hoc parum convenit. sunt enim qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione ut id demum quod pugna constat enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat. III. hunc alii rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum vocaverunt, quia (nec) distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod sane non utique ab oratore desideratur. IV. Epichirema Valgius adgressionem vocat; verius autem iudico non nostram administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo aliquid probaturi sumus, etiam si nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici. V. Aliis videtur non destinata vel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen accipere ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu posita significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus minime partibus constat. VI. Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur: nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat (et) exemplis utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus. VII. Apodeixis est evidens probatio, ideoque apud geometras grammikai apodeixeis dicuntur. Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua diximus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem. VIII. Vtrumque autem quamquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. IX. Sed argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum compositae argumenta dicuntur, et (cum) orationum Ciceronis velut thema (ipse] exponit Pedianus inquit: "argumentum tale est", et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: "veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat". Quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari. X. Nec mirum, cum id inter opifices quoque sit vulgatum, unde Vergili "argumentum ingens", vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est quod ad ... probationem indicium fidem adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror. XI. Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa quod probatione non egeat. XII. Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae sensibus percipiuntur, ut quae videmus audimus, qualia sunt signa, deinde ea (in) quae communi opinione consensum est: XIII. "deos esse", "praestandam pietatem parentibus", praeterea quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicumque adversarius non contradicit. XIV. Sic enim fiet argumentum: "cum providentia mundus regatur, administranda, res publica est: sequitur ut administranda res publica sit, si liquebit mundum providentia regi". XV. Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur. XVI. Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut "liberos a parentibus amari", alterum velut propensius: "eum qui recte valeat in crastinum perventurum", tertium tantum non repugnans: "in domo furtum factum ab eo qui domi fuit". XVII. Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est exsecutus quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura, ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel adpeti soleat. XVIII. Verum hoc exsequi mitto: non enim longum tantum, sed etiam inpossibile ac potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret ostendi. XIX. Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius rhodi fontibus fluunt: "an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum", et contra veneficium in noverca, adulterium in luxurioso: illa quoque, "an scelus palam factum", "an falsum propter exiguam summam", quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper: alioqui indubitata essent, non argumenta.
XX. Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de quibus supra dixi videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. XXI. Nam ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignaras, et piscium quoque genera alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est. XXII. Multus alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus invenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit facile quod in eo est pervidebimus.
XXIII. In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit, ut dixi, divisio ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut causa tempus locus occasio instrumentum modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt. XXIV. Ea porro sunt: genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnumquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est: XXV. patria, quia similiter etiam civitatium leges instituta opiniones habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et disciplina, quoniam refert a quibus et quo quisque modo sit institutus: XXVI. habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum: fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destituto (condicionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat): XXVII. animi natura, etenim avaritia iracundia misericordia crudelitas severitas aliaque his similia adferunt fidem frequenter aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus forensis negotiator miles navigator medicus aliud atque aliud efficiunt. XXVIII. Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiciunt quidam commotionem: hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram pavorem. XXIX. Consilia autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur quam ex causis ducimus, sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus (an) inimicus. XXX. Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat. XXXI. Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia; neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.
XXXII. Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt. XXXIII. ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum: quarum materiam, +quam quidam hylen, alii dynamin nominaverunt+, in duo genera sed quaternas utriusque dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem incrementum conservationem usum aut malorum evitationem liberationem inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum valent. XXXIV. Sed has causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira odium invidia cupiditas spes ambitus audacia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidiatur alium dicitur interemisse. XXXV. Causae porro non ad convincendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est. XXXVI. Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio fuerat occidit, an sacrilegus sacrilegus qui ut hostes urbe expelleret arma templo adfixa detraxit. XXXVII. Ducuntur argumenta et ex loco. Spectatur enim ad fidem probationis montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propincus an remotus, oportunus consiliis an aduersus: quam partem uidemus uehementissime pro Milone tractasse Ciceronem. XXXVIII. Et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: priuatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus, ut in persona magistratus, pater, peregrinus. XXXIX. Hinc enim quaestiones oriuntur: 'Priuatam pecuniam sustulisti, uerum, quia de templo, non furtum sed sacrilegium est'. 'Occidisti adulteros, quod lex permittit, sed quia in lupanari, caedes est'. 'Iniuriam fecisti, sed quia magistratui, maiestatis actio est'. XL. Vel contra: 'licuit quia pater eram, quia magistratus'. Sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus; neque enim ubique idem aut licet aut decorum est: quin etiam in qua quidque ciuitate quaeratur interest; moribus enim et legibus distant. XLI. Ad commendationem quoque et inuidiam ualet; nam et Aiax apud Ouidium 'ante rates' inquit 'agimus causam, et mecum confertur Vlixes!' et Miloni inter cetera obiectum est quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus. XLII. Ad suadendi momenta idem ualet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. Eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est: generaliter enim et specialiter accipitur. Prius illud est 'nunc', 'olim', 'sub Alexandro', 'cum apud Ilium pugnatum est', denique praeteritum, instans, futurum. Hoc sequens habet et constituta discrimina: 'aestate', 'hieme', 'noctu', 'interdiu', et fortuita: 'in pestilentia', 'in bello', 'in conuiuio'. XLIII. Latinorum quidam satis significari putauerunt si illud generale 'tempus', hoc speciale 'tempora' uocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstratiuo genere uersatur, sed in iudiciis frequentissima est. XLIV. Nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert, ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt si dicatur, ut supra posui, signator qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid uel cum infans esset uel cum omnino natus non esset: XLV. praeter id quod omnia facile argumenta aut ex iis quae ante rem facta sunt aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: 'mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti'. XLVI. Causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. Secundum tempus subtilius quidam quam necesse erat diuiserunt, ut esset iuncti 'sonus auditus est', adhaerentis 'clamor sublatus est'. Insequentis sunt illa: 'latuisti', 'profugisti', 'liuores et tumores apparuerunt'. Isdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obicitur fidem. XLVII. In his omnis factorum dictorumque ratio uersatur, sed dupliciter. Nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud antea factum est: ut cum obicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quandam emerit, aut parricidii reo luxurioso quod dixerit patri: 'non amplius me obiurgabis'. Nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit, nec hic quia sic erat locutus occidit, sed quia erat occisurus sic locutus est. XLVIII. Casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: 'melior dux Scipio quam Hannibal, uicit Hannibalem': 'bonus gubernator, numquam fecit naufragium': 'bonus agricola, magnos sustulit fructus'. Et contra: 'sumptuosus fuit, patrimonium exhausit': 'turpiter uixit, [uel] omnibus inuisus est'. XLIX. Intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus inbecilliores, a uigilantibus dormientis, a praeparatis inopinatos: quorum contraria in diuersum ualent. L. Haec et in deliberando intuemur et in iudiciis ad duas res solemus referre, an uoluerit quis, an potuerit; nam et uoluntatem spes facit. Hinc illa apud Ciceronem coniectura: 'insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio: ille cum seruis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula inretitus'. LI. Facultati autem licet instrumentum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inuentum. LII. His adicitur modus, quem trpon dicunt, quo quaeritur quem ad modum quid sit factum. Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum ueneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam: 'bona mente factum, ideo palam', 'mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine'.
LIII. In rebus autem omnibus de quarum ui ac natura quaeritur quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt: an sit, quid sit, quale sit. Sed quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, diuidi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subicienda sunt.
LIV. Ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. Eius duplex ratio est: aut enim praecedente finitione quaeritur sitne hoc uirtus, aut simpliciter quid sit uirtus. Id aut uniuersum uerbis complectimur, ut 'rhetorice est bene dicendi scientia', aut per partes, ut 'rhetorice est inueniendi recte et disponendi et eloquendi cum firma memoria et cum dignitate actionis scientia'. LV. Praeterea finimus aut ui, sicut superiora, aut tumolog&, ut si assiduum ab aere dando et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. Finitioni subiecta maxime uidentur genus species differens proprium: ex iis omnibus argumenta ducuntur. LVI. Genus ad probandam speciem minimum ualet, plurimum ad refellendam. Itaque non quia est arbor platanus est, at quod non est arbor utique platanus non est: nec quod uirtus est utique iustitia est, at quod non est uirtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perueniendum est ad ultimam speciem, ut 'homo est animal' non est satis, id enim genus est: 'mortale'++etiam si est species, cum aliis tamen communis finitio: 'rationale'++nihil supererit ad demonstrandum quod uelis. LVII. Contra species firmam probationem habet generis, infirmam refutationem. Nam quod iustitia est, utique uirtus est: quod non est iustitia, potest esse uirtus, si est fortitudo, constantia, continentia. Numquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species quae sunt generi subiectae remoueantur, hoc modo: 'quod neque inmortale est neque mortale, animal non est'. LVIII. His adiciunt propria et differentia. Propriis confirmatur finitio, differentibus soluitur. Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus, aut quidquid utique accidit, sed non soli, ut igni calfacere. Et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Ita quodcumque proprium deerit soluet finitionem, non utique quodcumque erit confirmabit. LIX. Saepissime autem quid sit proprium cuiusque quaeretur, ut, si per tumologan dicatur: 'tyrannicidae proprium est tyrannum occidere', negemus: non enim si traditum sibi eum carnifex occiderit tyrannicida dicatur; nec si inprudens uel inuitus. LX. Quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est seruum esse, aliud seruire, qualis esse in addictis quaestio solet: 'qui seruus est si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus', et plura, de quibus alio loco. LXI. Illud quoque differens uocant, cum genere in speciem deducto species ipsa discernitur. Animal genus, mortale species, terrenum uel bipes differens; nondum enim proprium est, sed iam differt a marino uel quadrupede: quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprensionem. LXII. Cicero genus et speciem, quam eandem formam uocat, a finitione diducit, et iis quae ad aliquid sunt subicit: ut, si is cui argentum omne legatum est petat signatum quoque, utatur genere: at si quis, cum legatum sit ei quae uiro mater familias esset, neget deberi ei quae in manum non conuenerit, specie, quoniam duae formae sint matrimoniorum. LXIII. Diuisione autem adiuuari finitionem docet, eamque differre a partitione quod haec sit totius in partis, illa generis in formas. Partis incertas esse, ut 'quibus constet res publica', formas certas, ut 'quot sint species rerum publicarum', quas tris accepimus: quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur. LXIV. Et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit: ego apertiora posui. Propria uero ad coniecturae quoque pertinent partem, ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi uerbis <aut manu male facere, facta haec ab ipsis> esse credantur, aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam utique <sunt, ita quaedam in quibusdam utique> non sunt, et ratio, quamuis [ita] ex diuerso, eadem est.
Diuisio et ad probandum simili uia ualet et ad refellendum. LXV. Probationi interim satis est unum habere, hoc modo: 'ut sit ciuis, aut natus sit oportet aut factus'; utrumque tollendum est: 'nec natus nec factus est'. LXVI. Fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id quod relinquitur uerum. Totum falsum est hoc modo: 'Pecuniam credidisse te dicis: aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut inuenisti aut surripuisti. Si neque domi habuisti neque ab aliquo accepisti et cetera, non credidisti'. LXVII. Relicum fit uerum sic: 'hic seruus quem tibi uindicas aut uerna tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus': deinde remotis prioribus supererit 'alienus'. Periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res soluitur. LXVIII. Tutius quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit (simul enim remouentur omnia): uel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiet, quale Ciceronis est: 'unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, uinco ab Oppianico, si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum'. LXIX. Fit etiam ex duobus, quorum necesse est <esse> alterum uerum, eligendi aduersario potestas, efficiturque ut utrum elegerit noceat. Facit hoc Cicero pro Oppio: 'utrum cum Cottam adpetisset an cum ipse se conaretur occidere telum e manibus ereptum est?' et pro Vareno: 'optio uobis datur, utrum uelitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu': deinde utraque facit accusatori contraria. LXX.Interim duo ita proponuntur ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est: 'philosophandum <est, etiam si non est philosophandum'>, et illud uulgatum: 'quo schema, si intellegitur? quo, si non intellegitur?' et 'mentietur in tormentis qui dolorem pati potest, mentietur qui non potest'.
LXXI.Vt sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est: habent enim omnia <initium>, incrementum, summam, ut iurgium, deinde <rixa, tum> caedes. Est ergo hic argumentorum quoque locus inuicem probantium; nam et ex initiis summa colligitur, quale est: 'non possum togam praetextam sperare cum exordium pullum uideam', et contra: 'non dominationis causa Sullam arma sumpsisse, argumentum est dictatura deposita'. LXXII. Similiter ex incremento in utramque partem ducitur ratio cum in coniectura, tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes inputanda sit a quo iurgium coepit.
LXXIII. Est argumentorum locus ex similibus: 'si continentia uirtus, utique et abstinentia': 'si fidem debet tutor, et procurator'. Hoc est ex eo genere quod pagvgn Graeci uocant, Cicero inductionem. Ex dissimilibus: 'non si laetitia bonum, et uoluptas': 'non quod mulieri, idem pupillo'. Ex contrariis: 'frugalitas bonum, luxuria enim malum': 'si malorum causa bellum est, erit emendatio pax': 'si ueniam meretur qui inprudens nocuit, non meretur praemium qui inprudens profuit'. LXXIV. Ex pugnantibus: 'qui est sapiens, stultus non est'. Ex consequentibus siue adiunctis: 'si est bonum iustitia, recte iudicandum': 'si malum perfidia, non est fallendum': idem retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: 'quod quis non habuit, non perdidit': 'quem quis amat, sciens non laedit': 'quem quis heredem suum esse uoluit, carum habuit, habet, habebit'. Sed cum sint indubitata, uim habent paene signorum inmutabilium. LXXV. Sed haec consequentia dico, acolutha (est enim consequens sapientiae bonitas), illa insequentia, parepomena, quae postea facta sunt aut futura. Nec sum de nominibus anxius; uocet enim ut uoluerit quisque, dum uis rerum ipsa manifesta sit appareatque hoc temporis, illud esse naturae. LXXVI. Itaque non dubito haec quoque <uocare> consequentia, quamuis ex prioribus dent argumentum ad ea quae secuntur, quorum duas quidam species esse uoluerunt, actionis (ut pro Oppio: 'quos educere inuitos in prouinciam non potuit, eos inuitos retinere qui potuit?'), temporis, in Verrem: 'si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?' LXXVII. Quod utrumque exemplum tale est ut idem in diuersum, si retro agas, ualeat; consequens enim est eos, qui inuiti duci non potuerint, inuitos non potuisse retineri. LXXVIII. Illa quoque quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis uideri quidam uolunt et uocant k tn prw llhla, Cicero ex rebus sub eandem rationem uenientibus) fortiter consequentibus iunxerim: 'si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere', et: 'quod discere honestum, et docere'. LXXIX. Vnde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domiti Afri sententia est pulchra: 'ego accusaui, uos damnastis'. Est inuicem consequens et quod ex diuersis idem ostendit, ut qui mundum nasci dicit per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.
LXXX. Simillima est his argumentatio qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis uocant: haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. Nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicumque est, ibi esse corpus ostendit. LXXXI. Alia sunt, ut dixi, non necessaria, uel utrimque uel ex altera parte: 'sol colorat: non utique qui est coloratus a sole est': 'iter puluerulentum facit, sed neque omne iter puluerem mouet, nec quisquis est puluerulentus ex itinere est'. LXXXII. Quae utique fiunt, talia sunt: 'si sapientia bonum uirum facit, bonus uir est utique sapiens', itemque: 'boni est honeste facere, mali turpiter, et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur': recte. At [exercitatio plerumque robustum corpus facit, sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus est] nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit uir fortis erit existimandus, nec si capitis dolorem facit inutilis hominibus sol est. LXXXIII. Haec ad exhortatiuum maxime genus pertinent: 'uirtus facit laudem, sequenda igitur: at uoluptas infamiam, fugienda igitur'. Recte autem monemur causas non utique ab ultimo esse repetendas, LXXXIV. ut Medea: 'utinam ne in nemore Pelio', quasi uero id eam fecerit miseram aut nocentem quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes: et Philocteta Paridi: 'si inpar esses tibi, ego nunc non essem miser': quo modo peruenire quolibet retro causas legentibus licet. LXXXV. Illud his adicere ridiculum putarem nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum uocant, ut 'eos qui rem iustam faciunt iuste facere', quod certe non eget probatione: 'quod compascuum est, compascere licere'. LXXXVI. Quidam haec, quae uel ex causis uel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ecbasis, id est exitus; nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eueniat.
LXXXVII. Adposita uel comparatiua dicuntur quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus probant. Confirmatur coniectura ex maiore: 'si quis sacrilegium facit, faciet et furtum'; ex minore: 'qui facile ac palam mentitur, peierabit'; ex pari: 'qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet'. LXXXVIII. Iuris confirmatio est eius modi; ex maiore: 'si adulterum occidere licet, et loris caedere'; ex minore: 'si furem nocturnum occidere licet, quid latronem?'; ex pari: 'quae poena aduersus interfectorem patris iusta est, eadem aduersus matris'; quorum omnium tractatus uersatur in syllogismis. LXXXIX. Illa magis finitionibus aut qualitatibus prosunt: ~'si robur corporibus bonum non est, minus sanitas';~ 'si furtum scelus, magis sacrilegium'; 'si abstinentia uirtus, et continentia'; 'si mundus prouidentia regitur, administranda res publica'; 'si domus aedificari sine ratione non potest, quid * '; '~agenda si~ naualium cura, et armorum.' XC. Ac mihi quidem sufficeret hoc genus, sed in species secatur. Nam et ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est 'quod semel, et saepius') et ex parte ad totum <et> ex genere ad speciem <et> ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora, et ad omnia quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur. XCI. Sunt enim et haec maiora et minora aut certe uim similem optinent. Quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus: infinita est enim rerum comparatio++iucundiora grauiora, magis necessaria <minus necessaria>, honestiora utiliora: XCII. sed mittamus plura, ne in eam ipsam quam uito loquacitatem incidam. Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina: 'quod exercitus armatos mouet, id aduocationem non uidebitur mouisse?' Ex faciliore in Clodium et Curionem: 'ac uide an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit cui tu concessisti'. XCIII. Ex difficiliore: 'uide quaeso, Tubero, ut qui de meo facto non dubitem de Ligari audeam dicere'; et alibi: 'an sperandi Ligario causa non sit cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi?' Ex minore pro Caecina: 'itane? scire esse armatos sat est ut uim factam probes, in manus eorum incidere non est satis?' XCIV. Ergo, ut breuiter contraham summam, ducuntur argumenta a personis causis locis tempore (cuius tres partes diximus, praecedens coniunctum insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere specie differentibus propriis, remotione, diuisione, initio incremento summa, similibus dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, euentis, iugatis, comparatione (quae in pluris diducitur species).
XCV. Illud adiciendum uidetur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci cat' hypothesin uocant, et quidem ex omnibus isdem locis quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot uerae. XCVI. Nam fingere hoc loco [hoc] est proponere aliquid quod, si uerum sit, aut soluat quaestionem aut adiuuet, deinde id de quo quaeritur facere illi simile. Id quo facilius accipiant iuuenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ei aetati exemplis ostendam. XCVII. Lex: 'qui parentes non aluerit, uinciatur'. Non alit quis, et uincula nihilo minus recusat. Vtitur fictione, si miles, si infans sit, si rei publicae causa absit. Et illa contra optionem fortium: 'si tyrannidem petas, si templorum euersionem'. XCVIII. Plurimum ea res uirium habet contra scriptum. Vtitur his Cicero pro Caecina: 'Vnde tu aut familia aut procurator tuus. Si me uilicus tuus solus deiecisset . . . si uero ne habeas quidem seruum praeter eum qui me deiecerit', et alia in eodem libro plurima. XCIX. Verum eadem fictio ualet et ad qualitates: 'si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam'; et <ad> amplificationem: 'si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset'. Sic et: 'si res publica uocem haberet'.
C. Has fere sedes accepimus probationum in uniuersum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exequi patitur natura rerum: quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum. CI. Vnde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo potuerant habere, conatum uelut adstricti certis legum uinculis perdiderunt et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt. CII. Nam ut per se non sufficiet scire omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura diuiditur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit num protinus in hoc sit instructus, ut quid in quaque causa ducendum sit ex his sciat?++CIII. praesertim cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obuiae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria inuenienda sunt. CIV. Hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia perstasin dicere aliter non possumus, uel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege qua unius seruandi potestatem habebat se ipse seruare uoluit, proprium controuersiae est dicere: 'non unum nocentem seruabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat'; hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere. CV. Et illa, in qua lex est ut argentarii dimidium ex eo quod debebant soluerent, creditum suum totum exigerent. Argentarius ab argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege ut argentarius totum exigeret: aduersus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent. CVI. Cum multa autem nouantur in omni genere materiae, tum praecipue in iis quaestionibus quae scripto constant, quia uocum et in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis. CVII. Et haec ipsa plurium legum aliorumue scriptorum uel congruentium uel repugnantium complexu uarientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. 'Non debui tibi pecuniam: numquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es'. 'Lex est: qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. Negat filius, nisi si pater absolutus sit'. Quid signi? Lex altera: 'proditionis damnatus cum aduocato exulet'. CVIII. 'Cicero pro Cluentio P. Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos'. Quid signi? Quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc uictoriam restituti. CIX. Nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum, quam quo modo sit quod proposueris probandum: hic immo uis inuentionis maior, certe prior. Nam ut tela superuacua sunt nescienti quid petat, sic argumenta, nisi prouideris cui rei adhibenda sint. Hoc est quod comprendi arte non possit. CX. Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur: alius alio plura quibus utatur inueniet. Sit exempli gratia proposita controuersia quae minime communes cum aliis quaestiones habet: CXI. 'Cum Thebas euertisset Alexander, inuenit tabulas quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos continebatur. Has, quia erat usus commilitio Thessalorum, donauit his ultro: postea restituti a Casandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictyonas agitur'. Centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse. CXII. Lis omnis ex eo quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur pendet. Constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam datam: quaeritur ergo, an proinde sit quod datum est ac si pecuniam dederit? Quid proderunt argumentorum loci nisi haec prius uidero, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? Et prima quidem actio facilis ac fauorabilis repetentium iure quod ui sit ablatum: sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri. CXIV. Inueniendum contra est quo distet haec causa a ceteris quae in potestatem uictoris uenirent, nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. Dicamus in primis: in eo quod in iudicium deduci potest nihil ualere ius belli, nec armis erepta nisi armis posse retineri. Itaque, ubi illa ualeant, non esse iudicem: ubi iudex sit, illa nihil ualere. CXV. Hoc inueniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captiuos, si in patriam suam redierint, liberos esse quia bello parta non nisi eadem ui possideantur. Proprium et illud causae, quod Amphictyones iudicant, ut alia apud centumuiros, alia apud priuatum iudicem in isdem quaestionibus ratio. CXVI. Tum secundo gradu, non potuisse donari a uictore ius, quia id demum sit eius quod teneat: ius, quod sit incorporale, adprendi manu non posse. Hoc reperire est difficilius quam cum inueneris argumentis adiuuare, ut alia sit condicio heredis, alia uictoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat. CXVII. Proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad uictorem non potuisse, quia quod populus crediderit omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnis in Alexandri manu fuisse. CXVIII. Hoc non extrinsecus probatur, quae uis est argumenti, sed ipsum per se ualet. Tertii loci pars prior magis uulgaris, non in tabulis esse ius, itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. Illud iam rursus proprium materiae et uelut nouae controuersiae, quod restitutione recepisse ius, etiam si quod amiserint, Thebani uidentur. Hic et quid Casander uelit quaeritur. Sed uel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.
CXIX. Haec non idcirco dico quod inutilem horum locorum ex quibus argumenta ducuntur cognitionem putem, alioqui nec tradidissem, sed ne se qui cognouerint ista, si cetera neglegant, perfectos protinus atque consummatos putent et nisi in ceteris quae mox praecipienda sunt elaborauerint mutam quandam scientiam consecutos intellegant. CXX. Neque enim artibus editis factum est ut argumenta inueniremus, sed dicta sunt omnia antequam praeciperentur, mox ea scriptores obseruata et collecta ediderunt. Cuius rei probatio est quod exemplis eorum ueteribus utuntur et ab oratoribus illa repetunt, ipsi nullum nouum et quod dictum non sit inueniunt. CXXI. Artifices ergo illi qui dixerunt. Sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis detractus est. Nam quae priores beneficio ingenii singula inuenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata omnia. Sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuuatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint. CXXII. Illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis ea quae demonstrauimus cuncta posse reperiri, neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et uelut ostiatim pulsanda, ut sciant an ad probandum id quod intendimus forte respondeant: nisi cum discunt et adhuc usu carent. CXXIII. Infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit ut, temptantes unum quodque eorum, quod sit aptum atque conueniens experiendo noscamus: nescio an etiam impedimento futura sit nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata uelocitas recta nos ad ea quae conueniant causae ferant. CXXIV. Nam ut cantus uocis plurimum iuuat sociata neruorum concordia, si tamen tardior manus, nisi inspectis dimensisque singulis, quibus quaeque uox fidibus iungenda sit dubitet, potius fuerit esse contentum eo quo simplex canendi natura tulerit: ita huius modi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae, sed hoc exercitatione multa consequendum, CXXV. ut, quem ad modum illorum artificum, etiam si alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad grauis, acutos, mediosque horum sonos fertur, sic oratoris cogitationem nihil moretur haec uarietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic orationem sponte quadam sequantur.
Quintilian | The Latin Library | The Classics Homepage |